Georgii Agricolae De mensuris & ponderibus Romanorum atque Graecorum lib.5. De externis mensuris & ponderibus lib.2. Ad ea, quae Andreas Alciatus denuo disputauit de mensuris & ponderibus, breuis defensio lib.1. De mensuris, quibus interualla metimur

발행: 1550년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

nes incisae sunt, impositas & percussas inprimit in eis species easdem. rum inuersias & in alterum ferreum instrumentum,in quo notae literas frum aliarum ue rerum insculptae sunt, impositas Sc percussas iterum signat. quia uero monetarq percutiunt bra Mas a Graecis qui signat argentum αργυρcnt πω & αργυρηλώτης nominatur , ossicina uero in qua signatur argentum αξ νυπειον. eadem de causa ridem Grae/

Ἀφεν dicunt. Latini eos imitati monetam cudere,pecuniam se ire,nummu percutere. quia monetari j easdem braetras signat, Grsaci dicunt νομα ut κεχαρογμων, νομισμα crelataee . τυ πύσα, τυ πωνα Latini ex auro uel argento nummum denarium he signare.

Graeci praeterea, ut est apud Pollucem & alios scriptores, dicunt oris

gnatum. Hoc autem peruetus est,& maiorum exemplo in omnibus sere regkmibus usitatum. etenim Theseus decimus Atheniensium rex, ut a Graecis ordiarinummum percussit nota bouis signatum . quem Iulius Pollux didrachmum tradit suisse. tetradrachmum uero, ut eidem Polluci uidetur, Mineruae facie signarunt, in altera uero dioboli parte expresserunt nochiam, in altera Iovis faciem . in tetroboli parte altera item Iouis faciem:in altera duas noctuas, quod dioboli duplum esset. At numus Peloponnesius nota testudinis erat signatus . Troezenius uero uetus suit numus, cuius, ut Pausanias in Corinthiacis scriptum reliquit, notae erant tridens & facies Mineruae. Sed in nummo Corinthii impresserunt petasum: Mitylenaei Sappho poema: Chth, Homerum: Troian,porcum: Afir, puerum delphino inuehentem: Darda, nis, galloru pugnam: Aspendi j,luctatores: Rhegini, leporem: Cephalenenses, uum:Cyziceni leonem: Desi j bouem: Argivi,murem. Persae,sagittarium,Thasii, Persen, aut Herculem: & quidem in altera eius nummi parte totum illius corpus una cum claua& leonis exuui js ceronimus,in altera uero eiusdem imberbis tantumodo caput ornatum corona populea. At in una Tenedii numi parte erat securis,in altera duo capita ex una ceruice orta: quod eius insulae rex quondam legem de adulterio sanciuerit, ut & uiro & foeminae in eo deprehensis caput siescuri praecideretur.Ex quibus intelligimus,Graecos & caeteros in nummis imagines rerum, sed in primis bestiarum, & hominum illustrium S deorum dearum* impressisse. Apud Latinos uero Seruius Tullus sextus Romanorum rex Theseum secutus aes nota pecudum primus signauit. postea altera pris pars exprimebat Ianum geminum, altera rostrum nauis. at mentis & quadrantis, rates. Argentum iidem Roma. ni signarunt quadrigis & bigis,Octauius autem Augustus, ut scribit Suetonius, nummum argenteum nota sideris capricorni, quo natus

282쪽

erat percussit: Nero Claudius, citharoedico habitu. Sed Augusti in

super temporibus senatus Romanus decreuit ut aureus numus signa, retur: in cuius altera parte erat ara,& hic titulus PROVIDENTiA: in altera Augusti imago.&haec inscriptio. DIVUS AVGvs Tvs P TE R. quam respexisse uidetur Horatius lib. I, carminum, oda D.

Hic ames dici pater atq3 princeps. Romani etiam imperatores similiterato Graeci deorum dearum imagines imprimendas in altera nummoru parte curarunt:Nero qui dem, Iouis custodis imagine: Antoninus Pius,item. Gordianus,los uis Statoris: Diocletianus, Iouis Conseruatoris: Septimius Seuerus, Martis: Augustus,Prouidentiae:Domitianus,Reducis Fortunae: Hadrianus, Spei: Gordianus & Numerianus, Uirtutis: idem Numeria nus, Veneris Viimicis: Iulia Mammea, Felicitatis. Romae praeterea iiiviri monetae cudendae in numis quibusdam impresserui has notas. A A A p p. hoc est, ut Valerius Probus interpretat, auro argento, aere, flando, seriundo. Verum de Romanis iccirco plura non dicam, quod amici mihi partim narrarint, partim scripserint uiros quosda dodios hunc locum coepisse tractare:ac Leonardum Calamitium Neapolita. num iam consecisse librum, sed nondum in chartis impressum, cuius haec sit inscriptio: De uiris illulitibus a primordio ac demum florentis urbis imperio ad intelligenda signa& notas ueterum numismatum. Quin Afri Batto gratificari uolentes, quod Cyrenen codidisset, numo, mum Percusserunt cuius altera pars exprimebat rearium, herbam si bstium altera. quam rem Aristoteles memoriae mandauit libro, quem e Cyrenensium rep. inscripsit. Veteres uero Germanos serratis 8c bifatis usos fuisse autor est Cornelius Tacitus. Hodie in signando auro argento 5c aere omnes sere nationes imitantur priscorum consue usdinem. exprimunt autem plerun* in altera nummorum parte regum uel principum, uel ciuitatum insignia: in altera imaginem eorundem: sed ciuitates diui in cuius tutesa sunt. uerbi causa. Liberae Germanoruurbes plerae aquilam imprimunt: Boemi,leonem: Veneti quo ,sed librum tenentem, quo significat Marcum euangelistam: Mediolanenses serpentem, quae puerum deuorat: Neapolitani in quodam argensico, mustelam: aereo, caballum: Vrbinates in aereo, ciconiam. At* id genus nouorum numum inscriptione nominis autoris&anni interadum non caret. Ex notis certe quondam multi nummi nomen tras xerunt.etenim Athenienses didrachmum, quod nota bouis signatum esset bouem nominauerunt. ex quo illud bos in lingua factum suit triatum Graecorum sermone prouerbium, siquis argento corruptus,cum loquendum esset,iaceret. Tetra drachmum uero, quod exprimeret

faciem Mineruar, Hyperides puellam: Euripides in Scyrone uirgine: Eubulus in Anchise Palladis pullum appellauit. Iidem Athenienses

283쪽

diobolum eandem ob causam uocarunt noctuam: retro lum uero noctuas. ex quibus rursus natum est tritum uetustate prouerbium noctuae Laurioticae. quod dicitur de his qui multam rem pecuniariam habent.erant enim Atheniensium argenti metalla in Laurio monte, ut secundo libro De ueteribus & nouis metallis explicaui. At Peloponne/sius numus testudo suit dii his, quod nota eius animalis esset perculosus. unde illud acute dictum παν ἀ ταρ κρα ταιν λαρ νικαν n, id est vincitur & sapientia Sc a testudine uirtus . Ex nota autem uictoriae quinarius uictoriati nomen inuenit.similia ter ex bigis & quadrigis bigati & quadrigati,item numi argentei. quo sane modo nostris temporibus aurei Gallici ex nota coronc nominantur coronati: argentei quidam Miseni ex angeli simulacro angelici: an, gentei Rhetici ex imagine crucis cruci geri. Quinetiam nummi ex regibus reginis Me nomen duxerunt.ut ex Croeso, stateres Croesii: ex Dabrio, rici: ex Philippo, Philippi ex Alexandro, nummus Alexanu .drius: ex Ptolemaeo, Ptolemaicus:ex regina Berenice, Berenicius : a

Demarete uxore Gelonis, Demaretius. cum enim Gelo b Ilum cotra cLibuam intulisset ac eum pecuniae deficerent, ipse cum Proyrium oro s natum tum eum quem a mulieribus petiit, concedens nummos ex ea κnominatos perculsiti eadem ratione Venetorum nummi quidam aris

gentei nomen a ducibus traxerunt: Throni quidem,a Nicolao Thro. - a no: Marcelli a Nicolao Marcello:Mocenici, a Petro Mocenico. quos modo etiam nummi quidam argentei Miseni a milhelino principe-- cuuie . ilhelmici sunt appellati. At figura quoq; monetae inter se disse, ἐτν. ergranti etenim etiam olim quaedam erant rotundae, quaedam quadratae quocirca apud Lucianum quidam negat se prorsus nosse quadrata ne sit an rotunda drachma. Sed obolus oblongus in mucrone desinebat.& quia similis esset veru,quod Graece dicitur οβελος, ab eo nomen est mutuatus. Nostris quoP temporibus quanqua nummi pleri sunt rotundi quidam tame inueniuntur angulati, ut argentes quos percuso sit Antonius Leua Papiae,cum ea urbs obsessa esset a Galliarum rege Francisco. quida quadranguli, ut quos signauit Mauricius dux Saxo, nix & iacti imperess Hector in hoc magno bello,quod Carolus v.impe.rator, cui ille auxilluserebat, gessit cum laederatis Smalcaidianis. quin Mos uitae argenteam monetam quadrangulam, sed oblongam euodunt: & quidem duplicem maiorem & minorem. Iam quod ad materiam,ex qua sunt nummi, pertinet,aut ex Pum auro argento ue sors mantur. quos Latini puros appellare possunt.aut aurei quidem effin/guntur ex multa & legitima auri portione,cum qua exigua qusdam argenti portio sit permista: argentei uero ex multa & iusta argenti poristione,qus sit aere modico temperata.quos Latini bonos &probos no

minant

284쪽

Papo DE PREc Io NETALLORUM minat: tametsi puri maxime sint&dici possint boni. aut aures re auro quidem sermantur in quo argenti portio maior inest quam perleges liceat. similiter argetei ex argeto, sed cum quo plus aeris sit permistum quam leges permittunt.utros Latini adulterinos consueuerunt nuncupare. Uerum ut nummi boni dicantur non satis est ut ex proba constent materia uel ex legitima temperatura, sed etiam requiritur iustum pondus. ita adulterini non tantum sunt argentes inaurati, uel numo mi ex auro cum orichalco permisto formati, uel in quibus minus auri insit quam perleges licet, cum pro aureis accipiuntur aut soluuntur: sed etiam hi, quibus aliquid detractum est de pondere. similiter adulte/xini sunt non solum ex aere albo uel plumbo candido facti, uel in quisbus minor sit argenti portio quam leges permittunt, cum pro arge teis accipiuntur aut soluuntur,sed etiam hi quibus non est iustum portdus. quanquam autem nummi aurei, qui ex puro constant auro, uel ex legitima mistura, boni sint: item argentes facti ex puro argento, uel legitima temperatur tamen, ne improbi fraudent honos & simplices uiros, expedit aurum & argentum nota regis uel principis uel ciuitatis signare.ita cum puri nummi dicantur, qui conficiuntur ex auro puro uel argento, aurei certe tales quondam suerunt Darici: argentes, Assandici.nam Darius rex Persarum cum cuperet tale monimentum sui relinquere, quale nullus rex reliquisset, ex auro, quod quam fieri potuit purissimum excoxit, nummos percussit.Ex argento autem andes,quem Cambyses A gypto praesecerat, Darium imitatus.quare Herodoti etiam temporibus argentu Aryadicum fuit purissimum. sed Darius eu iccirco interfecit .quin Tiberius imperator Hil pericum regem Francoru aliquot puris aureis,ad eum missis,donauit.quorum qui sep pendebat libram: & altera cuius pars exprimebat imaginem imperatoris cum hac inscriptione: Tiberii Constantini perpetui A gusti.altera currum cui insidebat auriga cum hac praeclara inscriptioone: Gloria Romanorum. Argentei etiam Moscouitarum nummi piis ri esse perhibentur. Nuper in Misena Hieronymus ciuis tabergius, cognomento Magdeburgius,permissu principum non paucas argenteas monetas puras cudebat . quae exprimebant partim imagines nos strorum principum & hominum illustriucum ueterum, tum eorum, qui proximis annis nobiscum egerunt aevum, aut nunc etiam aguntia Tametsi autem puri nummi aurei & argentei boni, imo optimi sint 8c dicantur hi tamen etia boni dicunt, qui & ex legitima temperatura costiterint et iusti fuerint psideris, et nota regis uel principis uel ciuitatis signati fuerint. na aureis argentu, argeteis aes iccirco ueteres illi primo uidentur miscuisse,ut monetariis ob cudendi laborem precium daret. quod si rex uel princeps uel senatus cum diutina&grauia bella geres impensis non sufficit, aut aere alieno oppressus eo se liberare cupit, ars

genu .

285쪽

genti plus quam cosueuerit,cum auro permisce aut plus aeris tum aris gento,is quia necessitate coaetus 5c inuitus illud iacit, sicile se aequi; iudicibus excusat, & tales numi semper habiti sunt boni. etenim cum Li, Dius Drusus in tribunatu plebis octava partem aeris argento miscuit, nummi, quos ex ea mistura signauit,non erant sil si, sed boni etsi uilio. res fuerint. Similiter si rex uel princeps uel senatus eisde de causis ponadus nummoru imminuit hi ipsi semper habiti sunt boni. nam senatus Romanus nec cum bello Punico primo constituit, ut asses sextanta,rio pondere serirentur, ut aes alienum posset dissoluere: nec cum bellta

Punico secundo a Fabio Maximo dictatore, quod Romanos urgearet Annibal asses fecit unciales, malos,sed bonos, etiamsi leuiores percussiti at* illo quidem modo resp. ut autor est Plinius,quin v partes. hoc dimidiam lucrata est. Sed quaeritur utrum moneta ex auro pus ro, aut cum quo paucum argentum sit permistum, aut ex auro in quo multum argentum insit, signata sit utilior regioni uel ciuitati. simili modo de argentea moneta qumtu utrum eX argento puro,aut cum quci

modicum aes sit permistum, an in quo plurimum arris insit, nata, gemagis accomodata regioni uel ciuitati. Est autem in hac causa inter licimines multarum rerum peritos summa dissensio: quod alij monetam Preciosiore, alii uiliore regioni uel ciuitati multis in rebus magis usui esse contendanti hi igitur quibus aures 8c argentes nummi puri,aut seore puri probantur, his argumetis utuntur. monera pura thesaurus est

qui enim id genus nummos aureos 3c argenteos possidet, scit quid habeat:& quod habet ubi* tantum ualet. At moneta aurea uel armentea cum uiliori metallo permista in regione, in qua cuditur, multu, in alissa Parum ualet. ita magna ex parte possetarem sortunis & bonis spostiat. tantum enim auriWargenti,quantum ualet moneta, no possidet.

pura ergo, inquiunt, moneta & preciosa magis ex usu est quam mista& uilis. desia de cui regioni uel ciuitati sunt boni nummi, in eam omne

res, quas ad usus uitae necessarios expetimuS, aut externi mercatores

sua sponte inuehunt, aut domestici,qui eas, quia gratam haben t peruo .niam, facile de incolis aliarum regionum mercantur. contra cui re ioAEni uel ciuitati uiles numi sunt, es nec externi mercatores tot res imporistant, nec domestici, quod eorum monera aliarum regionu incolis non sit accepta. ita* cum homines mercaturas non facient, iacebit uectigal& portorium, quod externis rebus est impositu. multitudo hominum a regione, cuius isto modo fortunae sunt afflii tacitransfugiet,& ad flo, Tentem aliam deuolabit . quoru utro res resis uel principis uel ciuis eatis damnum facienti alterum praeterea causa erit cur merces &ad curtum & ad uidissi necessariae, quas regio suppedita uiliori emantur precio. quare incolae amplam & copiosam pecuniam lacere non possunt. tum deni etsi merces in regionem uel oppidum inserantur, tame rex

286쪽

uel princeps uel ciuitas quod nummi, qui in res uectigalis ac poratori j nomine exiguntur, minus sint boni, detrimentum accipiet. idem ei accidet cum tributa conferentur:aut aurum uel argentum, quia ipse incurrit in magnam aliquam dissicultatem, de publicis exacitionibus bonorum atέ capitum cogetur. ergo cum plus in uectigali, portorio, tributo,exactione detrimeti sit, quam in uiliori moneta cudenda emos lumenti, non conuenit uel regem uel principem uel senatum praesenti, sed exiguo quaestu & lucro duci, uerum cauere a magno damno, quod non modo regnum, uel regio, uel oppidum, sed etiam ipse contrahet. Contra horu acerrimi aduersarii, quibus diat moneta pura aut sere

Pura cudentes resp. costulere no uidentur, aiunticui regioni uel ciuitati est moneta tam bona, in ea mercatores undi merces inuehunt:&inter eas multas tales et sucosas atq3 fallaces. quibus aeque ac speciosis eliciun t nummos.quos collectos e regione evehunt & exportant. si uero rerum,quibus eadem regio sertilis est,indigent, eas emunt non bonis illis sed uilioribus nummis, quos secum apportam t.bonos autem monetarris vendunt, qui eos cupide appetunt. na minoris emere possunt quam uel aurum uel argentum purum nondum signatu, aut promer cale. monetarii uero ad aureos nummos argentu,ad argenteos aes adricientes, uiliores Percutiunt ita , inquiunt, cum pauci quidam homiones parci 8c nimium tenaces, qui pecuniam in mercibus non collocat, bonos nummos retineant :& mercatores cum uecstigal& portorium exigitur, incolae cum tributum, soluant uiles numos, qui rex uel prinsceps,uel resp. bonam monetam cudit, non sibi & ess, in quos dominatur, sed externis prodest. at nummos uiles quia nemo ex mercatoribus e regione exportat, sed res, quas ea gignit, emptas, semper usitatae ac tritae monetae copia erit. deinde tot fucatae merces in eam regione non inuehuntur, quae uili utitur moneta.tum nummis minus bonis uilius emitur cibus,uilius potio, uilius caeterae res. Cum autem haec autris item multarum rerum peritis, *pe summa cotentione contra illos dispu tata sint atq; dispu tentur, rationes explicandae sunt,quibus resp.

quae* sibi ab his, quae isti timent,cauere possit. Primu leges sumptuariae sunt rogandae, ne incois extra modum sumptibus, quos faciunt in res externas, prodeant. etenim si tales sumptus fuerint necessam &le. gitimi, non emuli & immoderati, maximam pecuniae partem ipsi retis nebunt atq; conservabunt. desnde fraudare non poterimus mercatos res. nam si nummi nobis erunt boni,paucis merces uendent: si milius es, multis . at ita per utran P uendendi rationem idem auri ues ara genti puri pondus consequentur. tum ne mercatores nummos minus bonos,quos secum apportarui, incolis aut ciuibus seluant pro bonis: ne ue ii de ab at is regioni uel ciuitati importatos accipiat rex uel prinsceps uel resp. facile cauere atque prouidere potest. designet modo ut

287쪽

ros iuratos,qui quano pecuniam externam probent, & quanti precii sit ipsi significent. mox ea minoris aestimet quam ualeat,& ferat legem,

ne moneta pluris ualeat quam ipse decreuerit. deinde si uereturne im, peritum uulgus minutulos nummoS eX ternos non satis cognito prohonis accipiat, alteram ferat legem, quae prohibeat uulgus tales numis mulos accipere. sint tamen homines, qui nummos cum nummis peris mutent. quos Graeci ex argenti comutatione Ηνυξαμ ιβ ς nomin

uerunt. quod genus hominum callidum & uersutum, quia externosnumos habet exploratos, Sc minoris quam ualent aestimatos accipit, ut ex eis faciat lucrum: & mercium emendarum causa quo'; in regio, nem,in qua primum percussi sunt remittit, quod ibi plurimu ualeant. neutro autem modo pecunia uilis detrimentu aliquod asseret incolis: neutro regi uel principi uel reip. siue uectigal, siue portoriu, siue tribu, tu exigat.quonia uero mercatores etia, qui ut duplex lucru faciat, ni eraces plerun* consueuerat emere in regione, in quam suas inuexerunt, damnum faciut si uili pecunia importata eas mercentur de incolis, bos

nam, quam uendentes acceperunt,ementes rursus numerabsit, neculo

iam evehent e regione, quam monetarijs uendant. postremo quia diiscunt nummis minus bonis uilius emi cibum & potionem ac reliquas res, percutiantur nummuli argentei, qualis Romanis fuit teruncius: tum enim eaedem res magno non ementur.aut si placet aerei percutiantur nummuli,quales hodie sunt Venetis a soluendo appellati. nam es purum signatu incolis minorem fraudem feret,quam eius portio cum argento permista. Hoc igitur optimum est ut nummi puri percutiano tur:aut quia reges & principes Sc ciuitates auro argentum, argento sasuo quodam iure admiscent,honi saltem. At nummos adulterianos qui hodie percutit, fraudem capitalem admittit. etenim ius Saxo, num falsarum monetarum autores, uiuos comburit. quondam in X ogypto, ut Diodorus Siculus tradit, ei qui monetam circumcideret: aut adulterina cuderet:aut de eius pondere detraheret: aut signum immuistaret:aut ei literas alias inscriberet: aut aliquid demeret de inscriptiovi ambae manus amputabantur: ut quae corporis Pars peccasset, quamodiu homo maneret in uita,lueret poenas . Adulterinoru autem nummum septem sunt genera. primu est eorum,qui ex proba materia non constant,cum legitimum habeant pondus & inscriptionem id in multas partes distribuitur. etenim,quod ad aureos nummos attinet,aut argentei nummi uel aerei uel orichalcei inaurantur, quos qui pro aureis soluit eum qui accipit improbe fraudat.aut aurei ex auro fiunt,cu quo orichalcum uel aes sit permistum .aut aurei ex auro fiunt,in quo plus argenti inest, quam leges permittunt. uerbi gratia, si auri Ungarici soromentur ex auro, cui infit quarta pars argenti: Rhenani ex mistura cua

ius pars dimidia sit aurum, dimidia argentum. Quod uero ad argens

288쪽

α 4 DE PREclo METALLOR v Μteos num os pertinet, aut ex solo aere candido se antur: aut ex pham bo candido: aut ex aere candido cum quo exigua argenti portio sit permista: aut ex argento quidem, sed in quo aeris plus inest quam per leges ceat:aut ex argento,cui mistum sit ferrum.quales denarios triumuir Antonius percussit, ut autor est Plinius. Quod autem ad aereos nummos attinet, adulterini sunt,qui signantur ex aere,cum quo permistum sit serrum. quales iterum triumuir Antonius percussit, ut idem Plinius scribit. Alterum genus est eorum adulterinorum nummum, qui ex proba

auidem constant materia, & legitimam habent inscriptionem, sed imo carent pondere. uerbi caula, si ex besse auri Rhenani signentur

LXXX. aurei, cum iustum sit L π N. signari: quanquam nunc LNκIII.

N paulo plus quam duae unius tertiae signentur. quos tres & duas tertias parti in soluunt his, qui in monetam cudendam optras solent das re. quin Romae fuerunt,quod Plinius memoriae prodidit, qui aliquid

de pondere denarii detraherent,cum esset iustum LXMilii. e libris mgnari. Tertium genus est eorum salsorum nummum qui etiamsi ex proba constent materia,& pondus eorum non sit imminutum,tamen

aut signum est immutatum ues inscriptio:aut aliquid de signo uel de inscriptione est ademptum. qui enim monetarii tales nummos percutisunt,ut reip. nullum detrimentum asserant,maiestatem regis uti priri cipis ues senatus minuunt. Quartum genus est eorum adulterinorum nummum qui ex proba quidem constant materia, sed nec iustum habent pondus, nec legitimam notam & inscriptionem. Quintum est eorum quibus iustum est pondus, sed nec ex proba constant matearia, nec legitimam habent notam & inscriptionem. Sextum est eorum, quibus legitima est nota &inscriptio, sed nec ex proba materia constant, nec iustum habent pondus. Septimum eorum, qui nec ex proba constant materia, nec iustum habent Pondus, nec legitimam notam dc inscriptionem.

289쪽

COLAE DE PONDERE E Τ

her secundus.

N primo libro metalloru precium exposui, & mulata dixi de monetis: nune hoc secundo primum ex rundem monetarum pondus explicabo. attamen pondus ueterum omnium explicare non possium: quod scriptores multarum tantum nomina protulerint. deinde dicam de puris monetis & temperatis. ac seorsum quidem aureas ab argenteis, & argenteoas ab aereis trambo: atque in unoquoq; horum trium generum Graeacas, Romanas, externas.nec veteres illas modo externas scriptis celobratas,sed nouas etiam pleras . ordiar autem ab pureis numis, & quidem Graecis. qui sunt Minis Sc κια συπυς, hoc est aureus &semi, aureus. χυστυς etiam Sa Hir dicitur: ut Philippi & Alexandri states . ' ires.qui erant aurei. sed cum dicitur χυ-υς, ut autor est Pollux, audi toris tacitae cogitationi subhcitur Mol: cum uero Κατηρ non omniano Mois. nam res plures significat. etenim N argenteum numum& pondus quatuor drachmarum uel minae, ut alias explicaui. qua de causa idem nummus his duobus nominibus simul iunistis appellatur

τηρ Mysis. quo sane imodo apud Aristophanem in Uluto inis

Aureum uero statera duarum drachmam Atticarum fuisse in quati to libro scribit Pollux. at , quod uocabulum Alexandrides in Anchise usurpauit, etiam um&ατ-ον dicitur, quod Aristoteles in Cyrenensium rep.posuit, & θαχικη χυσίου. quod Hesychius. At stateres Macedonici,& regu,qui Alexandro magno successerui in A. fia& Syria grauiores sunt.nam sere pendunt Atticas duas drachmas,& duos obolos,ac siliquas duas. extat quos percussit Philippus, Aloxander magnus, Demetrius, Prusias, re ali l. Rums aut diuersis te.

xander magnus,poribus diuersi ponderis aurei numi sunt percussi.etenim cu consules r .administrat et, qui penderet duos denarios: cu principes domina/rent, partim qui duos denarios, partim qui duas drachmas. quod res ipsa demonstrat,& his uerbis Plinius explicat. Aureus nummus post annum Lxli. percustias est quam argenteus, ita ut scripulum ualeret se

290쪽

ELI, ω κ sestertio, ψoeeLκ. sie numerus corruptus emedari potest post luc. . o utim dij placuit recti. signari ex auri libris: paulatim principes imminueretissi

c. cipes iam imminuerant pondus, quatuor drachmas pendebant: terna

si . . Gis Q rias, quae crquaternarias, quae octoedenarras,quae uiginti bilibres, quae centum nonaginta duas:centenarias, quae ducentas siue duas mi

quae centum nonaginta duas:centenarias, quae ducentas liue duas manas. Eas contra,ut ideautor est, Alexander Seuerus resolat,&legem V tulit ne quisquam istis uteretur.aureorimi puterea semisses percussit, qui drachmas penderent,ut solidi qui tunc erant, duas. & cum ad teratiam aures parte uectigal decidisset,iremisses,quibus pondus erat duo

A---- ί--, sus detraxerunt de aureorum pondere. etenim e libris signarunt duos

εις Sc septuaginta.quorum singuli penderent sextulam,id est quatuor scri'όυ Pula.atq; eos aureos lustinianus imperator appellat solidos:cum libro -π.Codicis, constitutione Lxx. de susceptoribus, praepositis arca ras Cis, scribit. Quotiescun* certa summa solidorum pro tituli qualitate des . m. betur,autauri massa transmittitur,in septuaginta duos solidos libra se Imo ratur accepta. Nec solidus,ut sentit IsidorusHispalesis, apud Latinosi u. -- alio nomine sextula dictus est: sed aureoliummo quem Iustiniani tem, / poribus solidum id est integrum, nominauerui, erat Pondus se tuta: ut ei, quem Alexander Seuerus percussit duarum drachmarum. quos O M aureos cum respectum ad semisses 8c tremisses haberent, tunc primo MI M dixerunt solidos: quod semisses ex dimidia eorum parte, tremi sies ex tertia constarent. Quin etiam hi imperatores,qui ex libra signarunt duos Sc septuaginta solidos,percusserui semisses 8c tremisses. illorum assi. ι . . quisci; pendit duo scripula, horum scripulu & tertiam scripuli partem siue quod idem est, siliquas octo. de his tremissibus sentit Iustinianus -- G -- , ΣΠ.Codicis libro,constitutione NXXum. deerogatione militaris an ' nonae:8c xc. de ueste militari, ubi scriptum est hoc Imperatorum Ar odsi & Honoria placitum. Fortissimis militibus nostris per lilyricum μ' ' ν n5 binos tremisses pro singulis chlamydibus,sed singulos solidos da

A, ri Praecipimus. Veruntame nec omnes imperatores Romani quon

P . dam de pondere aureorum detraxerui: ne postea regibus omnibus placuerunt semisses. Aurelianus enim imperator signaui taureos, quom aliqui extat,qui pendut duos denarios: reges Hispaniam Sc Gallia. . . ,ο- - I 5v m,qui duas drachmas, Britanic&Lusitanis grauiores etia. At exter ... i. a. ni aurei suntstateres Croesii,qs Croesus rex Lydorum percussit: λα

SEARCH

MENU NAVIGATION