Theologia moralis, aduersus laxiores probabilistas, pars prior altera ... Authore R.P. Vincentio Baronio, .. Manuductionis ad moralem theologiam pars altera. Qui diui Thomae vera mens de singulis vitae humanae & christianae officiis inter rigidas & l

발행: 1665년

분량: 478페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

W Dis p. I. SECT. I. '

deducunt repugnare euidentem, & probabilem eiusaetii rei assensum , quod perinde est, ao rem pro indubitata habere , & cum sormidine , ne secus sit, illi assentiri. Recentiores nihil morati quamlibet dissidentes in speciem

silentiam & opinionem,eas conciliant vi diuersorum mediorum i atque ex hac controuersia omnino speculativa, quasi ex scintilla incendium, conflata est haec catterarum omnium origo de re morali controuersia, de conscientia probabili, quam recentiores contendunt stare, tutam de utraque parte contradictoria,quod toto opusculo. egregi δimpugnat Scotista noster,& si quae eae illo omissa sint, addemus 3. sequenti. PARAGRAPH Vs QE A R T v s.

Reseonsio ad quaestionemfacti de opinione probabilirct una quaestionu pars expenditur.

S. Thomas nonnullis Iansensi asseclis visus est adeo longe ab Augustini de gratia & praedestinatione sententia recessisse ; ut sentiant, & interdum obmurmurent, tanto discipulo magistrum omnino inexploratum, nequCIectum, nisi in Gratiani decretis, aut Petri Lombardi.libris. Nescio an visciscendat huius grauis iniuries . . Tn marillatae, & vicem Ian senistis reponendi causa, a uilior quaestionis facti, cuius examini nos accingimus , ad calcem operis de libero arbitrio editi, nomine Antopij Ri-ehardi asserat, & multis probare nitatur, nec Augustianum Ian senio lectum, nisi apud Caluinum, & ex solis huius haeretici libris, esse notum. Non admodum placent huiustriodi accusationes , aut defensiones , quae magis suis authoribus nocent, quam iis in quos agunt. Vtrumque dictum omnem fidem superat, nec secundum mihi credibilius est primo. Sed qui huiusmodi paradoxa prose

runt , hoc solum emercantur ut vix etiam cum vera dicunt fidem exigere possint aut inueniant. Non ausim dicere paris esse, ut sic loquar, improbabilitatis , a recentioribus Societatis Theologis laxiorem probabilitatum usum , aliqua sui parte arctatum, intra structiores metas, ac Augustinum nunquam D. Thomssiectums

72쪽

Iesum, nisi in Magistro sententiarum, vel Ian senio iaCaluitii libris, sed dissimulare etiam nolim, mihi maximὸ suspectum fuisse, ubi primum legi assertum, nec propius a vero quam superius paradoxum abesse ; quod paucis breui totius quaestionis examine demonstrabo, ubi secre- uero quibus conuenire nos oporteat, & de quibus aliqua possit esse dissensio. Quoad notanda, quae primo capite ad totam quaestionem praemittuntur, duo obseruo : primum quod notando 2. habetur veluti fundamentum totius quaestionis, nempe ad conciliandam opinioni probabilitatem , duas ex Suare conditiones requiri, ut scilicet nihil contra illam conuincens asseratur deinde ut firmo aliquo nitaturiundamento. Mihi omnino sit specta est utraque conditio, imo prima absolute falsa est. Nam si opinio no desinat esse probabilis nisi contra se habeat aliquid euidenter conuincens,

in tuto erunt opiniones contra immortalitatem animae,

contra originem mundi Enihilo, aliasque fidei veritates, quae cum ex Nominalibus , & Caramuele, demonstrari nequeant, nihil conuincens afferri potest contra opiniones ipsis aduersas. ac proinde si stet prima conditio, vere probabiles erunt & tutae. Quare dico opinionem desinere esse probabilem, si contra stet dubium graue, ne sit aduersa legi & saluti. Secunda etiam conditio vix admitti potest, neque enim firmum dici debet fundamentum , quod pari aut validiori impetitur: Atque hoc notando euerso, plane Corruunt duae propositiones, Quarum causa institura est disputatio. Negamus E duabus opinionibus probabilibus, posse nos sequi minus tutam, & minus probabilem , quia deest illi duplex conditio necessaria ad probabilitatem tutam, α expeditam nempe ne contra illam stet dubium graue, quod persuadeat magis aduersari legi, quam conuenire,& quod sit validius eius fundamento. Non magis placet quintum notandum, quo Verborum ambage, inuoluitur distinistio per se aputta, duplicis generis opinionum moralium, spectantium vel ad res ex selo praecepto , vel ad res essicacia medij, & sebinde ex praecepto saluti necessarias. Videntur autem eo holando, opiniones de rebus essicacia medij necessariis excludi a: quaestionibus iuris reuocari ad quaestiones facti, quod

73쪽

omnino alienum est a mente Theologorum , & a veritate , cum necessitas & essicacia rerum ad finem consequen dum , sit fundamentum iuris, quo res praecipiuntur: quia sunt necessariae ad ossicium implendum , & ad finem propositum consequendum. His praemissis, propositae quaestionis duplex pars, aut sensus distingui potest et primus est, plures e SocietatETheologos, improbasse Vagum probabilitatis usum, nullis metis coercitum ,& certas illi praescripssse. Secundus sensus, & status quaestionis esse potest, boc illis singulare esse,& a caeteris aliorum ordinum Theologis antiquis, vel recentibus,taxatae probabilitati ultra Omnem modum, certos fines praescripsisse : primo sensu quaestionem hoc para gr. sequenti, alio sensu expendemus. Quod ad primam quaestionis partem attinet; ultro conceclimus quod disputatione I .sect. vltima declaratum est, plures huius instituti Scriptores, temperasse probabilitatis usum, & neminem de illo iustius sanciuisse Paulo Comitolio, quem secundo gradu sequutus Suares, laxitates probabilitatum seu duas propositiones de sequenda opinione minus tuta,& minus probabili, correxisse quatuor exceptionibus , de Sacramentorum ministris , de iudicibus, de medicis, de scholarum professoribus. Sua rem , & Comi totum secuti sunt plures eiusdem instituti scriptores , qui late reseruntur toto capite octavo. Sed ad examen illius capitis , obseruo duo; primum Suarem & alios parum consequenter ad sua principia, has metas adhibuisse. Vel enim omnino hae duae propositiones , quas propugnat ille author, erant abiiciendae, vel immerito sacramentorum ministros, iudices, medicos, sitientiarum professores, fraudant communi iure, e duabus opinionibus probabilibus, sequendi minus tutam, &probabilem : & qui hoc ius statuunt nulla exceptione adhibita, videntur magis consentaneἡ quam Suarem, ita docuiste: imo sortὸ mines periculose : quia cum illa probabilitas adeo vaga, & effrenis, sui horrorem incutiat tot absurdis & malis , quae secum trahit & importat, qui illa submouent, seruato principio unde prorumpunt, horrinxem mali, non venenum minuunt, & immedicabilius

faciunt

Laetermn has quatuor exceptiones, a Suare & ali ,

74쪽

ANTIQUOR . SENTENT. DE PROBAB.

Iaxae probabilitati appositas , latὸ refutauimus disput. 1. tota sectione 3. Sed nemo breuius 3c neruosius impugnauit, nostro Scotista I. 1I. Quo nitatur, inquit, fundamento haec exceptio , non facile intelligi potest. Nun quid aeque chara est mercatori, militi &c. sua anima, ac Sacerdoti & Iudici sua Nunquid paris est periculi peccatum in nundinis,bello &c. ac in Tribunalibus,Tem plis & Pharmacopolus admistiam 3 Est-ne minoris noxae, poena aeterna damni & sensus, homicidii & furti, quam iniquae sententiae causa inflicta Aliis ne regulis consuentia medicorum, judicum & Sacerdotum aliis militum δc mercatorum metienda est; ut istis laxissimus probabilitatum usus permissus, illis prohibitus sit 3 Alium-ne Deum colunt3 Si recta regula conscientia est probabilitas quaecunque, quidni ad omnes pertineat 3 quidni illo iure

omnibus communi vivere liceat 3 In totum ergo damnanda est, vel perinde omnibus permittenda est haec regula. PARAGRAPHUS Q.V ARTUS.

antiquos Scriptores Theologos. AL τε RA pars quaestionis facti, in eo posita est : an

hae quatuor exceptiones, usus vagi probabilitatum, singulares sint Sua resio , aliisque Societatis Scriptoribus ι. quas caeterorum ordinum Theologi recentes, & antiqv i, Omnes ad unum, ne excepto quidem D.Thoma,&Scoto, indulse 1int licentiam probabilium nullo fraeno coercitam.

Si id obtendat Author quaestionis, ut videtur prae se ferre, rem scribit longἡ incredibiliorem duobus paradoxis superioribus. D. Augustinum S. Thomae ignotum, nec lectum nisi in Gratiani Canonibus , sicut nec Ian senio, nisi in Caluini libris. Compertum enim est, effrenem illam' probabilitatem, esse superioris & nostri taculi inuentum, idque probo iisdem testibus ab Authore quaestionis ad-

liocatis.

Didacus Alvares pag. Io. cum elogio citatus disput. 8 . in I. 2. duas tantum de usu probabilitatum sententias reseri , primam seueriorem , quae delectum tutae tantum

75쪽

pro lege opinionis permittit, & in patronum illi ascisti

C etanum : alteram laxiorem , quae tutum facit arbitrarium utriusvis opinionis probabilis usum, eamque refert in Bartholomaeum Medinam suum conterraneum , &hoc etiam nomine illi videtur addictior: Ergo ante Medinam, ignota erat opinionis pro libertate deligendae licentia : Ergo ante Medi nam ita regnabat sententia Cajetani seuerior, & tutam reputans solam pro lege opinionem, quam secutus est Comitolus,& gloriatur se a D. Thoma sumpsisse , non inuenisse suo marte ζ nec opus suit exceptionibus suaris , quae laxarunt potius quam restrinxerint hanc licentiam, iuxta illud, exceptio Irmae retulam in contrarism ; nam si solis Sacramentorum Ministris, medicis, iudicibus ,& artium Magistris cautumst, ne opinionem minus tutam & probabilem sequantur, id caeteris hominum pleno iure licebit. Ius vero vasum probabilitatum , ante metas a recentioribus constitutas, superioribus saeculis obtinuisse, quatuor omnino testimoniis comprobat Auctor : primum ex Leone a Diuo Antonino decerptum est. I. pari. tit. 3. capἰIo. Io. Leo quidem Epistola 91. docet in dubiis & ob scuris, sequenssum quod nec praeceptis Euangelicis contrarium, nec decretis S S. Patrum inuenitur aduersum. Hic primus ex cntiquitate locus, demonsttat inopiam argumentorum ex SS. Patribus , qua laborant aduersarij rsed illum egregia arte Rhetorices fucat Author, his primis terti j capitis verbis et si Sanctorum Patrium es/mo niis aetumentari tiberet , plura se prolaturum praeciam re insignia. Si tot suppetant , cur Vnum tantum refert,

qui nihil prorsus ad rem faciat Nihil verius Leonis verbis i in dubiis nihil sequendum quod Euan Selio, & decretis S S. Patrum aduersetur: quia alias in naeresim aut iii errorem delaberemur. Sed putasne hac Leonis sententia doceri, nihil esse mali aut periculi, si sequamur ea de quibus merito dubitamus, an repugnent Euangelio, imo ita esse, probabilius credimus : Ergo locus hic Leonis nihil' . prorsus facit ad opinionum laxitatem. Et si hic unus ex millibus , e tota antiquitate delectus , ad rem subiectam ineptissimus sit , quid praesidij sperare possunt ex SS. Patribus Nec magis benevolos Scholasticos habener unum D. Antoninum citant, & in illo Albertu

76쪽

ANTIQUOR . SENTENT. DE PROBAB. Magnum, Paludanum, cui potest adjungi alter eiusdem meatis,&instituti relatus appendice ad dii putationem, Ioannes Nider, qui plures ex antiquis refert scrupulosis ,remittentes opinionis probabilioris & tutioris delectum , & in quisitionem,& jubent contςnti sint minus tuta &probabili& cuius ibet Doctoris Classici consilio acquiescant. Tertius additur testis Panormitanus in caput Capellanus, doe feriis: Vbi eximit a peccato, non seruantem jus praecepti, cum Variae occurrunt opiniones, licet postea appareat contrariam opinionem iuisse veram, & quam secutus sit, minus subtiliter inuestigaste. Panormitano consentientem inducit Sylvestrum. Tandem ex omnibus antiquis qui ante seperius iaculum floruere , capite . affertur ex

Dionysio Carthusiano decretum aliquod Sorbonae iuxtae regulas laxioris probabilitatis formatum. En quo tandem reciderit quaestionis pars grauissima, de seia su antiquitatis, quoad hanc controuersiam , unde aeterna salus pendeat. Ad singula testimonia paucis respondeo. Ad Antonini primum, iam obseruatum est η hunc scriptorem a Thoma Sanchez reponi inter Autho- res, qui stant pro delectu opinionis probabilis ex lege rNec dubia est eius mens eo ipso quo citatur loco I. parte

titulo 3 o. ibi enim si scipit curandos constientiae timoratae scrupulos, & inter septem remedia , quae accurate praescribit, quarto loco est opinionis alicuius tuta electio: stupulosi enim omnia immutant, vel in majus augent dc inde tuta quςque timent. Ex triplici causa fit illorum morbus pene in fanabilis, bona quaeque aliorum collatione minora, inter mala reponunt, peccata leuissima lethalia reputant, pericula remotissima,ut proxima & ingruentia fugiunt, leuissimis dubiis torquentur. His omnibus malis accedit postremum, nempe pertinacia contra salutaria

consilia. -

Huic morboimplicatissimo, essicacia adhibet remedia D. Antoninus, rejecatis tribus causis viale existit, Monet primo , illud axioma , in dubιis tutiorem partem et Tendam esse, ad scrupulosos non pertinere, Ut praeceptauri , sed ad summum ut consilium, quia timent minora bonRquasi mala , & ab illis sibi cauent quasi a peccatis : quare

in illos conuenit exemplum c libatus collati matrimo-mo , cui praeserendus est ex. consilio, non ex piaecept

77쪽

quia matrimonium per se licitum est status coelibatu imperfectior , ideo illi postponi potest ex consilio non

autem debet ex praecepto. Ad huiusmodi rerum genera , pertinent scrupuli anxiδ religiosorum, qui reputant, se grauis peccati reos, nisi obmisso minori bono ad majus aspirent. Mouet etiam aliam huius morbi causam , interpretatione illius Ecclesiastici 3 o. sidus amat peracuum ιn illa peribit. Id enim verum habet, cum periculum graue est & imminens ex dubio rationabili non leui, qualia sunt quae scrupulosos distinent & torquent. Quare in remedium illius mali, auream apponit D. Antoninus Tegulam, quam tacet aut truncat Author quaestionis, quia eius causiam jugulabat : agendo contra leue dubium , non peccat qui adhaeret opinioni alicuius Doctoris , habe e

Dones probabstes pro via , magis quam pro opposita opi-nιone. Haec ex D. Antonino verba expressa cur tacentur Accusatur V Uendronius temeritatis & audaciae in corrumpendis deprauandisque S S. Patrum testimoniis,&ex hoc uno exemplo Antonini creditur manifeste conuinci criminis falsarii: nolim suscipere defensionem oen - .dro xij, sed non possum dissimulare, meliori fide egisse

quam aduersarium , qui data opera interpolauit locum D. Antonini, unde contra eius sententiam constabat, ex mente S. Doctoris, non excusati a peccato , qui cum formidine contra legem agit , nisi habeat rationes magis probabiles, pro sua quam pro opposita opinione : Ergo ex Antonino non licet sequi opinionem minus probabilem & tutam , stantem pro commodo, contra probabiliorem pro lege. Pertinaciam timoratae conscientiae contra salutaria monita i quae est tertia huius Vbi causal curat ex Alberti Magni regula , sentientis posse fratrem simplicem , sequi consilium Doctoris malini nominis : & addit ibidem sententiam D. Thomae Quod libeto S. damnantis peccati mortalis quidquid sit contra legem ex conscientia probabili , si ei de re sit graue dissidium inter Doctores, nihil obesIe scrupulosis: licet enim eius mentem eo Quodlibeto non omnino explicet, tamen remedium quod inde de- Promit, & ex Alberto Magno, essicax est contra huiusmodi morbum , qui ut plurimum nascitur ex dubiis de picibus iuris, quorum ait ignorantiam elle excusabilem

78쪽

ANT1 o R. SENTENT. DE PROBAB. Si quis enim dubitet de vi praecepti amoris Dei sepefomnia , an per vitae decursium aliquando liget, & sit im- Pleiadum , non est dicendus scrupulis angi, sed dubio grauissimo , quo neglecto , si praeceptum non impleat, incurrere poterit peccatum lethale. Scrupulus esset , Rex opinione Scoti dubitaret, an graue esIet peccatum aliquod festum praeteriri omitto amore Dei super omnia: &qui ex elusinodi dubiis & leuibus scrupulis , de iuris diuini

apicibus, ex ignorantia aliquid admitteret, non Censeretur incurrere in Regulam D.Thoma & in legem diuinam, sed poliet tuto hoc dubium deponere. Ista praescribit Antoninus eo loci scrupulosis , quasi pueris & infirmis, quae si permittamur pervicacioribus, ct

contra legem diuinam rixosis, non remedia illis, sed venena propinantur. Hoc enim multo intempestivius est,

quam si praescriptum vivendi genus pueris, & infirmis, a sanis & a validis usurpetur. Adde D. Antoninum non ita indulgere scrupulosis, quin velit illos & glauioribus αprobabilioribus argumentis, suas res peragere, quae in ualescant aduersus scrupulos ,& dubia leuia quibus torquentur. Ergo ex eo loco verius Sanches D. Antoninum in patronum. latete pro lege opinionis, quam aduersarius in minus probabilis vindicem asciscit : quandoquidem non excusata peccato etiam scrupulosum, nisi quatenus Lationes habet pro opinione quam sequitur, magis quam Pro opposita probabiles. Sed longὸ apertius hanc nostram sententiam docet.2.p. t. s. c. IO. Part. E. Vbi praemisia distinctione triplicis dubij, nempe iuris, facti, & personae, has statuit tegulas vere aureas.Si certum sit factu incerto authore potest sententia certa ferti, nullo nominatim designato ι secundum illud, nem nem iudicetis sius νιci ams arbitrio : sed potest tantum generatim pronunciari,qui delictum ingubitatum admisit cxcommunicatus sit nisi intra indictum tempus resipuerit Si vero factum ambiguum sit, tum abstinendum est a sententia, si graue inde consequatur alterius damnum e nam inderans est ex Gregorio in re dubia certam serri sententiam : neque enim spoliari debet quis , possessione rei, cu- . ius ius est ambiguum, donec certo constet rem ad illum, non pertinere. At si nulli nosta immineat, ambiguo facto.

nihil vetat certam suri sententiam, absque praecipitauq

si iiij

79쪽

nis vitio : ut cum dubium est, an quis sit rite baptisa tui. ut ordinatus, an hostia sit consecrata, iterari debet si

ς ramentum, quia ex S. Leone , non putatur ιteratum, quod Uno atur esse

At si dubium sit de iure, nec de illo conueniant Doctores tum inquit,periculosissimum est rem definite, si expressa desit authoritas Scripturae vel conuincens ratio. Quid vero tum facto opus censet D.Antoninus Tutiorem viam esse consulendam, & eligendam : monet tamen cauendum a censura aduersae opinionis quasi haeretica sit,& nos etiam hanc cautelam adhibemus, neque enim aduersarios damnamus, quas haeresim doceant, sed periculosa & rimenda. Nec verius aut sincerius asti scitur Sylvester in patronum harum propositionum , quas omnino euertit, eodem quo citatur Ver. Opinio q.1. Vbi quaerit cum est Varietas opinionum, cuinam sit adhaerendum. Respondet variis constitutis regulis vere aureis, quibus merito dicebat quidam Romae vir eruditissimus, Sylvestrum paucissimis verbis exhausisse grauissimam controuersiam. Igitur, cum opiniones authorum dissident, si illarum una habeat pro se legem, vel antiquam & probatam consuetudinem, eoque praesidio aduersa destituatur, ex prima regula, statuit illam isti praeferendam esse di quia ex iure minimἡ mutanda sunt, quae certam sententiam semper habuerunt. Vel opinionum utraque, legis praesidio, perinde

munitur,aut destituitur : Et tum ex secunda regula, qua fieri potest sunt conciliandae, ut una aliquo, altera alici loco, & tempore obtineat; quia conueniens est iura iuribus concordare: si conciliari nequeant opiniones, ex tertia regula conuenit sequi communem: quia in causa dubi j , pro multitudine praestimendum est , & communis

opinio Doctorum inducit probabilem errorem, nisi rationabiliter conuinci possit falsi: communis autem ea habetur opinio, quae traditione aut glossa confirmatur, nec deest authoritas Doctorum. Si vero incerta sit opinio communis, ob dissidentium Doctorum parem fere. aut horitatem, docet Sylvester ex

quarta regula, quid quid sit de soro seculari, in foro conscientiae sequendam esse, quae validioribus rationibus firmetur: Et si una nitatur rigori scripto,altera scriptς aequi

80쪽

ANTIQUOR . SENTENT. DE PROBAB. IIati, ex quinta regula, docet praeponendam benignio-xem , quae scilicet faueat iuramento, religioni, Sacramento. Si dissideant moderni ab antiquis, istos ex sexta regula monet esse praeponendos , quia temporis diuturnitas videtur aliquam authoritatem attuliste, nisi nouis rationibus antiqua opinio falsi conuincatur , quod hactenus non contigit, in nostra controuersia.

id ex his Siluestri regulis potest colligere quaestio

nis author, quod sibi faueat, cum aperte doceat, in foro conscientiae anteponendam opinionem validioribus a gumentis , & antiquorum testimoniis , confirmatam 3Αt,inquies, aliis locis aliud scripsit. Sed ubina nat primum eodem Verbo q. I. ubi ex Panormitano, tradit sequutum opinionem alicuius Doctoris non subtiliter inuestigatam, excusari a peccato, quandiu salia non apparet, quamuis progrestia temporis falsi conuincatur. Rel pondeo hoc Panormitani alterium admitti a Sylvestro de iuris apicibus, quorum stupra diximus excusari ignorantiam , maximἡti ad res iuris positivi spectet, & sit dissicilioris inquisitionis, & opiniones dissidentes utrinque legis pravidio desti tuantur.

. Obiicitur alter locus verbo Consessio 2. n. 3. ubi habet, qui opinatur probabili ratione, quid non esse mortale, non teneri ad illius consessionem. Sed eodem loco antidotum apponit , definitione rationis probabilis, quae scilicet appareat vera omnibus, aut maiori, aut saniori parti: sed hactenus non est euictum , id probabilitatis genus con9enire propositionibus, de quibus disputamus. Resertur etiam verbo Scrupulus: sedeo Ioci D. Antoninum de hoc argumento disserentem exscribit , aut in compendium redigit, & cum ex eodem D. Antonini loco , euersa sit arbitraria probabilitas , quid ad illam confirmandam trahi potest ex compendio D. Antonini a Siluestro accurate collector Ex antiquis, qui ad initium superioris saeculi, aut pamlo ante vixerunt, praeter Paludanum de quo infra, unum tantum superest Facultatis Theologicae Parisiensis decretum , cui hactenus non sit responsum. Eo vero, ad suam 1ententiam confirmandam, nihil illustrius proserri posse ait aduersarius: at ego contra sentio , nihil illi capitalius

dylersari: rem thdicet aequus Lector, quae ita se habet,

SEARCH

MENU NAVIGATION