De rebus, Emmanuelis regis Lusitaniae inuictissimi virtute et auspicio gestis libri duodecim. Auctore Hieronymo Osorio episcopo Syluensi

발행: 1571년

분량: 484페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

LIBER3 s LIBER

cum duodecim,quae praemissae suerant,acie cum Melio praelium commiseriit. Qui tamen classem hostium profligauit maximumque numerum hominum occidit, & cum insigni victoria Malacam reuersus est. Victoria tamen non incruenta fuit. Nam septem dc triginta Lusitani mortui sunt,& magnus etia Malacentium numerus occisus suit. Botellius similiter periculo liberatus, cum vario & multiplici commeatu Malacam redi j t. Sub idem tempus Georgius Brittius Malacam venerat, ut urbi praeesset. Successor enim Georgio Albuqueicio missis ab Emmauuele suerat. At Praetor Albuquercius Armuzij , post Hame ladii mortem, rei p. statum egregie collocarat: ciues aequitate & manluetudine. sibi devinxerat: ipsum regem multis ad se benefici js allexerat: nationes exteras ad commercium specie benignitatis inuitauerat. Multi Persidis & Arabiae Reges ad illum legatos cum muneribus miserat, ut cum eo pacem firmarent. Ne que desuere principes,qui solo videndi hominis studio , de quo tam praeclaram

famam multiplicis virtutis acceperant, Arinuatum contenderent. Interim Iu

more dissipatum fuit, Sullanum ingentem classem instruere , qua Armurium debellaret. Albuquercius,& si non valde rumori fidem habebat,id tamen consilio praetendit,ut sine Regisos sensione arcem firmius muniret,& ciuitate pr sdio,nea fide deficere posset omnino nudaret.Dixit enim, omnibus vi bis tormentis sibi opus esse,ut facilius hostes,qui expectabatur, ab uniuersa Vrbe propelleret. Itaque tormenta & munitiones ex urbe&aedibus regiis in arcem deportandas curauit. Reges autem caecos in Indiam,ne propter multiplicem Regum prolem,in urbe motus oriretur, misit. Quindecim enim Reges oculis orbati a regni procuratoribus, in aedibus regi js, cum uxoribus& liberis inchasi seruabantur, quibus omnia ad victum necessaria principes, qui Regis nomine regias opes pro libidine tractabant, harge praebebant. Hoc erat praemium Regibus a maleficis hominibus costitutum, quoties iure regio liberius, quam rectores ipli vellent, uterentur. Praesecti namquc tyrannide constituta, ex hac regia stirpe puerum deligebant, cuius nomine regni opes in suam potestatem redigerent. H ic vero in regia sede locatus, si aliquid moliri cum regia libertate vellet, oculorum aspectu privabatur, dc alius in locum regis caeci eidem calamitati, si liber esse vellet, obnoxius ut regium nomen obtineret, as sumebatur. Haec autem tyrannidis minime serendae materia inter ipsisS tyrannos dissensiones pestiferas excitabat, de causam ipsi ciuitati s renumero grauissimae cladis asserebat. Hos reges caecos, partim ut memoriam tam immanis sceleris extingueret , partim ut turbulentissimae dissentionis materiam amputaret, Albuquercius Garsae Norognae commisit,ut eos in India deportaret rubi iubebat,ut eis omnia magnifice prςberentur, quae ad victum S elegantiam regia pertineret. Sed in hoc tam felici reru omnium,ut homines iudicare poterat, statu, Albuquercius aut senectute, aut nimio labore confectus,intentia morbuincidit,qui in dies ingrauescebat.Cu igitur sibi morte appropinquare iudicaret,

382쪽

arcis praefecturam Petro Albuquercio, cuius virtutem & ingenium multis in locis perspexerat, Sc quem nouerat esse &Regi Armugiens ,& diuitati uniuersecarissimum , praesecit, cumque ad fidem, & vigilantiam ,& aequitatam luculentissimis verbis excitauit. Res autem ArmuZij eo ordine constituit,ut no facile perturbari,&astatu dimoueri possent.Multa etiam,quae ad Indie statu firmandum utilia videbantur,ei fecit. Animum veto suu sacris sanistissimis expia iiii,&testamentu fecit,nec aliquid praetermisit,quod ad religione procuranda, dc rem tuam constituenda aliqua ex parte pertineret. Mira deinde eu cepit cupiditas in India moriendi .Vrbem praeterea Goam,cuius ipse coditor erat, aspice re antequae vita discederet, vehementer optabat. Regem deinde per Petru Al poena salutauit,fidemq; dedit,se illi loco parentis,quandiu in vita maneret, se turii. Petrum deinde Albia quercium,que Armuris in arcis &urbis custodia relinquebat,illi unice comendabat.Se tamen spem magnam habere dixit fore,ut ubi primum ex eo morbo,si ita Deo visum esset,emergeret,ArmuZiu rediret,ut illi posset amorem,quo eum prosequebatur, ossicij sollendere. Rex illius desiderio lacrymas prostidit,responditq; , te illum perpetuo in loco patris obterua rurum,operamq; daturum, ut a nemine suidi O & pietate erga Regem Emmanuelem vinccretur.Ea tamen spe interim,quam iis Albuquercius ostendebat, Armurij repetendi se mirifice ius lentari. Hoc facto Albuquercius,ut salutatiornes deuitaret,omnia namq; humana os scia fastidierat,nauem coloendit,ila vela fieri iussit Cum ab urbe quatuor passu ii millibus abesset, reliquos classis nauarchos,qui non tam cito soluere potuerunt,biduo in anchoris expectauit. Eo Rex Armugij rates cum multis fructibus,3c comeam,& muneribus ad illii misit. Ille legatos hilari fronte,& vultu,& cum humanitatis egregiae signis accepit: ossicia Regis amantissimi esse sibi gratiis ima confirmauit,& legatum,& nautas atq; remiges bene acceptos,dc muneribus ornatos a se dimisit. Ora vero Indiae praetervectus,nauis quaeda parua ad nauem illius accelsit . illa vehebatur nuncius chi literis,quas Cide Alles,&quidam Ismaelis legatus Dio ad illii scripserat, quibus nunciabant, Lupum Suariti Aluarengam ab Emmanuele misium suisse,qui illi succederet,& illum quod eis facinus indignu 1idebatur) in Lusitania

reuocaret. Quod si is parere nollet,regum suoru opes offerebant,quibus facillime tantam a se iniuriam propullaret. Is animum gratum habuit,oisci ii aspernatus est. Et tamen non mediocri animi perturbatione commotus intelligebat enim,eam siccessionem invidorum opera constitutam fuisse) se continere non potuit,quin sublatis in coelum manibus exclamaret. Proh C H R i s T E sancte i inquit: quo me pacto possum ijs molestiis,quae me circu uallant,expedire Si Regi latisfacio in hominia odiu incurro si hominibus costilo, in Regis offensione incido. Ad aras,aerumnose senex, ad aras,inquam, confugiendu . Haec autem verba s,pe repetebat, ut appareret, cum grauibus esse curis exulceratum.

Deinde sibi laborum omnium finem instare praenunciauit. Tandem ubi ad sieredi jt,

383쪽

rediit, Certe, inquit, mecum statuo Regem selicissimu diuinitiis de multis rebus admoneri,de hanc successionem non nisi motu dc instinctu numinis ab illo constitutam fuisse . Morior enim. δc si hoc tempore luccessorem illius consilio delectum non haberem,potuisset Indiae status periclitari Haec ille cum dixisset,animo conquieuit. Quo vero magis progrediebatur, eo morbus erat infestior. Literas interim perbreues ad Regem Emmanuelem in hanc lententia dedit. Has postremas literas cum frequenti singultu,&reliquis mortis certissmae signis scribo. Filium unicum habeo: quem peto pro meis in tuam maiestatem & amplitudinem praestantibus meritis,tua magnificentia dc benignitate complectare. Quae tua caula gesserim, opera ipsa testificabuntur. His literis

vacillante manu cum magna dissicultate conscriptis, omnem rerum humanarum memoriam prorsus abiecit,& totam mentem ad res diuinas animo recolendas, de veniam flagitiorum adiuina clementia postula ndam couertit. Cum

Vero multa mente recoleret,ium vero locum Ioannis,quo CHRisTI cruciatus

exponit,sibi crebro legi faciebat,aebrisque gemitibus, de aliis eiusmodi signis,

sera teitione mirum in modum recreari timonstrabat. Cum oram Goae legeret, famulum celoce celeriter inuchi praecepi t , qu i ex urbe sacerdotem ,quo plurimum kierat in rebus diuinisvsus,euocaret. Is ubi venit,totam cum eo noctem in rebus,quae ad sempiternam vitam pertinebant,attentissima cogitatione pertractandis consumpsit: dc sic ante lucem ex ergastulo corporis em rauit. Vbi suit in urbem de ili ius morte nuncius allatus,non solum Lusitani te lamentis dediderunt,sed Saraceni etiam, Sc gentes reliquae a nostris sacris aliena

plangore dc eiulatu urbem compleuerunt. Tanta namq; erat humanitate prae ditus, ut virum magis multi illius virtutem metuerent, an bonitatem amaret,

esset explicatu dissicillimum. In primis autem ius aequabile colebat, de fidem. violatam acerrime puniebat, neminique iniuriam fieri patiebatur. Fuit insigni pudicitia. Vxorem nunquam duxit: filium unicum ex ancilla suscepit. Erat in

laboribus tolerandis acerrimus, ita At homines nimio interdum labore fatigaret quos tamen magis exemplo,quam propositis minis ad labores excipiendos excitabat. Calumniatoribus erat insensus, adeo, ut nemo auderet alicuius nominen apud illum falso deserre. Consilio plurimum valebat: incredibili celeritate quae statuerat exequebatur. Erat veritatis amantissimus , vanitatem & mendacium odio acerbo persequebatur. Iniurias sibi illatas animo maximo serebat. Iracundia interdum efferesatur,ita tamen,ut in medio iracundiae ardore,dictu iaceret serat enim acutissimus quo omnes,qui vultum illius extimescebant, animia conturbatione ad hilaritatem dc risum saepe traduceret. Non erat alienus a literis: de cum otium erat, lectione lacrarum praecipue literarum oblectabatur . Vtrum magis belli, an pacis artibus excelleret, incertum est. Sic enim bellum administrauit, ut merito summus imperator haberetur. Sic remp. multis in locis constituit, ut summus etiam reip. moderator existimari iure posset Itaque

384쪽

DECIMUS.

38 Itaque omnes,qui tunc Coae se tenebant, in illius morte se patre amantissim durbatos e fle querebantur. Fuit e naue cum incredibili pompa eductus, & exe- qiliarum singulari magnificentia sepultus quanquam fletus, eorum sipiritum, qui ianus procurabant,saepius intercluderet. Eius morte nunciata,luctus per oram Indicam peruasit: multos reges & principes moerore amixit. In primis Xuranda Armugij Rex animi dolorem multis lacrymis & veste lugubri demonstrauit. Rex Emmanuel illius mortem acerbe tulit, filiumque illius ad se continuo venire tui sit. Appellabatur ille Blasius Albuquercius. Rex ne tali viri nomen exanimis elaberetur,ei patris nomen indidit, & pro Blasio Alson sum vocari pr. ecepit.Eum vero, ut parentis merita postulabant, multis muneribus asesecit,& splendidis etiam nuptijs ornauit. Seque ii anno alio su nere principis in uictissimi uniuersa Hispania luctu deformata fuit. Rex enim Fcrnandus,cuius nomen est immortalitati propter egregia facta consecratum, in pago, que Madrigalejum appellant,qui ad ciuitate nomine Trogillium pertinet,lgraui morbo erat implicitus. Eum Emmanuel per Ioannem Rodericum Salam Menesiusal u taut i,& de valetudinis eius ratione certiorem se fieri iussit. At Rex Fernadus die vigessimo tertio Ianuari j, anno lalutis .M. D.xvj. mortem obi j t. Vbi id Emmanuel per Menesi j literas resciuit,literas ad Reginam illius uxore,quam Germanam appellabant, & ad Fernandum Philippi filium , Fernandi Regis nepotem,& ad reliquos Castellae principes,quae doloris indicium,& Oisc ij, & amoris argumentum continebant,con tinuo mi sit :&Mene sum, ut verbis literarusententiam uberius sublequeretur,admonuit, de quae vellet ut cum illis ageret, diligentissime praescripsit.Tum literas ad Rodericum Fernandium Almadam, virum summa prudentia praeditum, qui tum Antuerpiae Regis ipsius negotia gerebat,dedit,quibus praecipiebat,ut eum de rebus omnibus , quae vel in Gallia Belgica,vel in Germania fierent,admoneret,ut ad temporis conditionem consilia regni dirigeret. Tum ad Maximilianum Imperatorem Caroli auum , cui Carolo Philippi filio Castellae regnum iure haerecitatis obuenerat,iegatum decreuit. Is Petrus Correa fuit, qui prudentiae nomine non mediocrem apud Regem locum obtinebat. Summa legationis erat,vi Carolus I abelam Regis Emmanuelis filiam uxorem duceret, & rursus Leo notam cum Ioanne illius filio matrimonio copulari vellet. Legatus comiter acceptus est: literarum humanitas de ossicium fuit Imperatori gratissimum .Petrus tamen Correa,cum nihil eo

tempore transigi posset, Regis Emmanuelis permissu in Lusitaniam redij t. Hoc anno Leo decimus Alsensum Emmanuelis filium in Cardinalium collegium cooptauit. Et Regi etiam concessiit, ut Ilabelae, Dionys j Portugaliae Rc-gis uxori, is minae fan Aissimae, cuius diuina virtus fuerat admirandis signis a CHRISTI numine coprobata,honores in Lusitania publice, ut reliquis diuis, haberentur:&vt equitum Iacobensita,&Cistercientiu magistratus. Diq; ipsius Pontificis maximi priuilegio, ei, cui Reges Portugaliae vellent, assignaren tur. Haec

385쪽

LIBER

haec gerebantu Lupus Suarius Aluarenga munus dissicillimum administrabat. Albuquercio namque successerat, ad cuius virtutem aspirare non poterat. Attamen non segniter rebus gerendis incubuit. In primis autem Coulamum legationem decreuit,quae pacem cum Regina,quae tunc regnum filii pueri nomine,qui in illius tutela erat gubernabat, equis conditionibus firmaret. Conditiones autem suerunt,ut illa templum nomine Diui Thomae Apostoli dedicatum,quod Saraceni eo tempore,quo Antonio Salae necem attulerant, disturbatant,suis sumptibus instauraret,& templi vectigalia restitueret,& octoginta millia pondo piperis pro bonis, quae Lusitanis erepta suerant,persolueret:&vtantequam cum Saracenis transigeret,Lusitanas naues expediret, & omnibus constituto precio piperis numerum, qui in eas posset imponi, sine ulla fraude venderet. Classem, quae erat in Lusitaniam proscctura, comparauit: pacem cum Calecutij Rege, quae suerat ab Albuquercio facta,confirmauit Cana notis motus, qui fuerant excitati,compescuit. Dum Goam reuerti tur, tempestas subito coorta eum Anchediuam petere compulit Inde Alexium Menelium cum octo nauibus, ut oram Arabiae perlustraret, & inde Armuzium classem in hy-berna deduceret, misit. Goam reuersus, consilium iussu Regis Emmanuelis habuit, v tria expediret urbem diruere, & insulam omni praesidio vacuam hostibus relinquere, an potius esset magis e rep. eam tueri. Non enim Albuquer-cij inuidi ce illabant, illi non solum uiuo,sed manibus etiam illius, atque adeo sepultis reliqui js dolorem inurere,& urbem illam esse communibus rebus inuistilem oratione contendere.Nam multis post annis in eo perseuerabant,ut laudibus illius oblatrarent,& omnia quaecunque gesserat, nullo consilio gesta fuisse contenderent. In consilio tamen decretum fuit, Goam esse firmo praesidio confirmandam, & urbem omni ratione muniendam: quod ipse Suarius sententia sua confirmauit. Cochimum deinde reuersus, classem,qua in sinum Arabicum penetraret,instruenda curauit.Fernadum Petreium Anci radiu in Sina sic enim Emmanuel imperauerat continuo misit. Iscu tribus nauibus Zama tra contendit,& ad Pacem naues appellens, Rese de s uo aduetu per IanimuRabelotum, que ibi reperit,certiore secit. Ille Rabetotu&hospitaliter,& honorifice cu summis honoribus accepit Pax fuit inter illii de Andradiu Emmanuelis nomine constituta,&locus in quo Lusitani arce aedificaren assignatus inde Malacam petiit. Comeatu,& rebus alijscoparatis, in Sinam nauigare instituit: sed tempestatis adueris reflatu Malacam redire coactus sui t, ubi Raphael e Pe restrellis,qui e Sinarum regione veniebat,ofiendit.a quo de Sinaru moribus,de legibus&institutis,de maluetudine in hominibus insita multa percepit.Georgius Brittius Malacae praefectus Henricu Lemiu in Martabanu riguensis regni portum

386쪽

portum misit,ut lnde comeatum coueheret. Est au tem Pegii latissima & serti - lissima regio,in India ulteriore ultra Gange,ea parte quae ad Solis occasum spe -'

ctat,sita,quq inde Malacam procurrit,& orientem Solem versus,mare quod ad Sinam ex quadam parte pertine attingit. Is nauem quae ex Peguens portu soluera vi cepit. In eodem vero portu consistentem Saraceni, quorum nauis capta suerat atroci iiij & immanitatis insimulant. Rex classem comparat,qua nauem dominis reddere compellat. Lemius tribus diebus practium Iustinuit: naues non paucas depressit: multos homines occidit,sed naufragium tande sedit.

Nauti enim eratperuetus,& tormentorum contentione conuulsa,& dissipata,

vim aquae admisit: & ita demersa repente suit. Ipse Lemius cum sexaginta Lusitanis scapha & lembo quodam Samatram contendit. Sed scapha & lembo tepestate disiectis,&ad litus allisis,octo ct viginti Lusitani fluctibus hausti sunt:

reliqui cum Lemio in Pedirense regnum se contulerunt, ubi suerunt a Rege casingulari humanitate tractati.Alexius autem Menesius tempestatibus impeditus,quo minus diu Arabiae oram peragraret,ArmuZium se contulit,ubi omnia Suarij mandata summa diligentia coiecit :& cum primum per anni tempus licui t,in Indiam reuersus est. Dum haec in India geruntur, Emmanuel in Lusitania propagandae religionis studium non intermittebat:&cum intelligere in .

Ethiopia Congi regionem quotidie magis Christi disciplinis illustrari,ut opus

Praeclare institutu,rectius absolui posset,iacerdotes alios ad Regem Alsonsum, Gum libris dc muneribus,quibus hominem multo acrius studio religionis incederet, misit. Rex eo tempore,quo sacerdotes Sc Emmanuelis famuli,qui simul missi fuerant,in Congi iluuium penetrarunt,aberat bellis implicitus contra reges stipendiarios,qui ab illo desecerant. Fuere tamen interim nostri in oppido, quod Sonum appellant,satis benigne a Regiis accepti. Rex bello ex animi sententia consecto rediens , sacerdotes cum amoris eximij signis excepit, Emmanuelique pro talis beneficijs immortalem gloria precatus est. Nostri sacerdotes virtutem ipsius Alsonsi Regis in coelii laudibus efferebant. Erat enim in sceleribus vindicandis acer,& in egentiu inopia subleuanda benignus, in regni opibus stabiliendis industrius,in moribus atq; vita continens, in religionis studio sanctus,atq; tam insisni pietate praeditus, ut coetu semper intueri videretur. Si ue enim ius diceret, Gue cum populo ageret,sive belli consiliti,siue pacis iniret, semper Deu in oculis & cons pectu proponebat,omniaq; ad illius gloria reuocabat. Literarum ludos aperire iubebat,magistros magna mercede coducebat, ut pueros no literis tantu,sed multo etia magis stlidio pietatis imbueret. Ipse vero tempus,quod illi a negotio publico vacabat,in literis consumebat.Euangeliorusentetias innumerabiles,& prophetam oracula in ore semper habebat.Na & lectione perpetua multu in sanetaru literaru studio profecerat,&quarcuq; a sacer dotibus audierat,in illius memoria penitus infixa permanebant.Frequentes ad

populu conciones habebat,quibus diu ad pietate,&religione ardeter incitabat. Erat

387쪽

LIBER

Erat ingenio acri,&memoria firma praeditus Quinquelibrbs Lusianarum le- Eum cum diligenter euolueret,legum quidem sapientiam,& ordinem atq; di-iciplinam rei p. laudauit: sed rebus etiam minutikimis leges certas inuentas esse,non facile probabat. Itaque hanc legum exactisiimam diligentiam irridens, de Lusitanis quaesiuit, quaenam poena esset ijs, qui in terra pedem poneret,sta

tuta. Regem vero Emmanuelem tanta absens iide colebat, ut saepe diceret, se nullam esse de rebus humanis voluptatem Percepturum,antequam in Lusita niam veniret, ut ad Emmanuelis pedes prouolutus , illi se totum addiceret. Quod enim coelesti luce frueretur,quod veru Deum coleret, quod ad immortalem vitam aspiraret,id totum esse Emmanueli Regi clarissimo aisue sanctisse simo in acceptis reserendum Eodem anno Franciscus Vallesus,Galliae Re legatum ad Emmanuelem misit,cum literis ossicij plenissimis .Petebat autem ab

illo,ut se societatis scedere,quam tunc cum aliquot principibus in aliorum perniciem faciebat, alligari permitteret. Emmanuel respondit, sibi Regis potentiisimi voluntatem semper fore gratissimam,& omnia quae salua fide,& Christiani Regis ossicio posse causa illius libenti si me facturu .A bellis tamen,quae Christiani principes inter se gerebant, vehementer abhorrere. Sibi namque in

animo esse,Saracenis, si pollet, perniciem & interitum machinari. Christianis vero principibus bonam mentem, &animorum concordiam, cum bonorum omnium amplificatione precari.Sub id tempus tres Sarmatae,viii adprime nobiles,io Lusitaniam Emmanuelis visendi gratia venerunt. Illius namque fama illas regiones cum hominum admiratione peragrabat.Tempore enim,quo reliqui principes Christiani,huius tanti nominis obliti, acerbissimis odijs stimulati , in mutuam perniciem ruebant, & furore caeci spes hostium, qui Christianis opibus immi nebant, in dies amplificabant, erat illius Regis laus illustrior, qui pacem cum Christianis principibus unice colebat, nec ullis praemijs allici poterat,vicum ullo principe sunesti ssimi belli societatem iniret,& tanto studio bellum in Africa,& India, contra Christiani nominis hostes compararet. Ad

haec addebant, iter in nationea ultimas apertum, Indiam subactam, multas Orientis nationes sub imperium subiunctas, maximas Arabum, & Persarum,& AEgyptiorum classes deuictas, neq; tam illustres victorias humanis viribus, aut ulla valde magna potentia consequutum,sedAt conijci poterat, Christum, cui ille tota mente seruiebat,pro illius amplitudine dimicare. Haec & alia multa in hanc sententiam cum vulgo iactarentur, apud Regem Sarmatiae, qui eodem studio bell tu continenter cumTurcis,& reliquis Cliristianae religionis hostibus gerebat,& nobilitatem in armis,& optima disciplina continebat, praecipue laudabantur. Hoc tres illos adolestentes nobiles incitauit, ut e tam longinquis terris in Lusitaniam illius videndi gratia venirent,& simul ab illo peteret, ut eos manibus suis equestris dignitatis insignibus ornare vellet. Sibi namque omnia inarmis seliciter euentura confidebant,sii Principe tam diuinis virtu-

388쪽

DECIMUS. m

tibus ornato eam dignitatem adipiscerentur. Quod petebant impetrauerunt, ipsiusque Regis manibus ornati, & instructi, multisque muneribus affecti in patriam rediere, & quacunque iter faciebant,Regis ipsius virtutem & magnificentiam summis laudibus efferebant. Hoc anno cum Rex Fessensis crebras excursiones in agrum Argi laesecisset,& multas praedas abegisset, ciuitas in magna carnium penuriam redacta fuerat. Ioannes Cou tignus ut hoc incommodum

resarciret, in opulentum pagum prope Alcassarquibirium situm , qui propter

itineris longinquitatem, nihil stibia Coutigno metuebat, cu ducentis & quinqquaginta equitibus,cum tota nocte iter fecisset,ante exortum Solis inuasit hostes necopinantes oppressit: quinq; & quinquaginta tantum,reliqui enim dis- .segerant,captiuos abduxit: mille boues cum multis equis & pullis abegit, eaq; omnia cum maxima dissicultate,propter fluviorum altitudinem, qui ea nocte imber enim maximus, & turbulenta tempestas extiterat) llipra modum creuerant,Argilam duxit. Praefectus Alcassarisqui birij repente cum trecentis equitibus illius vestigijs institit. Sed imbres prauium diremerunt. Vix Coia tignus

pontem quendam transierat,cum aquae, quae campos inundauerant, pontem

Operuerunt. Hostis vero metuens,ne si ulterius pergeret, reditus sibi minime pateret, reuersus est. Crebris eiusmodi excursionibus Coutignus hostes s nitimos exterrebat,& agris populationes inserebat, quibus irritatus Festensis Rex, maximum exercitum comparauit,ut Arellam obsidione premeret. Triginta equitum millia,& peditum iiipra septuaginta millia coegiticu ijs Armatorii co- pijs,& multis tormentis & munitionibus Arellam contendit: eamque vallo isci olla cinxit: & crebras deinde turres excitauit,tormentaque disposuit,& urbem Vehemetissime quatere coepit,& cuniculos,quibus muros lubrueret, instituit: Operamque enixe dedit,ut antequam auxilium obselsis afferri posse Gurbe potiretur.Cota tignus tamen cum de illius aduentu certior factus esset,Nonium Risberium, qui Regis Emmanuelis negotia in Hispania Betica procurabat, dctuc se Malacae tenebat,admonuerat, ut sibi confestim multa, quae ad obsidionem tolerandam necessaria videbantur, mitteret Emmanuelemque per literas de Regis Fessensis aduentu certiorem fecerasicopias distribuerat,itationes ducibus assignarat, eas partes, quibus maius periculum imminebat, praesidio firmiore munierat, tuos ad propugnationem multis verbis incenderat. Omnes erant in urbis desensionem acriter incitati. Riberius nihil cunctatus est , sed omnia quae Coutignus postularat,continuo misit. Ioannes Masearegnas equitum leuis a maturae Magister, duas repente naues instruxit, in quas centum dc viginti equites, & pedites, qui nauibus vehi poterant,imposuit: eique se comitem No- us Mastaregnas frater adiunxit. Alij duo fratres corum, nempe Emmanuel Mastaregnas,& Antonius Malcaregnas Argilae sub Coutigno militabant. licum Argilam peruenerunt, iam urbs viribus summis oppugnabatur. Nonius

Riberius militei ducentos Malaca misit: duces duo viri nobiles erant, qui pro-

389쪽

LIBER

quam insita virtute tuerentur. Interim nec nocte neque die ab opere cessabat: sellas traiiuersas I quibus cuniculos exciperet, duci, muros quassatos refici,alios intra veteres muros excitari faciebat. Franciscus Doria Genuensis,frater patruelis Andreae Doriae, cuius tantu nomen in rebus maritimis extitit,operibus praeerat: huic Rodericus Soufa,cognomento Cidesocius adiunctus erat.Hi singulare in ea obsidione specimen virtutis&industriae dederunt, ita, ut in oculis de sermone omnium versarentur. Reliqui quantum poterant, officio suo iungebantur, isc singulari audacia omnibus se periculis exponebant. Hostes nullum obsessis laxamentum dabant.Erat autem hoc in Regis Fessensis animo penitus in si tum,ut si non intra paucos dies Arritam expugnaret, obsidionem solueret, ne desidendo tempus frustra consumeret. Hoc illum stimulabat, ut oppugnationi perpetuo acriter & vehementer insisteret.Itaque alij sagittis & glandibus,

ut moenia propugnatoribus nudarent,contendebant.alij tormetis assidue muros quatiebant: alij persectis iam cuniculis,muris vasa tormen rario puluere reserta subi sciebant: selsis deinde recentes&integri succedebant,ita, ut resin vltimum dilcrimen adducta videretur. Nostris tamen nec animus interim, nec industria ad repugnandum deerat: nec ullis telis, aut obiectis terroribus, loca sibi assignata deferebant,& inde ut hostes sita mma contentione propellerent, laborabant. Multi tamen interim utrinque cadebant. In hoc statu urbs erat,esim Rodericus Barretus cum nauigiis duodecim ex Algarbio aduenit. Huius adue tu tantus oblelsis animus additus est, ut confiderent, se facillime in murorum ruinis, si moenia omnino corruerent,cum hostibus aperto Marte congredi ut intra cuniculos manum conferre posse. In hac classe, ex eodem Alsarbij regno Carsia Melius sexcentos viros acres eduxit, &alij praeterea ex Algarbiensi nobilitate non mediocria auxilia rebus communibus attulerunt . Quin etiam nautae ex eadem Lusitaniae parte non tantum nauigandi laude praestantes, verum& bellandi artificio no mediocriter eruditi,in urbem obsessam nauibus ingressi fortium hominum ossicio lancti sunt. Maurus interim quidam captiuus ad hostes transfugit,& Fessae Regi nunclauit,vrbem esse validiore praesidio, quam ille ius itari posset, firmatam. Is hoc nuncio perturbatus , obsidionem loluere voluit: sed suit ab Rege Mequi negio statre suo,ne id faceret,impedi tus.Iacobus interim Lupius Sique ira cum nauibus triginta iussu Emmanuelis aduenit: &sic tandem Reges sublata obsidione discessierunt. Gutignus eos equi tes,qui tuc Argil inuenti fuerant,eduxit,&hostium agmen postremum carpsit,&non nullos occidit,& aliquot etiam vivos cepit. Hoc tepore Ioannes Gondis saluius Camara, insulae Materia: pr seditis, grauem sibi iniuriam a Rege Emmanuele factam querebatur,qua offensus,insulam,& domiciliu, & opes, dc vectigalia deserere

390쪽

D ECIMUS.

deserere,& alias sibi extra Lusitahiae ditionem sedes deligere parabat. Iurisdictionem enim insulae, quae fuerat maioribus luis attributa, si bi ereptam, aut, quod idem valebat, imminutam fuisse dicebat quod minime serendum esse iudicabat. Cum vero ex insula prosectus,in Algarbium aduersis tempestatibus status esset,de Arailam obsideri intellexisset,eptingetos milites magna mer

cede conduxit,& summa celeritate Argilam colendit. Sed eo iam tempore Reges castra mouerant.qui tamen redituri multis cum maiore apparatu videbantur.Nobilitas que tunc Arestae morabatur,sumptibus exhausta n Lusitaniam redire properabat. Eos Coutignus reimere non poterat.Hoc Camara animado

Hertens,duplex militibus stipendiu proposuit ieci; tempus omne, quod Couri

tigno videretur n ea urbe mansurum asseruit: neque commissurum, ut ullo in

loco quisquam tuum erga Deum,dc Regem ossiciu desideraret. Hoc exempla multos homines nobiles in urbe retinuit. Haec non indigna relatu esse statui,ut intelligi possit, quorsum Lusitanorum querelae erga Reges suos erumpere soleant. Vt enim delicati fili j de parentum iniuria saepe conquerunturata Lusita na nobilitas leuibus interdum causis irritata,de Regibus,a quibus enutrita est, graues querimonias habet. Attamen in ipsa rei indignitate,cum id calus postulat,opes sitas Regum causa libenter effundit , & vitam in dilcrimen salutis inii sit camara vero, postquam officio suo perfunctus cum dignitate suit, Hispa

lim concessit,unde filii ab Emmanueleliteris benigne dc amanter scriptis reuocatus. Sus idc tempus, in morte Ataidi j sortissimi viri iactura insignis facta esti Apud hunc nonnulli Arabes oleidemetenses in Marochielis regni finibus costituti , qui tributum Emmanueli Regi pendebant, questi sunt, quod Arabes

quidam Xerquienses eorum agros vastarent , dc grauissimas illis iniurias inseserent. A taldius autem laedere altrictus erat,ad vim,si quis eis i nserre maleficium vellet,omni contentione propulsandam. Ii vero Xerquienses, con tra quos se derati Ataidii opem implorabant,erant viri nobiles de animosi,dc in rebus bellicis exerciti,qui stipendiarii Emmanuelis fuerant,dc tamen ab eo defecerant,dcxltra Marochium castra mouerant,dc finitimos agros vastabant, multisque injurijs Mauros Regi Emmanueli subditos opprimebant. Ataidius qui eos explorarent, cotinuo misit. Exploratores,illos ad radices montium, qui Clari nominantur,castra posuisse reterunc Decimo igitur nono die Mail anni eiusdem.M. D.xvj. Ataidius cum equitibus quadringentis .ic triginta, & paucis peditibus ex Frbe prosectus est,ita tamen ,ut quo intenderet,nemo suspicari posset.Cum v ro circiter triginta passuum millia progresIus esset, ad Dabidenses Mauros pedi uenit: tunc Garabienses etiam Mauri copias suas adduxerunt.Mauri,qui cum

Maidio inde profecti sunt, ad quatuor equitum millia suere. In c in terram, quam Algua appellant,peruenit. Est autem ea tellus plana, dc l umma fertilit se praedita,&Marochiensi agro finitima,quam flumen,quod Algua appellant, alluit. Ibi Arabum mulieres dc imbellem turbam reliquit, primisque tene β

SEARCH

MENU NAVIGATION