Theologia moralis, aduersus laxiores probabilistas, pars prior altera ... Authore R.P. Vincentio Baronio, .. Manuductionis ad moralem theologiam pars altera. Qui diui Thomae vera mens de singulis vitae humanae & christianae officiis inter rigidas & l

발행: 1665년

분량: 478페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

habent rationem ultimi fi in is negativi, non positive: quia licet, non serantur vltra illud genus boni conuenientis, paratae sunt & idoneae, ut in Deum super omnia dilectu promoueantur, & comparatione ad bonum proprium, sortiuntur rationem Virtutis, primi & secundi ordinis, relatione ad Deum , accedit a Charitate, persectio alterius

ordinis, & vis merendi VI tam aeternam. Castitatis exemplo , reliquarum virtutum causam egimus, maxime Spei, quae licet a Chari rate diuersa, illi tamen propior est, & eiusdem ordinis. Attritionem ergo ab illa elicitam de peccato , ut summum , quod quaerit bonum nobis aufert, vel a Poenitentia & Iustitia pros ctam , ut iura Dei laedit, credimus supernaturalem esse, de ad omne genus peccatorum extensam; quia nullum ulliale est, quod utriusque bonum non tollat. Eam vero attritionem diximus secunda Parte assertionis, semota quidem absolutione Sacerdotis, inessicacem esse ad remissionem peccatorum,& reconciliationem cum Deo : sed ad id fieri idoneam vi Sacramenti, & p testate Sacerdotis, qua donatus est a Christo remittendi peccata: quia alias Poenitentiae Sacramentum, quo lex gratiae praestat anti' uae, non esset beneficium, nec mediumessicax , quo impedimenta ad salutem semouerentur, sed onus lege antiqua grauius, quod Iudaei portare non potuerunt. Nam contritione sola, qua distinguitur a qua-

Cumque attritione explicata,antiqui Veniam peccatorum emercabantur, nullo Consessionis pudore redemptam acui si ex Euangeli j lege ad id bonum consequendum , adjungi Consessionis onus oporteret, non Video cur leuior lex noua prae antiqua censeretur. Atque ut illi sua vis constet , neque frustra dicamus sacerdotibus collatam Potestatem remittendi peccata, commune illud assertum Theologorum Sac mentum Paenitentia , & quodlibet aliud mortuorum , Ex attrito facere contritum , nostro

sensu interpretandum est, poenitentem , qui sua peccata Consessione subjecerit Clauibus Ecclesiae, attritum vir imee Spei, & Poenitentia, Veniam a Deo obtinere, & reconciliationis gratiam. Atque ex his omnibus duo aut tria corollaria elicimus, Od obseurissimae controuersiae lucem : Primum quidem Rullum esse Sacramentum Poenitentiae ex sola attritionet

432쪽

natutali collatum: Secundum corollarium est, validum fore & essicax , si adsit attritio supernaturalis , quae ad Omne Eenus peccatorum , eorum etiam quorum obliti sumus sese extendat ; qualis est ex spe prosecta. His tertium addimus consectarium : polle dari Sacramentum

validum; quidem, sed informe, quale contingit cum quis reatu peccati carnis, & linguae seu detractionis ligatus,postremi omnino oblitus, primi ex motivo castitatis Christianae, quod Baptismo insertus Christo capiti , ab illo fornicatione auulsus, meretrici sese adjunxerit, illum ex animo poeniteat: certum est enim, eam peccati detestationem legitimam esse, Christiano homine dignam & si illo uno reatu teneretur validum fore Sacramentum, αProficuum; sed cum illa turpitudo singularis sit peccato Carnis, nec detractioni subsit, nec illius odium & displicentia ex sua singulari turpitudine detractionis in animo latens peccatum retractet, hinc consessio per se valida fit informis, & caret sperata venia quia nec dimidiata datur, nec illius peccati, cuius non praecesierit detestatio ver i Christiana. Atque haec obiter dicta sussiciant, ad nostram& Mercori mentem, aduersus V Vendrochij iaspiciones, magis quam argumentationes, explicandam. Nec hin. siluit Mercorus ex ignavia , aut tacito consensu cum V Vendrochio, aliud forte opinante, sed ne aliena a prOPosito quaestione injecta , longiorem faceret responsionem , quam VVendrochius conqueritur in librum ex- reuisse.

Pramiti'ntur fundamenta adsolutionem Contraruersia de ignorantia inuincibili Iuris naturalis. LEVIORas sunt quas hactenus solui obiectiones duae,

prae aliis quas fusius Articulo , & tribus sequentibus prosequitur V Vendrochius. Sed cum totae sint in urgenda ignorantia iuris naturalis, & legis aeternae, ex quibus inexplicatis, tantum vim habeant; antequam me illis soluendis accingam . praemittenda est rei de qua agi-Fuis vera notio. Atque hoc in dissertatione V Vendrochil

433쪽

antiqua & recenti, de hoc argumento desiderare possedaliquis morosus, quod suse de iure naturali egerit nullo ioco explanata illius ratione. Nec dicas ad quaestionea nihil pertinere, exactiorem illius tractationem, cum satis sit recepta apud omnes illius definitio a Ius naturale esse

malam , a qωά si υEι reeessent actio hominis , qui fui compos sit , nulta νίΤιus letis unorantia exc ara potest . peccato. In hoc uno posita controuersia, relicta discussione longiori iuris naturalis , satis aperta est ad examen ,& ad vim argumentorum , quae hinc & inde reponun

Sed ego contra sentio, necessariam omnino esse, huiusmodi legis exactiorem explanationem ; ad V Uendrochi, Causam plurimum referre obscurius, ad nostram vero distinctissimὸ cognosci. Ex ea enim confusa notione legi aeternae , duplex sibi commodum captat , duplex nobis creat damnum: auertita se inuidiam multarum absurditatum, ut eas in nos derivet: hinc illae voces ex eo in Mercorum apert), obliquὸ in D. Thomam scriptae. Haec om nia sibi licere putat, quod legis aeternae defensionem Videatur suscepisse, cuius majestate tutus, ito nomine sit nos Obruturus; nec vult animaduertere, aut dissimulat, legis aeternae partes , ad quas se extendat plures esse , nec Omnes pares, vi ligandi, aut perinde certas. Et quam ut Rmaxima fit huius legis authoritas, ligare tamen non posse nisi eos, ad quos aliqua promulgatione peruenerit: Vt mI-rum non debeat illi videri, neque adeo indigna Christiano sententia disputans , an alicuius minimae & obscurcissimae nulla promulgatione notae partis, ex iure naturali igno-xantia excusare possit a peccato.

Sed quas il e quaerit ad inuidiam nostram, depellendae sunt tenebrae, & quatuor de lege aeterna paucis praeliban

da, quae de qualibet lege inquiri solent: Primum quid

sit nominis, aut rei: Deinde quas partes habeat, vel molectivas quibus constet,vel obiectivas quo pertingat: Tertio quaesit cuiuilibet illarum partium amplitudo: Postremo 'ua ratione subditis promolganda sit, ut liget. Haec verbia bentius hic attingo, non λlum quod necessaria sint ag ostram controuersiam, sed quod norum omnium lenii- iacta sint variis locis & nullo pene labore, magno fru-

colligi possint.

434쪽

De legis cuiuslibet maxime naturalis, & aeternae ratione, egimus huius partis Disputatione I. cum de Vir pute morali : & eo loci dichim est , ius naturale nori esse positum in conuenientia rei honestae, cum natura ra-xionali , nec in rei turpis ab illa dissentione, ut statuit VaΩqueZ : neque ut alij volunt in propositionibus aeternae Veritatis , quibus haec conuenientia aut dissentio cognoscitur

a Deo, & posset percipi a qualibet mente creata, si ab aeterno existeret: sed constituendum est in Dei imperio

iubentis bonum , aut vetantis malum, cuiusque creaturae, maxime rationali proprium virtutis aut culpae. Atque ita

praeter Theologos & SS. Patres ex Philosophis explicae Cicero libro primo de legibus dum ait. Sa8ιenti Lmorum Duse sententiam , legem neque hominum ingeniis fuisse excolit tam , neqωescitum ahquod esse popώlorum , sed ate -nωm qu/ddam , quod uniuersum mωndum rexeret, imper ni prohibandique sapientia ; ita principem legem ιliam, ct vltimam mentem esse dacebans, omnia ratione aut co

genus aut vetantis

Ratione legis constituta, facilis est inquisitio partium non subieetiuarum , in quas diuidatur, quia cum una sit de indivisibilis , nullas ilhus generis continet, sed obiectivarum quas imperio attingat: eas vero explicuimus initio 2. Disputationis de Religione. Nam cum maxime spectet naturam intelligentia donatam duplici flatu, aut instructam natiuis facultatibus , unde virtutes morales profluunt , & ideo seneca eas definit rationem absolutam; aut naturam attendat evectam ad ordinem gratiae, unde consequitur virtutum insulatum apparatus; hinc manifestum est, duas legis aeternae & iuris diuini partes esIe, quarum una hominem rationis lumine,altera ex fide, qua Christianum . conuenientia sibi quoad virumque statum ordinem i, rosequi iubet, aut dissentanea vitare. Hoc secundo capite breui expedito, quemlibet horum naturae aut gratiae ordinum , in tres gradus distinximus Tractatione de praecepto charitatis Art. vltimo Parag. 2. Primus Syndereseos principia per se nota complectitur, secundo conclusiones inde apertius deductie , qualia sunt Decalogi praecepta continentur, tertio reponuntur praecepta difficilioris inquisitionis , quae non ita necessario M

ypertE, ex primis principiis deducuntur, qualia diximus

435쪽

psse praecepta, quibus prohibetur usiura , & fornicatio, de zzo adeo grauem litem mouit V Vendrochius , mitius ,rte nobiscum aut verius cum D. Thoma acturus, si attendisset hypothesim ex D. Thoma, depromptam esse,ex infimo & obsciuissimo ordine partiunt legis aeternae obiectivarum.

Hoc tertium caput muIta nobis suppeditat, sed longe plura ex 2.3c . depromemus, quibus noui in Mercorum nodi dissoluentur. Tribus itaque capitibus delibatis . acc xatius expendendum est quartum hactenus intactum, depromulgatione, & quibus mediis, ad legis aeternae notitiam a gamus, seu ossicia homini ut ratione ducitur,seu ut prouectus est ad ordinem gratiae imponat. D. Thomas

1.2. quaest. Lart. i. ex Aug. lib. de Lib. at Hir. cap. s. ait aeternae letu notionem nobis impressam esse, eamque bifa-

' Tiam potIe innotescere uti selem, quem licet in se ipsci intueri , .vel in aliqua sui irradiatione : nam quamlibes resplendeat, aquilae oculis in seipso aspectabilis est: qua

ratione votum erat Anaxagorae solem pr6pius intueri, quamuis eius flammis ent absumendus: vel si id non patitur oculorum debilitas, videri potest emissio a se radio α lumine. Legem aeternam I. genete cognitionis intuitiuae solus Deus vi natiua comprehendit ti beatis etiam ad visionem ementiae prouectis, datum est eam in seipsa videre;

reliqui extra statum beatificum positi sola sui irradiatione

attingunt ex rerum creatarum conspectu, quia ut ex Aug. resere omnis cognitis meritistis est quadam Procv t o te, terna qua est verie in ine-- ιιώι : & lubinde tres distinguit gradus huius cognitionis a nobiS enumeratos,pximum quoad principia per se nota syndereseos, alterum quoad conclusiones apertius inde deductas, postremum quoad conclusiones a principiis remotio es, & consecutionis obseurioris. Promulgationis ergo legis diuinae vim habent quaecum que media, quae ad veritatis saltem practicae & moralis noti Liam nos deducunt, eaque sunt nobis accurate distinguenda, si prius monuero , quod erudite obseruat Suareet lib. a. de legibus cap. 3. ad interpretationem solutionis A gumenti a. ex I. art. quaest. 91. plurimum disserre leges

humgnas ab aeterna : licet enim id commune sit omnibus,

Mullam ligandi habere, nisi aliquo medio innote

436쪽

cant subditis, quibus sunt imponendae; hoc tamen distare humanas a diuina, quod cum ista aeterna sit, & subinde immutabilis , totam rationem legis habeat, antequam aliquo signo hominibus manifestetur , quia ex aeternitate immutabili sancita est, & nulla sui mutatione tempore constituto ligat: quod longe abest a legibus nostris, quod

antequam ad subditos perueniant , cum mutari possint, S interdum debeam sui authoris vitio, aut ex ignorantia, aut inconstantia, antequam edantur, propositi potius regis ferendae, quam latae legis authoritatem & rationem ha bent. vnde D. Thomas eleganter citato Articulo responsione ad 1.ait, legi diuinae luam vim ex promulgatione constare, antequam nobis innotescat. Nam si verbo aut scripto , lex sanciri debeat & edi: utrumque legi aeternae competit ante promulgationem temporariam , quia verbum diuinum cui lex & sapientia attribui solet, aeternum

est, & eadem aeternitate gaudet scriptio libri vitae, sed iis ad quos dirigitur opus est temporaria indictione.

His obseruatis, dico aeternam legem quoad utramque partem obiectivam, iuris homini congenati secundum n tiuas facultates instructo , vel ad gratiam promoto, quatuor mediis & signis innotescere. unde iuxta praemisIam distinctionem,iuris naturae, & gratiae,Octo existunt promulgationes, quas paucis explico, Vt inde euincamus, rarissimam quidem esse tutis diuini ignorantiam,quae praeia texi possit ad excusanda peccata, non tamen omnino nul

lam.

Atque ut hanc excusationem , ab impiis extorqueam, legem aeternam Lectorum oculis subiicio contemplan dam,quasi Oceanum in multos sinus, primum in mare Mediterraneum, Caspium,&c. &subinde in plures fluuios diuisium. Ita lex aeterna in ius naturae & gratiae consentaneum, quasi in duos sinus vastissimos, & subinde invarias utriusque iuris partes diffunditur, & ad nos peruenit. primum quidem genete utroque iuris veluti duplici canale, hinc institutione Ecclesiae,inde mundi aspectabilia creatione prodit, & fit manifesta: deinde fide ius gratiae

consentaneum, & aliud naturae nobis ratione indicitur,

postremo utrumque voce, Sc scripto , quasi quibusdam signis ad contumaces conuincendos , omnium oculis δέ

auribus subiicitur.

437쪽

Multa & sere omnia, quae ad legis aeternae promuIt tionem pertinent, paucis complexi sumus,pluribus explicanda. Certum est quidquid hactenus diximus ad legem aeternam pertinere . cuius etiam nomen variis gradibu sortiuntur, iuxta leges nominum, quae Analoga Dialectici vocant, eaque duplicis generis proportionis & attributationis : unde illud legis aeternae nomen competit mediis omnibus, quibus ad illius notitiam, quoad alterutram par tem iuvamur. Hinc totius orbis compago, & administratio ordinatissima , hinc innata nobis rario , & sapientia, studio comparata, hinc propensio ad bonum , & a malo fuga inserta hominibus,vel cxercitatione virtutum confirmata, iuris naturalis rationem habent, & legis aeternae vocabulo passim insigniuntur, quod illius sint derivationes, & quaedam apographa aut exscriptiones, quibus manu ducamur ad legis aeternae scientiam, & sint adrimen ta quibus ad eam implendam muniamur.

Idem nominis, & iisdem de causis merentur , & passim obtinent apud authores, Ecclesia, Angelorum & hominum societate constituta, & fides singulis collata, aut charitas in cordibus nostris diffusa, quod ius homini ad gratiae ordinem promoto conueniens quae est altera legis aeternae Parsi nos doceant, nec ignorare patiantur, & illud Dei nomine edicant implendum , & vires ad id praebeant em-

cacissimas. . . '

Promptum esset quae diximus pluribus confirmare, δmultis pauca attingam selectiora. Non latuit antiquos Philosopho; pals illa Iesis aeternae, quae im hominis constituit, qua illi ratione vivendum est. Arcanum istud comsecuti sent Stoici, ut erudite & eleganter edisserit Lipsius illi sectae addictissimus, suae Manu luchionis lib Σ.per plura

capita : hoc enim erat apud illos receptissimum, a Zenone Stoicorum Principe traditum axioma, virtutem aliud nihil esse, quam 'renuenienter visere. Breuiori huic & obsturiori definitioni Zenonis , ad eius mentem apertius CX-plicandam , additum est a discipulis felicitatem esse ηυιeam

eonvenientem natura. Huius vero nominis το naturae

triplex est significatum , ut variis nobiliorum Stoicorum testimoniis confirmat Lipsus. Naturae nomine , quam omnes in vitae regulam , ad consequendam felicitatem onstituunt, quidam singularem & cuique propriam , id

438쪽

est, rationem significant, ex qua interpretatione dichium est a Seneca, iis liba omnia sisbjcere , subjce te rationi emulsos retes ,si te ratio rexerit. Alij naturae nomine, quam ut legem sequi nos conueniat, uniuersi ordinem interpretantur, cui parere necesse sit; & inde a Seneca dictum suam seuaue est cum uniuerso rapi, cuius nos oportCar, quasi ciues optimos huius amplissimae ciuitatis , vel ut partes nobilissimas vastissimi corporis, bono consulere, seu

tenorem seruare , citra cuiusquam noxam.

Alii denique magis ad Christianam sapientiam accedunt , & naturae nomine legem aeternam intelligunt: atque ad illum sensum idem iidem repetit, Deum sequereae illud a in regno nati sumus , Deo parere oberras est.

Variant quidem interpretatione huius nominis naturae sed reipsa conueniunt; nam legis aeternae ordo uniuersi,

est veluti quaedam exscriptio impresIa nostris cordibus, rationis lumine , ut qui hanc sequitur, nihil ab ordine uniuersi, neque a lege aeterna dissentiat. Pluribus ista probare non patitur nostrum instituφum , quo breui arem pollicemur , & praestanda est ne . morosi conquerantur, quae hic scripsimus, ad ostentationem dicta magis, quam necessaria esse ad nostram controuersiam, satis est indi-gitasse locum ex Lipsio, unde plura depromi possint. Ad ius gratiae accedamus, certum est illud apud Deum extare primum , quasi legem in mente sui authoris , inde derivatam in Ecclesiae hierarchiam, veluti primum illius apographum, inde defluxisse in iustorum singulos , benescio fidei, quae ius illud nos doceat Christiano consentaneum, quasi paedagogus, & veluti Dei nuntius , eius nomine indicat implendum charitate, quam Apostolus isgis plenitudinem vocat, quod eius ope,aliarumque vir tutum quae illi datae sunt in comitatum , quae fide didicimus , osciis regenerato homine dignis defungamur. His omnibus )ocumentis & legis aeternae apographisi addendum est . quo caetera explicantu nempe ytriusque

testamenti libri, solis Hebraeis & Christianis scripti, quia

ut Psaltes regius canit, non fecit latiter omnι narsons

iudicias scripto & voce non manifestauit eis Multum praestamus Ethnicis,quibus iusto 1udicio Deus plura in nox εollata beneficia negauit, ea tantum impertitus, quae ee Stoicorum Philosophia explicata sunt. nos eorum partic,

439쪽

pes sumus , qua homines: qua Christiani sumus, quatuot lingularia addita sunt scripturae documenta , fides & cha ritas baptismo collatae, & ius ciuitatis ac matris nostrae coelestis Hierusalem, seu Ecclesiae. Hoc unum superest , ut quae diximus abstrusissima, exemplo familiari illustrentur. Cum ex S. Doctore quaest.

9 I. art. I. lex aeterna sit ipse conceptus aterem, secundum quod ordinatur , ad gubernatronem rerum ab Vst cogni-

rarum, non potest aptius exemplum ad rem subiectam suppetere , quam a legi satore humano depromptum. Legis ab illo lancitae , unus est & idem reipsa conceptus,

gradu & statu multiplex , primum penes Principem quasi in sui origine extat; inde in nuntios & ministros derivatur, ut subditis indicant, & in illorum mentes subit ut impleatur : potest vero voce efferri, aut scripto mandari. Idem est legis aeternae progressias, originem habet a Deci ut a suo autho te, inde prodit & derivatur in homines , de cordibus inscribitur, rationis, gratiar, & fidei characteribus, illisque traditur implenda viribus naturae, & auxiliis

illi consentaneis, aut gratuitis ex charitate: extat etiam

Scripturae libris quasi quibusdam signis. Duplex est tamen legis diuinae as humana discrimen,

ab authorum diuersa potestate repetitum; quod cum Deo omnia subdantur, nec iubere tantum ponit, sed etiam iuuare : hinc fit ut lex aeterna toti uniuerto & Ecclesiae, Dei manu inseribatur, & cordibus hominum , viresque det ex charitate ad legem implendam : utrumque negatum est homini legislatori, qui iubere tantum potest non iuuare, nee cordibus subditorum leges suas inscribere.

Ne quis ista putet inutilia ad ussim nostrae disputationis

pauca inde colligam ad rem accommodata.

In primis certum est, nulli hominum superesse caiisatri excusandi peccata, ex legis ignorantia: probatum est enim Deum duas veluti stholas instituisse, naturae unam, gratiae alteram ,& priore doceri primum genus iuris, hominis naturae consentaneum . idque veluti duplici codice, mundi aspectabilis ordinatissima administratione, & syndereseos ac rationis lumine; altera vero , instituimur de iure supernaturali, idque ex triplici veluti libro Hierarchiae Ecclesiasticae, fidei menti infusae, & utroque testamento.

Huic fit homines, qui nihil ex Euangelio audiuere, quos

Theologi

440쪽

stheologi vocant negarime infideles, si quid peccent contra

primum iuris genus, seu wntra cultum Dei, aut bonuiri ocietatis humanae, vix posse obtendere excusationem ab

ignorantia legis diuinae, exclusa duabus lut ita loquar Promulgationibus,mundi A insertae sibi rationis & synde

resis.Sed quoad alteram iuris supernaturalis partem, puto ad illorum excusationem pertinere,quae Christus Ioan . I s.

dixit ad Iudaeorum damnationem ,se non venissem es u-μιε- Ρissem e/s . precatum non haberent ὀ nunc autem ex

cusationem non habent de peccato suo , id est de repulsi fide, non solum in Christum, sed in totum ius supernaturale. Et cum fides sit praecipuum ac pene unicum medium , quo iura gratiae innotestant, nec ad plures hominum , ac prope infinitos, Christus aut uiuis Apostolorum eius nomine, accesserit, aut loquutus tuerit; existimo excusationem peccati infidelitatis habere, & rubi de

omnium , quae ex ignorantia iuris supernaturalis oriri Possunt: cum excusiationem habeatat, quq deerat Iudasi , si is erepta Christi praedicatione & miraculis. Quare censeo quidem peccatum originale contraxisse, positum in donorum supernaturalium iactura, nullum vero actuale incurrisse, rua quatenus in illis vigebat innatum lumen rationis, quo ex orbis conspectu, ex propensione in bonum, assurgere poterant ad notitiam Dei conditoris , & rectoris uniuersi, ad aequitatem seruandam revitandam iniuriam aliorum ex principiis Gndereseos,quae hoc uno notissimo continentur, ne aliis facerent quae pati nollent. Et si praeter originale peccatum , nouis &actualibus illud lumen rationis extinxerunt, imput uda Censeo, quae inde consecuta sunt contra cultum Dei, α societatem humanam , aut sibi ingenitam propensionem icorumque culpa Rit sui Aquid contra ius naturale admuserunt, idque ex triplici capite, vel quod legem conscientiae, se ii ossicij monentem, noluerint audire, nec dubitationes quas interdum ingerebat, de suis flagitiis morati sint: secundo quod neglexerint attendere , &addiscere ἡ,ure natarali quod scire si1a referret, & quae doceret ipsa

Tatio,. aut certe sapientiores , quos adire poterant , si per

SEARCH

MENU NAVIGATION