De rebus, Emmanuelis regis Lusitaniae inuictissimi virtute et auspicio gestis libri duodecim. Auctore Hieronymo Osorio episcopo Syluensi

발행: 1571년

분량: 484페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

vNDECIMUS.

ranofi quomodo nomen suum immortalitati commendet,sed quomodo virgini pulcherrimae morem gerat, excogitare. Haec&his similia vulgo iactabantur,ab his praecipue , qui domesticas illius offensiones ignorabant. Emmanuel tamen in ea mente perstitit, & ciam Carolus in Hispaniam, ut regni haereditatem cerneret, e Gallia Belgica veniret, ad illum Aluarum Costam, qui regio cubiculo praeerat, legatu m misit. Legationis species salutationis nomine instituta fuerat: legationis tamen summa eo pertinebat, ut nuptiae conficerentur.

Alvarus Costa om nia, quae Emmanuel cupiebat, ex animi sententia consecit. Nuptiae pactae sunt, dos etiam a Carolo dicta, ab Emmanuele sponta munera ingentia constituta: festi dies acti, &matrimonij foedus Caesaraugustae, ubi tunc Carolus considebat, summa omnium hetitia dc gratulatione celebratum. Fuit tamen necesἡ,cum esset cum Carolo & Leonora,& sanguinis propinquitate,& affinitate multis rationibus implicatus, & ea de causa per Potificias Sanctiones nuptiae coniungi minime potuissent,ut Pontificis Maximi benignitate legibus soluerentur: quod factum fuit. Nuncius huius pactionis &scederis ad Emmanuelem perlatus,eum gaudio ingenti cumulauit,sed nobilitate & multitudinem non mediocri solicitudine affecit. In primis vero Ioannem solicita ait, non quod easdem nuptias expeteret, sed quod reip. inutiles arbitraretur. Emmanuel regni Proceres in consilium euocauit. Ibi luculentam orationem Labuit,qua rationes,quae illum ad matrimoniti inuitaran exposuit: qua quidem illi, qui aderant, aut moti sunt ,aut se motos esse, ne Regis animum onfenderent, simularunt. Itaque omnes ordine instituto illius manum de more osculati, de ut matrimonium felix atque saustum esset, precati sunt. post has gratulationes,& omnium faustas acclamationes,pestilentia Olysipponem vehementer afflixit,& Regem varias sedes commutare illius metu coegit. Alinei

rinum deinde se contulit. Inde Cratum est autem id oppidum celebre,quod ad Hospitalensium equitum ordinem pertinet profectus est, ut ibi Reginam opperiretur. illa vero multis Hispaniae Proceribus stipata, in regnorum confinia peruenit. Eo multi Portu gallae Proceres, uteam exciperent, se contulerunad e suum fluuium, Seuerum nomine, qui Portugaliam a Castella discriminat, peruentum est. Martinus Albicast resis,Villae Nouae Porti manensis,quod oppidum est in Algarbio situm, Comes, fluuium traiecit, & Reginae manum suppliciter osculatus est. Illum Comes Teniugalensis, Et Episcopus PortuPlensis,&Archiepiscopus Olysipponensis ordine subsequuti,eodem officio per-suncti sunt. Alia deinde Lusitana nobilitas idem fecit. Regina fluuium transimisit: quam Dux Albanus, &Episcopus Cordubensis deducebant. Dux Brigantinus citra fluuium constiterat: ad duo millia equitum Lusitanorum satis eleganti cultu conuenerant. Vbi Regina in terminis Lusitaniae constitit, Dux Brigantinus ex equo de si uit, ut Reginam nomine Regis exciperet. Quaesitus ab Albano Duc n facultatem ab Emmanuele Rege ad illud munus obeun-

422쪽

dum haberet, eam literis publicis i nscriptam,&manu Regis ipsius consigna

tam ostendit. Literae publice & alta voce recitate lunt, & Albano Duci in oss-cij sui rite peracti testimonum traditae. Tunc idem princeps catenam auream, quae Reginae brachio alligata erat,assumpsit, ut sic ipsam Reginam deduceret, quam Brigantino Diaci tradidit, atque commisit. Hac traditione solenni ritu

celebrata, Albanus Dux, & reliqui Castellae principes abscesserunt. Episcopus tamen Cordubensis, & Dynasta Tregeniensis hi legati erant) & praeterea Villae Francae princeps,& equitum Hospitalensium in Castella Magister,&Montis acuti Comes cum Regina Cratum usque peruenerunt. Postquam in oppidum ventum est, & Regina ccenauit, Rex illam inuisit: a qua cum singulari significatione amoris exceptus fuit. Ioannes illius manum osculari voluit: quod illa nullo modo induci potuit, ut pateretur. Georgium tamen, equitum Iacobensium&Cistertiensium Magistrum, Ioannis Regis filium, ut Hispaniae morem conseruaret, ad osculum manus admisit. Deinde Archiepiscopus Olysipponensis Regem atque Reginam nid ab ecclesia sancta recepto stabili matrimonio copulavit. Symphonia deinde, & tibiarum concentus,& choraeae consequutae sunt. Inde modicis itineribus Almeirinum profecti sunt. Filii Regis obuiam illis prodiere. Principes Regi j ex equis repente desiliunt, ut Reginae manum osculentur. Id illa pati noluit ζ imo multis in illos voluntatis egregiae signis insitam benignitatem testificata est. Reliqui regni principes, qui nondusiium officium secerant, eam solito more salutarunt. Vbi Almeirinum peruenere, Isabela& Beatrix Emmanuelis filiae ad scalarum gradus, quibus in Aulam ascensus patebat, aduenere, & cum descendere pararent, Regina, ne id facere possent, accelerauit, & ad genua prouolutas subleuauit, easque humanissime complexa est. Reliquae deinde virgines Reginam manus osculo salutant, quas omnes illa admodum benigne, cum debita tamen maiestatis ratione resalutat. Quibus cantibus,&saltationibus,&tripudijs dies ille celebratus extiterit, erit explicatu dissicillimum. Sequenti die Rex peractis sacris, aurei velleris ordinem,a Philippo Burgundiae Principe sun datum,& a successoribus singulari relisione retentum, cuius princeps atque Magister Carolus erat, ipsius Caroli iussit consequutus est. Hyems illa tota fuit Almeirini in summa iucunditate consumpta. Inde appetente vere Rex Eboram concessit. Hoc anno,qui fuit a CHRISTO nato. M. D. xix. misit Rex Emmanuel in Indiam sedecim nauium classem, cuius Georgius Albuquercius praesectus extitit. Non omnes tamen institutum cursum tenere potuerint. Navis enim , cui Iacobus Limicus praeerat, Olysipponem reflatu delata est. Ludovicus Gugmanus cum naui;

cui praeerat, a fide destiuit, piraticam fecit, multaque flagitia & scelera indigna

genere suo designauit. Emmanuel Sousa, qui nauarchus erat rostratae nauis,

cum oram AEthiopiae Melin dem versus legeret, &portum Mantuae sic enim appellant subiret, ut commeatum ab incolis emeret, fuit in terra a Saracenis

423쪽

vNDECIMUS.

cum quadraginta viris Lusitanis occisus. Nauem vero, cum ad insulam, quae non procul Quiloa distat, turbida tempestate iactata, & vadis allisa suishi,Saraceni diripuerunt, dc Lusitanos omnes , unodunt at puero, que Rex Tam gibaris in fidem recepit, excepto, trucidarunt. Georgius Albuquercius cum nouem nauibus Morambique hyemauit. Quatuor tantum naues in Indiam pelagus transmisere. Interim Iacobus Lupius Siquetra omnia, quae ad bellum Arabiae gentibus inserendum necessaria videbantur, summa ope comparabat. Et quia maioribus copijs indigebat, nauigio, quod facile fluctus exciperet, Gundissaluum Lotalentem Morambiquem ad Georgium Albuquercium ilit, cui mandabat , ut inde Arabicum sinum peteret , ut coni unctis viribus Iudam expugnarent. Cum vero Siquetra MelichiaZij fraudes perciperet,cumque multis incommodis Lusitanos affecisse cognosceret, Christophorum Salam cum triremibus tribus, qui oram Cambaiae infestam redderet, expedivit. quod is diligenter effecit, & cum non mediocri praeda reuersus est. Similiter& Antonius Saldagn a,qui circa Guardasumense promontortu oras illas peragrabat, ingenti praeda potitus,se ad Siquetram contulit. Sub id tempus,leuis a Rege ostensio ita grauiter cuiusdam viri Lusitani animum exulcerauit, ut oblitus fidei, pietatis, & religionis, Regem a quo educatus fuerat, patriam, quae illum genuerat, prodere, vitamque suam in summum discrimen inducere properaret. Fernandus Magallanus fuit vir nobilis, & magno animo preditus, cuius antea mentio facta est. Is in India bellicis in rebus non mediocre virtutis de industriae documentum dederat. In Africa similiter viri valde strenui ossicio functus fuerat. Olim erat apud Lusitanos in more positum, ut in Regia, qui Regi seruiebant, ipsius Regis sumptibus alerentur. Cum vero mul titudo domesticorum tanta suisset eorum namque filij , qui Regibus operam dabant, eundem locum retinebant: & praeterea multi in regiam familiam meritis admittebantur dissicillimum videbatur, cibos tantae multitudini pr parare. Quocirca suit a Portugaliae Regibus statutum, ut sumptum, quem quilibet erat in Regia facturus, ipse s bi ex regia pecunia faceret. Sic autem factum est, ut cuilibet certa pecuniae summa singulis mensibus assignaretur. Ea verb, cum summa tunc annonae vilitas es Iet, latis homines alebat. Nunc autem cum & hominum multitudo cum rerum venalium pretijs multis accessionibus amplificata sit, factum est, ut illa pecunia, quae olim quotidianis sumptibus faciendis late sussciens erat, nunc perexigua sit. Cum tamen omnis Lusitanorum dignitas a Rege pendeat, huius exiguae pecuniae summa, quasi multo amplior esset, incredibili studio quaeritur: &cum in regiam sa miliam admitti, valde expetendum Lusitani iudicent, tum in stipendi j huius incremento summum decus statuunt. Cum enim sint apud Reges variae famulorum classes,pro classium dignitate cuilibet Regis domestico pecuniae numerus assignatur. Maxima classis eli virorum nobilium. Sed cum nobilitatis

424쪽

LIBER

quetiam discrimen sit, non unum congiarium omnibus ex aequo tribuitur. Sic autem euenit, ut pro congiarij magnitudine, de nobilitate uniuscuiusque iudicium fiat ,& tanto quisque nobilior existimetur, quanto illius congiarium amplius extiterit. Hoc quidem iudicium, ut sunt res humanae, est saepe fallacissimum. Multi namque ambitione de sedulitate consequuntur, quod est meritis atque germanae nobilitati tribuendum. Attamen Lusitani, cum sint praeter modum huius nobilitatis appetentes, & paruae pecuniae accessione nobilitatem suam augeri putent, pro hac tam parua pecunia saepenumero , tanquam in ca salus omnis atque dignitas vertatur, sibi pugnandum arbitrantur. Magallanus autem pro meritis suis contendebat, ut congiarium illius dimidio nummi aurei singulis mensibus augerctur. Rex, ne aditum ambitiosis aperiret, id denegauit. Magallanus offensione huius beneficii sibi eo tem pore denegati commotus, a Rege desciuit, fidem violauit, rem p. in summum discrimen adduxit. Et cum rei p. iniuriae nobis tolerandae sint, dc Regum etia, qui rei p. parentes itini, offensiones perserendae: & cum vita , quam patriae debemus, pro ipsius patriae salute ponenda sit, vir audacissimus tantum dolorem ex parte unius aurei dimidia, quae quinque denarios conficit, sibi ne sata cepit, ut rem p. oppugnaret: Regem, a quo suerat enutritus, violaret &patriam , pro qua mori debui siet, in discrimen adduceret. Res enim eo perduim fuit, ut periculosi belli discrimen rebus communibus impenderet. Nescio autem unde tam barbarus mos in resp. irrepsit. Cum enim proditoris nomen sit non modo odiosum&inuisum, sed etiam cunctae posteritati maculam sempiterni dedecoris inurat, homines, qui fidem violare, & Reges suos, aut resipublicas oppugnare statuunt, munera quae acceperant, literis consignatis abij clunit, fidem abiurant, se ciuitatis iure spoliant, Regem sibi suas res habere iubent, sibi nihil deinceps cum patria sere commune testificantur : dc tum demum sibi moliri contra patriam bellum licere contendunt. Esto. aspernare munera, si lubet : con temne patriae benignitatem: freme quatum voles, tibi non esse praemium pro dignitate persolutum. Fidem vero datam prodere qui potes s Grauem mihi iniuriam pati ia intulit. Intulerit etiam grauissimam. Sed iniuria nec in parentibus, nec in patria vindicanda est. Omnia, quae a patria acceperam, inquit ille, reliqui. Numquid vitam, ingenium, Visciplinam abiecistis Minime. At haec omnia a Deo primum, a patriae deinde legibus, de moribus, de institutis accepisti. Neque naturae repugnare, neque patriam laedere, neque fidem frangere, quamuis omnibus iniurijs oneratus sis, unquam licebit. imo vita tibi deserenda, & grauissima supplicia subeunda sunt potius, quam fidem violes, aut ossicium prodas. Abiura fidem quantum voles: heri diam tuam publicis literis contestare: in signem memoriam sceleris infandi posteritati relinque . nullis tamen testimonijs numinis offensionem,& dedecoris sempiterni maculam vitare poteris. In eam

425쪽

qutamen fravdcm Magallanus impulsus fuit, ut arbitraretur,s publico testimonio fidem de Regi de patriae debitam abiuraret, licere sibi fidem prodere.

Id confestim exequi minime dubitauit,&se continuo ad Carolum contulit, eumque admonuit, insulas, quas Matutas appellant, quae sunt ultra Auream Chersonesum constitutae, ad limites stellarpertinere, Se ab Emmanuele Rege contra pactionem iam factam usurpari. Ducebat autem secum Rodericum Falerium, qui se Astrologiae disciplinam tenere profitebatur, ut eandem opinionem in animo Caroli altius imprimeret. Alvarus Costa, qui tunc legatus apud Carolum erat, Carolum adijt: necessitudines commemorauit, non eise illius amplitudine dignum, aures hominibus illis praebere. Eadem namque vanitate &scelere, quo Regem optimum violarant, multa confingere. Proditorum nomen cum reliquis hominibus, tum praecipue Regibus esse detestabile&execrandum. Reges vero, qui illis fauerent, peistem

alere, qua regium nomen ex hominum memoria deleatur. Carolus cum esset natura benignus, ab hominibus illis audiendis deducebatur. Sed ab Hispaniae proceribus persuasus fuit, ne ullius affinitatis obtentu imperium amplificare negligeret. Itaque statuit, naues Magallano, quibus aliam viam in Orientem aperiret, attribui. Foedere namque inter Regem Ioannem secundum, & Regem Fernandum facto, cum regiones, quas quilibet explorare, Scdebellare sine alterius iniuria posset, definitae sunt, statutum fuerat, ut Caslellani non viam a Lusitanis factam, sed diuersam sequerentur: ut videlicet cum Portugalenses ad Solis ortum , Castellani ad occasum nauigarent,orbem marium atque terrarum conficerent. Sic autem cuilibet parti liberum erat, clim omnes maris atque terrarum tramis trecentis Sc sexaginta partibus definiti

sint, centum Sc octoginta partes ad pervestigandum, atque debellandum sibi deposcere. Limes erat Meridianus. Sic enim appellant lineam a Septentrione ad Austrum in coelo delignatam: quia cum Sol eam attingit,meridiem hominibus sub ea regione conlii tutis efficiat: quae secundum longitudinem sic enim sipatium ortu de occasu terminatum nominant) circiter lex & triginta gradibus Olysippone distat. Error autem Magallani,& aliorum, qui vestigiis illius ingrelsi sunt , quo Malucas insulas ad ius Castellae pertinere contendunt, a multis causis originem habuit. Primum quidem lic natura comparatum est, ut cum primum aliquod iter incognitum habemus, quod non possu mus certis montibus,aut anfractibus, & notissimis signis definire,multo longius nobis appareat: maxime vero cum nauigamus, ubi neque montibus,neque vallibus, nec ullis certis notis possumus spati um finire. Deinde qui maria incognita nauigant, ut maius & admirabilius iacinus se consecisse glorientur,sipatia multo ampliora faciunt, ut, quas ex alio mundo in hunc redierint, ingentem admirationem eisciant. Accedit, ut etiam ipsi vectorcs, cum

Astrologiae imperiti sint, quamuis nullam vanitatem orationis adhibeant, fal-

D d 4 lantur.

426쪽

LIBER

lantur ,&cum varijs circuitibus maria peragrent, rectum iter se tenere puthnt. Sic factum est, ut cum inter Indum fluuium&Gangem spatium decem graduum, qui circiter palsuum millia lὸetingenta conficiunt, interiectum sit, Ptolemaeus triginta gradibus spatium illud definierit. Vir enim doctissimus terras illas non lustrauerat: quae a viris fide dignis, imperitis tamen , acceperat, ea monimentis mandabat. Illi verbcum ab Indo ad Cori promontorii quod in Austrum longissimo tractu procurrit, nauigarent,& inde rursus in Gangem ad Septen triones cursum inflecterent, quasi recta via, aut paululum ad Austrum inflexa nauigassent , itineris spatium metiebantur. Alia etiam erroris caula nostris obiecta est . Cum enim ultra promontortu Bonae spei, aliud promontorium, quod mitius in Austrum prominet, flectere secundis velis niterentur, se multo maius iter consecisse putabant, quam propter maris - petum,naues in diuersa iactantis facere potuissent. Ea namque ora, quae in illis regionibus ab Austro ad Septentriones pertinet, longis simo tractu protenditur. Venti autem, qui ab ortu Solis stant , sunt anni uertari j i& statis temporibus valde vehementes . Estus similiter, propter immensam maris altitudinem, Lunxcussibus nimis obieetim, incitatissimi. Ergo cum illiinus ab ortu Solis ad oras maritimas occidentis incredibili violentia contorti ,& ab oppositis oris repercussi,in Austrum,qua facilior patet exitus,incitetur, &ex illo promontorio,quod diximus, in altum longius , quam credi possit, excurrant, nostrorum in nauigando cursum retardant. Quod nostri non intelligentes, existimabant, se multo maius spatium conseci se, quam nauigando transmiserat.

Haec omnia nostris etiam eam erroris caulam attulerunt, ut regionum termi

nos satis imperite designarent,&ad Ptolemaei errata, alia etiam multa parum sapienter adiungerent. Haec tamen controuersia inter Castellanos&Pol tugalenses hunc fructum Portugalensibus tulit, ut spatia multo diligentius explorarent. Hoc autem fieri commode non potuit, nisi per Lunae defectus. Cum enim Luna orbe pleno interiectu terrae, ut fieri necesse est, certis temporibus obscuratur, illa splendoris amissio non ijsdem horis animadueiti potest: necesse namque est,cum citius in India,quam in Portugalia,quae in occasu in vergit, nocturnae tenebrae sint,ut quamuis ille defectus uno tempore fiat,diuersis nobis horis appareat Horarum igitur dimensione omnis controuersia tollitur.

Qualibet enim hora quindecim gradus Sol progreditur. Obs matum autem est ab hominibus peritissimis, quia Petro Nonio Mathematicorum principe ad id diligenter instructisuerant, sex horis ab Indi fluminis ostio, ad Olysipponis vibis situm Solis cursum terminari. Horae vero sex, gradus nonaginista conficiunt. Ab Indo autem fluuio ad ultimos Maliacarum insularum ter. minos,qui ad orientem Solem spectant, duo & quadraginta gradus intersunti Hos si nonaginta gradibus adieceris, centum & triginta duos efiicies. Si velo

sex & triginta gradus, qui Olysippone ad Occasinia secundum lineam illam

meridianam,

427쪽

UNDECIMUS.

clasmeridianam quam diximus inter Hispaniae Reges scedere definitam fuisse, ut

Castellani contendunt,addideris,centum &sexaginta & octo gradus m summa fiet. Itaque fecundum hanc computationem,adhuc Portugalensibus duodecim gradus explorandi restat, qui possunt sine cuiusquam Christiani Regis iniuriaa Poletugaliae Regibus occupari: tantum abest, ut Magallanus, vel quis- qua alius insulas illas iure atq; merito possit Castelli Regibus adiudicare. Haec tamen controuersia non mediocres in Hispania tragoedias excita uisivsq; adeo, ut Reges optimos,&cognatione sessinitate,& amore coniunctissimos,interduad intestinam teditionem solicitaret: quod totum ab improbissimi hominis stelare ortum habuit. Vt vero ad illum redeamus, cum Emmanuel hominis scelus Costae t i teris accepi sIet , consilium habuit. Nihil tamen consilio conclu-ltim fuit. Costa vero Magallanum ingentibus promissis onerabat, &interduillum in lententia fluctuare cogebat. Cum tamen maiora sibi praemia ex instituto Gere,quam ex debita fide proponeret,aures Costς promissis occlusit.Itaque negoti js cum Carolo ex animi sententia consectis , Mgallanus & Falerius Hispalim contendunt. At Faleriti iam facinoris suscepti poenitebat,& intra paucos dies moestitia conscelus,mortem obijt.Magallanus cum quinque nauuini classe,&cum suprema necis atque vitae in reliquos nauarchos potestate,decimo die Augusti ei uidem anni soluit, ut terras atque regiones, quas neque viderat. Neque ab alijs exploratas audierat ed suspicione tantum eas adiri posse consequutus fuerat,perlustraret. Sed nihil est tam arduit,quod non animus magnus cesperatione stimulatus aggrediatur.Primum oram prouinciae Brasiliae praeter-Deetus ad Austrum ultra aequi noctialem plagam nauigauit. Cum vero mense Septembri,anno salutis .M. D. xx. tres&quinquaginta gradus, ab aequinoctiali regione ad Austrum nauigando,consedisset, iretum reperit,cui nomen Magallani impositum suit,ut sempiternum monimentum facinoris extaret.Sed tantum frigus Hisipanos miseros excruciabat,ut multi scede perierintFretum vero, ut fama est,quadraginta millia passuum in longitudinem patet. Freto superisto, rursus in aequinoctialem regionem, & in coelum mitius atque tepidius iter instituit. Varii interim casus hominem exagitarunt. Nam nauarchi cum reli-

'vis Hispanis ab illo decistere voluerunt,&ei insidias intenderunt:&quidanit:&ipse tandem in insula, quam Maiam ap- --

ex illi; capitali supplicio affecti sunt . ιρο - - U

pestant,cum opem Regulo,qui ab illo auxilium postularat,attulisset,post berulum consectum, ab ipso Regulo occisus per insidias fuit, ut proditor proditori

poenas eiusdem sceleris irrogaret. Duae tantu ex illa clasIe naues reliqua: namq; -- amisi, suerant Tidore,quae insula una ex Maliacis est,peruenere.Vna ex illis o- ita uo die mens; Septebris,anno salutis. M.D. ij. Hispalim appulia fuit.Alte-ί' et ' f

ram vero naue,quia distatuta compage aqua accipiebat, Hispani in insula sub-

ductam resecersint,&onere accepto profecti,Septentriones versus iter sulcepta .ri

rut.Cum veto comtatus illos deficeret,& multistigore interirent,retro cursum

428쪽

LIBER

flectere coam: sunt. Ad Malutas autem appulsi, intellexerunt Lusitanos in insula, quam Ternatem appellant, commorari. Itaque ad illos consest immittunt, qui diceret, ut hominibus Hispanis,&eadem religione deuinctis opem in rebus desperatis afferrent.Nauem esse laceram,magnam partem hominum , qui ea vehebantur, absumptam, reliquos grauissimis morbis impeditos. Antonius Brittius, qui iam insulis nomine Regis Emmanuelis imperabat , Gartiam Henricum est nonnullis nauigijs extemplo misit. Ab his Magallani comites suere continuo recepti ,& singulari humanitate traditati. Nauis fracta fuit, & illi Lusitanis nauibus in Indiam, deinde in Hispaniam rediere. Hunc exitum classis illa parum felicem habuit. Sed ut ad ea, quae anno salutis. M. D. xix. inciderunt , reuertamur, nono die mensis Februarii Aluariis Norogna, qui tunc Aram oris praesectus erat, in eam Mauritaniae partcm,quae Enxouia nominabatur, cum ducentis & triginta equitibus, dccentum peditibus inua sit: hostes acri praelio fudit, lucentos atque decem captiuos abstraxit. Rurius vigesimo quinto die mensis eiusdem, octo & quadraginta palliari millia progreisus,in castra Nacerbendum ae is erat unus ex Enxo uiae principibus)impetum dedit: duas illius uxores,& duos filios,& unam filiam, S multos illius cognatos, cum magna aliorum hominum multitudine captiuos abduxit. Dum rediret,quidam Lusitanus eques facinus inhumanum ti barbarum edidit . Maura quaedam eleganti forma, quam Nacerbenduma filio suo desponderatArmillis argenteis magni ponderis brachia & suras ornarat. At Antonius Leitanus sic enim eques ille nominabatur) argenti cupiditate inductus,ut illud facilius captiuae detraheret, manus atque pedes miserae praecidit. Norognaillum multis male verbis accipit, argento spoliat, in custodiam tradit,& in Lusitaniam cum dedecore redire compellit. Rursus vise lima die Martii, in alias eiusdem prouinciae turmas Norogna aciem eduxit. In via, camelorum turmam multis rebus onustam cepit: deinde primis tenebris montis clivum sibijt, Se itineris ducem admonuit, ut eum aliqua via saxola deduceret, ne pollent hostes illius iter ex equorum vestigijs animaduertere. Duabus deinde horis ad quietem datis , poliquain rursus omnes excitati sun t, triplicem acie instruxit, primam Antonio Lupio Siquei tax, secundam Iacobo Melio attribuit, tertiam, in qua erat maior militum numerus, sibi reseruauit. Ad hune modum lilenti agmine profecti, in turmas hostium ex improuiso impetum fecerunt, easque in effusam fugam compulerunt. Trecenti tamen & octoginta duo capti sunt ,&praeda ingens abacta. Hostes sublato signo conueni ut,&auxilijs undique influentibus exercitus non mediocris essicitur. Nostri ordine regrediuntur. Sed cum Maurus quidam ex foederatis, vir sane sortis, nomine Tale Bembarqua, in nostrorum conspectu pulchrum aliquod facinus edere statuisset, solus in hostes impetum tulit. Norogna continuo, ut illi subuenire t,aciem in hostem direxit.Primo impetu triginta ex hostibus taesi sunt

429쪽

VNIECIMUS. H

unus vir primarius captus est. Reliqui eorum , qui cecidere, casu perculsi, sub-.stiterunt. Norogna corum impedimento liberatus, AZamorem exercitum ordine reducebat. Fluvius erat vado transeundus. Is ubi vado appropinquauit, ne pecorum multitudo ordinem perturbaret, & transitum impediret, magnam illius partem Mauro cuidam foederato donauit. Transmisso cum omni reliqua praeda vado, duabus horis in hostium conspectu, qui citra vadum restiterant, cum exercitu conquieuit, & epulatus est. Expectabat autem , an hostes vellent vadum pugnae capessendae gratia transire. Cum illi id facere noluissent, AZamorem exercitum cum reliqua pr. aeda reduxit. Rursus

xx .v. die men sis Marti j, cum alias turmas hostium adoriri statu i siet, in Mauros palantes incidit: quinquaginta cepit: reliqui in fugam versi, illius aduentum per omnia compita & mapalia nunciarunt. Multi continuo confluxere:& Norogna, ne cum tanta multitudine manum conserere cogeretur, AZamorem cum captiuis reuersus est. Viges mo autem octauo eiusdem mensis

die copias eduxit, quibus quasdam turmas hostiles inopinantes aggrederetur. Sed cum in via praeter opinionem in magnum equitum numerum incidisset, Lansarotem Frei tam cum equitibus sexaginta praemisit, qui in hostes impetum serret: ipse cum reliquis subsequutus est. Fit atrox praelium : ex hostibus multi caesi: sexaginta capti sunt. reliqui sese effusa fuga ab imminenti clade proripuerunt. Inter captiuos suit dux quidam eximius, Arhagus nomine, qui cum centum annos natus esset, omnia militiae munera diligenter administrabat. Trigesimo die mensis eiusdem Norogna, cum otium ferre noposset, oppidum muris munitum, quod Siner appellabant, improuiso adortus est, illudque vi cepit reliquam praedam Mauris foederatis concessit ipse AZamorem trecentos & quinquaginta &octo captiuos abduxit . Nec ipse solum hostes crebris excursionibus fatigabat, sed duccs reliquos otio torpere non sinebat. Itaque Valcum Fernandium Caesarem, ante signanorum ductorem, cuius virtuti plurimum confidebat, in varias partes mittebat, ut hostibus quatam maximam pomet perniciem inferret. Is eo tempore primum quidem cum indicio cuiusdam captiui percepisset, in loco, quem Fornignum appellant,

equitum turmam, Vt fruges incenderent, coactam esse, in cam inuasit nonnullos occidit,reliquos in sugam coniecit, lucem vivum cepit. Cum vero No-rogna accepi stet, in agro oppidi Tilensis magnam hostium multitudinem versiari, ut inde in segetes irruerent, dc nostros, qui in campo vagabantur, inopi nato aggrederetur, in eos eundem Caesarem immisit . Is cum impigre imperata conficeret , equites non inuenit: cum peditibus acre certamen iniuit, qui sortissime restiterunt. Omnis enim eorum salus in virtute consistebat. Nec enim poterant pedibus equites insequentes effugere. Cum tamen mi'lti cecidissent, reliqui in templum quoddam , quod prope eum locum si tum erat, confugerunt. Ibi conglobati se se animo maximo tuebantur.' t. i Sed

430쪽

LIBER

23 Sed tandem Caesar, gradibus maxima contentione superatis, primus ascendit, deinde Franciscus Vascius speculator: tertius suit scriba quidam, cui nomen erat Franciscus Rodericus. Reliquis animus additus est , ut idem face rent. Itaque in supremam templi contignationem subeuntes, in hostes ir- ruunt. Caesar unum ex ijs, qui acrius resiliebant, complexus, e summo praecipitauit. Tanta verb pertinacia decertatum est, ut nullus ex hostibus euaserit. Neque solum gladijs Sc pugionibus, verum Sc lacertis cum multos arctises me vincirent, eos in terram e sumimo detrudere contendebant Hoc praelium quamuis pro numero militum exiguum videretur, victoribus tamen in laude non mediocri positum fuit. Erant enim hostes sortissimi, & cum maxima pertinaciae loco superiore resistebant,&in ultimo discrimine constituti, nullus eorum in deditionem venit. Omnesque tandem in vestigio mori , quam in seruitutem abduci maluerunt. Caesar paucis post diebus ab Emmanuele accersitus fuit, ut cum classe Gaditanum fretum tueretur. Vmbre oppidum est Enxoviense, in edito loco situm , muris, dc moenibus, dc propugnaculis munitum: quod AZamore octo de viginti millia passuum distat. Imam vallem fluuius praeterfluit, unde collis in oppidum valde acclivis assurgit. Hoc oppidum Norogna ex improuiso capere summe concupivit. Itaque decimo die Aprilis eiusdem anni in oppidum invadit: minoribus tormentis propugnatores exturbat: scalas muris admouet, moeniaque diu totis viribus oppugnat: oppidani summa contentione resistunt. Clim autem No-rogna se frustra eo genere oppugnationis uti conlpiceret, aliud excogitauit. Viros acerrimos elegit, qui cum securibus, quamuis maximum periculum emoenibus immineret, in portas inuaderent. Hi neque saxis, neque missilibus impediri potuerunt, quominus fores cardinibus evulsas introrsum impellerent . Hoc enim Norogna praeceperat, ut cardines tantum, quo citius opus absoluerent, secutibus excindere conarentur. Aditu in oppidum patefacto, nostri confestim irrumpere conati sunt. Hostes conglobati acriter dc diu resistunt. Nostri cum magna hostium caede tandem ingrediuntur. Hostes vero sese per clivum dei jciunt,& fluuium petunt multi cum per clivum praecipites ruerent, dilacerati sunt. Magnus hostium numerus caelus suille dicitur: ducenti quinquaginta Jc sex capti. e nostris decem tantum vulnerati sue runt. Norogna re bene gestas nec enim oppidum praesidio munire, sed hostes exterrere decreuerat, ut intelligerent, nullum sibi locum, quantumuis egregie munitu ,periculo vacuit fore copias in urbem integras reduxit. Rursus octauo die messis Octobris, ut Allimai monis erat autem is insignis inter Mauros dux)turmas opprimeret,egressus est.Sed cum alios Mauros obuios haberet,quos capetuos duxit,&intelligeret,se hostes ta fallere nullo modo posse,regredi maturia costituit. Rursus decimo quarto die speculatu misit, ubi duces quida, qui cameloru turmam, quae Sasini O AZamore agebatur, ceperant,& quenda prima-

SEARCH

MENU NAVIGATION