Phil. Reinh. Vitriarii, Institutiones juris naturæ et gentium; in usum serenissimi principis Christiani Ludovici, ... ad methodum Hugonis Grotii, ... A Dno. Johan. Jacobo Vitriario, ... novè edidit cum Notis David Ludovicus Vullyamozius ..

발행: 1745년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

fimitent Atictorei, qui de Ldololatria

C Ultus extranei f nomine Noachidis interdicitur non m

do Saxorum , stipitum, Statuarum , & Imaginum ι sed etiam qualiscunque Angelorum , Corporum Coelestium , Elementorum . aliusve cujuscunque creaturae cultus , sive quo pro Numine Supremo ipso habeatur, sive quo velut intermedia , ad Supremum a coistente placandum invocetur. Si igitur Noachides interdictum hoe violaret, ille tum quidem in Ditione Israelitica supplicio assiciebatur capitali, si eodem quoque Israelita assiciendus fuisset. Israelitae autem

tum demum capitale erat crimen, alienum quam Verum colere Numen , sive palam & disertis verbis Deum sibi novum invocaret, seu adoratione, seu immolatione, sive iussimento, sive libamine, seu cultu, qui peculiaris erat Numini commentitio, sive Numini Uero proprio. Praeceptum istud de Idololatria fugienda ceterorum Praeceptorum omnium erat fundamentum, idque late adeo patebat, ut Magos quoque idololatris annumerarent. Ex jure Gentium imperativo, diruenda quoque ab IsraelitIs su re Gentium delubra, atque id-genus cetera, cum universis horum appendicibus. Id quod de Terra promissa tantum ex ipsa Legis indicatione est capiendum , ne idololatriae contagione facilius sorte contaminaretur Israelis progenies. Hanc igitur Legis Sacrae rationem Noaehidae imitati, ius supprinduxerunt interveniens, de omnimodis templis, aris, lucis, ceterisque idolorum cultui Iacratis rebus, diruendis abolendisque, eham in Territorio quocunque alio, Bello sibi subacto. Bina autem Noachidarum fuerunt genera , b) quibus sedes concesse in Imperio Israelitico: alterum eorum, qui in ritus Hebraeorum prorsus transierant; alterum eorum, quibus sedes ibi, citra aliquam Iudaisini professionem, permissae fuerant. Prioris Generis alii conditionis seu status erant liberi, quos Proselytos justitiae nuncupant, alii servi, alii denique libertini. Omnes autem utriusque generis Ρroselyti certis Ritibus initiabantur , per Circumcisionem, Ablutionem, & Oblationem: sce

minae oblatione & Baptismo : Mares post Templi excidium , Circumcisione & Baptismo tantum,idque semper praesentibus Triumviris.

402쪽

Servi, qui Proselyti iustitiae fiebant, ' eadem ratione qua in- Disput. genui initiabantur, Domino Patris vicem sustinente. Et nisi quis ricodem libertate in ipso actu Baptismi donandus esset, disertis verbis Baptizabatur, nomine servitutis retem. Libertini erant, qui sive in ipso Baptismi actu, seu postmodum, libertate a Dominis donabantur. iis Philol.

De infante e Gentibus capto aut reperto, statuere ex arbi- Hebras.

trio Dominus poterat, velletne servituti per Baptismum illum adia misi dis'. dici, an Libertati restitui. Major autem servus, qui spreta admonitione saepius iterata, abnuebat Sacris Hebraeorum imbui, retro erat vendendus Gentili. 1 tuabus t quod si ea lege emptus esset, ut ea ratione, qua Proselyti m domicilii consecrabantur, initiaretur, permissum illi erat ita apud Israelitas servire. Sin omnem initiationem respueret, morte diagnu erat, . cis Et Proselyti domicilii quidem , eum suas sibi Res adhuc haberent nivi Cm Hebraei , ad praeceptor , quae machidis data sunt, observationem poterant cogi. Quin etiam cis, hospitio excipere, vel transitum concedere illis, quibus Noachidarum Praecepta non erant sancta, nefas erat atque piaculum. lib. II.

Cum vero Hebraei non amplius sui iuris essent, invitare qui- c. III. dem Proselytos domicilii, & hortari ad Ρraeceptorum Noachidis datorum observationem, at minime cogere licebat. Effectus initiationis, duplicis sunt generis. Alii in Iure secun- Selim. dum quod initiatis ac admissis vivendum erat, cernuntur et alii in Peta sonis, tum ipserum tum Posterorum inhaerente malitate, secundum quam censebantur.

In priori genere illud cumprimis hic non est praetermittendum, , pristinae vitae conditionem, sive statum idololatricum, tima Proisset uti ipsius', tum Parentum ejus, neutiquam probro illi fuisse objiciendum. Idque ad Proselytum justitiae aeque ac domicilii spectabat. Quoad secundum genus autem, quinque potissimum erant initiationis Effectus. Regenerabantur quippe Proselyti justitiae , juris Iudaici participes fiebant, Judaeorum etiam veniebant nomine , originis tamen & peregrinitatis velut perpetuum quemdam Characterem retinebant, singularisque Posterorum erat conditio. Et per Regenerationem quidem novos quasi sortiebantur Ν C c o a inlcI ,

403쪽

II. c. V. MaII. c. VI.

I. c. 7.

tales, Ita ut nulla eis dela restaret Cognatio sive sanguinis Re latio, nec Fratrem, Sororem, Patrem, Matrem, Liberos ante genitos omnino in suis haberent. Quin etiam novam caelitus illi infundi Animam nonnulli credidere. Iuris autem Hebraei participatio ad ea saltem sese extendebat ossicia, quae secundum praetcripta Mosiaica tum erga Deum,

tum erga alios erant praelianda; neutiquam vero ad Magistratus & Praefecturas capessendas gerendasque , & Connubia quaedam ineunda. Et haec etiam peregrinitatis erat nota, quod licet Judaei vocarentur, non tamen ad omnes promiscue Honores illis pateret aditus. Proles mascula autem ejusmodi Proselyti circumcidebatur, aliisque fruebatur Juribus, de quibus alibidictum fuit. Libertinus in Judaismum cooptatus, undiquaque ejusdem erat conditionis & qualitatis cum Proselyto jultitiae , qui tempore coop. tationis erat ingenuus seu liber. Qui primo Manumissus, posta modum Circumcisus & Baptizatus erat, Proselytus justitiae, non libertinus dicebatur. A quibus tamen differunt Iudaei Libertini

generis, a Tacito aliisquo memorati fuere. Servi licet solemni Ritu initiati, Libertate tamen carebant, nec sui omnino erant juris. Cognationis autem servilis ratio illis erat nulla. Posteri eorum Parcntum sequebantur conditionem. Proselytos domicilii, quos, ut dicturii fuit recentiori aetate cogere non poterant, quique Praecepta Noachidarum observare abnuebant, pro impuris & inquinatis habebant, ad commetacia cum gentilibus evitanda, idque ex jure superveniente. Hebraeis itaque ac Proselytis utriusque generis, nefas erat statuam erigere , lucum plantare, aliaque id genus facere: & Noachidis quidem ex jure superveniente, ceteris ex jure imperativo. Nimirum statuae 1 nomine venit opus qualecunque, etiam altare, ideo constitutum erectumque, ut Conventus Publicus, ad sacra illic peragenda, etiam Uero Deo fieret. Eodem modo sese habebat facultas saxa figurandi, lucumque plantandi. Quemadmodum enim Israelitae ita & Noachidae neutiquam permissum erat, sive juxta Tabernaculum, sive Templum Hierosol3 mitanum, sive in locis, ubi adoraret ipse, Lucum plantare seu Arborum ordines conserere.

Denique quod ad Imagines attinet, nefas quidem erat Noachidae

404쪽

NATURAE ET GENTIUM.

chidae imagines facere in Territorio Israelitico , ne ornatus quidem causa, aut in Majorum memoriam ; sed cas quas Israelitis, ex jure imperativo, sermare piaculum erat, Noachidis, exjure superveniente, nefas erat.

Israelitis autem neutiquam permissium erat formare imagines in solido , seu protuberantes , humanas, l nec sive protuberantes , sive in plano Coelestes ornatus gratia, sed tantum docendi discendique causa. Non tamen dubitandum est, quin pro varia, eorum qui rebus ac Disciplinae praeerant, opinione, Seculorumque discrimine aliter atque aliter permissio seu interdictum se habuerit. Hebraeus & Proselytus justitiae, qui haec juris Clipita violaverat , verberibus ex sententia serensi puniebatur : Noachides di versimode, pro rerum temporumque conditione. Sed & actibus per se licitis, ideo abstinendum erat, quia cultus extranei erant & imitamenta & invitamenta , idque cx jure superveniente. Eiusmodi actus erant habitum Sexus ementiri, in Vestimentum ex diversis generibus gestare, 1i diversi generis animalia , ad coitum, sive ad aratrum simul admittere, o Fructus ante annum quartum comedere, in rotundum attondere Comam , aut Barbam radere, vel cutem incidere. Ideo enim hosce Actus Israelitis esse prohibitos aiunt, quia solemniores antea erant lilololatris, piaecipue Zetibiix r) a Mai monide aliisque memoratis. Quin etiam ad usum & possessionem Imaginum hoc Interdictum extendebatur. Tria vero hic erant Imaginum genera. Aut enim factae erant cultus gratia nedum cultae , vel etiam factae tan tum modo in Ornatum seu rusticum , sive urbanum, sive in ejus . modi alium usum, citra omnimodam cultus extrunci rationem. Si facta esset imago cultus gratia a gentili, ne. dum culta, nefas erat ea uti: sin ab Israelita, modo non culta fuisset, ab omni usu non erat arcenda. Ast quae non cultus gratia , sive agentili , seu ab Israelita factae, nec cultae erant, plane licitae habebantur ut pars Supellectilis. Instrumentorum vero , Vaserum, rerumque omnium, quae cultui idololatrico inserviebant, usus, tum Israelitis, tum Pioselytis erat interdictus.

ca N

norum.

cap. 17.

II. c. ZI.

405쪽

II. c.

Ast vita ' Instrumetita, ut & idolum ipsum poterant resera ri, sive religione solvi, & quidem tantum a Gentili, qui ipse

hactenus esset idololatra, sive dominus rei, sive non esset. Id quod tamen rursus sine variis restrictionibus non admittunt. Quemadmodum vero ceterarum rerum, ita etiam Luci, sive arboris eo nomine ut coleretur ipsa, sive ut idolum obumbraret, idolumve ornaret, plantatae usus illicitus erat. Quod eo usque e tendebant, ut ne transire quidem , si alia pateret via, per ejuLmodi Lucum fas esset & quae erant reliqua. Erat tamen , ubi ejusmodi Arbores non plane destituerentur usu, quemadmodum& Res mere naturales, extra rerum prohibitarum numerum suere.

S Equitur alterum iuris Noachidici Interdictum, de maledictione

Nominis Sanctissimi; maledictionis autem vox in latiori significatus sui ambitu , prout ei Opponitur Sanctificatio, duo sub se comple titur , profanationem Nominis Divini R ejusdem execrationem. Pro sanari autem tripliciter Nomen Divinum aiunt. Primo modo, ubi Hebraeus, ut mortem imminentem evitaret, quid adversus Sacrae Legis praescripta patrabat, quoties scilicet a Majorum instituto seu Disciplina discederet, qua mors prae tanto peccato, ut minus malum fuisset eligenda. s Neque enim semper volunt mortem anteferendam: Sc nulla hic levioris periculi ratio habebatur.

Mors autem alicui imminebat, vel ex morbo, aut ex alicujus hominis minis. Si illud , fas erat aegroto tum vetita com dere , tum alia in Lege Sacra prohibita qualiacunque facere, quae saluti, ut medicina, conducerent; saltem idololatria, homiciadium , & revelatio turpitudinum, excipiebantur. Quoties vero mortis minis Hebraeus ad violationem Legis impellebatur, idque extra statum publicae vexationis, permissus illi erat qualiscunque in eum a quo sic impellebatur , actus , modo trium Interdictorum, ante memoratorum, violaretur nullum. Et quidem si actus in emolumentum impcllentis cedegat, satius erat obtemperare, quam mortem subire, sin vero directe in Le

gis violationem tenderet, tum si Hebrici decem pluresve a Messent s

406쪽

esiciat, mors praeponenda, sia pauciores, Uita obedientia redi. menda erat. Ast tempore public e verationis, nefas erat, vel levissima Legis violatione, Vitam redemisse. Secundus profanandi modus est, ubi quis in Ρraeceptum quod-Cunque , cum contemtu aut ardore animi etiam ad tentandum , seu irritandum Numen, procacius seu morosius quid patrat. Tertius denique modus Nomen Divinum profanandi erat, si, verbi gratia, Vir in magna Auctoritate constitutus , moribus se pa. rum decentibus, alios offenderet, quemadmodum contra Μωrum Sanctiorum , sive justae tum gravitatis, tum comitatis, similiumque Virtutum , diligentior in ejusmodi Viro observatio , sanctificatio Nominis Divini dicebatur Si igitur nomine maledictionis intelligatur profanatio illa, haci

tenus explicata , utique solos Iudaeos, non autem Proselytos do. miuilii hae Lege teneri, arbitrantur. Quod vero ad alteram maledictionis specIem , seu execrationem Nominis Divini attinet, illam Noachidis interdictam esse, extra dubium positum est. Vocare eam quoque blasphemiam solent; committiturque , quando Sanctitas, Potestas, Veritas, & Unitas Numinis, Vel. eonvitio ultro proscinditur, aut ex professione actuve aliquo palam ac procaciter negari, consequenter deprehenditur. Velut, ubi quis citra idololatriae actum aliquem , eam blasphemiam ample tendam sive aliis suadet, seu ipse profitetur, idque ex protervia , non ex ignorantia, seu disciplinae errore; aut ubi Israelita Jus Mosaicum , vel Noachides Ius Naturale, simili modo violat. Quocunque igitur modo capiatur execratio, ad Judaeos aeque ac utriusque generis Pioselytos, Lex istam prohibens, spectat ;an vero poena excidii Legi Lib. Num. c. XU. υ. 3O. addita , aeque ad omnes pertineat , non liquet. Quod autem ad poenam hujus criminis forensem attinet, tum Judaeus, tum utriusque generis Proselytus, morte plectendus erat. Proselyto domicilii, cognomini Divino maledixisse , etiam sapitale erat, idque ex jure superveniente. Non defuerunt, ex ipsis Doctoribus T.ilmudicis, qui censerent, Israelitae aeque

ac Noachidae capitale fuisse, cognomini Divino maledixisse, illi ex civili, huic ex imperativo Jure. Et hinc intelligitur, quo iure christum blasphemiae reum peregerit cataphab.

vore ne

cessitatis subinde dissiliam

cap. 6. peristegri

nia lib.

407쪽

sYNO pSIS IURIS

Grotium

Quod vero Fl. Iosephus & Philo tradunt, etiam Diis gentilium

maledicere, in Gente Hebraea ne sus esse, id secus se habet: re tiusque de Magistratibus Lux Divina capitur. Sed & quando mentionem Deorum facere prohibentur, non tam de simplici nominandi Deos actu, quam de votis s ac juramentis eorum nomine concipiendis , & praestandis , t Ssocietate cum Idololatris ineunda, est capiendum. Enimvero ex Magistrorum sententia , non tantum peccabat, qui juramentum per Deum alienum concipiebat, sed etiam ille qui causia erat ut alter per idolum juraret. u Poena tamen forensis non infligebatur ex hac lege, nisi ei, a quo vel votum conceptum , aut juramentum praestitum fuerat idoli nomine. Oificia hominis erga Deum duo ista Juris Noachidici capita equidem nobis sistunt , ut videtur, negative : dubium tamen non est, quin simul hoc innuant Hebraei , Deum, cultu tali, quali vult coli, esse colendum. Neque enim sufficit, non ad rare idola, non male licere Nomini Divino, sed insuper ut ipsum Deum colamus, amando ipsum, venerando, Sc. x requiritur.

Ut vero eo rectius intelligatur, qualis Numinis cultus Lege Naturali secundum Hebraeos exigatur, Cultum Divinum , tum ante, tum post Mosaica tempora , sigillatim considerare juvat ;& tandem qualis cultus Proselytis domicilii Gentibusque aliis, tum ex imperativo, tum interveniente jure, vel interdictus aut permissus, vel quare interdictus permissusque addere prodest. Quod itaque ad Cultum Divinum, ante constitutam a Mose Hebraeorum Rempublicam , attinet ; constat, vetustissimos mortalium Deo exhibuisse oblationes. Preces item, Benedictiones, Adorationes ,& Vota in usu erant. I Animalia quoque omnis generis, offerebantur, praeter ea, quae Noachidis immunda a fuisse accepimus. Quin etiam varii generis Sacrificia, a propitiatoria , expiatoria, eucharistica , & id-genus alia, tum apud ceteras Gentes, tum ipsos quoque Graecos atque Romanos, frequentata suisse , compertum habemus. Ast cultus Divini Hebraeis praescripti, post constitutam a M se Rempubl. varia suerunt genera. Ρartim enim Precibus, Ad

rationibus, Benedictionibus de gratiarum Actionibus; partim victi.

408쪽

Uimmis, Sacrificiis, oblationibus, praestationibusque in cotapore Mosaico memoratis, praeter solemnem cessationem a laboribus & Obedientiam insuper, qua etiam Praeceptorum corpus reliquum observandum erat, absolvebatur. Sed omnes hi Actus, duplici possunt considerari ratione: vel qua ex humani Generis usu Solemniores erant, spontaneae ac simpliciores; aut qua singulares ritus, jussa atque ceremonias Hebraeus peculiares secum conjunctas habuere. Prioris generis erant Holocausta plane spontanea, tum quae Sacris usibus reliqua, sive ex Volo seu ex Donatione, ultro ac simpliciter addicta sunt. Posterioris generis exempla habentur in Libaminibus , pacificis , & expiatoriis, quorum etiam Ritus varii Hebraeis praescripti sunt, Se Finis praeter simplicem cultum, diversimode peculiaris fuit, quemadmodum insuper in annuis dimidiorum siciorum Pensitationibus, Decimationibus, agni Paschalis comestionibus , Primogenitorum consecrationibus, & idgenus ceteris. Quod ad tempora b autem spectat hujusmodi Cultus, dies Festi, praeter jejunia, fuere ipsis non pauci, veluti Sabbathum, dies Ρaschales, hζεομενια, Σκηνο 1πία, aliique nemini ignoti. Sacrificia itidem matutina & vespertina, Preces pariter cum gratiarum Actionibus effundendae, & horae precum, ut apud Christianos Canonicae, ipsis peculiares: sed Precibus, non quidem ex Lege Sacra , verum ex Majorum sancitis, certum tempus erat

constitutum.

Victimarum & Libationum locus, Tabernaculum & Templum Hebraeis erat. e Qua de re variae extant Leges. Preces ubique fundere licebat. d Quod ad Gentiles itaque attinet, Legis suae capita, illis, siquidem sibi subditi non essent, nunquam ita inviderunt Iudaei, ut ejusdem , e usum, eis pro lubitu , non usquequaque licitum esse arbitrarentur.

Id quod tamen de Proselytis domicilii multo aliter sese habuit. Praeterquam enim quod ex jure imperativo, quaedam in specie ad eos, aeque ac Judaeos, pertinebant, etiam ex jure interveniente , multa Protaytis domicilii vetita sunt, quae Hebraeis utcunque sunt imperata , & vicissim alia, illis aeque ac hisce permissa.

Nimirum actus Sacri, vel simplices sunt, ab omnibus hominibus D d d praestan-

di consuis

ratiove

Origine neruici

Speucem Part. III. Dissert. Iamp. III. de Orietive Gheris uaculi. N

409쪽

Ill. c.

ceteros

Scriptores de templo Hierosol. UieitasOI.

praestandi, aut cum Ritibus, Hebraeis tantum injunctis , commixt . Hi nee Proselytis domicilii, nec aliis gentilibus Sacris inerosolymita nis misceri cupientibus, permittebantur, ut Sacrificia expiatoria, pacifica, quatenus ab Holocaustis disserunt, item Primitiae, Deci mae &c. Simplices contra omnes erant permissi, ut preces, adoratio nes, gratiarum Actiones, Holocausta, & omnes spontaneae oblationes Tempora item hisce praestandis promiscue permissa erant ; ita tamen ut nec Festum aliquod. Hebraicum Proselytis domicilii ce lebrare ses esset, nec sibi seitum aliquod statuere, aut alibi statutum , in Ditione Israelitica observare. Locorum vero ita habebatur ratio, ut non tantum quae de lucis non plantandis, de statuis sive altaribus non erigendis, supra dicta sunt, a Proselytis domicilii ex jure superveniente, ob. servarentur: sed etiam permissum illis quoque erat, preces effundere, hostiasque offerre , in Templo Hierosolymitano , laxius accepto Vocabulo, prout Montem Templi, seu montem Moriali a) denotat, qui hoo nomine itidem non raro insigniebatur. Arcebantur quippe non solum a Sacerdotum atrio uti & alii Israelitae Laici, ab. eoque Istorum & Proselytorum justitiae, qui Israe-lytarum Laicorum jure pariter serme in ceteris seuebantur, atque Δ, Atrio quod mulieribus proprium erat; verum etiam ab ipso artitemurali. Sed post Templi excidium Gentilibus, ubicunque t

corum voluerint, Holocausta offerre fas est. Unde etiam simul in magno errore illos versari patet, quunon res ipsas sed pretia rerum tantum Hieroselymis a Genti. libus oblata fuissie, contendunt. Haec omnia eo pertinent, ut inde evincatur, Noachidas, om nesque adeo homines, ad cultum tum internum, tum externum ex mente Hebraeorum, suisse obligatos. Cultum externum vero, tum aliis quibusdam praestationibus, tum praecipue oblationibus spontaneis absolvi. Spontaneae autem vocantur hae oblationes, non perinde ac si nulla ratione aliquis ad eas obligetur, sed quia genus, tempus,& aestimatio, offerentis arbitratui ita relicta erant, ut Legibus ad

Hebraeos tantum spectantibus, non teneretur.

Nec illud praetermittendum est, Holocausta Gentilium, secundum Leges generales suisse offerenda, & praeterea vices tam expiato-

410쪽

torii, quam Eucharistici Sacrificii, simplices ac spontaneas illas Oblationes, supplesse, modo consessio & poenitentia accederent. Non minima quoque Cultus Judaici pars erat, sanctificatio& eelebratio Sabbathi. De cujus origine & institutione ce antiquiores Hebraei ita sentiunt, ut a Mose jussu Numinis initi- ως .

tutum fuerit, ut tum Creationem tum Redemptionem ex To- qui Me 'pilaea servitute , in memoriam sibi revocaret Israelis progenies, praece magno consensia tradant.

Sic etiam Judaeos originarios tantum, & proselytos iustitiae , Libertinos itidem, aliosque Baptismo & Circumcisione, in E Alyhis oesiam Hebraicam rite cooptatos, neutiquam vero Proselytos do- Tos .micilii b seu eos, qui Iudaismo nondum sub nomine vene-rant, in Galecunque vitae commercium intra Ditionem Israeliticam admissi fuissent, hac Lege obligari censebant. Quin etiam poenis gravissimis obnoxii erant Proselyti domicilii, si hoc Man- - Gm .

datum observarent. Aae Iustitui.

cap. I.

OFficia hominis erga Deum includunt ossicia hominis erga alios. Hic primum locum tenet illud de homicidio in

terdictum. GJ NNimirum nefas est hominem interficere, ci nisi per mo- set G. . dum poenae legitimae , aut quasi-poenae hoc fiat. laque ad T. f. 6. Omnes aeque homines spectat. Diversimode tamen homicidium punitur, utcunque ex animo& data opera patratum, idque sive genera caedis , seu personas ',. quae interemerunt, sive interemptos spectes. si J oid. Quod ad caedis genera attinet; caedes ex animo tum ab IL Grol. lib. raelita tum 1 Gentili patrata, sive gladio, seu suste , sive saxo, Bliterve, per ipsum reum, caesim , punctim, jactu, ultimoplicio, i. e. gladio ex Sententia serensi erat punienda. se .auia i Ast vero si Israelita per altum I caedem perpetrasset, is trutis.1 quidem ordinarie supplicio capitali non afficiebatur, nisi pacis& tranquillitatis publicae gratia, praeter morem hoc fieret. Id quod tamen in Gentilium poenis secus sese habebat. ω. apud Personarum quoque interemptarum nullum erat discrimen. p m.

SEARCH

MENU NAVIGATION