장음표시 사용
71쪽
calamitates ad bene de ea merendum permotam fuisse. Nam matrem meam cui vita suppetiuisset, hospitaeque gratiam retulisset, non humanitatis, sed amicitiae stinctam esse munere. Multum auteinter amicitiam & humanitatem interesse, quod amicitia ex beneficio, aut gratia quae resertur oriri soleat, humanitas aute sublata omni re quae natu-- rar instinctu suadeat, de omni homine,quia homo sit, amore ducta bene meretur. Quod si ea hospita quam miscricordia incitauisset,etiam hostibus qui iniuriam ei intulissent, misericordia permota
Lbueniret,humanam eam sutura. Sin ex eo quod amica,vel inimica csset,aut amica eiusmodi, non
hominis amicam esse aut hostem, sed alicuius qui causa & auctor esset. Tu ego,No ergo tibi, inqua, videtur humana esse etiam hospita, quae peregrinae quam non nosset, subuencrit Z Misericordem, inquit ille, eam appellare didici, humanam non
ausirn dicere: cum ne matrem quidem tuam amatem liberoru . Dolores enim & educatio eam impulerunt, ut amaret. Ut enim is qui foedum ain rem sequitur, consuetudine ductus assentatur, dc amicus gratia: sic misericordia praeditus vir,rebus aduersas moueri solet. Quanquam vicinus est humano is qui miscricordia est praeditus, quod detracta omni spe quaestus aut gratiae, ducitur ad bene merendum, sed tamen non est idem humanus.
Cum ab eo quaerere, Quibus ergo in factis atque
72쪽
ossiciis humanus versari posset, ille, Quonia, inquit, cupere te video audire quodnam sit humanitatis munus,non dubitabo dicere. Humanus is demum est, qui & inimicis placatus est,& eis qui bene meriti sunt,beneficia desert. Hoc ita esse plane intellige: humanitas mihi ex duabus partibus
constare videtur, quarum una misericordia est, inera in proximum charitas. Proximus est autem homini nomo quilibet, no solum unus est homo. Nam & malus homo est,& bonus, & inimicus &amicus. Ergo qui humanitatem excolatiis imitari
Deum debet, bene merendo de iustis & iniustis, quemadmodum Deus ipse facit, qui in hoc mundo sole suum, & pluuia omnibus impertit . Qubdsi probos assicere bonis velis, improbos autem suppliciis iudicis ossicium & munus conaris exequi. Hic, ego, Quid, inquam, anno Deus qui tum iudicaturus est, quemadmodum nos doces, humanus estὶ Repugnantia,inquit,dicis. Quonia enim iudicat, est humanus. Cum enim eos qui i niuria assecti sunt, amet, eoru inque misereatur, in eos qui aliis iniuria fecerunt, animaduertit. Cum ex verbis illius concluderem, me quoque humanum
esse,si & probos bonis assicerem,&de eis qui iniuriam inferrent,qua ex parte iniuriam intulissent, supplicium sumere, tum ille. Si, inquit, posteaqua praenotionem haberes, tibi madaretur ac permitteretur iudicadi potestas, tu recte id faccres: quod
73쪽
ex eo quod potestatem accepisti, codemnares eos
quos Deus effecerit: pramotione autem fietus,mianime peccares iudicando, iustos quidem absolue-do, condemnando improbos. Id quod res est,inquam, & pr clarὸ dicis. Fieri enim non potest, ut is in quo nulla siit cognitio, recte iudicet. Interduenim non ulli boni videntur,qui nefarij sceleribus clam se colaminant: nonnulli vero qui boni sunt, criminatione hostium, improbi habentur. Nec si1 quis cui detur potestas habedς quaestionis & exemcedς, iudicet, propterea recte iudicare possit. Alia
qui enim qui caede secerunt, cum postea tormentis ab eis veritas exquisita esset,ut insontes dimis si absolutique sunt. Alij rursius cum innocentes eLsent,& in quaestionem postulati,tormenta perserre non possent,ob eaque causam metiti essent suodano,ut culpae affines affecti sunt supplicio. Tum. Petrus, Haec etiam honesta sunt,inquit: sed maiora audi. Nonnulli homines cum peccant vel recte faciunt: tum eoru quae faciunt,alia ipsoru propria
sunt, alia etiam aliena. AEquum est aute pro suis quenque ac propriis peccatis suppliciis astici, vel pro recte factis praemia consequi. Nec fieri potest ut aliquis, nisi propheta, qui res futuras prςnoscit, eoru m quae a quopia gesta sunt,plane cognitu habeat , quae eius propria sint, quae non sint V lim, inquam,a te discere, quae scelera propria sint, quaeque aliena. Ad haec Petrus ita respondit, D
74쪽
DE REB. GESTIS B. PETRI. syminus noster Iesus Christus Dei filius dixit,Bonari euenire oportere,beatumque eum per quem eue- nirent: itemque mala necesse esse euenire, sed mi- serum eum esse, cuius opera euenirent. Quod si improborum opera de diligentia, mala,& per bonos bona eueniunt: Unicuique adesse oportet siue
bona siue mala gesserit, ut id etiam quod a Spiri- , , tu dictum est, Qui pro suis cuique factis tribuet,
omni ex parte ac sine controuertia verum sit. Sed is qui virtutem penitus sibi vendicauit acpeperit, inimicos etiam & hostes, quemadmodum Christus praecepit, diligere debet: & praeterea pro eis precari, & de conuiciatoribus bene dicere,& ca .lumniatoribus concedere ac ignoscere. Sic enim diliges praeceptorum custos erit, & cum omnium peccatoru m venia ob proximi charitatem abibit. Haec cum audissem,Multa, inquam, fieri possunt: at ut de inimicis & hostibus quispia bene mere
tur, eorum calumnias omnes aequo animo seren
do , in hominu natura situm esse posse non existiamo. Scite, inquit, ac praeclare a te responsum est. Na cum immortalitatis causa sit humanitas, magno datur. Si quis enim hoc persuasum habeat,ho ostes qui male de iis quos oderunt, merentur,aeter ni sibi supplich liberationem quaerere , eos aeque ac munificos csaros habebunt. Aliter enim nemo huic praecepto parere potest, nisi vehementer Deu diligens,eius timore ducatur. Ait enim, Initium
75쪽
sapientiae domini timor. Qui autem illius timori institutus fuerit, & in eo quasi educatus, is omnino ad charitatem perueniet, eodemque loco proximum, quo se ipse habebit. Cum finem dicendi fecisset, advesperascebat, tumque cubitu tuimus. Cum illuxisset, Petrus ingressi is, Clemens,inquit
cum Matthidia matre, & mea uxore in curru consideat.Via eam quae Balaneas fereba tenebamus, cum mater quaerit a me, qui pater Valeret, eique respondi, eu m ad eam quaerenda & liberos geminos Faustinum ac Faustinianu exisse, ex quo tempore non sit inuentus, mόque eum mortuum existimare , vel naufragio, vel in via, vel vi doloris. Haec cum illa audisset,obortis lachrymis ingemiscere coepit, & moerore confici: quanquam ego quem inuenisset, magna ei consolationem assereba. Balaneas cum appulissemus, postridie Pallam venimus, atque inge Gabala, insequenti die La diceam , ubi pro portis Niceta & Aquila nobis fiunt obuiam, osculoque dato, nos in diuersorium ducunt. Petrus qui illud oppidu magnum & ct
rum videret , operaeprectu esse dixit, nos in eo alia quot dies commorari. Hic Niceta & Aquila a me quaerebant, quaenam ea esset peregrina mulier. Cum matrem meam respondissem,quam Dei c sessit ac munere Petri domini mei opera agnouis.sem, Petrus eis summatim ac breuiter omnia quae ex matre audiuisset, & quae ex me cognouiu
76쪽
set,exposuit,de conficto somnio, de naufragio in naui una cum liberis,quemadmodum pater quaerendae uxoris atque geminorum eius liberorum causa, profectus domo, adhuc ignotus suisset, naufragioque periisset. Cum haec summatim a Petro
comemorata essent, Niceta & Aquila rogare coeperunt, itane res esset,an somniu narraret. Cumq;
id verum esse, nisi ipsi dormirent, confirmasset, aliquandiu constiterun t primum, deinde quasi cogitabundi, se Faustinum&Faustinianum esse duxerunt, seque cu illa Petrus narraret, mutuo aspectu magnam de eis coniecturam fecisse, num ea quae dicerentur,ad ipsos pertinerent, quod multa similia in vita usu uenire reputaret. itaque animis titubantes tacuisse. Tadem vero conclusa oratione, Quonia,inquiunt, vidimus & plane cognouiamus ea quae comemoratur,ad nos pertinere, nunc
demunos declarauimus. Qu cum dixissent,cum lachrymis ad matrem se coferre coeperunt: quam cum dormientem offendissent, eamque complecti vellent, Petrus eos prohibuit, monuitque ut se ab ipso ad matrem adduci pateretur, ne sorte magno ac repentino gaudio in animi stuporem incideret: prςsertim cum dormirer, & spiritus in ea visonam cessaret. Clim vero somni satietas matrem cepi siet, experrectaque esset, primum de Dei cultu ac religione apud eam disseruit his verbis : Volo te, mulier, nostrae fidei ccrtitudinem cognoscere.
77쪽
Deum enim unum colimus, qui caelum, & terra,& eum mundu quem cernis, effecit: eiusque legi paremus, quae in primis hoc continet, ut eum unucolamus, eiusque nomen sanctum reddamus, ut parentes amemus,& temperates simus, vitamque
agamus ab omni reprehensione & crimine liberam & solutam, nec ad messem gentium adhibe mur, propterea quod impuram & inquinatam VH
tam traducant. Cum autem eis persuademus, ut
ea quae vera sunt, & sentiant & faciant, facroque lauacro dignos eos censuimus, quod in beatissima quadam appellatione &inuocatione cosistit: tum denique una cum eis etia vescimur. Alioqui ne si pater quidem sit, aut mater,aut coniun aut filius, aut frater,aut quiuis alius, quem nobiscum
naturalis amor coniunxerit, cum eo cibum cap
re nobis licet. Hoc enim fidei delectu facimus. Noli igitur contumeliae loco ducere, quod nuc Mi lius tuus tecti cibum minime capiat, dum tu idequod nos &sentias &facias.Illa his auditis Quid impedit, inquit, quo minus hodie vitali aqua e pier Z quae etiam ante quam te vidissem, eos Deos qui feruntur auersata sim, hac tali ratione ducta, quod cum multa sere quotidie eis immolarem,in dubiis & afflictis rebus mihi no assuerint. De stupro autem quid attinet dicereὶ cum nec locuplete me deliciis atque luxu delinitam eo fraude pellexerint, nec paupertas quae postea me oppressi eodem
78쪽
dem me descendere coegerit Z quippe cum continenti*m ac temperantiam ut magna pulchritudinem vendicare,pro qua coseruada in tantu casum deueni. Sed te ignorare no arbitror, Domine mi Petre, magnam cupiditatem ac libidine ex voluptate & secundis rebus nasci. Hinc ego quae in si cundis rebus & octo moderate me gessissem , in aduersis, me voluptatibus constringenda non tradidi. Quin ne hoc quide tempore animum meum a moerore vacuum existimare debes, etsi aliquam ei consolationem Clementis mei agnitio attulit. Exanimatio enim, quae quasi ex contraria parte propter duorum filioru amissionem obrepit, hoc etiam paruum gaudium obscurat. Neque enim
. tam me angit eoru In mari interitus, quam quod sine Dei religione una cum animis corum etiam . corpora perierunt. Eorum Verbpater, idemque vir
meus, quemadmodum a Clemente certior facta sum, cum quaerendi mei ac liberorum causa exiΩset,liis tot annis visus non esst: idemque plane e
cessit e vita. Nam miser cum me continentia ductus amaret, amans etiam erat liberorum. Hinc
senex qui nobis omnibus quos unice diligebat,
careret,inaximo angore interiit. Haec cum materdiceretiliberi qui eadem audirent, non iam ex Petri monitis dissimulare rem potuerunt, sed consurgentes tum, eam complexi sunt, dccum la- . chrymis ei oscula tulerunt. Ob canaque rem illa
79쪽
consternata prae stupore & ignoratione quid hoc sibi vellet, rogabat, cum Petrus, Fortem, inquit, animum , mulier, praesta, ut liberis tuis libenter fruarc . Hi enim sinat Faustus & Faustinianus,
quos tu in prosundo periisse commemorabas: pro quibus luctus a te susceptus, vitam tuam non vitalem reddebat. Cur aute unus eorum Niceta, alter Aquila vocetur,ipsi dicant ac doceant. Clim perorasset Petrus, mater nimio gaudio completa, aliquandiu animum amisit. Cum vero cum recepisset, & quassi sui compos facta esset, Liberi mei, wquit,optatissimi, liberi suauissimi, liberi cordis
mei ardores, narrate mihi quae vobis acerba illa nocte acciderunt. Niceta statim oratione repetutabita locutus est: Dirupta ac dissoluta naui, ut scis mater, nos quidam in profundo qui praedas agere non deterrentur, cum cepissent, impositos in scaupham, remis incitatis Caesaream Stratonis duxerunt. Ibi vehementer fame confectos,& praeterea admodum egentes, ne quid temere & quod eis minime videretur, loqueremur, illi mutatis nominibus seruorum numero misere nos vendiderunt. Mulier autem quaeda quae apud Iudaeos aduena erat, valde clara, Iusta nomine, emptos nos pro liberis suis habuit, omnibusque Graecorumcisciplinis studiose erudiuit.Nos cum per aetatem saperemus,&relisionem amavimus,& doctrina tanto studio excoluimus, ut cum caeteris nati ni-
80쪽
bus disputantes, eorum errorem rosellere posc-mus. Ea etiam quae Philosophi tradunt, accurate euoluimus , praecipue ea quae a Dei religione maxime aliena sunt, cuiusmodi ea sunt quae Epicuri& Pyrrhonis seruntur,quo magis etiam possemus reprehendere. Cum autem cum Simone quodam Mago educati essemus, periculum fuit,ne amicitiae nomine captaremur. Sed haec tibi, materialias commodius atque diligentius commemorabuntur. Verum cum futurum esset, ut a Simone in errorem impelleremur, collega quidam domini nostri Petri, Zacchaeus nomine, nos monuit, ne Simoni assentiremur. Cum Petrus interuenisset, ad eum nos adduxit, ut nobis maiorem fidem faceret,eorum quae de Dei religione in controuersiam veniebant. Itaque precamur, mater, Ut quoru nos
bonorum posscssionem adepti sumus, tu quoque corum fias particeps, ut communi sale & mensa uti possimus. Atque haec quidem causa est, cur tu nos in mari periisse existimares. Cum Faustinus
finem dicendi fecisset, mater nostra se ad pedes Petri proiecit, petens maiorem in modum , ut se atque hospitam suam accersita baptizaret: Nc, inquit, ulla dies praetcreat,ex qua meos liberos recepi, in quo non cum eis cibum capiam . Cumque nos eade quq mater, rogaremus, Petrus, Quid putatis Zinquit, egone unus a misericordia alienus sum,quod vos cum matre cibum capere ea hodie .