Theologia moralis, aduersus laxiores probabilistas, pars prior altera ... Authore R.P. Vincentio Baronio, .. Manuductionis ad moralem theologiam pars altera. Qui diui Thomae vera mens de singulis vitae humanae & christianae officiis inter rigidas & l

발행: 1665년

분량: 478페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

meruerunt notam , subire: testis partes obeo, & aliquando interpretis, una tantum re merito accusari possem, sim ita fide illorum verba retulissem, aut perperam eorum mentem euiceris me esse interpretatum. Hae sunt profundae calliditatis prael tigiae,unde nam se mιste, mιlti nocenssi artes, quas primum depellam quibusdam generalibus praeiudiciis, deinde aliquot locorum examine: neque enim vacat, aut licet, omnia expendere, cum copia pausorum Authorum quos refert, nobis suppetat, sed ex uno D. Thoma eiusque celebrioribus discipulis, reliquorum corruptelas semovebimus. ΡΑRAGRAPH vs PRIMUS.

Dominicam ab instituti origine , ct ex regulis S. Thoma abhorruerunt semper a laxioribus

opinionibus. CVM mens D. Thomae, lex sit eius Scholae, & totius

Familiae Dominicanae, ubi superiore Disputatione demonstratum est, sanctum Doctorem ita a probabilitate versiatili alienum, adeoque tenacem csse opinionis a legestantis, ut aduersam si falsa sit, neget quantacunque probabilitate polleat, a peccato excusare 1 nullus superest dubitandi locus, quin legitimi eius discipuli abhorreant a nuperis laxitatibus, quae securitatem cuilibet probabilitati , contra legem pugnanti, pollicentur. Locum D. Thomae ex Quod l. 8. art. I 3. refert Amadaeus Tract. de opinione probabili num. 6. & addit , me si vera sint va per nub- ex opinione probab/6. Elto : neque enim D. Thom. eiusque discipuli, in se recipiunt, quod imminet periculum peccati & damnationis , ex opinione aduersa legi, & falsa operantibus, quod nunquam sit moraliter serta, quamdiu Authores magni nominis i dc rationes illi intercedunt & arguunt falsi. Hic fidem Guimeni j appello : locum D.Thomae, taciso exemplo quod habet ab ignorantia rerum facti omnino Corrupit. Hoc enim res tacti & iuris praecipuE disserunt, quod illarum cum nullus, istarum vero certus sit modus finis & numerus , hoc pro comperto & confessi

52쪽

vpud omnes ponit , ad culpam non imputari quamcum-nue ignorantiam , maximὸ rerum facti, quae infinitae sunt, sed earum tantum , quas te scire reserat & possis, quales sunt iuris naturalis omnes. Vnde illud emergit discrimen ex primo summὸ obseruandum quod res facti omnes scire, sit supra vires nostras & praeter ossicium,ac pro inde ignorari possint citra culpam : secus sit de rebus iuris naturalis: nam cum paucissimis principiis contineantur, inscriptae sint cordibus hominum, & sere omnibus obuiae; quicquid ex illius iuris ignorantia fit perperam , Vix excusatur a peccato, quod statuit S. Doctor loco citato. Nec dissentit ut putat Amadaeus eiusdem Quodl.art. Is. Immo superiorem doctrinam, & a nobis constitutum di Dcrimen, luculentissimὸ confirmat : Error, inquit, conscientia quandoque habet vim absoluenda , quando serticee praeia,t ex ignorant1a iam , quod quis scire non potest.

veὶ non tenetur: sicut, inquit ,si aliquis intenderet accedere ad uxorem suam causa dele nonis, cq ita intenderae, peccaret veniatiter , si ab ei supponeretur eo nesciente , nihιlominuου peccaret veniabieri s vides damnari venialis peccati copulam ex sola Voluptate initam , etiam cum

sua, sed excusaria lethali peccato ex ignorantia facti, si

aliena ipso nesciente, dolo occupet locum legitimae uxoris i qui error refertur obrepsiste Iacobo fraude soceri, sussiciemis Liam loco Rachelis. Si vero etror conscientiae pertineat ad res iuris naturasis, addit S. Doctor: noli

excusare a peccato, cum ipsemet error peccatum sit, hoc nomine , quod procedat ex ignorantia iuris naturalis,

quod quisque scire tenetur & potest. Sicut, inquit, siqtiis

crederet fornicationem simpiscem esse peecatum mensaia rtune , quamuis erederet se peccare venι titer, t ex

aliqua sine dubio opinione probabili j non tamen , inquit

sanctus Doctor , peccaret venialiter, sed mortaliter. Poterat ne apertius, validiusque, his locis damnare quas- .cunque opiniones probabiles falsas contra lagem , quam constituto illo discrimine inter ignorantiam rerum facti,& iuris, quod illa interdum, ista nunqi m excuset a peccato, quamdiu est rerum quas scire possis & debeas. Ex uno crimine disce Omnia, erudite Lector. An putas Amadanam bona fide & sincere quicquam facturum,

tum adeo illustrem D. Thomae locum , qui sit omnium,

53쪽

controuersiarum basis & regula, falsiarit 3 Si ma striles temerate, qui omnium teritur manibus, nec pudore, nec infamiae metu deterritus est, putas ne illi fore religioni discipulos interpolare, quorum libri cum raro extent, Vix

probari potest corruptela, & plagiarij crimen3 Sed ne bis

Coctam crambem obtrudam , consule quae superiori disputatione de mente S. Doctoris fuse disputauimus. Hic num obseruo , cum de usii probabilium profundissimε in Quod l. discussam & explanatam quaestionem D.Tho-- m Summa praetermiserit, nec extraneorum ullus impugnauerit, hinc iactum ab antiquis Thomistis fere intactam suille : vix enim aliud scripserunt, quam quae communis Magistri interpretatio, & in utramque summam commentaria , vel defensio ab aemulis requirebant. Et hae omnes cauta desuere discipulis S. Doctoris, quibus ad hanc tractationem impelli poterant. Primus omnium quod sciam, aggressi is est ex nostris Barth. Medi na, & long ὴ a Magistri vestigiis recessit, causamque aliis errandi prasbuit: nec tum a Magistri men te, sed etiam ab auita ordinis Dominicani sententia&gloria defecit. Nam S. Doctor explicatam in Quo di. doctrinam purissimam, non tam suo marte inuenit, quam ab antiquis nostris Patribus, ab Hugone Cardinali, ab Alberto Magno, aliisque antiquis Theologis haustam exornauit. Nec dubito, quin illis voluerit acceptam referre, ipsomet Articuli 13. Titulo, qui ita habet : Vtrum uti qua habet plures praeben ου peccet pianum opinionem non sequendo Hoc quaestionis statu quasi indigitauit originem malorum , quae Patres nostri & Franciscant a Guillelmo Fani Amoris , aliisque amulis passi sunt. Ex qua vero scintilla tantum incendium conflatum sit,paucis

accipe.

Ebroinus Pictauorum Episcopus, primus legitur plura Sacerdotia habuisse ad annum 838. quo primum Authore& seculo, haec polygamiae beneficiorum pestis orbem in uasit , Episcopatui Pictaviensi, adjuncta Abbatia S. Germani a Pratis ad 1 urbium Parisiense. Multis haec cumulata Sacerdotia placuere , & cum inde graue damnum impendens praeuideret Guillelmus Parisiensis Episcopus,

tanto malo auertendo , hanc de Beneficiorum unitate

controuersiam ad annum 1138. iussit 1 Theologis dis

54쪽

DEFENs Io PRUDENTIAE. Is utari: an scilicet salua conscientia & salute, posset quis adire , & habere plura beneficia. Tandem plenis Theolo-yorum comitiis , quibus e nostra Familia, praeter alios celebres Theologo se & ex Francistanis, interfuit Hugo a sancto Charo tum Theologiae Pioseor Parisiis, breui postmodum ad purpuram assumptus, eorumque suffragiis decretum est, nullum posse sine salutis periculo , pluribu beneficiis potiri, si ex uno in annuos reditus Is . libras Parisienses perciperet, quae pretio nostro fere quingentos aequant.Hinc omnium discordiarum & malorum ori

go , ut Paulus Amilius Historicorum nostri staculi iudice Lipsio facile princeps, testatur his verbis, Sacri mendicantium eaet- , votivam paupertatem laudibur esserentes, in Huius sacerdotes contionabantur , eorum cupidFtare ambitione , seruorum Des numerum multis partibus imminui , alios bina, alios terna, alios plura , eaque νώ

lentis sacerdotia habere. me illi pradicantes, haIebane ad.

mersarios summos viros , I main si modum sapientia .mposuissenti ingenia , in quib- Guillelmuae a fano amo.

As , qu, ut vicem pro amaritia improbata, es eas ista reponeret , voravam pHvertatem Vse damnabat. Quibus

de causis, ordo uterque Diuorum Francisci, & Domini-ci,parum a ruina abfuerit; quod pro beneficiorum unitate starent, aduersus polygamiam, id est, pro opinione a lege stante pugnarent, aduersus probabilitates. Haec te paucis Volui monitum, Lector erudite, ut inde agnoscas quam inique Dominicanorum nomen, & D. Thornam veluti clypeum habeat Amadams, & in patrocinium advocet laxissimarum contra legem opinionum , cum ab incunabulis Ordinis,pro lege, & pro tutis opinionibus , usque ad sanguinem decertarint, cum a S. Doctore in cuius verba iurant, hoc dogma inconcussim habeant , quod agitur conim te em , semper esse malum , nee excusari per hoe , quod sit secundum conscientiam. quacunque probabilitate munitam , quae in certitudinem

moralem nunquam sit euasura , quandiu reclamabunt Doctores graues, & contra stabunt rationum momentat quo uno Verbo convelluntur, quaecunque Amadaeus totono opere congerit argumenta.

55쪽

Expenduntur Thomsarum testimonia. NEQVa a S. Doctoris Vestigiis , abeunt ulli antiquo Aruni Thomistarum, & modernorum. Non licuit singulos consissere : si secus seiariant f quod assirmare vel negare vix ausi nil dicam cessisse tempori, & recentio ruiri magis inuenta attenditie , quam S. Doctoris documenta,& antiquorum latrum exempla e quod de Soto dici no-1im. Neque ad hoc cogunt citata ex illo verba in . sententiarum dist. I 8.q.2. a. s. ad s. Nam eo loci tantum docet , si quis adhaereat opinioni, ex magni nominis authoribus probabilis cum stat pro lege, & grauioribus rationum momentis sulcitur, quales sunt D.Thomae & Scoti, dum ille censet reum publicis tabulis conuictum homici- dij , iuste damnari, & oportere ad mortem, a iudice, cui priuatim comperta sit eius innocentia : Scotus negat id legitime fieri posse. Solus hoc luculento exemplo, regulam a se constitutam illustrat: a discipulo D. Thomae absoluendum iudicem , qui Scoti opinionem secutus, abstinuerit a damnando reo : neque id beneficium a Scotista recusandum iudici, qui reum ex D. Thomae sententia multarit. Det Guimenius paris probabilitatis pro lege Utrimque, non hinc pro honesto , & salute, inde pro' commodo, Doctorum numero ,& auctoritate, & rationum momentis dissidentes opiniones, & tum illis assentiemur, & damnabimus Consessarium , qui propria opinione seposita, poenitentem secutum aduersam , noluerit absoluere. Recolendus hic est triplex gradus opinionum , accurat δa nobis distinctus, primus probabilium solitarie , quietaduersam nullam patiantur ι secundus est pugnantium trinque pro ossicio, qualem diximus discordiam fuisse Angeli Iudaeis praesecti, cum custode Persarum , & cuius generis est disceptatio D. Thomae cum Scoto: nam scorus pro insonte cerrat, ne poenas det immeritas : D. Thomas pro authoritate legitima ,& censet priuatum huius malum compensari bono publico. Tertius dissensus est opinionum

56쪽

opinionum hinc pro lege, inde pro commodo certantium , parum aut nihil fere mali timendum est, ex arbitrario primi aut secundi generis opinionum delectu: quia semper aliquod ossicium impletur, par aut maius eo quod omittitur. At ex altero conflictu graue impendet periculum , ne utile honesto, commodum saluti anteponas,

quod Ciceroni aliisque Philosophis visum est adeo prae posterum, ut culpae imputent, si vel dubites id tibi unquam

licere. Doctorum reliquos ad Soti sensum admitto , & interpretor i si id sentiant, quod Amadaeus contendit,unius Doctoris nomine, essici probabilem opinionem, quamlibet legi ob nostrum commodum repugnet, aliis Doctoribus reclamantibus, graui censura dignum pronuncio :sicut quod infert inde, consectarium, non poste citra culpam , recusari absolutionem poenitenti, securo opinionem unius Doctoris auctoritate factam probabilem etiam si faueat voluptati contra legem : nec ulli Thomistarum

quos resert squamuis sorte laxiores sint quam par sit discipulis D. Thomael propositionem hanc toto ambitu nulla

exceptione admittunt. . .

Thomistas ubique carpit, etiam dum laudat; quid δε-cturum putas, dum apertὸ damnabit immerito Caietanum accusat periculose errasse tomo 2. opusculo 6. cap. 2.

quod Summo Pontifici scripserit promissam esse veritatem rerum, quς Fidei principiis continemur , non earum quae naturali lumine indagandae tant. Quid verius hoc asserto Caietani3 quid iniquius censura Catharini quam

resert & sequitur Amadaeus, eo loco Caietanum periculose errasse non magis sane, quam si quis. dicat, res merδ. temporarias, maxime infidelium , non esse permissas pleno iuro Ecclesiasticae potestati. Sed peius errat Caramuel Theologiae sundamentalis num. I 82. dum negat , vllatri in mundo dari auctoritatem , damnandi opiniones probabiles. Excusari non posse a graui nota temeritatis,

hoc Caramuelis affertum, Omni genere argumentorum

euicimus : quibus demonstratum est, nihil probabilitate indifferenti ad bonum & malum periculosus: nec posse tutam fieri , nisi in euidentiam euadat, vel adhaereat legi. Neque probabilitatum iudicium subducit ab au tori tate Ecclesiae Caramuel, nisi ut impune probabilitatibus indulgeat & orbi illudat Christiano.

57쪽

Sed mira est Amadaei aequitas e Caramueli uniueri linquaecumque probabilis opinio in materia Fidei,&morum, tutissima est ad salutem, & stupra omnem Ecclesiae censeram posita : Caietano autem non omnis generatim opinio probabilis, sed ea tantum cuius nullum extat ea Scriptura & Traditione verbum quat ad Philosophos, 3c iuris peritos , non ad fidem spectat, extra forum Ecclesiasticum

est: & tamen mitius cum Caramuele agitur, quam cum Caietano. Ego contra periςulosum , aut potius manifeste haereticum Caramuelis assertum , & Caietani verissimum esIe contendo, & demonstrarem , nis agerem iam actum superiori disceptatione. Quae ex tribus cognominibus Bartholomaeo, Martino, & Petro Ledesina, atque ex Ioanne Nider refert , vellem liceret explorare : sed cum horum auctorum copia ad legendum non suppetat, illos interpretor ad sensum MartineZ , & antiquorum Thomistarum, quos certum est non admiῖsse usum &delectum opinionis minus tutae pro commodo , nisi cum ea probabilitate pollet, quae omnem aduersae fere absorbeat probabilitatem : quali diximus disputatione superiori , omnes frui opiniones a D.Thoma de moribus in

ductas.

Caeterum si Amadaeus sui ordinis defensionein ἡ nGstro statuerat repetere , quaerendum illi magis erat, quid D. Thomas de quaque re , & nominatim de usu probabilium doceret , quam quid eius Discipuli sentiant: eum s. Doctor unus nobis si, instar omnium, & supra omnes. Si D. Thomae mentem rimati placebat ex Discipulorum

interpretatione, antiqui erant recentioribus longe ianteponendi i si modernorum aliqua ratio habenda erat, longό aliis praestant, quos fere nunquam citat, Ioanne a fan- o Thoma, Arauius, Petrus a Tapia, qui nuper cum opinione sanctitatis desiit vivere, Bartholomaeo a Martyribus vocatione ad summam dignitatem, eiusque administratione simillimus, qui Theologiae moralis Summam scripsit, quasi totius Pastoralis regiminis, quam ad mor- rem usque seruauit regulam. His adde Martinem de Prado praep6situm castellanae Prouinciae, pluresque alios eruditos & sanctitate illustres, quos argumento est stare omnes pro opinionibus tutis & probabilioribus : Nam si

λ taubus, vel minimum fauerent, non fuissent praeter-

58쪽

DEFENSIO PRUDENTIAE. missi a scriptore adeo sollicito causae quam Vrget: maxi-mὸ cum illorum unus instar plurium esse possit, &m loris sit apud nos auctoritatis, quam cςteri omnes coli elim obscurioris nominis, quos diligenter inquisiuit, ratus non facile eorum libros a nobis repertum iri, ut fidem

relationis exploremus. Celebrioribus Dominicanis inter recentiores a me n

minatos , qui certius de schol e nostrae sensu testari pos sunt , addendus est Iulius Mercorus , hoc nomine etiam anteponendus, quod fusius prae caeteris quaestionem tractarit, in qua sibi summam posuisse visus est , & mentem D. Thomae indagavit tanta subtilitate,& in apertam i Cem eruit, ut nisi .glaciem perfregisset, adhuc in hac abysib penetranda haereremus : atque ita ad satristi Doctoris sa pientiam , nostramque in illum reuerentiam commendandam , contigisse crediderim. Male plures habet, quidam etiam acriter arguunt Dominicanos, quod uni D. Thomae sese addixerint: & hoc vocat Amadaeus , se uile quoddam & pecuinum genus obsequit; nempe quod non attendant D. Thomae libros, sodinam auri esse inexhaustam. Leuium metallorum fructus in siimmo est , inquit Seneca, illa opulentissima sunt, quorum in alto laret vena, assidue plenius responsura fodienti. Haec quibus capitur vulgus, temtem & perfusoriam habent veri speciem, & fundamento carent. D. Thomae Doctrina solida est , & quae plus pateat introrsus. Qui praecessere interpretes Caietanus , & alij, quasi fossionis metallicae opifices, Venas auri aperuerunt, non exhauserunt: supra Discipulorum captum, esse Magistri mentem probant, quae ex illa noua quotidie eruuntur , superioribus ignota & oc

Inter haec numerare licet opusculum Mercori , unius& alterius articuli D. Thomae egregium commentarium ex quodlibetis di eum dissicilem clamat Amadaeus, quia non capit. Quos vero. nectit ex illa nodos, dis loluimus subtilissima Mercori interpretatione, & omnino necessaria, nisi velimus cum Anonymo, D. Thomam nullam admittere iuris naturalis ignorantiam, quae fallam quamcumque opinionem legi aduersam a culpa caruset. Quare hic magis audiendus est Mercotus, quam Bartholomaeus Media , aliique. recentiores Thoaustae ais

59쪽

1b DIs P. I. SECT. I. . secuti , quia minus operos ε articulum ex quod Esetur quam Mercorus, interpretati sun r. Propositio de licito delectu cuiustumque opinionis probabilis , est Amadato, quod generi humano primum Ada mi peccatum : nihil est, quod non inde deducat & probet mali : quia vix unquam cleest, Unius aut plurium Doct rum auctoritas, quae verisimilem, id est, tutam apud ipsam opinionem faciat: cui vero non adsit sceleri quamlibet immani, & suffragetur aliqua verisimilis ratio, curri mortalitati animae , & atheismo suppetant quas operae pretium sit profundissimi Theologi valide tefellere 3Neque enim omnibus satisfacit Amadaeus sua Theologia nat

Atque ex hoc ruinoso & putido fundamento , quasi consectarium, secundam eiusdem tractatus Propositionem deducit, Ministros Regios in tributis imponendis,& vectigalibus exigendis, minimE teneri opinionem pro iure subditorum probabiliorem sequi, retusta probabili:& licet idem iur1s neget subditis , ex minus probabili opinione tributum reculandi, & Iudici rem ut libuerit adimdicandi : non desint tamen Doctores , qui aequo iure statuant, Regibus & subditis vivendum. Verum has periculosissimas opiniones latε restitauimus disputatiosi,e utraque superiori, hoc maxime argumento: quod iustum ubique bellum ex utraque parte accendant. Vnum addam,quem saepius in parrocinium aduocat huiusmodi laxitatum ex Dominicana familia Barnabam Galia legum, esse auctorem infimi ordinis,cuius extant aliquot controuersiae ex logica, & tractatus de consilientia probabili , quem inseruit quintae aut sextae Editioni Ioannis a cruce, ut adiumstus graui auctori vendibilis fieret. Hos sibi Thomistas adsciscit in Patronos , quia celebriores illi

aduersantur.

Quod vero sanctum Antoninum , Caietanum, Sylvestrum, & Armillam, pro se stare scribat Gallegiis, fidem non meretur, & salsi conuincam hoc articulo: nec leue argumentum est, quod ex illis nulla verba reserat Amadaeus : neque enim causae quam urget adeo nest 'stens est, Vt potiora illorum testimonia, quam nouitii il- ius Thomistae, ignotaret aut taceret, cum Gallegi verba,

qtiast cedro digna exscribat.

60쪽

Praeter morem, auctores Italico & Hispano sermone suo inserit libro , atque inde iunior quidam Theologus, suspicabatur non esse genuinum Theophili, quod illi esset insolens, citare & referre auctores qui Latine non scripsistent, leuior est coniectura, quam Vt eleuare possit argumenta, quae ex illius ossicina prodiisse demonstradi

Consensus Franciscanorum cum Dominicanis

Subtilis schola cum Angelica , de usu probabilium ad legem re ingendo.

Ecass ARIVM duxi huic articulo, & nostris intractatum Amaὰari de opinione probabili animaduersionibus, consensum utriusque familiet & scholae, de usu probabilium securo, demonstrari: ut una responsio in ne inde petita, refellam infinita Amadeti argumenta, ex Francistanorum testimoniis, quq ad suas propositiones

muniendas, non magis sincere, nec minus pretier horum authorum mentem, quam Dominicanorum & Thomistarum passim asti scit, ut utriusque stholς, comperto hac de re sensu, iudicet aequus Lector, quid veri habeat inet Rio Facti, instituta a P. de Champs, suis in Ian senium

libris, satis noto; cum vno breui opucculo contendit, laxitates ab antiquis , aut extraneis Theologis probabilitatum inductas a suis coercitas , & ad severiores regulas fuisse correctas. Licet haec refelli possint, ex iis quae ultima parte Dispitationis superioris diximus, ubi accurate inuestigauimus antiquorum mentem de vsh probabilium , & certis argumentis demonstrauimus. , omnes ad unum ante Bar- in olomaeum Medinam . capitaliter huic laxitati fuisse aduersatos, & nihil opus habuisse emendatione , & restrictione recentiorum : aliqua etiam ex Scoto, singularia& mirae cautelae attulimus. Verum tanti apud me est ad hanc controuersiam , Vnde pendet aeternitas , Subtilis cum Angelica schola, in hanc rem consensio, ut ad illam. sumandam nullum sim laborem detrectaturus. Sed e .

SEARCH

MENU NAVIGATION