De rebus, Emmanuelis regis Lusitaniae inuictissimi virtute et auspicio gestis libri duodecim. Auctore Hieronymo Osorio episcopo Syluensi

발행: 1571년

분량: 484페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

prosectiis,eo peruenit, ubi Rahus Mnxamutius , qui erat vir sertissimus; magni imq; in ducibus nomen apud Arabas obtinebat castra fixerat. Ibique cum ex improuisse hostes adoriretur, nemo suit, qui resisteret. Caedes ingens edita fuit: ibius Benxamutius cum paucis euasit. Ataidius cum maxima pnaeda regredi coepit. Primum agmen Lupus Barriga ducebat: Alvarus Ataidius Re u signum praeserebat: ipse subsidijs aciem postremam firmabat.Cum vero Maro chio quatuor passuu millibus abesset, aliquot horis in loco satis amoeno aestus

enim erat ardentissimus) cum exercitu conquieuit. Ibi Rahus Belaxamutius cuoetoginta equitibus castris obequitauit Tum Arabas cum Lusitanis foederatos nominatim compellans,admonuit,ut occasionem tam praeclaram ne praetermitteret. Si Christianos istos,inquit occiditis, Mahumeti rem gratam lacietis, gentem vestram tyrannide liberabitis,religionem a vobis violatam Lusitanorum singuine expiabitis, & nomen virtutis egregium propter tam praeciam facinus obtinebitis.Agite fratres,agite commilitones, cras Safinium recta rabimus: perendie AZamorem capiemus Lusitanorum memoria ex Mauri tantqfinibus exterminata,vestium nomen ab obliuione vindicabit. Cum haec maximis vocibus diceret, nostri co ordine,quo instructi fuerant, progrediebantur

Foederati nullum ei responsum dabant, imo cum praeda ad primum agmen se conserebant,ut a periculo longius abessent.Vxor quaedam illius,Hota nomine, singulari specie dc pulchritudine scemina,quam is perdite amabat, tapta serebatur,quae illum nominatim inclamauit. Is continuo substitit. Illa a ducibus Ω- cultatem postulauit cum viro colloquendi. Cum id impetraret, Rahe, inquit, Benxa mutie,quoties mihi dixisti,te, ne me captiuam duci conspiceres,maximuvitae discrimen aditurum' Captiuam modo duci vides,& id tamen pateris' Vbi nunc est amor pristinus f Vbi data fides'Vbi virtus eximia, quam tibi freque ter arrogabas' Is ad baec, Dies,inquit,longa est: victoria in numinis diuini beneficio,virtus in brachij mei robore consiliit. Illa vero puluerem manu in altu pro iecit: tum addidit,Verborum tuoru fidem aura dispellit.Abi igitur, de alia uxore,quam mihi longe,ut video,praeponis,ut lubet fruere. Em interim vel de tua perfidia,vel de timiditate,ciuorum utrumvis turpius viro st,no facile dixerim, perpetuam querimoniam habeboe Is sibi continuo calceum detraxi heumq; in illam coniecit. Hoc autem signo,ut in more gentis positum erat, se fide, quam dederat,minime violatum,confirmauit. Deinde ad equites suos couersiis,mul ta cum lacrymis & luetia disseruit, ut eos ad misericordiam alliceret. Si, inquit, vos amor unquam amixi t, si decus ad contemptum mortis incitaui t, si vi tam meam raram habuistis,opem vulneri,quod mihi amor inflixit,afferte: periculum a me dedecoris eximij propulsate: vitam meam ab imminenti lato defendite. Hanc enim mulierem si captiuam duci videro,diu vitam cum lato dolore atque turpitudine retinere non potero. Cogitate praeterea,quantis Mahumete

Prophetam unctissimum meritis obligabiti si pro lege illius pretitum inieritis.

392쪽

DECIMUS.

mvectus;pr. aelium atrocissimul niuit,ita, ut nostri illius impetum aegre sustinerent. Alisnliis Norogna tunc in postremis hostem magna virtute repellere co- tendebat. H ula Maidius trubueniens,Noli, inquit ridens, Mauros meos, quos illis laboribus alui ,internecione delere. Par enim et , ut aliquot in semen relinquamus. Alsi igitur in primum agmen, ego postremam aciem tuebor. Cc-ner inuitus atque recusans, imperio tame coactus, in agmen primum discessit. Ataidius equum alium sis enim,quo vehebatur, erat nimia lassitudine confectus astendit tum sic hostes sustinebat, ut ordinem minime perturbari permitteret : ita deinde agmen cogebat, ut interdit esset opus,acie conuersa in hostes impetum dare. Hoc clim non semel fieret,Rahus guttur illius nudatu conspicii lorica namq; ea parte dissoluta suerat. Itaq; pilo maxima vi coniecto guttur illius transfixit :& ita vir egregie sortis,qui tam multas clades hostibus intularat,vno ictu concidit, ruinaque sua nostroru aciem perturbauit. Incidit enim continuo tumultu quo nostri miserandum in modum periere .Quidam enim Alsonsum Norognam, quidamson sum Ataidium ducem deposcebant. Tantaque partis utriusq; contentione certatu fuit, ut quasi in tranquillo statu rei p. cum ciues ambitione praecipites,seditionem concitant,ita illi in tanto discrimine dissiderent: usque adeo, ut parum abesset,quin hostibus relictis, ipsi inter sesunestit simum praelium cum insigni surore cic amentia committerent. Hanc perturbationem Mauri scederati cum cernerent, cum hostibus se, ut Rahus admonuerat, coniunxerunt,ut tantae praedae participes fierent.Sic autem Lusitani serme omnes de insito surore,& lociorum scelere, aut caesi, aut capti sunt: inter quos Alsonsus Norogna extitit, qui cu alijs viris nobilibus occisus suit. Hac victoria clati Mauri,plurimum rebus suis cofidere coeperunt & quidam ab Emmanuele desciuerunt,alij vero suspensis animis, quia casus deinde ferret, expectabant. Nec enim credebant,viri tam sortis interitu,alium inueniri facile pol se, qui rem Lusitanam ea virtute defenderet. Rahus cum insigni victoria &decore,& maxima praeda,&,quod ille rebus omnibus anteferebat, cum uxore carit Sima discessit,ita,ut eum omnes admirarentur,&virtutem illius in coelii laudibus efferrent. Uxor tamen illi amoris gratiam exemplo memorabili retulit. Nam post hanc victoriam, cum Xeri fius cum Fessae Rege practium comisisset, Rahus ab hoste,quem fugientem persequebatur,occisus fuit. Hostis enim conueritis,equo concitato, Rahum hasta transfixit. Hota viri funus cum multis lacrymis&eiulatu procurauit,& corpus illius in sepulchrum magnis sumptibus extructum intulit. Deinde nouem te diebus a cibo & potu continuit &sic tandem spiritum edidit:& suis mandatum dedit,ut se cum viro sepelirent. Indignunamque statuit,a viro, luem unice amarat,&a quo ardenter amata suerat, aut

morte, aut sepultura diuelli. Emmanuel cum ei se morte Atai dij,&de exercitus clade suisset allatu,Nonium Mascaregnam virum impigrum illi successore

393쪽

LIBER

3jodesignauit. Eo tempore,quo illa clades accepta fuit, Iehabentas usus in Lusitania versabatur,negotijs implicitus. Qui ubi casum miserabile resciuit,non mediocrem ex eo dolorem accepit. Id autem illii Praecipue angebat , quod metue bat,ne Rex Emmanuel Maurorum scelere ostensus, reliquis deinde nullam fidem habendam censeret: quo facto cernebat, maximam rei bene gerendae facultatem landitus interituram. Hoc cum metueret, Regem obtestatur,ne propter aliquorum perfidiam,de reliquis spem prorsus abiiciat. Nullam esse gente, ex qua non laepenumero homines co scelerati atque proditores cxistant. Quodsi,inquit,improborum scelus aliorsi hominum fidem suspectam secerit,quo se conserent Reges Cuius tandem operibus uti poterunt Quam rem,hominum auxilio destituti,exanimi sententia gerent Qui enim nemini fidem habet,ne mini negotium ullum committet. Abdat se isitur in sylvas, & regni procurationem omnino desera opus est,qui uniuersos homines, propter nonnulloruperfidia uaritiae & proditionis insimulat. Vt igitur nihil esse potest nimia crudelitate dementius ita nihil excogita re possum dissidentia miserabilius. Fateor equidem scelus immane eorum fuisse,qui locios prodideriit, & auaratia obcaecati,eis, quibus auxilium afferebant crudelissimam necem attulerunt. Verum non omnes sceleris eiusdem participes extitere. Duces enim constat innoxios fuisse,qui,quantum in illis suit,suos a scelere infando cohibuerunt. Multi praeterea,quanta fide amicitiam Lusitanorum coluissent,in morte, qua nullu certius argumentum esse potest, aperte demonstrarunt. Nam cti Lusitanis abhostibus occisi sunt: &ij,qui te scelere contaminarunt, nunquam id fecissent, nisi propter Lusitanorum in deligendo duce amentem& pelli seram dissentione, merito rem perditam esse pros exissent. Itaq; cum salutis desperatio ex una parte eorum animos occupasset, & ex altera spes ingentis utilitatis ostensa sui stet, superauiospecies utili tatis honestatis splendorem , ita , ut mallent cum lucro vivere,quam cum fide mortem oppetere. Non purgo scelus, imo censeo, ut iure regio utaris, dc de sceleratis debitum supplicium sumas. Vtrunq; enim regium munus est,& virtutis merita debitis ornamentis assicere, dc seuere in admissum scelus animaduertere.Sed hoc demon lirare volo,non omnes in scelere fuisse,&intempestiuam seditione improbis causam aperte Iceleris attulisse. Quare sipes est,si proborum opera uti volueris,&quod est nonnullorum temeritate G tractum,leueriore dilciplina correxeris,sore,ut quod est damni faetii, cum ingenti lucro resercias. Fides mea multis in rebus satis persipedia de cognita fuit. Vt enim tuae dignitati seruirem,meis insensus& inimicus extiti,& pro tua amplitudine nullum vitae periculum recusaui. Quare si ossicia mea tibi grata sunt, te suppliciter Oro,ut mihi, cui antequam meam in te fidem rebus exploratam habuisses, multa credidisti,nunc postquam meis laboribus atq; periculis, quanta religione fidem colerem, documen uim dedi,multo maiora comittas. Confido enim futurum,ut opera mea multo plures Mauri ad nomen tuu adiungantur,quam

394쪽

su erunt illi, quos metus simul atq; cupiditas ad breue te pus a tui nominis studio disiunxit. Haec cum tape,&ardentistiidio dixisset, Emmanueli persuasit,

ut vellet illius opera Mauroru voluntates,metu perculsas,ad spem rursus Regiq benignitatis excitare. Itaq; cum Petro Mascaregna, sui tunc Safiniti proficiscebaturae habenta susum etia misit qui in exitu mensis Iuli j Safinium naues cum praelidio militia,cum armis & munitionibus appulerunt. Iehabentasusus literis continuo foederatorii ducibus aduentu suum lignificauit. Hi maximis laetitiae signis,quam gratus esset omnibus illius aduentus,passim demonstrabant.Erat

enim ille egregie fortis,& bellandi peritissimus,lta, ut omnes, qui sub illo militabant, quasi ad explorata victoriam ducti fuissent, valde confidenter in hostcs impetit facerent. Multi ex Mauris scedera tis,accepta prius fide timebant enim,

ne propter Ataidi j caedem,alioru lcelus tibi fraudi esset in urbem venerui quos omnes Nonius Mascaregnas scelere liberauit.H i multis promissis suertit in studiu Regis Emmanuelis multo acrius incitati. De supplicio eoru,qui scelus immane susceperant,dubitatum in consilio suit. Erat enim ingens multitudo . de omnibus stippliciusam ere,erat dissicillim v. In paucos comune omnium scelus

Vindicare,iniquum videbatur. Praeterea timor erat,ne, si tuc aliquid acerbius in animaduertendo fieret,iumultus orirentur,& multorum animia nomine Regis alienarentur. Quare visum fuit,luppliciu in aliud tempus magis comodum releruari ,&omnes sceleri assines interim dissimulanter notari, ut aliquo prae textu paulatim absumerentur. Hoc anno Regina Maria filium peperit,cui fuit Antonij nomen impositum. Sed puer mortem statim obij & Regina ex partu graui ter & periculose laborauit. Sub ide tempus una nauis ex his,quas Carauelas vocant, quae e Lu sitania ex Algarbij regno ArZilam venieba fuit,antequam i n Argit e portu i latraret,a piratis Mauris capta. Lusi tana classis, quae in portumlhbducta fuerat, propterea quod stus decesserat,illi ope afferre no potuit.Fran- cilcus Sotieratis,uir sortissimus,qui ea vehebatur,antequa in praelio multis vulneribus consectus occuberet, res memorabiles effecit octo & viginti viri atque mulieres capti lunt. Non multis post diebus Gundissaltius Vascius itinerti duector,vir animi maximi, qui cum fuisset Maurus natione,& religione Mahumetanus,impiam luperstitione execratus , ad Christi se nomen &fidem adiunxerat,in Tingi tana urbe se contulit,ut opera summi cuiusda Chirurgi crus, quod illi in bello confractu fuerat,sanari posset. Vix fanitate recuperarat,cum nauem conscendit,ut Argilam,in qua urbe domiciliu habebat desiderio enim magno videndi uxore & filios tenebatur repeteret. Magister enim nauis dabat fidem,sore,ut intra tres horas nauem saluam in Arellensi portu c5stitueret. Sed cu ventus deficeret, duae longae Maurorum naues in insidijs collocatae, in illam inuehuntur. Is quamuis esset vir in armis acerrimus,non tame arma tunc, neq; praesidium ullum,quibus hostes repelleret,habebat &cum sibi moriendu e ste necessario cerneret,si in manus hostium perueniret,in scapham desilui t, ut remis

Bb periculum

395쪽

39α LIBER

periculum declinaret. Captus tamen cum paruulo filiosuit. In nauem similiter nemo enim erat in ea,qui resistere posset hostes ingressi,viros & mulieres, qui ea vehebantur, Tetuam iam abduxerunt. Mulieres vim & libidinem a corporibus suis lacrymis,&ingentis pecuniae promissis cohibuerunt. Pretio autem persoluto,omnes cum viris,qui simul capti fuerat, in libertatem restitutae sunt. Solus Gundissaluus Vascius, quamuis ingentem pecuniam pro redemptione illius multi viri nobiles offerrent, &Mauri estent avarissimi , non potuit in libertatem vindicari. Erant enim hostes in illum,propter desertam Mahumetis nefariam & impiam superstitionem,uehemen ter insensi. Itaque cruciatus in illum diros excogitant,& primum filium in illius conspectu dilacerant,que ipse, ut supplicium libenter pro CHRIsTi gloria subiret, verbis exhortatur. Illius deinde manus atque pedes duobus asseribus fibula coniunctis, atque disclusis alligant,& illum verberibus concidunt,&vngulas evellunt,atq; ut diutius torqueretur,ta corpus paulatim carpunt, ut non celeri morte doloribus acerbissimis finis imponeretur. Is interim omnem a corpore dolore nomine CHRISTI

saepius inuocato dePellebat,& illi gratias agebat,quod se tan to beneficio cumularet.Neque enim sibi clarius in hac vita munus concedi potuisse dicebat,quam ut pro illius nomine, qui tantos in Cruce pro generis humani salute cruciatus pertulisse vitam cum insigni cruciatu prosundere.Neq; solum supplicijs oblectari videbatur,verum & supplicibus verbis flagitiorum venia postulabat. Hostes fidei constantia perturbati, multo grauiora animis supplicia perserebant.

Non poterant enim pati,omnes suos conatus,quos ad illius virtutem tangendam & debilitandam comparauerant, ad nihilum recidisse. Itaque flagrabant furore & amentia: & quo ille constanti us in fide permanebat,& sortius cruciatus contemnebat,eo illi magis animis efferabantur, &vehemetius illum nouis cruciatibus oppugnabant. Cum vero Christum in supplicijs laudari,& Mahu- metis nomen lacerari perspicerent, linguam illius praeciderunt: qui tamen ipis

spiritu,qui e vultu & ex oculis eminebat, eorum immanitatem & impietatem resutabat,& clariorem triumphum tacitus ex eorum crudelitate victor agebat, quam verbis ducere potuisset. Mente enim tunc cum Deo clarius euulsa lingua

loquebatur,& magnificentius Christi numini vota persoluebat, tuam si summis humanae eloquentiae viribus hostes exterreret. Biduo haec cruciamenta initi sto animo pertulit,&sic tandem in coelum e corporis vinculis expeditus immigrauit. Is fratrem habebat,qui similiter se se ad Christi nome applicuerat, &post aliquot annos ab hostibus captus,in acerbissimo cruciatu, pro Christi religione sortissime tolerato,clarissimam mortem oppetiuit: & ita fratris vestigijs

insistens, idem virtutis praemium in coelo consequutus est. Dum haec in Lus tanta& Africa geruntur, Fernandus Gomecius Lemius,quem Alsonius Albu- quercius ad Ismaelem Persarum Imperatorem legauerat, cum suo comitatu quadraginta camelis, quem regij ad eam rem praeparauerant, inuectus , qua

a cunque

396쪽

cunque iter faciebat, erat a principibus , qui Isinaeli parebant hospitaliter acceptus. Eum autem deducebat quidam Isimaelis dux, Habraimus Bea nomine, qui cum Carmasiam perueniret ea fuerat olim ciuitas valde frequens &opulenta, & propter rebellionem, Ismaelis iussu vastata, in cuius tamen arce militum praesidia collocata erant) Ismael eum prohibuit, ne ulterius ipsius iniussu progrederetur. Interim Ismael equos, qui in alia ciuitate alebantur, ad se perduci imperauit. Postridie nostri Ismaelis permissu Carmam pervcnere, quae ciuitas est muris,&vallo, atque fossa munita. Inde in templum magnis sumptibus aedificatum, prope fluuium latissimum , qui tellurem varijs aquarum derivationibus valde sertilem & amoenam reddit, deducti sunt.

Quacunque autem iter faciebant, erant ab ducibus honorifice accepti, &omnibus rebus ad victum necessarijs large atque munifice donati. Cum vero Caixamum perueni silent, quae ciuitas est moenibus egregie munita, multisque rebus opulenta, Mirabucata , qui tunc Ismaelis exercitum imperio continebat is autem Goae Albuquercium Isimaelis nomine salutauerat) cum legatis Regis Daquemen sis, atque Tabaimi Idalcami, qui apud Ismaelem ver- labantur, & cum magno equitum & peditum comitatu illis obuiam prodi j t. Ibi decem dies commorati sunt. Inde corporibus iam ab labore resectis profecti, decem iustis itineribus ad Ismaelis castra in campo namque versabatur) tandem perducti sunt. Ante tamen quam in castra perueniret,Regiae prefectus, cuius status erat ampli ssimus,& opes immanes, eis obuius factus est, &tantisper illos sermone periucundo & humano detinuit,dum illorum sarcinae, quae a camelis serebantur, accederent. Tunc eorum tabernacula prope sua figi praecepit, illisque conuiuium instrui imperauit. Vix in sellis consederant, cum eis Ismael munera fatis large in conuiuium milit.Cum ad eum locu peruenere, supra mille,ut arbitrabantur,milliaria cosecerant. Regia verb castra locata erat in campi planicie,montibus excelsis & editis multa niue coopertis incluta. Numerus tabernaculorum quinque & triginta millium fuisse dicebatur: Equites

supra cetum millia & magnusetiam mulierum numerus,&famulorum innumerabilis turba illis castris continebatur. Postridie Ismael venatum prosectus, octo milia equitum duxit: modico tame omnes interuallo ab eo distabant. Illi

tantum,quieu conuenire volebant, propius accedebant: explicatoq; negotio, cuius causa venerant,abscedebant continuo,& in ordine reducebantur . Praese-etiis Regiae dimissus est,ut legatos laute acciperet. Is ut ornatius esset conuiuiu, alioru etiam regum legatos inuitauit. M ultis dapibus,& maxima vini copia, &cantibus,&symphonia celebratum conuiuiu fuit: omnesq; tande, quisuerat inuitati,vestibus bombycinis auro intertextis donati sunt. Conuiuium fuit a diei principio ad vesperu perductu.Ismael interima venatione reuersuS,praetet tabernaculum,ubi conuiuium celebrabatur,transiuit. Omnes egressi sunt, ut eum salutarent. Is Lusitanum legatum alijs vestibus atq; muneribus ornauit.

397쪽

LIBER

Non multis post diebus legatus intromissus est,ut legatione exponeret. I smael illum i n tabernaculo pulcherrime facto quod auri miro fulgore splendebat, Rin loco sublimi aureis vestibus instrato, Regibus& Principibus,qui illi parebat,

stipatus expectauit. Literas hilari fronte accepit: legatu cum socijs sedere iussit: tum de valetudine Pontificis Maximi Me statu& amplitudine multa quaesiuit. Deinde de Regis Emmanuelis moribus,aetate,consuetudine,de illius imperio, de filioru numero percontatus est . Postremo de Alsonsi Albuquercij moribus atq; virtute, de armorii studio de pacis institutis non pauca etia cum singulari significatione humanitatis interrogauit. Munera deinde, quae legatus illi Albu- . quercij nomine deserebat,accepit,&quam grata illi essent, multis signis ostedit. Postquam vero iucundo sermone tempus aliquod cum legato comiter insumpsit, mensam insterni,&dapes apponi iussit: aliam vero mensam conquistis- smis epulis extructam,prope sui legatis & principibus,qui aderat, similiter apparari praecepit. Celebratur omni u lermone conuiuium: Mahumetis interim vinii vetantis iusta contem nutur aquam vino admisceri summum nefas existi 'matur maioribus inuicem poculis inuitantur. Dux quida instat,&vrget,&per Ismaelis vita conuiuas obtestatur,ut totum vinum hauriant. Ismael maximum poculum vino plenia osten tabat,&, num fatis oppletu esset,interrogabat deinde totu,quasi pr clarum facinus ederet,e bibebat.Tum se iactabat, quod ille solus tantum vini hausis Jet,quantu illi omnes, qui aderat,bibere minime potuissent. De mensa dapes &vima,si quid esset quoὸ suauius videretur egatis mittebat.Multis interim iocis inter se ludebant,& omni ratione dabant opera,viani mos ab omni cura ad hilaritate traducerent. Nullis caeremoni js, nullis myste, rijs erat locus relictus. Conuiuium cum duabus ante meridie horis institutum fuisset Jub occasum Solis finitum fuit. Legati alijs vestibus atq; muneribus ornati,& in tabernacula dimissi sunt. Castra interim frequenter mouebantur sed id e semper cultus,de institutum vitae permanebat. Legatis tandem responderi placuit. Summa legationis tria capita cotinebat. Primum erat, Regem Emma nuelem cupere cum illo sbcietatem coire,ita,ut eosdem amicos & inimicos haberent. Et quia nouerat,illi cum Turcarum Imperatore, & cum Sullano T-gypti bellum esse,s ead ide bellum opem , quam maximam pollet, allaturum. Alterum caput erat, ut Ismael ad amicitiae foedus confirmandum, legatos in Lusitaniam ad Emmanuelem mitteret. Albuquercium enim operam datu rum, viij commodissime Armurio in Lusitaniam nauigarent. Postremum erat, quo Albuquercius ab Ismaele postulabat, ut Persas, qui Tabaimo Idalca' mo in bello contra Lusitanos operam nauabant,reuocaret & deinceps eis,bellis quae contra Lusitanos mouerentur, interdiceret. Resiponsum est ad primum caput, verba cum faetis minime consentire. Si Rex Emmanuel amicibtiam illius expetebat, cur Arinu Zium, quae ciuitas Ismaelis imperio tenebatur,& illi tributum ex foedere pendebat, Lulitanorum armis occupari ,&privsidiis suis

398쪽

suis teneri permittebat 'Quod vero ad legatos adtinebat, viam esse longinqua Spei iculosam,mi altisq; diis cultatibus impedita. Sed se anno sequenti bellum Turcis illaturum, de famam belli,quam therabat in Lusitania peruaturam i-ce legatorum sutura.Bello vero contra Selymum profligato, tum demit signa in Arabiam se inferre constituisse ad quod bellum nullius se Regis ope indigere. Si vellet Albuquercius amici ossicio iungi,auxilium quod in Arabicum bel-.liam offerebat,in bellum, quod contra Catilam de Baliarem,ciuitates in intimo sinu Pertico sitas,quae ab illo desecerat,moliri statuebat, reseruaret. Tunc enim opus sibi Albuquercij auxilio,propter Armuzij vicinitatem,sore. De militibus vel 5,qui sub Tabaimo militabant,sibi liberum non es te. Primum enim, milites, qui passiim extra imperij sui fines vagabantur,esse legibus solutos,imperioq; illius astringi non posse. Deinde sibi cum Zabaimo Idalcamo amicitiae foedus este,quod sine scelere nefario violari non posset. Se tame ad illum literas daturum,quibus hortaretur,ut Lusitanos bello minime lacesseret.Postremd se ducibus sitis,qui mare Persicum nauigabant, praecepisse, ut Albuquerciti unice colerent,illiusq; voluntate nunquam offenderet, sed omnia potius amicitiae co- stantisollicia illi praestarent. Reliqua vero se literis δc sermone,que cum legato habitulus erat,vbei ius explicaturit .Haec quide tunc respondit . paucis aute post diebus castra mouit, de montes, qui in ambitu duodecim passura millibus patebant,exercitu circunducto cinxit. Deinde cum paulatim undiq; bestiae pellere ritur,in campi planiciem,quam montes omni ex parte claudebant,copulse sunt. Tum legatu cum socijs,& paucos praeterea viros primarios accersit: deinde sa- Rittis maximii earum numerum confixit . Postremo aduncum gladiu distrinxit,quo multas in duas partes uno ictu dis lecti it,&quanda fecundum longitudinem uno tantum vulnere distidit. Erat enim sitim mis viribus, & singulari in armis dexteritate praeditus.Tandem caedendi labore defatigatus,reliquis,ut be stiarum stragem ederent, permisit. Interim vero cum legato sermonem iucundissime conserebat,& quomodo Emmanuel venaretur, de quo studio nemora& Sylvas peragraret,interrogabat. Deinde quatuor millia passuum progressus, piscationi opera dedi t Scipse manibus sitis retia iaciebat,&nostris pisces humanissime porrigebat, omniq; ratione pugnabat, ut eos omnibus facilitatis lignis ad sui studium alliceret: quod quidem non erat simulatione aliqua fraudulenter elaboratum, ted in natura illius penitus insitum. Erat enim natura clemes,& a curis tristissimis alienus , de in omni genere sermonis urbanus atque iucun 'dus. Inde motis castris, in loca amoenissima, hortis atque pomarijs ordine singulari consita peruenit. Cupiebat enim, ut nostri regionis amoenitatem oculis aspicerent, ut omnia laudibus in Lusitania celebrarent. Deinde cum legatus instaret, ut se missum faceret, ab illo petiuit, ut d aurisium concederet, Mibi eum opperiretur.Se namq; velle legatum ad Albuquerciti cum illo mittere. Lusitanos pecunia de muneribus varijs affeci eosque Duci cuidam commisit,

399쪽

LIBER

ut in urbem illam deduceset. Decem autem itineribus Tauri si um peruenere. Cruitas est aedium magnificentia, dcciuium frequentia, &diuitiarii abundantia telluris fertilitate,iscamoenitate illustris Se clara .Eam multi Chri stiani Armenij incolebant,qui Lusitarros Christiani nominis coniunctione frequenter inuissebant, multisq; notis egregiae cuiusdam volutatis insitam in eos caritatem. demonstrabant. Ciuitatis aute rectores& principes nullum in eos ossiciti praetermittebant. Post viginti dies legatus enim,quem Ismael mittere decreuerat, ingrauissimu morbum incidera H iussi sunt inde discedere,& regionem natura fertilem,&cultura nitidam peragrare, donec tandem Caixam ciuitate opulentissimam peruenirent. Inde Ziragium quindecim itineribus deducti sunt.

Hyenas erat,& viae nivibus oppletae iter impediebat,ita,ut esset necesse, a multis viam, qua nostri progrediebantur, aperiri. Ex ea ciuitate Dux cum magna

equitu multitudine,ut relicui duces atq; praesecti in omnibus urbibus, in quas legatus intenderat,sicere solebant,obuiam illi prodij t. Fuere ibi similiter benigne & latis hospitaliter accepti. Vrbis princeps interuenit,cilius adue tu sesti dies agitati sunt, & nostri multo lautius & magnificentius epulati. Legatus, quem

Ismael ad Albuqueicium cum literis ad Emmanuelem Regem destinauerat,eo tande cum muneribus varijs aduenit. Inter alia munera , quinq; pulcherrimos equos ephippijs aureis & argentcis, cum emblematis admirabili fulgore collucentibus,& vestibus bombycinis instratos ad Emmanuelem mittebat:&aurea galeam,& multa aurea & argetea vata singulari opere perfecta. Inde Lara profecti sunt e Lara Armugium tandem traijciunt eo tempore, quo iam Alsonsus Albuquercius obierat,& Lupus Suarius Indiam regebat. Literae, quas Emmanueli Ismaelis legatus ferebat, erant in hanc sententiam scriptae. Regi magno, sublimi corona praedito,maximo principii in Christianoru decori de ornamento, magnanimo,selici Limo Portugaliae firma meto Salutem. Facinora tua sunt cum rosis odoris suauissimi iucunditate conserenda. Has literas scribo, ut ex illis intelligas,me tibi felicitatem cum dignitatis amplificatione no minus,quam si frater meus esses,optare. Velim ibas, domesticu quendam meum in Indiam iuisse,ubi tuus magnus, dc laudatus, dc a te summo consilio ad tantum munus obeundum deleetus imperator versabatur. Is famulum illum nostrum,& illius comites benigne complexus est,omniaque illius officia in eos constitere: quod

ego non mediocre amoris argumetum iudicaui. Id me mouit, ut virum e meis

domesticis de familiaribus, Solei manum nomine,ad illum legarem,ut institutam amicitiam sortius confirmaret.Cupio igitur,ut mutuis literis de officijs hoc amoris vinculo arctius illigemur. Deus omnipotens Regium tuae personae decus,&litudinem, &imperium, atque familiam sempiterno praesidio tueatur. Albuquercium vero literis ad illum datis,Imperatoru columen, maris Leonem sortis simu , maximae virtutis viru,&alijs eiusmodi titulis illustrabat.

. Addebat deinde: Vt cum sol exotitur, illius splendor est oculis iucundus , Sueodorum

400쪽

Odorum fragrantia nares suauitate persundit : sic res a te gestae me singulati vo- in ptate permulcent. Hoc eloquentiae genere epistolam contexebat, voluntatemque in illius studium vehemeter incitatam esse declarabat.Postremo ab illo petebat,ut aliquot artifices sibi mitteret,qui tormenta conflare,&expolire possent. Similiter &Miraburacaliteris ad Albuquercium datis, laudes illius exaggerabat, &animum suum illius amore vehementer incensum esse testificaba

tur.

mita

VM HAEC GEREBAN

tur, Sullanus magnam classem comparauerat, ut rursus

Lusitanos,si posset, Indie possessione pelleret. Ad id autem suerat ab omnibus serme regibus Indiae literis stimulatus, qui omnes opes suas illi ad id bellum praesto suturas alserebant. Is spe,quam illi Indi principes a Dserebant,& dolore, quo illum vectigalium iamira co-ficiebat, inductus opes enim magnas Lutitanorum armis amiserat) classem viginti septem nauium instruxit. In hac classe leptingenti Mameluci,in quibus

totum militiae robur consistebat, de trecenti Turcae,mille Saraceni Tunetenses atque Granatenses ineran t.Maximas praeterea copias Indi Reges ei minime defuturas ostenderant. Tormentorum&munition uerat ingens numerus. Huic classii Solei manum, natione Turcam, rerum maritimarum peritissimum , qui longo tempore sub Turcarum imperatore stipendia secerat, Sc ab eo ad Sulla num transfugerat, praefecit. Is ex Heroum ciuitate solutis anchoris in insulam Camaram contendit: in curiti tamen trireme unam amisit.Mirhocemum veris,qui post amissam ad Diu classem,duas naues,&unam rostrata suis sumptibus aedificarat, sibi socium adiunxit. In ca insula arcem instituunt, quam Sullanus Mirhocemo cona mitti praeceperat.In arcis structura circiter annum consumunt. Inde,ut Adenam oppugnet,discedunt. Rex enim illius urbis Mirho-cemi iniuriis offensus, ne commeatusFllus in insulam importaretur, proposita capitali poena vetuerat. Adenam vero Solcimanus dc Mirhocemus diu atque Vehementer oppugnarunt, de muri etiam partem tormentis diruerunt: sed tanta vi fuerunt a ciuibus repulsi, ut cogerentur re insecta in insulam redire.

Itide

SEARCH

MENU NAVIGATION