Phil. Reinh. Vitriarii, Institutiones juris naturæ et gentium; in usum serenissimi principis Christiani Ludovici, ... ad methodum Hugonis Grotii, ... A Dno. Johan. Jacobo Vitriario, ... novè edidit cum Notis David Ludovicus Vullyamozius ..

발행: 1745년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

LIBER I I L

c. 2 a. s. g.

CAPUT XVII.

De Fide tacita.

I. uidsis Fides tacita , V quo- : III. An SP a, quae ex consi modo interponatur. t tudine guifcant,tacite obligent.

II. An - non nimiis si exten- l IV. Au pisa remissis ex dum deuda. t 3vulatione colligatur. I. si id es Fides tacita p

I e. T' Ides tacita est Fides , quae praesemitur vel ex silentio A aut Negotii natura. Sic qui aut ab Hostibus vel ab ecteris venit, & in alterius Populi aut Regis fidem se committit, tacite se obligat, ne quid faciat adversus Imperium, in quo praesidium petit. Sic qui colloquium vel postulat, aut admittit, tacite pollicetur Collocutoribus id innoxium sore. II. Aulion ultra id quod modo dictum es, tacita illa Voluntas tr henda es Non; nam dum Collocutores nihil patiuntur, specie GL loquii avertere hostem a Belli consiliis, sua interim promovere, perfidia vacat, & dolis bonis annumeratur. III. An etiam Sera, quae ex Con-etudine significant , tacite obligoryAffirmatur; sic hodie Vela candida tacitum habent Signum petiti Colloquii, obligabunt ergo, non minus quam si voce petitum esset.

R. Non ; sed opus est ut accedat Actus talis, qui, vel Amicitiam per se ostendat, ut Foedus amicitiae causa initum; aut opini nem prae se ferat de tali virtute , cui merito ante facta condonari debe nt, sive ea opinio Verbis indicata fuerit, seu rebus, quae ex More institutae sunt ad talem significationem.

CAPUT

382쪽

CAPUT XVII L

I. Ansummae Potesates Fidem --nhio servare debeaut. II. 21n in Bello semper Pacem sae

ture debeamus.

III. Quid sit Pax. i V. Quotuplex.

V. suando tuta censeatur.

VII. Au semper prae natur, licet de ea expresse cautum non fuerit. VIII. Quando Pacem facere in

IX Pax, qualibu*inque lorbus facta , summa Milione servanda sit. I. M omnino necesse M utile es , ut Sui a Potestates fidem servent M. C Ervanda prorsus est haec Fides, multis de causis, quarum

I praecipua est, ne spes Pacis adimatur. Fide enim non tantum Respublica quaelibet continetur, sed etiam maxima illa Gentium So cretas: Fide enim sublata, tollitur quod inter Homines est Commercium. Et hanc tanto magis praestare Summi hominum Rectores debent, quanto caeteris impunius peccant. Praeterea magis est Regum Religiose hanc colere, primum ut Conscientiae, deinde Famae , qua stat Regni auctoritas , consulant. Et sciantisti, qui Regibus Ellendi artem instillant, diu non prodesse doctri nam , quae hominem hominibus insociabilem facit & Deo invisum. IL M in Besso semper Pacem prosectare debemus e Affirmatur; nam Sapientes Pacis causa ad quam nati sunt, Bellum gerunt & Pacem non quaerunt, ut Bellum excitent , sed Bellum gerunt, ut Pax acquiratur. Huc accedit Utilitas Publica , quae homines ad Pacem colendam invitat, tam eos qui minus valent, quia periculosum est longum cum validiore Certamen, quam Ualidiores, cum quia Pax certa melior tutiorque est quam sperata Uictoria , tum eti.im propter Martem Belli communem , & praesertim ne Holles ad desperationem adigantur , quorum audacia tunc maxime est metuenda.

III. Quid

383쪽

A per Gent. p. 47 2. aliis

pac. c. I.

g. a. ι 3. D. de IGrol. h. c.

f. Dino . I. I. c. 2O. s. 39. Rhet. de p. c. ca

Grnt. l. 3. c. a . . s. Eneel. de

III. Quid es nae 3

P. Pax In genere est status, quo in societate, Am Icilia &Securitate vivimus. In specie est Pacium Publicum vel potius status, quo ii, qui Summum Imperium thabent, ex Paeto in Societate & concordia perpetuo vivunt. IV. Q Otuplex est N. Est vel publica aut privata ; vel communis omnium Hominum in Statu Naturali ; vel certorum Populorum. U. Quando Pax es tuta Zyd. Pax tuta est, quae itabilitur & malefactorum & Damnorum &Sum tuum condonatione , sive ubi est Amnestia quaedam Generalis. VI. Quid es Amnesia ΤAmnestia est omnium in Bello ejusque intuitu, commis serum perpetratorumque perpetua sancita oblivio.

Assirmatur; quia Pacem tutam firmam & securam cupimus qualis esse non potest , nisi sit universalis Oblivio iniuriarum , qua ab omni poena in hostes capienda, & vindicta suscipienda abstinetur.

optimum tempus de Pace agendi est, si uterque sibi confidat , & pares Ambo sibi videantur.

o t. Omnino , ob Fidei Sanctimoniam ; & hinc sollicite cavenda sunt non tantum perfidia, sed etiam quicquid Animos ex anperat. Inscribat haec Deus , qui solus hoc potest, Cordibus eorum, quorum res Christiana in manu est, & iisdem Mentem, Divini humanique Juris intelligentem det, quaeque semper cogitet, lectam Ministram ad Regendos homines, Deo carissima animalia lG R O TII Operis, de Iure Belli est Pacis, Disontes FINIS.

384쪽

IOHAN. FRANCISCI

S. S. Theol. Lis. 6 Philosophia Moralis ac Gnilis in Academia Frideritia Profess. Pubc Ordinari

HISTORIA IURIS

386쪽

Ut eam Philosophiae partem, quae mores Hominum formatque, quam plerique Recentiorum, Jusa a Naturae appellitant, cum iptis Hominibus natam esse, asserunt, ita ut par est, utque Doctrinae hujus RS majestas & antiquitas exigit, sentiunt. Quod enim Nonnulli, interque eos C. Cornelius Tacitus a rerum suarum longe consultisIimus Scriptor, tradidere ; vetustissimos Mortalium, nulla adhuc mala libidine , sine probro sine scelere, eoque sine poena & coercitionibus egit se , & sponte, sine Lege , fidem rectumque coluisse; id es usinodi est, ut a Principum jussis, Tabulisque Legum , scriptisque eos saltem caruisse Monumentis, evincat condoceatque. Parentes vero suos erudivisse Liberos, rectique Se honesti non minus imbuisse Elementis, quam vero de Numine sensu, id si quis in dubium vocaverit, naei is simplicium proborumque & sanistiorum, quibus praediti erant Cordatissimi Mortalium , Morum, haud sane aequus est aexistimator. Ast, cum aut alienae Potentiae metus , vel alia quaevis ratio jungeret Homines, & in maiores Coetus, quos Civitates deinceps appellarunt, coire juberet, pristinis Moribus eousque vixerunt, ut a Parentibus, quid Jus fasque & nefas esset, acciperent Liberi sRectores autem Civitatum , rerumque Domini, I.iliem quae e re Civitatis et sent, necesse erat ut sancirent si ituerentque. Erupit in posteris T vis omne nefas, Hominumque pravitas magis ac magis se prodidit , ita ut fraudibus & dolis, se invicem circumvenirent, nec sceleribus iniuriis. ue , modum nec finem statuerent. Qui itaque rerum Summam tenebant, ruere praecipiti cusu & colla b d cete Civitates, intelligebant, ni vitia hominum suis circumsci iberetitur limitibus, poenis tre coercerentur. Nimirum & spreto Rationis imperio, Se do inestica Disciplina neglecta , rebusque deperditis ac . pro-

Λ a a a fligatis

metitis

lib. V.

387쪽

3 et HISTORIA JURI s

fligatis, non aliud quid Remedio fuit, quam Publica Auctoritate

Sanctioitibusque severi ismis, ad observanda ea, quae honesta sunt, & turpia fugienda, homines Rationis rectae contemptores compellere. Sed vero & tunc, ut credo, patuit, quod nunquam sere non experientia est comprobatum, clarissimum illud fulgentissimumque Lumen, infuliam a Sapientissimo Numine imsitumque mortalium pectoribus, velut Nubibus quibusdam o, ductis abscondi, nec cuivis quid pulchrum honestum lue sit, quid turpe foedumve, semper perspici. Quae ergo, praeeunte ac prinlucente Ratione , quilibet facere debebat, ad ea Civilibus San tionibus adigi coepit. Cum primis quae ut homo homini exhibere debebat, & fas erat, sedulo erant inculcanda, cum & procliaves valde pronique sint Mortales, ad se invicem laedendos, unde , lites contentionesque , & instantia quibus cum Civitatibux conflictandum est , ct mala enascuntur. Sic itaque arbitror, quod Gentium vel omnium aut plerarumque Leges, quae Civiles vocantur, pristantiora simul Juris Naturalis capita, complectaniatur . id non aliunde magis esset arcessendum. Faciet pretium operae, qui Gentium tum Veterum, tum Recentiorum , &inter illas earum quam- maxime, quae nostram incoluere Germaniam , Leges, quae ceu servatae ex naufragio Tabulae, magnorum Uirorum ope ad nos pervenere, excusserit, & huius,

quod Ratio omnes docet, Iuris , Vel tigia luculentissima , subinde deprehendet. Romanas enim Leges lubens praetereo, quippe in quibus Naturales illae, tanto manifestius quandoque se conLpiciendas praebent, quanto ceterarum Gentium institutis & San tionibus, eruditis limorum Uirorum consessone atque iudicio, praestant. Attici quoque Juris, quod secundum a Romano, suo merito occupat locum, non minor est praestantia, nec obscuriora huius sententiae nostrae suppeditat Documenta , id quod ne quemquam fugeret, Johannis ML URSII, atque Samuelis PETITI, e tenebris illud strenue eruentium, opera, aeternis laudibus digna, effecit. Hunc proinde in modum Naturae Leges, positivarum, ut vocari solent, involucris vellitae ' circumseptae, quandoque & per Legumlatorum inscientiam obscuratae aut eversae, longe quidem lateque, per Civitatum omnium Jura dispersae sunt atque diffusae , simul tamen civiles & Natur

lex Disit iroo by Cooste

388쪽

NATURALIS. 373

les Inter se consulae ita atque commixtae, ut has ab illis secernere, res summi & desperati sere laboris, doctissmis quoque

Viris visa suerit. b Intellexit hoc probe, si quis alius Johaii- h osa.

nes S E L D E N u s , Britanniae illud immortale decus. Namque perplexae rite extricare , confusa invicem distinguere , veri ac filsi Confinia horumque sinuosos Anfractus, satis habere exploratos;& demum ex eis, quae superstruuntur, de Fundamentis seu Principiis recte conjicere, cui illis utique subeundus est labor, XXIV.& qui Naturales Civilesque Leges inter se permixtas feceriaere rite ac seiungere volunt, rem perquam arduam , pene inaccessam,

& Mortalium paucissimorum esse, diserte profitentur. e Jam e δε f. ergo mirari desino, tot effluxisse Secula, seracia quidem, docit US tissimorum Virorum, Legumque Civilium, Interpretum sapientissimorum , quibus ingenium aeque ac industrisi adeo non defuit, ut Commentationum quas seduli assiduique Homines in lucem I e. III. protulere, mole, jam pridem Orbis eruditus laboret; sed recentiori demum aetate extitisse, qui praeclarum istud pulcherrimumque Opus , cx involucris suis tegumentisque, evolvendi Naturae

Effata, ingenti animo, & labore incredibili, Ied successu selicissimo,

aggrederentur. Ceterum ut Civilibus Legibus, id, quod commonstratum hactenus, comprobatumque est , ita & Sanctiori isti reconditaeque Disciplinae, quam Theologiam nuncupant, non minus interspersa fuerunt & intermixta Rationis dictata, tanto majori inde industria eruenda Se colligenda , quanto acrius sacri Antistites, in campo , in quo illis nec meti nec seri videbatur, ingenii exercuerunt vires. Utique ita est, ut non ultimam in hac arte Sedem occupant, officia, quibus Sanctissimum & Im mortale Numen , ex luminis naturalis praescripto colunt Mortales. Dum igitur nondum in Civitates coaluissent Homines, unumquemque Patrem familias Sacra rite ficiendo, & exemplum praei.

visse suis, & quid de Numine sentire, quo pacto istud venerari fas esset, eos edocuisse arbitror. Conditis autem Rebuspublicis , ut Viris morum integritate, puritate, & sanctitate praeditis, illud Munus demandaretur Publica Auctoritate, honorum omnium Principum maxime, & ipsarum Civitatum intererat. Si enim sotate , quosdam Parentes negligentius suo munere fungi contingereti, contingere autem facile poterat, feroces homines, Legumque A a a 3 co Disiligod by Corale

389쪽

3 HISTORIA IURI s

contemptores, inde prodire necesse erat , qui exemplo alios , ut ad quaevis scelera, ita ad impietatem invitant, Civitatesque non ra. ro in maxima Salutis discrimina adducunt. Venenum istud, si semel quorumdam mentes afflavit, longe lateque serpit, viresque eundo sumit, & incrementa inopinata. Samstioris itaque Disciplinae Antistites, praeter ea , quae de ratione Deum sacrificiis placandi, aut crimina expiandi, & quae de Numine quemque sentire oporteret, exponebant solerter, & cum probe scirent, mente pura scelerumque experti, Deum coli quam rectissime , subinde & Io Morum sinistitate pariter ac Jultitia, multa praecepere. Laudo hoc proboque , idque eo magis quod Juris Naturalis scientiam, quam ita sibi vcndicaverunt Sacrorum Praese ii, istorum cura & vigilantia immuni ab omni labe ac errore, ad Posteros & ultima Secula transferri & propagari potuisset, nisi infernalis genii fraude abrepti quidam, non Rutionis rectae Dictamina, vel Doctrinam a Majoribus suis acceptam , sed inepta ingenii sui commenta, hominibus propinare maluissent. Ex quo enim Coelestem Divinamque Ueritatem erroribus polluere &commaculare coeperunt Gentiles, in ipso quoque Naturae Jure nihil sanum, nihilque integrum fuit, & cuncta corrupta, depravata, t nebrisque plus quam Cimmeriis involuta suere. Hoc nomine vero doctas istas eruditasque veterum Theologorum ac Poetarum fabulas, non redarguo. Fuerunt quippe &tum, qui rectius saperent , involucris quibusdam imaginibusque occultarunt Ueritatem, aut certe in ipsis figmentis Uelligia ejus quaesiverunt. Nec vero Naturalis tantum

Scientiae mysteria , sed moralis civilisque Philosophiae cumprimis, Iurisque adeo Naturalis capita longe praestantistima , hisice sub tegumentis latitabant, quod cum ab aliis Doctissimis in hoc literarum genere Uiris , Gerhardo Johann. Voisio , d Fabio Planci ade Fulgentio, e Johanne Bocatio , f Natali Comite, g Pictorio Uill, b tum maxime a Francisco Bacone de Verul amio, r quam luculentissime evictum est & commonstratum. Dispulsia autem , quae Orbi Universo incumbebat, caligine, ortaque denuo poli natum Christum Servatorem Coelelii Ueritate , redditus est etiam Naturali Juri pristinus splendor, & rellitula Puritas ; stiperstitio denique, aeque ac impietas, subinde

390쪽

NATURALIS. 37

inde proscriptae & profligatae fuerunt. Sublimiora, fateor, longe que sanctiora sunt quae a Viris Divino Amatu pereullis proficis cebantur 3 quae ta-n & reeta quoque Ratio honesta esse dicti tabat, tantum abest ut, ab illis rejecta sint, ut potius egregie; νι. . stabilita & confirmata fuerint; Servatore ipso subinde ad Ratio Uriti submnis dictamen provocante. Ea utique Christianae Doctrinae est mindoles, ut praeter Fidem, vitam quoque ad omnem honesta tem compositam ab hominibus exigat, modo quidem & ratione longe excellentiori, quam ut ad mores Christianos formandos se Ia sufficiat Ratio, interim tali prosecto, ut quae ex Rationis praescripto honesta sunt, neutiquam habeat pro turpibus, quin ut ceteras virtutos proprias Christianis, ita etiam illas , quae omnibus communes sunt, commendet. Saepius igitur antiquissimis etiam Ecclesiae Doctoribus, de Iuris Naturalis capitibus, haud perfunctorie sermo instituitur. Basilium Magnum, Gregorium Nazianzenum, ipsumque Chr ostomum, non tantum Graecae, sed universae quacunque patet, Ecclesiae summum decus evolvat, legat, scrutetur, cui dubium sorte ambiguumque id, quod a me asseritur, videtur. Hos, ingenio acri, & judicio singulari, Juris hujus Quaestiones, quoties eas attingerent, attigerunt Rutem saepius , expedivisse, constat 3 ut ipse Hugo Grotius, Res taurator Philosophiae hujus selicissimus, tum domum & pondus,& robur & lucem insignem , se Assertis suis conciliare posse, si

Praesulum horum auctoritate, Sententiam suam muniret, fuerit opinatus. Ambrosius, qui plane ad Tullii exemplum , tres de ossiciis libros composuit, quanta solertia, in hac Doctrinae partesuerit versatus, nemo , puto , ignorat; vel, si quis ignorat, Johannem Henricum Bueclerum adeat velim , qui, in Ρraesitione ad hosce Ambrosii libros, quanti Sanctissimi Viri labor, sit faciendus, omnes edocuit. Hi ipsi autem Ecclesiae Doctores, Ossicia hominis & Christiani, id quod non est di: limulandum,

multo minus Principia diversa utique & admodum inter se diffsrentia , non ita ut par est secernendo, quae tamen secernenda esse, ipsi sine dubio quidem perspectum h ibuere ' exoloratum , aliis ut in eumdem errorem inciderent, &, quod etiam hodie non adeo infrequens est , Theologiam Moralem cum Jure Na- εὶ v. tum, confunderent, suppeditavere occasionem. Quod ut excuse

SEARCH

MENU NAVIGATION