De rebus, Emmanuelis regis Lusitaniae inuictissimi virtute et auspicio gestis libri duodecim. Auctore Hieronymo Osorio episcopo Syluensi

발행: 1571년

분량: 484페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

eorumq; manus osculantur. Quod tamen Tiaetani ciues eo in loco sacere noluerunt. Non crit autem abs re , explicare rationem, quamobrem Toletani

ossicium illud tunc obire noluerint, ut intelligi eossit , quam leuibus de tau sis plerunque soleant in populis , nisi malo nascenti prudenter fuerit occursum, turbulenta dissidia concitati. Fuit olim in Hispania inter Burgense miscToletanam ciuitatem , quae reliquis anteire videbantur, de dignitate summa contentio,cum Burgenses ciuitatem suam est e Castellae metropolim conflanter allererent, Toletani vero Hispaniae principatum ad ciuitatem suam reuocarent. Neque lis unquam dirimi potuit, nec ulla conditione fieri , ut una ciuitas alteri quidquam de iure suo remitteret. Itaque periculum erat,ne quoties Reges concilium euocarent, ij, qui ciuitatis Vtriusque nomine conuenerant,ad manus venirent. Alsonis igitur hoc nomine undecimus, cum Com. pluti indictum concilium haberet, ut hanc controuersiam aliqua ratione tolleret, in omnium conuentu, antequam litis vlla mentio fieret, inquit, Toletanos ibo imperata libentissime facturos, loquantur Burgenses. Hac Regis oratione conquieuere, cum utrique te praelatos existimarent. Toletani quidem, quod Rex ante omnes eorum nomine locutus esset: Burgenses vero,

quod primi omnium per se sententiam dixissent. Hanc deinde consuetudinem Re oes omnes Castellae sequuti sunt, quoties concilium est ab illis indictum . Alicuius tamen contentionis vitandae gratia, noluere Toletani in illo conuentu illud ossicium facere: sed postquam a templo discessum est, antequam Reges in aedes Archiepiscopi, ubi paratum & instructum erat couiuium, peruenirent, in ipsa via, ad Emmanuelem & I fabelam suppliciter adeuntes, eorum manus osculati sunt. Dimisso concilio , Fernandus Arasoniam cum uxore & genero atque filia petere contendit, Vt similiter atque in regno Caslesiae secerat , illius regni fidem principibus obligaret. Iter autem ita fecerunt, Vt quacunque pergerent, effusa multitudo illis obuiam cum incredibili voluptatis signiticatione prodiret, multique Dynallae, & ciuitates etiam permultae omnia, quae ad victum dc regium luxum erant necessaria, abunde submi. nistrarent. Cesaream tandem Augustam peruenere kalendis Iunij. Fuerunt autem ab ea ciuitate cum admodum solenni pompa, immodicisque ceremoniis de more gentis illius excepti. Paucis deinde diebus ad qui in sumptis, statuit Fernancius,ut C saraugustani, perinde atque fecerant Castellani, sine vlla mora fidem Emmanueli & Ilabel et verbis conceptis obligarent Negarunt Cesaraugullam, id sibi licere, antequam ciues Valentini,&Barchinonenses, qui suarum ciuitatum iura tuerentur,eo conuenirent. Institit nihilosecius Fer nandus , non esse cur illos expectarent, quos sciebant idem ossicium suo tempore atque loco pr stituros. Neque esse illis in re minime dubia cunctandum.

Respondent, non esse rem adeo facilem, ut non magnam consultationem requireret. Se de fide danda minime dubitare, sed de modo & conditione , qua

32쪽

PRIMUS. D

erant sdem daturi. Ad eam autem deliberationem commodius habendam, opus esse sociorum aduentu , ut communis causa communi etiam consilio suis

stineri posset. Quod si vellet,ut ipsi statim fidem suam astringerent, se id libenter faeturos,ea tamen conditione, ut prius Emmanuel & Babela iurarent,sore, cum primum venirent in regni possessionem, ut iura de immunitates, quae Fernandus ipse Aragoniae populis abstulerat, sine ulla cunctatione restituerent. Respondet Femandus,se nulla conditione passurum, ut ea,quae propter simimam iniquitatem sublata suerant, populis, qui illis abutebantur ad innumerabiles iniurias, redderentur. In his altercationibus fuere tres mentes cum non mediocri Regum offensione consumpti. Cum vero multae causae dissensionis intercecierent, illa tamen potissimum Regum animos perculit, quod dicerent Caesaraugustani, hoc iure semper Aragoniae regnum fuisse, ut nunquam imperium sceminae ullius acciperet. Quoasi Rex sine prole virili decederet,esse populis liberum, euocato concilio eum Regem elisere,quem regno propter virtutem dignum iudicarent. Interim vero Caesaraugustani delibertate soliciti , clanculum arma in certas domos comportare,Vndique prα sidia comparare,colloquia inter se de communibus rebus haberemi hilq; omnino praetermittere, uoius suum modis omnibus Minerent. Sed omne. hos motus sedavit Isabelae iunioris partus. Octauo enim halen . Septembris pe- Perit filium , cui fuit inditum nomen Michael. Huius nepotis exortu tantasuit affectus laetitia Fernandus , ut contineri non possiet, quin voce maxima omnibus de nato Principe, Hilpaniae totius haerede, gratularetur. Sed ut seneres humanae fluxae Sc instabiles , summaeque laetitiae exitu tristissimo saepenumero concluduntur, illa summa Regum voluptas, illae principum gratulationes , de ciuium plausus in acerbissimum moerorem subito conuersi sunt. Itiela namque antequam pareret aegrotabat,& quo magis appropinquabat Partus,eo maiora signa imbecillitatis ostendebat. Cum vero filium enixa suisset tanta vis sanguini x illa profluxit, ut vires eam omnino deficerent, Vs'ue eo , dum extremum spiritum in complexu patris ederet. Eluxit autem in illa singulare pudoris, & probitatis, Sc prudentiae, de religionis specimen, quarum etiam virtutum in illo ultimo vitae aetii claram significationem dedit , cum ea diceret & testificaretur, quibus posset intelligi,eam parum de hac misera vi Vta,multum vero de illa sempiterna cogitare. Funus sitit cum multis omnium lachrymis inductum. Emmanuel ubi seneri iusta peribluit, & ea, quae sue rant testamento legata, distribuit, a Femando de Ilabella magno cum dolore, ut in Portugaliam rediret, diuulsus est. Non potuit enim viscessus ille abl-que fletus acerbi renouatione fieri , cum veniret illis in mentem , quali filia sussent orbati , de Emmanuel in memoriam reuocaret, se Uxorem Omnibus virtutibus ornatissimam amississe. Fuit autem a multis principi,

bus in Portusaliam vique deductus. Sed cum esset in itinere, in oppidunomiae

33쪽

LIBER

nomine Manda, quod Durius alluit, misit ad Alexandrum legatos, qui eum admonerent,ut rebus Ecclesiae prospiceret. Nam mores esse profligatos, pietatis studium restinctum, flagitiorum licentiam solutam, res sanctissimas pretio indignissimis addici.In urbe, quae fuerat pietatis & sanctimoniae domiciliti, ossicinam impudentiae atque sceleris institui, Ecclesiam'ue Romanam insigni infamia flagrare, remque csse in extremum pene discrimen adductam. Proinde se illum orare & obsecrare, & per Christi san inem obtestari, ut iret

obuiam siceleri, resecaret libidinem, coerceret auaritiam, moresque laxos disciplina leuetiore deuincite tantumq; munus pro dignitate tueretur,& remp. Christianam, quae tantis vitiorum exemplis erat a studio pietatis auersa, pietatis exemplis ad ossicium reduceret. Legati fuere Rodericus Castrensis, Enricus Coutinus, & Fernandus Coutinus,Viri claris natalibus orti, & prudentia non vulgari praediti. His autem mandauit, Vt hanc legationem cum Fernandi Regis legato communicarent, quem Fernandus, Ut cum Emmanuele Caesarauetusta constituerat, ea etiam de causa erat Romam missurus. Vbi legatos

inuit, iustis itineribus in Portugaliam rediit, & Olyspponem peruenit, tertio idus Octobris. Ibi per literas Fernandi & Isabelae certior factus est, Michaelem filium suum summa Castellae & Aragoni e consensione fuisse legitimum PrincipemA regnorum illorum haeredem declaratum, fidemque illi ab omnibus publice datam. Rogabant autem, ut idem in Portiagalia fieret: id enim valde

ad regnorum tranquillitatem pertinere. Emmanuel igitur anno sequenti, qui fuit a Christo nato. M. CCCC. xc.ix. ad eam rem sine ulla mora peragendam, concilium indixit. Omnes sine ulla recusatione conueniunt. Is ab omnibus

postulat, ut fidem dent, se Michaeli ipsius unico filio, tanquam successori legitimo sore semper, postquam ille ad regnum perueniret, obsequentes. Illi priusquam fidem darent, ala eo postularunt, ut nomine fili j promitteret,i ueiuramento confirmaret,ut nunquam neque iurisdustiones,neque vcctigalium administrationes, neque arcium praesecture ad Por gallae ditionem pertinentes, siue citra,sive ultra mare 'licui, qui non esset natura Portugalensis, ullo tempore, aut conditione mandarentur. Quod Emmanuel fac te concessit.

Illi isitur fidem publice absenti Michaeli dederunt : de Emmanuel promissionis suae foedus propria ipsius manu consignatum iussit, ut publico testimonio ad memoriam sempiternam confirmaretur. Et haec quidem eo anno in Lusitania gesta sint. At legati, qui ab Emmanuele Romam missi fuerant,cum primum Romam peruenere,omnem legationis rationem cum Garsa Lasso pernandi Regis legato, uti fuerant iussi,communicant Rc itaque deliberata, omnes ad Pontificem adeunt , eumque Regum nomine suppliciter orant, obsecrant,& obtestantur , ut velit flagitioru incendium pietatis studio & iudicioruseueritate restinguere.Neq; semel hoc ab illo libera voce cotendunt, sed laepius inllunt, & urgent, & publico etiam testimonio postulata consignant, ut esset

omnibus

34쪽

omnibus testatum,nihil ab Hispaniae Regibuς ominum mine, quod ad labentis Ecclesiae instaurationem pertineret. Quae quidem admonitio hunc fructunt habui t,ut Pontifex deinceps non ita dissolute remp. gerere videretur. Prae se au tem tulit,admonitionem illam sibi non ingrata accidisse. Non post multos dies nuncium ad Emmanuelem misi i , cum donis ab illo lenni precatione conle cratis. Dona autem suerunt ensis 3c pileus .Ea dona Emmanuel grata voluntate projequutus fuit, nunciumque muneribus ornatum dimisit, Pontificique perliteras declarauit, te sore semper, ut eum religio facere admonebat, studio illius incens im. Hoc eodem anno, quinto Idus Iulij Emmanuel primum nunciu de rebus Indicis aulpicio suo exploratis accepit. Quod queadmodum gestum sui cst ab initio repetendum .Gama ubi primum soluit Olysippone,curium ad Fortunatas insulas direxit deinde Insulam, quam appellant Sancti Iacobi, quae respicit Ethiopiam,lustrauit. Inde vero ut in nradatis habebat,nauigationem Solis ortum vertiis instituit,donec terram conspicatus et , & ad eam continuo natues appellere iussit: in magnumq; sinum ingressus, Vela contrahere, anchorasq; dimittere priecepit. Nicolaum deinde Coelium misi ut ad oram illam propius accedens,exploraret,an esset aliquis fluuius,adque se aquandi gratia conseri ent. Tres enim menses aduersis tempestatibus agitati,in illius orce nauigatione consumpserant,& aquae inopia laborabant. Coelius visuerat iussus, litora illa perlustrans,in fauces fluminis incidit,cuius aquae erant dulces, & riparum vellitus viridissimi.Quod cum Coelius Gamae nunciasset, is ad eam partem vela continuo fieri iussit,ut omnes aquari atque lignari possent. Ibi phociis ingentes,quarum magna copia erat,ceperunt,ilc earum carnibus resecti sunt. Hoc autem erat

Camae institutum, ut quibuscunque terris insis feret, mores gentis & instituta perdisceret.Itaque aedit operam ccrtis hominibus,ut aliquem ex illis,qui regio nem eam colebat,Vel astu vel vi caperent,ex quo posset ia quod volebat,cognoscere. Fuerunt autem ad illum perducti homines colorati, breui & crispo ca-l illo, quorum tamen linguam nemo ex illius comitatu, qui multas AEthiopiae inguas nouerant, intellexit. Fuere tamen a Gama benigne accepti, atque Vestiti,& muneribus quibus rapiebantur allecti,ut alios ad nostros perducerent. Munera suere tintinabula,& vitrei globuli, & alia eiusmodi. Fuit deinde nostris cum illa gente familiaritas instituta, cum AEthiopes illi multa s upportarent ex illis fructibus,& carnibus,quas tellus luppeditabat, quae ad victum erant valde necessaria: & illos nostri vestibus minimi pretij, & rebus leuissimis, quas illi tamen plurimi faciebant,ornarenti Signis autem dc nutibus,quid alterutri ab alteris fieri vellent,significabant. Sed hanc consuetudinem unius hominis amentia diremit. Qui cum in eorum familiaritatem se penitus immersisset, petijta Gama, ut liceret sibi in illorum intimas sedes penetrare. Deductus igitur ab eis, cum illi invia Phocam ingentem intersecissent, suit illius carnibus satis opipare & apparatqui illi quidem l uspicabantur, acceptus. Is cum dapes appositas

35쪽

quod non essent sui stomachii stidire se continuo in naues recipere voluit. Illi eum humanissime prosequuntur. At is certus esse non poterat ,an truderetur ad stipplicium, an potius honoris gratia tanto comitatu septus duceretur. Me tus tamen omnia tristiora fingere cogebat. Itaque ubi litori appropinquarim si quasi vinctias traheretur,opem magnis vocibus implorauit: nolici subsidio occurrerunt. Illi fug. ae se repente mandarunt. Gama cum reliquis ducibus in terram descendit, ut facilius possetfblis ab aequinoctiali plaga discrimen in Astro

labio contemplari. At illi qui fugeran in lylua, ubi arma reposuerant signorabant enim quali animo nostri ad eas oras accederent) se occultabant. Arma vem,quibus plurimum utebantur,erant cornua quaedam acutissima hastis praefixa,quibus summa VI contortis,non leuius vulnus infligebant, quam si praeacu . ta iacula coniecissent. Ibi igitur cum nostri in litore sine ulla periculi sitispicione venarentur,illi ex latebris emersi prouolsit, & in nostros impetum faciunt, de multos conuulnerant, inter quos Gama in pede vulnus accepit. Nostri se multo celerius,quam fuerant opinati ,recipiunt. Ita factum est,ut unius hominis vesani temeritas aquationem illam insestam redderet. Sinum illum nostri fan- Helenae sinum nominant: fluuium vero eadem ratione Sancti Iacobi nomine notandum existimarunt. Vt enim solennes dies cadebant, qui erant Diuortim memoriar consecati, ita nostri nomma terris, dc insulis, de fluminibus incognitis,que diebus illis primum viderant,imponebant. Anchoris inde solutis,iter Austrum verius instituunt,promontotiumque bonae spei superare contendunt. In illo autem cudia valde Gamae virtus enituit. Fluctus erant imma- nil simi: tempestates perfrigidae dc aduersae: tenebrae vero assidia que procelle, cum semper in illa regione statis temporibus, quibus sol Septentrionalem pla-sam lustrat,valde horribiles sint,atque pertimescendae, tum illis, qui nondum fuerant eos fluctus experti,tantum terroris inijciebant, ut omnem 1 m salutis abi jcerent. Naues enim ita iactabantur, ut modo nubes contingere, rursus in imas profundi voragines detrudi viderentur. Ad hoc malum accedebat, quod ultra progredi nectu bant. Demilsis igitur velis, ventis obsequi cosebantur, ita tamen,Vt Varios flexus atque reflexus inarent,ne retro cederent, sed tempestatis aduerse finem in fluctibus expectarent. Quoties vero aliquid laxamenti dabatur, homines exanimati metit Gamam circunsistebant, illumque orabant &obsecrabant,ne vellet se,hominesque illius fidei cominissos tam horrendo genere mortis extingui. Fluctibus diu repugnari non posse: cederet tempestati,&classem,antequam fluctibus mergeretur, in patriam reduci permitteret. Cumis constanti animo postulata rei jceret, multi de nece illius coniurationem habuerunt. Id cum Gama Pauli fratris indicio cognouisset, insidias summa vigilantia declinauit,& vincula magistris iniecit pseque per te fiammi magistri munus obivit. Tandem cum multis diebus hanc tempestatis, atque perfidis molem inuicto animo pertulisset, tempestas commutata est,&ipse cum reliquis ducibus

36쪽

incredibili laetitia nectere inceperunt. Arbitrabantur enim eo superato, nihil sibi impedimento suturum, quo minus eo quo tendebant, selicissit ne peruenirent. Ita vero nauigabant, ut nunquam a terra procul abscederent, & illius situm & sertilitatem cum iucunditate perciperent.Videbant enim ingentes syluas , dc densa nemora, dc pecudum dc armentorum greges innumerabiles, Schominum etiam multitudinem, qui passim vagabantur. Sunt autem homines colore de specie illis simillimi,qui in sinu sanet e Helenae visi fuerant. Cum' loquuntur,singultire videntur: nudi ambulant,pudenda ligneis vaginis inclu dunt fistulis utuntur,quas non admodum absurde modulantur auguria sibi ex lateribus sole adustis, aut e terra faciunt, quae culmis deinde atque congestis glebis contegunt. In promontorij illius latitudine superanda nostri quinq:

dies posuerunt. XXV. die Nouembris promonto iii superant, atq; ad Septentriones cursum inflectiint. Ab ultimo promontorij flexu,qui ad orientem spectat, abest sinus, quem nostri Sancti Blasij aquationem appellant. cc 5 .m. passuum millia. Tellus est sertilis: nutrit elephantos ingentes, Sc quampluri mos boves valde opimos,quibus incolς clitellas imponunt, eisque pro iumentis utuntur. In intimo sinu est parua quaedam insula, ad quam nostri aquandi

gratia naues appulerunt. Ibi phocarum armenta conspexere admiranda quadamultituditie. In quibus incrat tanta seritas de truculentia, ut in homines irruerent. Aues etiam eo in loco visae sunt,quas incolae appellant Sotilicarios, pares anseribus magnitudine: plumis minime vestiuntur , alas habent similes alis vespertilionum volare nequeut, ted explicatis alarum membranis, cursum celeritate summa coficiunt.inde carnibus emptis,& aquatione facta, nostri profecti sunt. Octauo die Decembris subita quaedam tempestas illos vehementer exterruit, dc 1 terrae conspectu procul abstraxit. Sedata vero tempestate, rursus ad terram propius accedunt. Cum enim nondum esset nostris in illis regionibus nauigadi ratio penitus explorat minime tutum videbatur, a terra longius abduci Vident autem paruas insulas, quae paulo longius .ccoc .passuum millibus aberant ab eo loco, ubi ultimam aquatione secerant. Erant autem amoenissimae,arbores altissime,prata viridissima,pecora innumerabilia,quae passim vagabantur. Erat summa tranquillitas,pelagus profundum,ita, Vt sine periculo possent ad terram accedere, & qualis esset, cum iucunditate perspicere. Sic omnem illam oram legentes, decimo Iannua ij die insequetis anni, magnam hominum dc mulierum multitudinem in terra inambulare cospiciunt. Erant omnes colore siubnigro,ut reliqui , quos in oris illis viderant, corpore procero,& specie liberali .Hic Gama proras ad terram flectere iubet.Misit deinde virum linguarum peritissimum,qui nomine illius,gentis Rectorcm honorifice salu-

taret,eiq; munera deserret. Fuit nuncius libenter acceptus, de cum muneribus

illis, quae tellus serebat dimissus. Haec gens erat reliquis human ior, δί lautius - , C vitam

37쪽

LIBER

vitam instituebat brachia armillis aeneis ornabat,ic capita similiter aeneo cultu amiciebat.Viri pugiones gestabant cum manubriis stanneis no admodum inscite fabrefactis vaginae autem erant ex ebore. Hic reliquit Gama duos exules, qui mores . cultum gentis exacte perdiscerent. Erant enim in ea classe decem homi nes capite damnati,quibus fuerat ea lege vita concessa, ut quibuscunq; in locis a Gama relicti fuissent,regiones lustrarent, hominiimq; mores & instituta cognoscerent. Inde prosecti, decima quinta die Ianuarii ad fauces ingentis fluuis peruenere,cuius ripas undiq; arbores fructibus onustae diffusis late frondibus opacabant tellus erat herbida, &amoena. Hi iactis anchoris constitere, ut sequenti die Sole nimiam praecipitabat terrae cultum diligenter inspicerent. Mane vero conspiciunt multos nomines eiusdem prope coloris & cultus, lintribus inuectos ad naves tendere. aut simul atq; ad eas accesserunt,sine ulla fraudis suspicione conscenderim si fueruntq; a nostris cibo atque potu liberali-tcr accepti. Linguam tame eorum nemo ex nostris quiuit intelligere. Nutibus tantum,quidquid exprimere volebant,significabant .Post tres dies venere quatuor viri regionis illius principes, ut Gamam salutarent,& classiem nostram viderent. Erant autem hi paulo elegatius culti quos Gama appositis epulis inuitauit, & vestibus fericis ornauit: quibus illi non mediocri laetitia se affectos esse demonstrarunt.Sed nec ab illis intelligi quidquam potuit,per quod nostri postent, quam longe ab India, aut quam prope essent, aliqua ratione suspicari.

Vnus tamen male arabice dixit, ad regionem unde paucis illis diebus venerat, naues eiusmodi forma atque magnitudinis,qua nostras esse conspiciebat, frequenter appelli, quae quidem no erat ita magno interuallo ab eo portu disiuncta Nostri cum ia audirent,in spem venerunt, re,ut intra breue temporis spa tium Indiam aspicerent.Idmonuit Gamam,ut illi fluuio, bonorum signorum nomen imponeret. Hic autem columna lapideam in ipsius fluminis ripa col locavi inqira erat Criax cum Emmanuelis i nsignibus incita. Hoc autem ficiebat in portubus, quos ad Christiani nominis gloriam ,&ad Regis clarissimi monimenta diutius conscruanda,magis opportunos iudicabat: & ad eam rem multae columnae eiusmodi fuerant nauibus illis impositae. Terra vero illa, statui vi nomine Sancti Raphaelis insignis esset. Hic duos reliquit ex illis, quos diximus vitam exilio redemiste .Hla postquam naues resecit, & infirmos cura'. Uit, texto kalen.Mariij anchoras moliri,antennas erigi,velaque seri iubet. Kalendis autem Mariij conspiciuntur a nostris quatuor insulat,non ita lato maria se inuicem distantes. Ex una illarum Coelius leptem nauigia plenis velis in uecta ad nostros accedere conspicatus est. Qui illis vehebantur,cum praetoriam nauem ex vexillo,quod erat in summo malo alligatum, cognoscerent, ad eam )xor . detorquent,propiusq; facti, magno clamore lublato nostros arabice fa utant.Ibi Gama Coelium, quod nauis illius ellet aliarum minima,praecedere

38쪽

seqiuantur.Nauigia interim nostras naues circunsistunt,& tibiarum concentu&alijs musicis instrumentis nostros oblectant, eisque de aduentu in illas oras maxima voce gratulantur.Homines autenm erant colorati Decie liberali pr di-ti,vestibus bombycinis ornati longissimis linteis auro intertextis &arcte compressis, ut spiris multifariam circunductis caput obtegerent, ornabantur. Erant

praeterea aduncis gladijs accinisti, par sq; brach ijs insertas gestabant. Nostras naues ingressi,nostros arabice salutant. Qui linguam probe tenebant, benigne respondent.Gamataees apponi jubet.Illi conuiuium non aspernantur. Dum comedunt & bibunt,iciscitatur de illis Gama, quod esset illius insulae nomen, uae gentis ratio , c cultus,&quod iter inde in Indiam esset habendii. Responent insulet nomen esse Mogaambique gentem esse simulachris deditam,ma- . Siaam tamen insulae partem a mercatoribus Saracenis habitari: esse vero illams tib imperio Regis Quiloae,qui illi rectorem praefecerat hominem authoritate insigni praeditum emporium vix aliud celebrius in regionibus illis reperiri. Inde enim naues in Araόiam,in Indiam,in multas pr terra orbis terrarum partes nauigare, & ex omnibus illis merces innumerabiles in eam conii hi. Praeterea dicunt esse quandam in ea ora regionem,quam nostri suerant pr tervecti,quae fala nominabatur,& auro plurimum abundaret.Postremo quantum ab ea insula Calem iudi staret, exponunt. Hoc audito nostri manus in coelum tendere,summς Deo gratias agere,seq; maxima ex parte laboribus perfunctos arbitrari. Insula est illa in regione, quam appellabant olim AEgesimbam. Distat enim ab aequinoctiali plaga decem & sex gradibus, Austrum versus. Incolet sunt

nigri: tellus propter paluges est parum salubris. Domos extruunt ἡ terra, quas congestis paleis integunt.Propter tame opportunitatem commercij, naues Vndiq; ad illam rei gerendae gratia commeabant. Arabes tunc plurimu in ea opibus & potentia norebant. Hi myoparonibus paruis utebantur,eisq; serreis clauis minime reuinctis, sed palis teretibus per soramina vice clauorum adactis. Compages Vero nauium funibus e palmarum solijs saetis obturabant. Palmas autem appellat arbores altissimas,solijs longissimis&acutissimis hirsutas, patulis frondibus circumquaque distii sis umbram gratissimam efficientes. nucesserunt ingentis magnitudinis,quas nostri Cocos nominant. Vtebantur innauigando normis nauicularijs,quas nautae Acus appellant .Quarii se am propter eos,qui a maritimis regionibus semoti sunt, naud alienu arbitror explicare. sculum est eligno ficitum, planum atq; rotundum, altitudine duoru aut trium digitorum. In medio habet stylum prefixum in summo praeacutum it quanto breuiorem, quam sit vasculi ipsius altitudo. Regula deinde e serro solarii sit me facta tenuis & angusta ad vasculi modum dimenta,ita tame,Vt diametri ipsius vasculi longituῖinem no exaequet, inducitur. Styli vero cuspis per

medium huius regulae, quod est inserius excavatum, &fastigiatum superius, C x immissa, l

39쪽

LIBER

immisi ita eam suspensim,patibirsque momentis libratam cotinet,ut utrinq; angulos hares efficati. Operculo deinde vitreo aenea virgula circundata firmato,e possit regula excuti,&aliaua ex parte labare,contegitur. Cum vero magnetis ea naturast, ut non modo serrum ad se trahat, verum etiam una illius pars ad Septentriones aspiret, itera in Austrum propendeat, naturamq; suam cum ferro communicet,eiscitur, ut cum regulae huius caput ad eam magnetis partem , quae spectat ad Septentriones,applicatum , attrituque illius extersum. suerit,eandem in se vim concipiat. 5c cum ita suspensa extiterit, ut mobiliter invarias partes impelli possit,semper in Septentriones insita propensione reseratur.Sic autem fiebat,ut nautae hoc instrumento moniti, quantiis in prosundo pelago vertarentur,&ccelum esset nubilum &caliginosum,possent tamen ad Septentrionis ratione cursum dirigere. Hanc autem regulam, quia ad acus si .mil itudinem proxime accedebat cum nauiculariam appellabant.Deinde in .

facillimum sit humanis ingeniis, addere semper aliquid ad ea,quae sunt sol cr-ter inuenta,aliam normae rationem excogitarunt,qua possent exactius, quem

curium in nauigando tenerent,ratione perspicere. E. virsutis enim ferreis figuram efficiunt lateribus paribus, angulis imparibus , in rhombi speciem deformatam. Huic unam ex parte superiore iteram ex insitiore chartam orbiculatam adglutinant.Magnetis autem adiuncta vi,sic figuram hanc temperant,ut unus ex acutis angulis Septentrionem, alter Austrum respiciat ex obtusis vero unus ad ortum Solis, alter ad occasum spectet. Diametri auteni orbis huius longitudo figurae longitudinem non excedit.Habet autem orbis sic in medio aeneum umbilicum amxum d eam formam factum,qua diximus regulς medium fabricatum fuisse. Per umbilicum illud igitur styli cuspis immissa, orbem hunc suspensum conti net, qui non modb regulae illius, de qua diximus, vice

langitur,led omnes ventorum regiones,quorum flatibus nauis impellitur, in conlpectu proponit. In charta namq; superiore Septentrio,&Auster,& Oriens,&Occidens,&interiectae inter hos terminos regiones exactissime describuntur.Norma ad hunc modum constituta, hoc restabat incommodi, quod opus erat,quoties nauis fluctibus agitata, ut fieri necesse est , in purim, aut proram, aut in alterutrum latus inclinaret, ut illa in profundo subsidens adhaeresceret, neque motu libero in Septentriones dirigi posset Ne autem hoc eueniret, fuit solertissime excogitatum. Nam vas ipsum paulo infra labrii circulo aeneo arctEconstrigitur. Vtrinque autem ab eo circulo virgula calybeadum,in foramen alterius circuli maioris & exterioris, modico interuallo ab interiore distantis, immittitur.Virgulae vero binae ita sunt aequales &oppositae, ut si ex utraq; una ct perpetua fiere circularis illius spatij diametrum contineret. Exterior autem circulus circa duas illas virgulas quasi circum axem versatur.Rursus ab exteriore circulo aliae binae virgulae pari interuallo ad ambitum alueoli cuiustam orbiculati , intra quem haec machinatio continetur, simili ratione Perducuntur.

40쪽

Ita se ni au tem hae virgulae exteriores interioribus ex aduerso constitutae, ut suae tantum exulis Guatuor directar ferent, sese ad angulos rectos intersecarent. Cum Vero machinatio ex inferiore parte aenea &ponderosa siqneq; sunum attingat ullum,ita undique pellitur,ut medium locum teneat. Et cu pen-1ilis & mobilis existat,pondere suo nixa ea ratione consistit, ut quanta is in i mi nuctus nauem iactent,ipsa semper ad libella directa permaneat.Sic autemh , t nihil interueniat, quod normam ab eo motu, quo in Septentriones sertu impedire queat. His normis solebant uti iam illo tempore Arabes illi,&chartis praeterea,quibus maritimarum resionum situs iecundum descriptas in Illis lineas, explorate cognoscerent. Quadrantibus etiam, Solis varias conuersiones,&quantum quaeq; regio ab aequinoctiali circulo distaret , obseruabant. Tam multis denique erant ad nauigandum artibus instructi, ut non multum Lusitanis nautis de rerum maritimarum scientia dc usu cocederent. Cum nostris autem ideo iucunde fabulabantur, quod crederent eos esse Mahumeta nos ex illis,qui Mauritaniam tenebant. Illos autem Gama muneribus assectos, cum donis,quae ad insulae rectorem illius nomine ferrent,dimisit. Nomen au tem rectoris erat Zacoeta. Hic cum a suis intellexissct,qua humanitate fueranta nostris acce oti, muneraq; sibi missacospexi ad ossicium suum pertinere exi-mmauit, nostros inuisere. Itaq; se continuo vestibus ornauit, quae erant aureis

distinctae floribus,gladiumq; accinxit gemmis fulgentem,& eodem etia gemmmarum splendore cultum pugionem .Armatorum pretierea hominum caterua cinctus, in naues ire perrexit. Intelim vero tibiarum dc tympanorum concentibus omnia peritrepeoat.Gama antequam ille nauibus appropinquaret, aegro 'tos ab omnium conspectu remoueri,& sanos atq; valentes armari more nostro

iubet,& in summo nauis tabulato cosistere. Is enim erat, qui nullam fidem saracenis habendam censeret,sed dissimulanter omnes insidias, quae fieri ab illis pollent,praecauendas existimaret. Ad latus deinde nauis accessi si ut Zacoetam Venientem exciperet.Conscendit ille cu suis: Gamam salutat.Ille vicissim eum perbenigne complectitur. Assid unt omnes,&iucundissime sermocinantur. Gama dapes apponi,& vinum infundi iubet. Illi vero satis hilari fronte come . dunt, nec ulla Mahumetis superstitione impedium quo minus pocula liben, ter exhauriant. Quaerit deinde Zacoeta de nostris, an essent Mauri, an Turcae. non enim dubitabat,quin Mahumetis sectam sequerentur.Deinde,quibus armis in praeliis uti solerent. Postremo, an haberent aliquot legis Mahumetanae libros.Se namq; illos libenter esse visurum.Gama respondit, se ex ultima Solis occidentis regione ad eas oras accessisse nostros armis illis uti, quibus homines, qui eum lepiebant,tectos animaduertebat.Vti praeterea tormentis illis, quae vi debat,quibus no hominum tantum acies profligari, verum & arces munitis,

mae dii turbari atq; dis*ci possent Libros autem egis,quam obseruabant, se ii benter Ottensurum,postquam aliquot dies a labore conquiesceret. Sibi esse iter

SEARCH

MENU NAVIGATION