장음표시 사용
41쪽
in Indiam. Proinde illum orare, ut sibi daret aliquot homines nauigandi petitos, quorum dilictu posset Calecutium peruenire. Quod si faceret, operam sedaturum, ne unquam illum collati beneficii poeniteret. Id Zameia te facturum pollicetur. Postridie verbGamam rursus inuisit, ducique magistros adduxi si cum quibus Gama certo auri pondere depactus est, ut eum Calecutium perducerent. Hoc interim tempore donis ultro citroque misiis, sic videbatur elle familiaritas constituta, ut nihil interuenire posse crederethir, quod eam turbaret.Sed accidit,ut Zacoeta perciperet,Gamam &comites illius Christianos esse. Quo audito, omnis illa amicitia fuit in acerbum odium conuerta.Coepit igitur continuo insidias machinari ,exitiumque moliri, omnibusque modis excogitare,qua ratione polSet naues aut capere,aut incendere. Nostris interim omnia maligne praeberi, pretium augeri,seditiones praeterea ab incolis contra nostros temere concitari. Postremo unus ex magistris,quos Zacoeta adduxerat, Gamae insidias a Zacoeta comparatas indicauit. Alter enim in terram reuersuS, nun-
Iam se rursus in nostrorum conspectiim dare voluerat. Accessit, quod cum i qui ex nostris aquatum atque lignatum abfuissent, septem nauigia in illos inuecta sunt, quibus ut subsidio occurrerent nostri, impetum in illa faciunt, eaque frequentibus pilis disijciunt. Quo facto nostri se confestim in insulam,
quae inde aberat quatuor passuum millia, conserunt. Inde aliam insulam nomine Quiloam petunt.Sed cum vento deficiente progredi non possent,aduersa qu dam tempestas eos retrocedere compulit. Eanclemq; igitur insulam rursus petunt,in quam se insidiarii metu contulerant.Illuc accurrit Arabs quidam cum paruo filio, Gamamq; obsecrauit,ut illos in naucm recipere ut possent in aliquem locum descendere,vnde facilius Mecham,quae erat illius patria,reuerteretur.Quaesiuit ab illo Gama,quam artem coleret.Nauticam respondit. Hoc
audito, illum libentissime recepit, duobiisque illis magistris se cursum posse conficere putauit Abduxerat praeterea per vim in seditione quadam, quae suerata Morambiquensibus contra nostros excitata, Paulus gama hominem, ut videbatur,minime nauticae artis imperitum. Eo vero tempore nostris non erat nisi tantum tres naues. Quarta enim,consumpto iam omni commeatu,sueratiusIu Gamae multis ante diebus incenta. Inde igitur cum primum secundus ventus flare coepit, anchoris solutis vela faciunt, & Quiloam contendunt co tamen naues appellere non potuerunt, vel ventis ab insula repulsi, vel cuisus errore decepti,vel Morambiquensis magistri,qui de eorum interitu cogitare coepit, fraudibus in alium cursum deducti. Abeode autem magistro moniti sunt, ut Mombaram se conferrent.Quod ut facilius persuaderet, fingebat magnam illius ciuitatis partem a Christianis habitari, nec ullum locum magis opportu num curandis atq; reficiendis aegrotis posse reperiri. Iam eo tempore bona pars eorum,qui cum Gama conscenderant,varijs morbis consumpta suerat, & qui
euaserant,erant graui inualetudine debilitati. Est aute urbs illa sita intra linum quendam
42쪽
in aduersam frontem urbis incurrunt. Inde deducti, introrsius penetrant, Sutrumque latus urbis alluunt,ita, ut pcn insitam essiciant. Habebat autem inportu urbs arcem munitissimam, armis & telis variissue tormentis resertam,
firmissimisque yraesidi js, atque singulari vigilantia defensam. Tellus abundat
Hietibus,& oleribus,& frugibus,& pecorum Sc armentorum gregibus,& aquis dulcibus. Utitur praeterea mira coeli temperic Homines vivunt admodum laute,& domos more nostro aedificant, te storiaque vatijs coloribus depicta parietibus inducunt. Huc igitur Gama se ea mente contulit; ut aliquot diebus
in portu consisteret,usque eo, dum aegrotos recentibus terrae fructibus recrearet. Vix anchoras nautae demiserant,cum cernunt actuariam ad praetoriam nauem accedere. In ea vehebantur centum homines Turcarum more vestiti, &gladiis & scutis armati,inter quos, quatuor specie dignitatis, S cultu corporis excellere videbantur. Cum omnes vellent in nauem ascendere, Gama omnes ascensu prohibuit,praeter illos quatuor, quos tamen arma prius deponere ius sit. Illi nauem ingressi, Ducis prudentiam laudant, quod non sineret homines ignotos ad se cum armis venire. Cum eos Gama liberaliter inuitaret,cpulati sun multisque amoris signis nostros ad se allicere contendunt. Aiunt postremo , Mombazar Regem factum suisse illis proximis diebus de illorum aduentu certiorem, esseque amicitiae cum illis iungendae cupidissiliuim. Gama similiter responsum dedit egregi e voluntatis & ossici j plenissimum. Postridie missit Rex nuncios , qui Gamam nomine illius salutarent, muneraque deserrent, ad reficiendos ex iactatione milites accommodata. Aiunt de . inde regionem illam esse opulentissimam, earumque rerum omnium plenissimam, quarum gratia multi in Indiam nauigaoant. Regem adeo esse in illos voluntate propensum, ut nihil esset tam dissicile, quod non se corum gratia iacturum polliceretur. Proinde Gamam orare, Ut propius Vrbem accederet,&in intimum portus sinum penetraret, ut posset a Rege, qui eum in- uilere cupiebat,iacilius couueniri. Quod se Gama tacturum ostendit, & qua si voluntatis suae obsides, duos ex illis exulibus, de quibus lupra dictum est, ad Regem misit. Rex laeta 3c hilari fronte exules accepit, imperauitque domesticis suis, ut illis urbis situm & pulchritudinem demonstrarent. Vbi vero reuersi fiant, Rex multa aromatum genera, quae ex India deportari solent, it lis ostentat,&quantulum visum est donat, ut Gamae monstrare possent,&admonere, quanto esset utilius apud Regem amicum rem perere, quam Vitam tam periculosae nauigationi committere Cum his mandatis redeunt exules in classtem. Gama mitifice laetatus est,&postridie anchoras tolli iubet,&naues prope urbem constitui. Cum vero illius nauis aestus incitati vi celetius, quam commodum esset, inueheretur, timens ille,ne inuadum incideret, in
43쪽
quo posset afflictari , vela contrahere, & anchoras demittere confestini iussit, idemque ut in reliquis nauibus sine ulla mora fieret imperauit. Quo facto,
Mogambiquentes gubernatores metu repentino perculit, se praecipites in mare deijciunt,&ad lintres quasdam,quae non procul aberant,nando confusi unt. Cum enim viderent tam praeter eorum opinionem anchoras iaci, suspicati sunt, esse iam factum proditionis indicium. Vt enim statim compertum est, Mombagae Rex per eos, quos tanquam nuncios frequenter in naues mittebat,
cum illis pactus ruera ut nostros in lociim inducerent, ubi naues vel allidi, vel capi facillime possent. At Gama magnis vocibus ad eos, tui in lintribus erant, inclamauit, ut si biluos gubernatores redderent: at illi clamores illius aspernati, gubernatores in terram exposuerunt. Hic Gama cum & coniectura, de
aliquo etiam Arabis gubernatoris indicio, & multis praeterea signis perspexisset, e quanto periculo suisset auxilio diuino leberatus, manus in coelum sistit lit. Rex deinde homines magno cum silentio schaphis &lintribus submittebat, qui securibus anchoralia nocte praeciderent. Quod nisi suisset a nostris singulari Gamar industria vigilatum, &insidijs scelerati illius Regis occursum, noliri in summum vitae dii crimen incidissent. Inde post duos dies citius enim se cxpedire non potuerunt vela faciunt,& cursum Melindem versius instituunt. In via nauem Saracenorum capiunt, eX quibus Gama quatuordecim tantum vinctos habere voluit, reliquos autem missos fecit. Cum vero intellexissici, unum ex illis esse illorum patronum, qui prae se hominis au thoritate grauis speciem serebat, multa de illo quaesiuit: ad quae omnia, ut vir prudens, vere & conliderate respondit, & de institutae nauigationis ratione sapienter admonuit. Naucs ad hunc modum nauigantes, iste qua exsurrectio Cristis Ti in omni Christiana rep. cum ingenti laetitia celebratur, Melin-dem appulsis sunt. Vrbs est in planicie sita. Cingitur autem undique multiplici hortorum viriditate. Abundat multis arboribus, in primis autem citreis malis, e quarum floribus odores suauissimi admodum longe diffunduntur. Regio est sertilis & opima, neque gregibus tantum, sed omni genere animantium, quae venatu & aucupio ad cisum capi solen abundat. AEdes sunt e quadro lapide constructae, tectorijs, & ccenaculis, & laquearibus eleganter ornatae. Gens colit simulacra deorum, quos peculiari superstitione sanctos habet. homines sunt atro colore, capillo crispo, habitu tamen corporis non deformi. Capita gestant spiris lintearum vestium multiplicibus inuoluta. Reliquum corpus umbilico tenus nudum relinquunt. Inde vero vestes quasdam sericas, aut bombycinas ad media crura demittunt. Vtuntur in bello gladijs aduncis,& parmis,&hastis,&arcubus, & sagittis . Opinione virtutis militaris incredibiliter efferuntur. Statio naualis non est urbi propinqua. est enim orarumpibus cincta, & procellis atque tempestatibus frequenter obnoxia. Id coegit
44쪽
Gamam in anchoris paulo longius ab urbe consistere. Cum vero Saracentas, quem Gama ceperat, intelleximet illum propter Mombazae periculum Regi Melindenti dissidere,ut se ad Regem mittere animuinq; illius explorare hortatus est.Dixit praeterea esse in illo portu quatuor naues ex India, vectores autem Christianos esse ex illis,qui Indiam incolui,qui sortasse, rebus iam ex animi sententia gestis, domum redire properarent. Horum autem comitatu nauigationem fore multo ficiliorem. Gama etsi fidem illi non habebat,animaduertens tamen quam paruo periculo illa salutis Via tentaretur, hominem in paruula quadam insula urbi opposita constitui iubet, qui inde lintre sibi exurbe missa transuectus, ad Regem deducitur, eique mores nostrae gentis laudat, humanitatem atque fidem extollit: ducem cum reliquis omnibus amicitiam illius vehementer expetere: valdeque ad dignitatem suam pertinere confirmat, hominibus nostris amicitiae foedere coniungi. Rex crat grandis admodum natu, & miti clementique natura praeditus. Misit igitur ex suis domesticis,qui Gamam nomine illius salutarent, muneraque delarrent ex ijs, quae ad victum erant necessaria, arietes nempe, & fiuctuum varia genera. Gama vicis, si meum donis alijs remunerauit,&ineo pugnauit, ne ullo humanitatis ossicio ab eo vinceretur. Deinde naues propius terram constitui iubet, & Christianos Indos appellat, qui ex nostrorum aspectu voluptatem incredibilem perceperunt, e6sque de multis rebus admonuerunt, quae valde ad salutis custodiam & nauigationis securitatem pertinebant. Rex cum Valde cuperet nam ues nostras aspicere, id morbo atque lenio praepeditus assequi non potuit. Filius, qui iam vice illius imperium administrabat, ad naues magna hominum nobilium caterua stipatus adcelsit. Erat autem regio cultu satis eleganter indu tus.Omnia vero in illius comitatu tibiarum conccntu, & tympanorum Vocibus personabant. Gama ut illum honorificentius exciperet, in scapham de standit . At is vix ad scapham peruenerat, cum saltu se in illam coniecit, i caretissime Gamam , quasi hominem vetusta consuetudine, & familiaritate coniunctum, amplexatus est. Sedentes deinde iucundissime fabulantur. In omni autem termone Princeps ille non hominis barbari specimen dabat, sed ingenium & prudentiam eo loco dignam prae se serebat. Gamam au tem cum admiratione quadam intuebatur, & nauium formam conside rabat, & multis signis, quam bene esset in nostros animatus, ostendebat.
Tum Gama Saracenos omnes, quos ceperat, illi donauit: quod quidem ille in loco beneficij ingentis accepit. A Gama deinde postulauit, ut patrem illius inuisere dignaretur, se interim filios suos obsides in nauibus relicturum . Nesauit Gama id sibi licere. Flagitauit deinde, ut saltem duos ex suo comitatu secum abirc permitteret. Quod facile impetrauit. Postridie Gama propius urbem Mapha inuectus,accessit, ut urbis pulchritudinem perspiceret.
45쪽
Vbi rursus illum princeps inuisit, nullumQue ossicium praetermisit, quo posset voluntatem in nostros egregiam significare. Postremo optimum guoernatorem illi concessit, Qui crat ex ea Indiae parte, quam fluvius Indus in te fluit,oriundus. Accepit deinde a Gama fidem , ut cum rediret in Portu galiam, eo transiret. Velle namque se legatum in Portugaliam mittere, ut amicitiam cum Rege clarissimo scedere sanctissimo confirmarct. Soluit inde Gama. x. kalen. Maij. Quanquam autem nostri Orientem versus nauigarent, cursum tamen ad Septentrionem inflectebant. Intra paucos autem dies, regionem circulo aequinoctiali subiectam peragrant,atque rursus sydera, quae tam mul tos menses latuerant, cum voluptate consipiciunt, Ursam maiorem & minorem , 5c Oriona,& reliqua, quae circa polum Arcticum exiguum orbem conficiunt, oculis usurpant. Pelagus deinde maximum, cuius intimo recelIu Selitentrionem verius multae AEthiopiae, dc Arabiae,& Caramaniae partes aluuntur, tempestate admodum secunda transmittunt. Tandem. xiij. kalen. Iunij terram editam & exccisam contuentur, quam gubernator propter offusam caliginem non agnouit. Post duos autem dies,montes Calecutio vicinos aspexit. Itaque ad Gamam accurrens, tam fausti nuncij praemium flagitauit. Quod ille non modo cumulatὸ praestitit,verum n Eo summas gratias egit, & vinctos e vinculis expeditos in gratiam recepit: tantaque laetitia affectus est, ut videretur iam seuetus laborum omnium, quos in tam longa &dissicili nauigatione pertulerat, excepisse. Eodem die nostri in loco, qui aberat Calecutio duo passuum millia, constitere. Eos multi continuo lembi circunsistunt. Multa quaerunt,multa etiam respondere coguntur. In primis percontatur ab illis Gama per interpretes,ubi Rex eo se tempore concineret.Dein. de unum exulem in urbem misit. Vix exul terram attigerat, chiri innumerabilis turba confluit, ut hominem habitu & cultu prorsus ignoto conspi , iat,& interroget, unde venerit, quae illi patria sit, quid quaerat, aut oua tem pestate delatus ad eas oras accesserit.Sed nec is eos intelligebat,nec illi linguam illius nouerant. Is autem circunfusa multitudine opprellus, quasi in lato fluctuabat,&modo in hanc,modo in illam partem iactabatur, donec casu in duos mercatores Tuneae oriundos impulius suit. Hi cum ex habitu Hispanum esse cognouissent,admirati sint. Vnus ex illis , Monzaida nomine , eum Hispanis verbis interrogat, ex qua Hispaniae regione esset.EPorrugalia respondit. Quo audito onaaida domum illum inuitat, de cibo potuque reficit docetque sibi fuisse magnum cum Portiagalensibus usum eo tempore,quo Ioannes Rex Tunetem suos mittebat,ut inἹe asportaret multa,quae erant ad arma mentaria illius valde necessaria: in quibus rebus comparandis se egregiam illis operam dedisse .Postulatque, ut se ad Nauarchum de uint. Itaq; pergunt am bo continuo in navim. Momaida Gamam Hispanice salutat: Gama vicistimillum
46쪽
illum benigne accipit. Multis inde verbis ultro citroque habitis, Gamam de multis rebus admonuit, &ad omnia quae ille quaerebat, ita respondit, ut facile posset intelligi, illum & prudentem dc curiosum esse. Postremo dixit, si 2uid esset, in quo opera sua uti Gama vellet, se ossicio probi viri minime de-
iturum. Ostendit praeterea sere, ut aduentus nostrorum esset Calecti iij Regi gratissimus.illum namque valde gentium externarum commercio delectari.Nam quantiis imperium illius esset latum,dc multi Reges illi parerent, opes tamen illsus masis portorijs,quam fructuum vectigalibus contineri. Postridie Gama duos ex suo comitatu cum Monraida ad Regem misit, qui quidem eo tempore in oppido nomine Pandarane, quod inde aberat duo passuu millia,consdebat.Illi postquam admissi fuere,dicunt Portustaliae Regem fama dignitatis & amplitudinis illius, quae per orbem terrarum late vagabatur, commotum,eo unum ex suis ducibus misisse,qui cum illo sempiternum amicitiae sce-dus nomine illius percutere fidemque daret,se gratia illius omnia,quae is vel let,libentissime facturum. Ipsumque ducem a Rege petere, ut faciat sibi potestatem ad illum adeundi. Respondit Rex, sibi valde gratum esse Lusitani ducis aduentum,neque se ullo modo commissurum,ut voluntatem in se clarissimi Regis aspernaretur.Seque operam daturum,ut breui a Duce nostro conueniri posset.Interim vero illum admonebat, ut Pandaranem versus classem deduci iuberet.Portum enim illum in quo consistebat,esse eo anni tempore valde periculosum & infestum.Vt autem id commodius fieri posset, ad illum gubernatorem maris illius valde petitum misit. Desnde post aliquot dies veniead Gamam vir quidam primatius,qui ius illi genti dicebat. Appellant illi hunc
magistratum,Catualem. Hunc autem miserat Rex, ut ad se Gamam honorificentissime deduceret. Gama clusii Paulum Gamam fratrem suum interim praesecit, eidemque Jc Nicolao Coelio imperauit, ut siquid sibi secus eueniret, qtiam commodum esset,de illo curam abijcerent,& in patriam continuo cum
nauigationis exploratet nuncio remearent.Nec enim conuenire,vidum et sm-stra Opem afferre contenderent, omnes occumberent, & tanti laboris fructus
interiret se non posse Regis illius congressiim vitare,si facere vellet,id quod si-hi ab Emmanuele praescriptum fuerat. Nec te periculum vitae defugere, dummodo morte sua posset eam , quam debebat, operam & Regi & rei p.nauare. Ne autem naues sine praesidio necessario remanerent, duodecim tantum homines sibi tomites adiunxit. Cum vero primum terram attigit, fuit Catualis iussu lectica sublatus: Catualis alia lectica serebatur, reliqui pedibus iter saciebant. Magna turba nobilium hominum, quos illi Naires appellant, eos undique sepiebant. Deinde peruentum est ad oppidum, vitae postquam mmode pransi sunt, lembos ad eam rem paratos ingrediuntur, secundoque flumine nauigantes, ad locum perueniunt, in quo magna hominum multitudo eos cum alijs lecticis expectabat. Inde suerunt nostri a Catuale
47쪽
ς LIBER' in templum apud illos sanctisiimum deducti: quod quidem Gama,eo quod
audierat, bonam partem regionis illius ab hominibus Christianis habitari esse Christianorum arbitratus est. Confirmauit autem magis illam opinionem, &templi magnificentia, & aediu amplitudo,multaq; signa rerum,que non multum a nostrorum temptoriim religione abhorrere in principio videbantur.Per templi ostiu ingressis occurrunt quatuor viri a capite ad umbilicu nudi,deinde ad genua vestibus bombycinis accincti .Quilibet eorum terna fila a dextro humero ad sinistrum latus demissa, dc siib brachio sinistro coplicata gestabat. Hi nostros aquis lustralibus aspergunt porrigunt deinde cuilibet pulueres ὀ ligno
optimi odoris contuso,quibus uontes consignarent. Templi parietes erat multis imaginibus depictis ornati. In medio templi erat sacellum editum, serma rotundum,ad quod per multos gradus ascendebatur.Ostium erat ex aere factu,& valde angustum. Intra sacellum erat signum in aduerso pariete locatum,cuius formam nostri piopter loci obscuritatem aspicere nequiuerunt. Erat enim
locus ita ab omni solis radio seclusus, ut vix aliquis malignae lucis splendor in eum penetraret.Nost is autem aditus in illud minime cocelsus fuit: lolis enim aedituis atque sacerdotibus patebat. At illi quatuor aeditui propius accedentes, digito in imaginem intento, bis Mariam inclamant Camalis cum reliquis qui eum sequebantur,le repente in terra proni manibus extensis abij iunt.Deinde surgunt, & more suo precationem peragunt. Nostri suspicati sunt, opem fanoctissimae Virginis implorari, nibusque flexis,pacem a Deo exposcunt, Virgi
nemque Dei matrem more nostris usitato venerantur.Inde profecti, aliud eadem magnificentia templum adeunt, atque tandem in Regias aedes tendunt. Tanta porro hominum multitudo conueniebat, ut nisi Naires,qui nostros armati &instructi praecedebant & sequebantur, viam districtis gladijs aperuit sent, nostris aditus ad Regem patere minime potuisset. Interim omnia tibiarum sonitu,& tubarum clangore perstrepebant postquam ad Regiae vestibulum peruentum est,Dynast riuos illi Calmata appellant,Gam oouiam prodiere.At ubi domui,in qua Rex eum expectabat,appropinquauit,homo grandis natu,bombycina veste ab humeris ad talos usque demisia cultus, ex ea domo egressus, Gamam complexus est. Is erat Brachmanarum magister, pluri mumque apud Regem autnoritate poterat. Reliquis autem primit intromisesis,ipse postremo cum Gama,quem dextera tenebat,subsequutus suit.Domus erat fatis ampla, sellas complures e lingno singulari opere factas ἰparietibus coniunctas habebat, ita tamen, ut aliae super alias ad theatri similitudinem: extarent & eminerent. Huimentum erat sericis vestibus instratum : simili. 'ter & parietes aulaeis sericis auro intertextis obducti. Rex in lecto pulcherrime ornato & instrato decumbebat, dc pileum bombycinum auro atque gem
mis distinctum capite gestabat vesteque bombycina, multis aureis fibulis secundia pectus stricta, tegebatur. Ex auribus ingentis preth monilia pendebant .
48쪽
Ex annulis manuum atque pedum eximius geli arum fulgor emicabat.Rex erat procero corpure & facie liberali,&qui facile maiestatem Regiam specie repra sentaret. Gama illum more nostro ut Regem salutauit. Ille Garriam ad se propius accedere iussi atque ut in sella proxima sederet precepit.Reliquis dein de Lusitanis,ut sederent,imperauit. Aquam deinde ad lauandas & restigerandas manus afferri, riosque fructus importari iussit, ut nostri possent a labore atque lassitudine recreari .Postremo Gamam de legatione, quam ad illum nomine Regis Emmanuelis asserebat, diligenter inquirit. Negauit Gama moris esse Lusitanorum, Regis sui mandata, quae erant lolis Regibus exponenda, in hominum turba proserre Proinde si velle ut is ossicio suo iungeretur, couentum illum vitaret, & cu paucis,quibus arcana sua credere soleret, eum audiret. Rex ut postulato satisfaceret, illum in aliud cubiculum multo pulchrius orna tum secederetusiit,& eum continuo cum niagistro Brachmanarum, & paucis admodum praeterea sequutus est.Tunc Gama oratione habui cuius haec summa fuit Emmanuelem Portugaliae Regem esse principem virtute & dignitate praecellentem erumque maximarum cupidum, &studio multa cognoscendi flagrantem. Sic autern e se animatum,ut arbitraretur,esse se cum Regibus,qui dignitate &litudine multum excellerent,scedere coitinetum.Nihil enim esse ad voluntates conglutinandas similitudine vinulis esticacius: maxime Vero id in Regibus apparere, quorum dignitas proxime ad diuinam accederet.
Proinde cum saepius accepisset de Indie magnitudine,& simul ex fama,quq per
orbem terrarumsumma cum admiratione hominum volitaret, intellexistet,
imperium Calecuiij esse latissimum,Regemq; illius non magis opibus & imperio,quam Regiae dignitatis amplitudine florentem,desiderio amicitiae illius flagrare coepisse.Ea vero cupiditate ductum,misisse, qui nomine illius a Cale- iij Rege postularet, ut foedus & amicitiam illius tanti faceret,quanti ille vo-Iuntatem ipsius esset faeturus,si cum illo amicitiam firmare vellet. Praeterea se non dubitare,praeter dignitatem foederis illius, fore, ut multiplexvtilitas ex ea coniunctione utriusq; regno Sc imperio proueniret. Habere autem se literas Emmanuelis,quibus certus esse polle ea, quae ab illo dicebantur, esse verissima. Ad haec Rex paucis respondit,sibi tam excellentis principis coniunctionem sere gratissimam,omniaq; se libenter esse facturum, quibus posset intelligi,se Regem Emmanuelem in loco fratris habiturum.Haec ubi dixit,Catuali negotium dedit,ut Gamam domum, in quaerat diuersaturus,statim deduceret, α reliquos etiam apud hospites collocaret. Gama triduo se domi continuit. Sed antequam ea,quae sequuta deinde sirn exponam,non ent alienum,
de regionis illius situ ,& de gentium moribus&institutis pauca dicere.
49쪽
gio,quae ab occasu, Paropamis adarum, & Arachosiae, de Gedrosiae finibus terminatur: ab ortu vero cu Sinarii extremis limitibus coniungitur. A Septentrione autem Imao monte, qui est pars Caucas, definitur: ab Austro, Oceano Indico alluitur. Ea tamen in duas par---tes diuiditur. Vna est intra Gangem, quae ijs ex occasii finibus,qui dicti lunt,incipiens, ad Gangem usq; protendi tur Altera,quae ultra Gangem ad Sinarum fines excurrit. Nostri innien angustius interdum Indiae nomen usurpat. Appellant enim Indiam,Omnem regione, quae duobus maximis fluuijs,indo atq; Gange,continetur, aec autem uniuersa regis, Indostam ab accolis appellatur. Indus ab occasia, Ganges ab ortu fluit: uterq; pari prope modum a Septentrione interuallo ab Imao exoritur. Inde aute praecipites magno impetu feruntur,varijsq; flexibus multas regiones interfluusimultisq; fluaminibus undiq; in illos influentibus augentur,usq; adeo i cum prope Oceanum sunt,naues valde magnas aluei profunditate sitstui eant. Vtem; aute cum in Oceanum influit,ingentem sinit eiscit. Inde terra in Austrum magna spatii longinquitate procurrit, ita tamen , ut aliquando sinibus arctius angustetur, aliquando rvrsius laxata liberius dilatetur. In promontorium tandem, quem Indi appellant Comorim, desinit in cuius fine angulus acutus efficitur. Patet autem narc regio ab ostio Indi fluminis vique ad dicti promontorij finem in longitudinem circiter.D.CCCC .passuum millia. Latitudo inter ostia horum fluminum duorum,est circiter.D.CCC .millia passuum,quae deinde paulatim angustatur. Promontorij angulus extremus, qui, ut dictum est, ad Austrum
spectat, ex Septentrionali parte ab aequinoctiali regione gradibus quinque distat. quodsipatium circiter passuum tria millia ,&. cccc. conficit. Oras autem maritimas huius regionis,sive quae ad occasum, siue quae ad ortum pertinet, quas Oceanus allui simultae Sc variae nationes incolunt. Illam tame regionem, quae ad occasum Solis spectat, eo tempore quo nostri in illas oras appulsi sunt, maxima ex parte gens, quam Malabares appellant, occupabat. Eam vero multi Reguli possidebant: quibus tamen omnibus ferme Calecuti j Rex imperitabat, & tributa ab omnibus exigebat. Neque tamen tantiim regionis amplitudine, quantum portorijs opes suas auxerat. Erat enim tunc illud emporium Indiae celeberrimum , ad quod mercatores undique confluebant. Abundabat regio multis mercibus, partim nativis, partim ex Varijs regionibus importatis . Gens est falsorum deorum superstitione miserrime conflictata. Templa habent quamplurima. Maximo inhonore habent sacerdotes, quos appellant Brachmanas, penes quos arbitrantur esse rerum diuinarum dc
50쪽
humanarum stientiam. Reses nulli fiunt, qui non sint prius eorum discipli,nis imbuti. Tempore belli secure possunt Brachmanae Vltro citroq; commeare. Inexpiabile namque scelus existimatur, illos secus, quam postulat opinio sanctitatis,attingere. Terna filia ab humero dextero in latus sinistrum gerunt, ut designent trinam in natura diuina rationem. Credunt, Deum in specie humana latentem terras lustrauisse, ut humanum genus a peste sempiterna redimeret. Haec quidem,ut verissimile est, a Christianis antiquissimis acceperunt.
Artes Mathematicas & Philosephiam colunt. Religionem singulari artificio simulant,& in specie ficte pietatis fraudes insignes in omni vita suscipiun t.Reliqui Malabares,eorum doctrinis instituti,portenta veneratur. Vndecimo halen . Septembris sacrum solenne fit,in quo pueri arcubus armati, in lodales per ludum sagittas leuissimas eu ittunt Deinde ij,qui grate magis prouecti sunt,si militer tela conijciunt, quibus multi grauissime sauciati moriuntur. Cum ijs, qui ad hunc modum e vita discedunt,praeclare actum putant. Hos enim censent in coelum,ut cii dijs aevum exigan immigrare. Multa sunt apud illos an , niuersaria sacra,in quibus quidam varijs sibi modis in maximo hominum c5- uentu & celebritate vitam exhauriunt. num a Septembri mente inchoant, sed dicm certum, unde mensem incipiant, non habent. Astrologos & augures primum consulunt,& ab hora, quam illi faustam atq; felicem sere praenunciat, anni principium auspicantur. Qui iam decimum quintum annum excessere,ficiem eo die involvunt,&oculos obtegunt, ne quidquam aspiciant. Deinde a pueris in fana deductin tu in quibus varia deorum signa simi. Ibi detractis oculorum inuolucris,aspectum in res oppositas repente conijciunt.Quod si simu lachrum dei illius, quem praecipue colunt,ante res alias contuentur, illum an unum sibi faustum Hre confidunt. Nobilibus sunt interdicta matrimonia, ne quidqua sit illis impedimento,quo minus perpetuo se in armis exerceant.Habet autem quilibet eorum amicas ordinis eiusdem complures. Nefas enim est illis, mulieri, quae non fuerit nobilis, commisceri. Similiter & illae tot amatores habent, quot habere volunt, dummodo nobiles sint. Nulla est inter illos aemulatio: sed alij alijs per vices sine ullo dissidio aut obtrectatione succedunt. Si vero aliquis mulieri coniungitur, quae nobilis non sit, aliorum nobilium stadijs conciditur. Similiter & mulieres, quae eam legem transsunt, idem1hpplicium subeunt. Testamento filios haeredes non instituunt, eo quod ignorent, an sint ab illis progeniti. Eorum autem loco sororum filios sibi haeredes a scunt. Regum stipendio nutriuntur, & pro eorum statu intrepide se se in quodvis vitae discrimen inijciunt. Vmbilico tenus nudi ambulant.Inde usque ad tibias demisiis vestibus integuntur. Armis in bello uti non pos- .siint, antequam Reges, apud quos lacramento dicunt, eos militaribus ornamentis assiciant. A pueris arma tractare condiscunt: magistros, a quibus mirer
litarem disciplinam accepere, summa qbseruantia colum atque Venerantur