Phil. Reinh. Vitriarii, Institutiones juris naturæ et gentium; in usum serenissimi principis Christiani Ludovici, ... ad methodum Hugonis Grotii, ... A Dno. Johan. Jacobo Vitriario, ... novè edidit cum Notis David Ludovicus Vullyamozius ..

발행: 1745년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

I. s. s.

dire Sapientum consilia. Nam prob ibilia sunt, quae omnibus videntur vera, aut plurimis , aut saltem Sapientibus 1 & inter Istos, aut omnibus, aut pluribus, aut praestantioribus. Et hac via maxime utuntur Reges, quibus Artium momenta ediscere aut expendere vix vacat, secundum illam sententiam. Dat sapere Rui turba Sapientum comes.

Sic Imperatores Christiani vix nisi auditis Episcopis Bella suLcipiebant, ut si quid esset, quod Religionem posset injicere ,

monerentur.

VI. Quid si ab utraque parte se Uendant Argumenta probabilia sive

ex natura intrinseca ipse facti, me extrinseca ab aliorin au toritate Id cum accidit, si res parvi momenti sint de quibus agitur, videtur vitio carere posse electi O , in utramvis partem ceciderit. At si de Re magni momenti agatur, ut de supplicio hominis Capitali ; jam propter magnum discrimen, quod est inter eligenda , praeserenda est pars tutior ; & sic satius est, nocentem absolvere , quam innocentem condemnare. VII. Qiid si Sententia sint alternantes circa Pacem Bellam Quia Bellum est maximi momenti, ut ex quo mala plurima etiam in innocentes sequi soleant , ideo inter Sententias auternantes vergendum est ad Pacem VIII. Qidus quot modis vitare possiι- , ne Controversa in Bellitin erumpant f Tribus, quorum Primus est Colloquium, Secundus Compromissum, tertius Sors.

Quando Partes inter se congrediuntur , vel ipta vel ipsarum Mandatarii, & per amicam disceptationem Litem componunt. Nam cum hic modus proprius sit Hominis ; omnia prius Verbis experiri Sapientem decet, quam Armis, ad quem Modum confugiendum est, si uti non licet Priori. X. M. Duili od by Cooste

282쪽

gutos Iesoptima Prudentne pars est, Colloquia ipserum Partium neque suaderi, neque suscipi debere, nisi provisis deliberatisque rationibus, quibus Ρcricula declinentur R Successus promoveantur: haec enim Colloquia in propria persona, ut loquuntur , interdum Periculis sunt exposata; nec tutum est alienae ΡΟ- testati se permittere, ex qua religio Fidei in ludum verti coepit.

Quando per amicam disceptationem res componi non potest, sorte quia quaelibet Pars se solidis rationibus niti putat; proximum est, ut ad Arbitrum eatur, qui hic ab iis, qui non habent communem Judicem, eligitur, ut instar Judicis Litem Arbitrio suo decidat.

I . Ita si Partes se invicem Pacto adstrinxerint, se velle eius Sententiae stare; Nam sine tali effectu Finis Arbitri sumti redderetur irritus.

P. Ubi natura Negotii & Partium facilitas fert, Sorte facillime Liti finis imponi potest; & Sortem Salomon commendat. Sorti assine quid est Certamen Singulare; cujus usus non Videtur omnino repudiandus, si duo Reges, quorum Controve siae alioqui totos Populos gravissimis Malis sint impliciturae , inter se parati sint eas Armis decernere. Videtur enim id , si non ab ipsis Privatis recte fieri, certe a Civitatibus posse acceptari ut minus Malum. Et inter caeteros Francorum Mores hunc Quidam impense laudant.

Magis is tenetur, qui petit, quam qui possidet. Nam

L l a in

Grat. d. c.

P . t. q. c. 13. . I. Alberi. it. I. R.

c. I.

X3. Reth. de pae c.

3. c. 2 .

s. 46. Pi . l. q.

Linus. Chron. Dir. I. a. c. 3 o. p. p. II 8.

283쪽

268 LIBER II ..

g. l. 2. c. T. q. R. n. a. in . Grol. c.

in pari Causa, Possetaris potior haberi debet Causa, non Ciuili tantum, sed & Naturali Jure. Atque Hoc addendum est , ab eo qui jultam Causam habere se scit, sed Documenta non habet sussietem in , quibus Possestarem de injustitia suae Possessioni, convincat, Bellum licite non indici : quia non habet Jus e gendi alterum, ut de Possessione decedat, ut supra diximus. XV. Vt id si Ius sit ambiguum, V Neuter pussideat, aut ex

aquo uterque pye. Iniquus censendus erit, qui oblatam, Rei controveris Divisionem repudiabit. . XVI. An Bellum, ratione habita eortim, qui Principales Bessi motores fiunt , iurisque justum esse. potes ρN. Justitia cauta, si tantum attendatur ad significationem particularem verbi Justitiae, & quatenus Convenit actioni ipsae , pencs unam tantum Partem esse poteli, ut in lite, ita in Bello: quia facultas moralis vel Jus verum, ad contraria, puta ad agendum, seu ut quis cum effectu agere posIit, & ad impediendum , seu ut exceptio opponatur cum effectu, non datur per rei ipsius naturam. At ut neuter Bellantium injuste agat, fieri sane potest : injuste enim agit nemo , nisi qui scit se rem injustam . agere; multi autem id ignorant. Sic Iuste i. c. hona fide potest litigari utrinque. Multa enim & in Jure & in Facto, unde Jus oritur, fugere Homines solent. Sed in Bello vix est, ud temeritas omnis absit; Nam Negotii gravitas talis est , ut omnino requirat, Bellum suscipi tantummodo ob Causas quam - maxime Evidentes, non vero Probabiles. Tandem si verbum Iustitiae, intelligatur relate ad quosdam me rus Iuris; eo sensu erunt quaedam Bella utrinque Iusta.

284쪽

CAPUT X. XIV. Monita de non temere etiam ex justis Causis suscipiendo Bello.

I. Ubi Ius satis certum es, an satim Belli si suscipiendum ,

an potius remittendum.

II. Qiud si ob causu lews Bellam suscipiat. III. Quid Rui sit faciendum ut

Bellum periculosium vitet. IV. Quid in tali Deliberatione fit observandum. U. Si Res ita sit perpensa quid porro sit faciendum. L Ubi Ius satis comperium est, an statim suscipiendum Bessian, arit etiam semper licitum est Ripe nostrum vel Nostrorum Commodum exigit ne ad Crot. La. 3 Arma veniatur. Nam non tantum Prudentia vult , utc. 24. - Bello periculoso abstineamus, sed saepe etiam Justitia Rectoria, Nquae ex ipsa Regiminis natura , Superiorem non minus ad curam pro inferioribus quam inferiores ad Obedientiam obligat. H. Quid ergo Iuris est, s Dae ob Cissas leves V magnum secum Periculum trahentes Bellam suscipiat θR. Tenetur subditis ad 'Reparationem damnorum , quae G t. d. .' de oriuntur. Nam etsi non in hostes, in suos tamen veram committit injuriam, qui talibus de causis tam gravi malo eos implicat. III. in Rex tale Eellum temere non suscipiat, quid ipsi faciet dum es Si Rex cum Rege altero Bello certandum habeat, d. c. a primo sedeat expensurus apud se, an ipse, qui decem millia f. . u. τι militum habet, Imsti bis totidem habenti par esse possit: quod si videat, se imparem esse, antequam ille intra fines adsit, mittat Legatos cum Mandatis Pacis causa.

285쪽

IO. n. r. a

IV. In bae Deliberatione quid praeterea es obserumdum pQui deliberant , partim de Finibus non quidem Principalibus, sed minus Principalibus deliberant, partim de Sub- alternis Finibus, sive Mediis. Finis semper est bonum alia quod, aut certe mali declinatio, quae saepe vicem boni ob tinere potes . Media vero stricte sic dicta, unice in gratiam Finis suscipiuntur, minime autem propter se quaeruntur. Quare in Deliberationibus comparandi sunt & Fines inter se, & Medio. rum essicacia ad Fines obtinendos. V. Si rei ita H perpensa, quid porro faciendum es ZM. Si a jure simul stent Uires, tunc si maior Emolumenti spes, quam Damni metus ostendatur, Bellum suscipiendum erit. Et hoc vel maxime locum habebit, cum spes est terrore ae fama Apparatuum Belli, nullo aut exiguo Periculo rem confici posse. Unde quia saeva res Bellum est, cumulumque secum trahit injuriarum , & insolentiae, Reges magis in pacem', quam Bellum inclinent: nihil enim magis est Regium, quam comsulere omnium Saluti, quae Pace obtinetur.

CAPUT XXV. De Causis Belli pro aliis suscipiendi.

I. Vita sint iista e se selli

pro aliis suscipiendi. II. Vna fit prima maxime necessaria Carsa. III. A Cmis innocens , qui abhse ad exitium deposicitur, δε-

seri posset.

IV. ΛΜ tradi posse ut vitetur imminens alioqui civitatis excidium.

U. sumam alii praeter subditos, Armis defendendi mi. VI. An Socii contra dem boni exitus sint defendendi. VII. Quanam si tertia Causa

defendenda.

ma Causa es.

IX. Aia justa sit Belli Causa pro subgis alienis , ut ab eis

injuria Luperantis arceatur. X. An mercenaria militia fine

286쪽

c. I.

a. h. lib. Sebusa.

tae sunt iis, qui illi opem ferunt. II. es prima V maxime necessaria Cura ΤΡro Εis qui Familiari vel Civili subsunt Imperio, ,: enim quasi pars Rectoris: tamen non semper singulorum subdi- ωT. E

torum causa susta, Armis defendenda est a Regibus, sed tantum ubi id sine omnium aut 'plurium , Subditorum incommodo T. f. 8.fieri potest. Rectoris enim ossicium magis circa Totum, quam circa partes versatur, & quo pars est major, eb ad Totius

naturam propius accedit. a. l. I. e

. Si appareat, Civitatem hostium Viribus valde esse impa- med. a- rem, non tenetur istiusmodi hominem cum exitio suo defendere ; sic enim & ipsa peribit, & innocens ille haud-quaquam servabitur. Neque ille de sensionem postulare potest, vi tacitae s. Conventionis Civium inter se, & cum Capite, qua scilicet pla- c. a. s.cuit ab initio, dum coiret Societas Civilis, ut una esset Salus omnium, unum & commune Ρericulum. Contractus enim ul- f ἡ: , tra Contrahentium mentem non est extendendus, quae non vide- ω tur fuisse ut Civitas se totam obligaret pro Vita unius. Ergo hoc Hom. l. relinquitur misero, ut quantum potest, sibi ipsi consulat fiaga, aut a c. auso quamvis periculoso. S. M.

immisiens alioqui civitatis excidii Uidendum est ad quid petatur talis Civis; si certo constet, Cro . l. a. nec ad caedem postulari, nec ad scelus aliquod ι puta si Vir rerum c. 6.s- civilium Peritus, aut eximius Artifex petatur, ' Civitati post U)-Utraditionem nihil Amplius sit metuendum, tradi potest ; quia hie eadem est ratio necessitatis conservandae partis, quae est totius; & N ... unusquisque subditus Civitatem & corpore & bonis conservare cogi-Disit iroo 6ν Cooste

287쪽

Xulpis h. cogitur, propter Imperium quod Civitati in cives eius competit. ς , Si petatur, aut ad pC esciatem mortem , aut ad scelus perpetrandum, , b, c Adolescens vel Virgo ad libidinem tyranni implenae. i. , 6. possinit; quia quidem Imperans subditi caput pe Osi via. riculis obi cere potest, sed cum facultate pugnandi ; subdito qui- .. c. s. 3, dem mandare potest, sed non quod est contra Jus Naturae aut Divinum. Et Imperans Ribditum, citra participationem peccati, Pus. L8. tradere non potest. De caetero majoris debet esse pretii Civitati Uita ejus civium, quam ut eam, ad declinandum periculum μ' incertum, aut acquirendum aliquod bonum parum necessarium prodigere velit; neque ad tales usus vitam suam Civis offerre te

iactur.

Vianain alii, praeter 'bditos , Armis defendeussi sint p ot. d. Subditis proximi sunt Socii, in quorum Foedere comprehen-c a . .4- - sive in Tutelam sese & Fidem aliorum dederint, sive 1.2 is i. Auxilia pacti sint. Pactiones autem tales ad Bella quibusio. justa causa non subest porrigi haud possunt.

Grol. I. R. c. I S. S. I.

Croti R. Si meus Socius videat, se hosti Parem non esse, etiam ad c.as. S.4. junctis meis Viribus, & tamen perseveret in certam perniciem liceat tolerabilibus Conditionibus transigere; stolidus . . , i . si aliens furori me comitem adjungerem; & nemo ad certatis bd. tum exitium praesumitur se velle obligare , imo nemo potest. Si Ziegi. hoc moraliter certum non sit, sub praetextu quod non sit spes boni exitus, Socius se excusare non potest; quia alias facile omne Foedus rumpi posset, & Socius omni tempore diceret, sibi nullam esse spem boni exitus.

Grοι. he. Tertia causa est Amicorum , quibus Auxilium promissium . s.f-ς, quidem non est, sed tamen Amicitiae quadam ratione debetur, si ot- 4- facile &-ineommodo exhiberi possit.

e. 6. . xl. N. Hominum inter se conjunctio per communem Humanitatem, in M. qu

288쪽

quae sola ad opem serendam susscit; Homo enim in adiutorium mutuum generatus est; & Fortitudo, quae defendit infirmos , plena justitia est : praesertim cum nostra quoque facillime interesse possit, ne alium Populum sine iusta causa alius invadat. Sic Homo IIo minem defendere cogitur ab iniuria alterius: imo si oppressus nisi morte invasoris eripi possit, observato moderamine inculptitae tutelae , & iis quae supra diximus, occidi poterit invaser ; luit enim, quod meruit, & satius est , servare innocentem, quam opprimentem , si uterque servari non possit. Hoc tamen casu, si mani sestum sit periculum, & suam Vitam & Res alienis praeserre quis potest, quia prima Cura est Sui ipsius & Rerum suarum. IX. Ait ergo issa es Belli Causa pro subditis alienis, ut ab eis ni juria Imperautis arceasur Zν. Quo casu Subditi juste arma sumunt contra suos Imperantes, eo casu etiam eos recte defendimus, alias non licet: nam ex eo ipse quod Civiles Societates institutae sint, certum est, Rectoribus oriusque, speciale quoddam jus in suos subditos sanctum & invio labile a Deo concessium esse; & ad hoc illa sententia pertinet: partam quae tibi contigit oma , Nobis fuerint cura M cena. Et impedimentum, quod hic est, non tantum est Personale, seu ex Personae Qualitate , quae in alios non transit, sed est ex re seu ipso Summo Imperio, quod aequale habet cum altero, & in quod alteri non laeso nihil juris competit. Ideoque hoc in Statu Subditis nihil reliquum est praeter Libellos Supplices, Preces serias ad Deum , qui non patitur tentari ultra vires, sed aut mutat talis tyranni animum, aut vitam tollit. X. quid de iis dicendum es, qui sine cause res ectu, mercede con- aucti militant Z

'. Nullum vitae Genus est improbius, quam eorum, qui sine causis respectu mercede conducti militant, & quibus - ibi fas, tibi plurima merces. Et parum quod suam vendant necem, nisi & aliorum sepe inii centium venderent e tanto carnifice detestabiliores , quanto pejus est sine causa, quam ex causa occidere. Et Bellum non debet M m esse

u. a. aliis ter. Ol. c.

s. 7.

n. T.

Horast. I. a. c. I 2.

h. c. f. 9.

289쪽

esse inter Artificia ; nam militare non quidem est deli flum , sed propter praedam militare peccatum est ; imo & propter Stipendium, si id unice aut praecipue spectetur, cum alioqui Stipendium acci. pere sit omnino licitum. Huc reseruntur Piaefecti, qui die Stipendii solvendi, aut lustrationis luscipiendae alios conducunt, vel etiam suam Familiam numerant, imo & defuit flos quandoque pin suum commodum interpretantes illam sententiam Imperatoris, scilicet quod illi qui pro Rep. ceciderunt, in perpetuum per Gl riam vivere intelligantur.

CAPUT XXVI. De Causis justis , ut Bellum geratur ab his, qui sub

alieno Imperio sunt.

I. Vttomodo circa Caisas Belli agere debearit qui sub alieno sunt Imperis. II. Qi id si ipsis edicatur ut militent U Causim Belli injus

tam credaui.

III. Q id F dubitent. IV. An rationes Consiliori 'pula sue Reip. periculo edipsi t. V. ut id s Subditorum animis per Causa expositionem sui rei

nequeat.

VI. Si de iustela Diti diibitari nou possis, an Subditi iussiti cogi posint. VII. An captivus ab hose dimissu ea conditiove ne ruiqtιam contra V n militet.

VIII. Ait in Bello manifeste misso a Rege suscepto, potes se aliqua

jusa subditorum militare recusantium defensio contra Hostem. IX. An ergo hoc modo Bellum ab una parte inistium utrin

que jissium feri possi.

I. Quomodo agendum circa Causas Belli ab illis , qui in conditione parendi positi sunt, ut Filiis servi, subditi, etiam Cives singuli,s cum Civitatis sua Corpore compare Itur PCro . l. a. b. QI aut ad Deliberationem adhibeantur, aut libera ipsis optio e. 6. s a, o detur militandi aut quiescendi, easdem Regulas sequi debent, quas illi, qui suopte arbitrio pro se aut aliis Bella suscipi utar.

II. Quid

290쪽

II. Quill s edicatur ipsis, ut militent , ubi eousat lasis missiam esse causim rAbstinere omnino debent a tali Bello , & Deo potius quam d e. a6. hominibus , qui a Deo suam potestatem habent, eamque contra 3. π. . Dei voluntatem exercere non possunt, obediendum est ; Ergo F Inon omnibus Jussis Regis vel Patris parendum est, sed tantum Iustis & aequis, atque iis quae, salva conscientia, praestari f. tiu se possum. Idcirco non obsequendum erit, si quis persuasus sit, quod l. r. e. r. imperatur, iniustum esse: Nam huic tamdiu ea res pro illicita est, toc quamdiu eam opinionem non potest deponere. III. Q od si dubitent an res licita se necine, eritne guiescendum au parendum Z Parendum plerique censent, contra laudatam vulgo Sen- Grol. d. tentiam, quod sibiles ne feceris: Et Respondent, eum qui Theo- ς. δε- g. retice dubitat, posse Praetice non dubitare; credere enim potest in re Dubia obsequendum esse Superiori. Quae distinctio inter Judi- . s . eium Theoreticum, & Judicium Praeticum , licet in multis actio- alti nibus locum habeat; verior tamen est contraria Sententia; quia Hom. l. a. qui dubit.it Theoretice, debet Judicio praetico eligere partem tutiorem, quae est abstinere ab obsequio r Nam cum utrumque in- certum sit, caret pectatio quod ex duobus tutius est; & inobedientia subditi jussi militare in Bello, quod ei videtur manifeste s. . n. injustum, minus mulum est , quam homicidium, praesertim multorum Innocentium. Imo proprie inobedientia non est , ubi enim Imperii est desectus, ibi nulla est Obedieluia. IV. Verumtamen hac ratione perire posset Ress. quia plerumque non expedit , ratioues Confitiorum edi Populo. Tametsi hoc verum sit de Causis Suasoriis Bellum, de Grai. a. Iustificis verum non est, quas oportet claras esse & evidentes, 4.& proinde tales, quae palam exponi & possint, & debeant. Et sane Denuntiationes palam fieri solebant S expressit Causa , , ut totum quasi Genus Humanum de justitia Caulae posset cognoscere. Scilicet Prudentia Virtus est Imperantis propriae Iustitia vero Hominis, quia Homo est. Adde tamen, si du- die: λαM m a bium c. i. i. o. Duiliam by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION