D. Joannis Eustachii Bonauenturae, seraphici doctoris, ... Sermones per annum. Praedicatoribus perutiles. Tabulis copiosissimus illustrati

발행: 1596년

분량: 958페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

siliescere veli Ubi. Vnde anima sancta puerum alludere cupiens, ait. Cant.1.Lectulus noster floridus. Sed certe in hyessores non inueniuntur: Ita neque virtutes in hyeme, adest, corporis torpore, cum Christus a corde recesserit. Vnde postquam imber transijt,dicitur Canticorum. t. Flo res apparuerunt in terra nostra. Hanc hyemem,in corpore generat, ventus aquilonis, diabolicae tentationis. Eccl. 3.

Frigidus ventus aquilonis&c. Signum trasitus hyemis est, Zando guttae glacierum distillant. i. lachrymae compunionis, per oculos exeunt. Psal. Flabit Spiritus eius,& si uetaquae. Fiat spiritus, ct soluit cordis glaciem . Aug. Gratiae tuae deputo, & misericordiae tuae domine, quod peccata mea,tanquam glaciem soluisti: gratiae tuae deputo, etiam quaecunque non feci mala. De quarto, Luc. r. Cum induis Rcerent puersi Iesum &c. & ipse accepit eum in ulnas suas. Hunc puerv in'vinas accipit, qui operibus charitatis Christum amplectitur. Quasi enim duo brachia sunt,amor Dei G proximi. Sed nota, ludd primo in templum cordis inducitur: ut postea brachiis operum amplectatur. Cantico. 8. Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum: quia sortis est ut mors dilectio. Signaculum dicit se Christus. sculptus enim fuit in passione,manus& pedes cIauis, latus lancea, caput spinis. Hoc ergo sigillum, cordi imprimere debes, per amorem. Sed attende , qudd non bene imprimitur sigillum, nisi cera astectus , liquefiat per ignem Spiritus Sancti. Psalm. Factum est cor

meum, sicut carra liquescens. 'Quia vero non tantu in asse

.ctu, sed etia in effectu, imprimi debet nobis Christus: ideo adiungit, ut signaculum super brachiumltuum. Sigillum

imprimitur, ut imago eius praesentetur . Ita in conuersatione nostra, imago Christi praesentari debet. Pri . Corint.

Is . sicut portauimus imaginem terreni, sic portemus diimaginem coelestis.

122쪽

IN CIRCUMCISION Eae

Domini.

l paruit grati a Dei saluatoris nostri. T tum 2. Consideraqiradruplicem apparii lonem.Apparet in mundo,gratia Saluatoris: in anima, misericordia iustificatoris: iniudicio,iustitia ultoris: in celo,gloria remuneratoris .De primo dicitur hie. Apparuit gratia Dei Saluatoris. Et ad eundem. Tit. I. Ain Paruit benignitas & humanita; Saluatoris nostri Dei: non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum misericordiam suam , fatuo nos secit. Haec apparitio significata est Exo. 3. ubi legitur, quod dominus apparuit Mosi in deserto in flamma ignis, in medio rubi: & videbat qubdrubus ardebat, & non comburebatur cuicum appropii uare vellem, dicit dominus. Solue calceamentum de s ibus tuis : locus enim in quo stas, terra sancta est.Per de- sextum signiscatur mundus. Rubus autem ardens, est be ta virgo,in qua dominus per carnem apparuit. Sicut enim rubus, arsit line combustione, ita virgo peperit sine corru- .ptione. Vel rubus est Christi humanitas in qua apparuit diuinitas. Sicut enim rubus ardebat sine combustione : ita Christus passus est, sine incineratione& corruptione. Psal Non dabis sanctum tuum vi c.Quod enim comburitur, in- cineratur, Christus eroo non comburebatur,quia non in cinerabatur. Si ergo ad hunc appropinquare Volueris, csidem & amorem, solue calceamentum mundani & carnalis amoris, solue amorem visibilium, de pedibus animae. i. astectionibus tuis . Gregorius. Mens subtracta a visibilibus , visibilia persecte contemnit. Nunquam enim dominus pedes tuos lavabit , nisi prius calceamenta ista de-B posueris. De secundo. Sapient. primo. Apparet autem

eis, qui fidem habent in illum , fidem utique illam de qua

123쪽

In circuncisione Domini. Ser. I. 7s

Natib. decimo septimo. Si habueritiς sdem, sicut granum snapis, dicetis monti huic, transi hinc, & transibit. Mons est congeries peccatorum, qui tot lapidibus constat, quot

homo peccata habet. Unus autem lapis, quandoque mergit hominem, cui alligatur, in profundum. Quanto magis totus mons, deprimit hominem in prosundum in serni λGranum sinapis paruum est, sed virtute, & heterba, ct fruinctu immensum . sic fides Christiana, humilis videtur, &contemptibilis, paganis &Iudais, miret tamen est virtutis,& fructum asteri plurimum. Quot autem sunt articuli fidei, tot possunt dici grana sinapis. Haec grana cum in ore

conteruntur, oculos iaciunt lachrymari. Sic afticulis- dei, si diligenti consideratione,& deuota assectione, teruntur, lachrymas producunt contritionis. Exemplisca de quibusdam articulis. Per talem silem montem peccatorum a te transferre potes. haec est fides, per quam d minus , tanquam per ostium, apparet etiam in trinitate personarum. Vnde Abrahae sedenti in ostio, apparuerunt tres viri,stantes prope eum,ut dicitur Gen.decimooctavo. De tertio. Deuter. 33.Apparuit de monte saran,& cum Ceo sanctorum millia. Faran enim serus interpretatur. Inm gna enim seritate apparebit contra reprobos, & conera eosdem , sanctorum millia Prophetarum , &Apost lorum, martyrum &c. Item Angelorum millia millium. Daniel. septimo. Millia millium ministrabant ei: & decies centena millia, assistebant eis. Greg. Ecce mora non erit , M ardente coelo, Rrdente 'terra', coruscantibus electis , cum Angelis, Archangelis, cum thronis & dominationibus, cum principibus & potestatibus, tremebundus iudex apparebit. Iteni daemonum millia, erunt a sitistiis. Grego. O quam angustae erunt tunc viae reproborum. Superius erit iudex iratus, inferius horrendum cliaos inferni. A dextris peccata accusantia, a snistris crunt infinita daemonia , ad supplicia trahentia . Si enim ad obsessionem unius hominis, conuenieregio, id est 6666. quanta millia putas ventura, ubi non

124쪽

ser. s. ioamis ponauenturae

impiorum,in perpetuum accipient possessionem p Qualia

ta autem sit celeritas apparitionis, dicitur Mati. 2 . Sicut enim sulgur exit ab Oriente, usque in Occidetem, ita erit D aduentus si ij hominis. . De quarto, ad Colo. 3. Cum Christus apparuerit vita nostra, tunc & vos apparebitis cum ipso in gloria. Item.i. Ioan. 3. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Psal. Satiabor cum apparuerit gloria.t. In his tribus auctoritatibus promittitur nobis I in illa:aeterna apparitione, Similitudo, vita,&Satietas.promittit nobis Ioah. similit dinem,Paulus vitam.David satietatem. Ibi enim 'erit similitudo in cognitione Vita in dilectione.Satietas in fruitio ne. August. Oh quando videbo gaudium meum ma3num quod desideroλOh si satiabor, cum apparuerit gl oria eius, quam esurio. Oh si inebriabor,ab ubertate domus tuae ad

quam suspiro.

In Circumisione Domini. Ser. I i.

Postquam eonsummati sunt dies octo, ut circuri es&retur puer Scc.Luc. 2. Cum omnis Christi actio , nostra sitiri structio, eius corporalis circuncisio, nostra spiritualem significat. Consderadum autem a quo, & quo, quado, pro quo, fit circuncisio spiritualis. Fit autem a praeputio nequitiae: instrumento poenitentiar: tempore pueritiae: pacto amicitiae.De i. De ut.io.Cire uncidite preputi unicordis vestri,& aurem vestram ite induretis amplius. Nota quod circuncidi debemus, ab iniqua cogitatione, & v luntate,hoc enim est praeputium cordis. ILI. Auferte mi- Ium cogitationum vestrarum, ab oculis meis. Oculi enitri Dei, vident omnes cogitationes nostras, malas & botiat. Item ab incauta locutione, contra quod Moses conquerutur, Exo.6.Eniri circuncisus Iabijs sum. hanc circui cisi nem docet Apostolus, ad Ephe 4. Omnis sermo malus, tiore vestro non procedat. Item a surda obduratione squa

quidam nolunt audire,neq; obedire. de quibus Acto. Du-

125쪽

incircuncisione Domini. Ser. IL '

Hee uice,& in circuncisis cordibus & auribus, vos semper spiritui Sancto restitistis. Auris ergo talis, si non circunciditur, tunc iuste gladio Petri percutitur. Item a sordida pollutione, Gen. 17. Masculus cuius praeputij caro non suerit cireuncisa&c. August. Circuncisio Christi,quid est, nisi eastitas nostra, qua Deus delectatur, in nouissimis temporibus 3 Prima ergo circuncisio in cor b, secunda in ore,tertia in aure, quarta in opere sit.. Dc secundo. Exo. . Oc- Peurrit ei dominus,& voluit occidere eum. s. Moysem, vel filium eius, ut dicit glo.tulit ergo Sephora acutissimam petram,& circuncidit praeputium filij sui. Sephora, fidem significat.Interpretatur enim placens adhaesit.Per fidem autem, adhaerentes Deo pl/cent. Heb. t i. Sine fide, impossibile est Deo placere. Filius incircuncisus, est malus Christianus Petra,graue & duram poenitentiam significat. hae eacuta est per contritionem.Vere acutum debet esse ferrum compunctionis: quo non octo, tantum dierum,sed muli rum annorsi, abscindi,debet animae praeputium. Beria. Abij- eite serro dominicae compunctionis , vulnus inueteratae eonsuetudinis. Aeutior autem est, si addas consessionem. Hiere. 4 Circuncidimini domino,& aufer te piaeputiu eordium vestrorum,uiri Iuda, quod nome, confitens interpretatur. Acutissima est, si adiungas satisfactionem. Si poenitentia acuta non circuncideris, sententia acuta circuncideris. Apoc. I . De ore eius gladius acutus &c. quod hic in Angelo occidere volenti signifieatum est. De tertio. Gela. II. GInsans 8. dierum, circuncidetur in vobis. Ecce miser senex, talis infans, qui adhuc peccare non potest, tam grauissii poenam sustinet, pro peccato per alium c6tracto:& tu po nam sustinere non vis, pro innumerabilibus peccatis pro- ijs. Ber.Immo inspice ipsum Christum, tam tenera et te pro te Vulneratum: vere pro te. Beria. Quid mirum si

pro nobis dignatus est circuncidi, qui pro nobis dignatus est mori. Totus siquidem datus est mihi, & totus in meos usus expensus.Ostenditur ergo tibi, illo iacto, illud Thren. Bonum est viro, cum portauerit iugum ab adolescentia

La dcc. Circύncisio tarues,vel ab originali, vel ab actu ais

126쪽

3 Ser. s. Ioannis Boiulienturaeseri potest , Rin puerili, & in iuuenili aetate;& in virili

hoc significatu eil in circu cisione domus Abrahq. Ysaac. Fudie circuncisus suit, in aetate insantili. Ismael. 3. annorii, in iuuenili. Serui adulti,in virili. Abraham 99. annorum H De quarto. Gen. I7. circuncidetis carnem praeputi j vestri, ut sit signum foederis inter me& vos. glo In testim nium quod ego vester Deus,& vos populus meus Pro, scedere ergo tantae amicitiae,libenter debemus circuncidi. Sicut autem e x circuncisione, amicitiam Dei, ita inimicitia diaboli habemus,sicut significatu est x. Macha. 6 Duq enim mulieres delatq sunt , pueros suos circuncidisse , quas ad ubera infantibus suspensis, cum publice per ciuitatem circunduxissent, per muros praecipitauerunt Duae mulieres, sunt anima poenitens,& innocens, quarum nati circuncisi, sunt affectus castitatis. Duo ubera, sunt spes veniae,& gl . riae. Ad ubera infantes suspenduntur,quando affectus , da

spe diuinae misericordiae, liberius peccatis illaqueantur:& unde deberent lactari,inde incipiunt iugulari Isido. Qui male agere non desistunt, vana spe , indulgentiam de Dei pietate,sbi promittunt: quam recte acquir/rent,si ab acti ne mala cessarent. Item publice circunducuntur, dum publice pro peccatis arguuntur. Item per murum , in quibus congeries est lapidum praecipitantur, dum de congerie remultitudine peccatorum damnantur.

di circuncisione Domini. str. III. PO aquam consummati sunt dies octo, ut circuncta,

retur puer, vocatum est nomen eius Iesus.Lu. i. Aug. Sicut mortem pro nobis suscepit, ita circuncisionem 1 non respuit, ut nos Spiritu circuncideremus . Debemus autem circuncidi, pro q. causis, pro mortis aeternar euasi ne, pro Christi & animae coniunctione, pro digna euchar,stiae perceptione,pro vitae a teri g adeptione. De l.Gen. i7. Masculus cuius praeputio caro circuncisa non fuerit, dele

bitur anima illa de populo suo .de coetu sdelium: quia ia

127쪽

in cistuncisione Domini. Ser. III. 79

iudicio, Deus diligenter visitabit rates. Hiere 9.Visita super omnem qui incircuncisum habet praeputium super aegyptum, quod interpretatur tenebrae. i. super traditores &impudicos.& super alios in enormihus viiijs, ct tenebris latentes, & super Iudam , quod interpretatur glorificatas i superbos, & glorificantes se ipsos: & super filios Edoni: quod interpretatur sanguineus,& significat occisores, sanguinem indebite effundentys: & super filios A mon, quod interpretatur, populus murmurationis, S significat seminatores discordiar,& detractores,&super mo ab, quod interpretatur ex patre,& significat qui patri χant, ct malas patrum vias, neque paterna bona, iniuste acquisita reliquunt .i. super omnes qui attonsi sunt in coma. i. su P.omnes clericos, & claustrales, habitantes in deserto reli- ionis Sc In visitatione incircuncisorum istorum, iniunisset poenitentiam, non panis, neque aquq : sed ignis aeterni. Hiere. q. Circuncidim. domino, & auferte Praeputia cordium vestrorum,uiri Iuda,& habitatores Hierusalem, ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea , & succendatur , quod non sit qui extinguat, propter malitiam cogitationuvestrarum. De 2. dicitur Deute. M. quod si muliere pulis Κichram, post bellum, victis inimicis captam , voluerit qui eam ceperit habere uxorem, introducet in domum suam :quae radet c sariem , & circuncidet ungues, & deponet ve-sem,in qua capta est,& stebit patrem & matrem uno mense. Mulier ista, anima est, pulchra quidem, per a maginem .pulcherrimae trinitatis , quam victis d sinonibus in bello

pallionis, coepit Christus. Si ergo sponsa Christi qui esse,

debet in domum Ecclesiae, per fidem introduci. Luc L .Pauperes ac debiles, cicos,& claudos, introduc huc. Item ra det crines superfluarum cogitationum, de capite mentis, ne ibi increscant vermes cremorsiones conscientiae. EZe. s. Sume tibi gladium acutum, radentem pilos. Item circu cidat ungues. i.operum sordes. Illud enim in unguibus ciue unciditur, ubi sordes colliguntur. Vel ungues praescinduntur de manibus , cum cupiditates colligentes sordes iniusiurum operum, vel temporalium iniustorum bonorum,

128쪽

go Ser. S. Ioannis Ionaventur

amputantur: quae vere sordidς sunt. Phil ip. 3.Omnia arbiaeror ut stercora &e. Sicut enim ungues non semel, sed saepius circuncidimus, sic & spiritu alis circuncisio, saepius

fiat. Ber. Medium vitiorum, virtus tenet,ac proinde sedula eget non putatione modo,sed etiam circuncisione. Itemi vestem deponit,dum vetustam consuetudinem relinquit. Ephe. q. Deponite vos secundum pristinam conuersati nem, Veterem hominem &e. Item matrem S patrem flebit, id est diabolu & concupiscentiam,quibus decepta est. EZe.' vis. Pater tuus amorreus Sc. De 3.Exo. I 2. Haec est religio phase . Omnis alienigena, non comedet ex eo. Omnis autem seruus circuncidetur,& sic comedet: aduena& mercennarius, non comedet ex eo. De corpore Christi, non comedet alienigena, glo. gentilis, Iudaeus i. ex communieatus, non debet communicare Sacrametum dominici eo poris. Item neque aduena.gl.qui nuper venit ad fidem,n que adhuc firmus est: quod est contra illos,qu i de enormibus peccatis, tarde venientes ad consessionem & poenitet tiam, statim volunt communicare. Item neque mercenarius, qui pro lucris temporalibus, domino seruit.seruus autem emptitius , lo. qui redemptus est sanguine Christi .i. Corint. 6.Empti estis &c. hie circuncisus ab omni vitio,c medet non tamen impijs, Gen. 43. Illicitum est aegypti,, comedere carnes immaculati agni. i. Corint. I i. Qui enim manducat & bibit &c. Aug. No malum est quod datur, sedra bonum malis,in iudicium datur. De q. Deut.3o.Circu ei det dominus Deus cor tuum, & cor seminis tui, ut diligas dominum Deum tuum, in toto eorde tuo, & tota an ma tua,ut possis vivere,utique spiritualiter,&eternaliter. Viuere enim in terra viventium, consequeris per circuneisionis beneficium. Iosue. s .Quibus ante dominus iurauerat, ut ostende deis terram, lacte & melle manantem: ho rum fili; in locum successerunt patrum , & circuncisi sinea Iosue. Terra manas lacte humanitatis,& melle diuinitatis, patria est. Isaias. . Suscepit de manu domini duplicia. Et Isso r. In terra laa, luplicia possidebunt.

129쪽

in circuncisione Domini. Ser. IIII. fidi circuncisione DominL Ser. IIII.

'rocaturi est nomen eius Iesus,quod vocatum est ab Q f Angelo,priusquam in utero conciperetur. Lu, 2. In

hoc verbo ostenditur huius nominis utilitas, Rau icto itas. primum nota ibi. Vocatum est nomen eius Iesus. Secundum ibi. Voeatum est ab Angelo. Vere utilissimum est hoc nomen ,ad salutem nostram. Iesus enim Saluator interpretatur,vel salutare. In hoc nomine consequimur volitari, gratia ; victoriam, & gloriam. Veniam in conuersone; gratiarum in conuessatione ; victoriam in temptatione, gloriam in remurieratione. De r. Actuum io . Huichmnes prophetae testimonium perhibent, remissionem accipere per nomen eius. Omnibus ergo Prophetis crede: neque de omnibus peccatis de hera, licet tam multa sint. Vt numerum capillorum capitis, vel etiam arenam maris excedant. Psalmi. Multiplicatae sunt super capillos capitis mei. primi Paralipo. vltimo. In oratione Manassy. Peccaui super numerum arenae maris,& multiplicatae sunt iniquitates meae. Si ergo multum peccasti, dic cum Propheia. Hieremiti l . Domine lac propter nonien tuum, quo hiates multae sunt aversiones nostrae. Et illud Psal .Propter homen tuum domine, propitiaberis peccato meo,multum

est enim. Anselmus. Quid est Iesus, nisi Saluator 8 Ergo

propter temetipsum, sis mihi Iesus. Noli domine sic attenis dere malum hostrum : ut obliviscaris bonum tuum. Sed attenda quδd hoc nomen Iesus, in circuncisione imponutur, in quo tibi ostenditur, qu hd per hoc nomen saluabetis. si tamen per poenitentiam circuncidaris , & alias non. cene. i,.Masculus cuius praeputij caro circuncisa non sue iit, delebitur anima illa,de populo suo. De i. Ioann. Paraclitus spiritus, quem mittet pater in nomine meo, ille vos docebit omnia.O quini deuote mendici,in nomine sancti Nicolai,&sancti Petri, petunt, dum frusta panis,

hos consequi sperant. Quare nos miseri ό in nomine

dulcissima

130쪽

81 ser. S. Ioannis Bonaventurae

dulcissimi Iesi non petimus,non si ustum panis,sed ut Sparti um Sanctum obtineamus, quo bene vita amas. De pratia huius nominis, Cant. I.Oleum es usum nomen tuum. Et certe mel est usum nomen tuum. Bernardus. Iesus mel in ore,

U melos in aure,iubilus in corde. De tertio.Luc. lo.Domine in nomine tuo daemonia subi jciuntur nobis. In nomine tuo: sed quia daemones non subi)ciuntur, nisi vincantur: novincuntur, nisi in nomine Iesu. : Ideo David ad Golianta it.j. Reg. I . Tu venis ad me, cum gladio &hasta& ct 'Peo et ego autem venio ad te , in nomine domini exercituuIsrael. Golias diabolum signiscat Huius gladius est temptatio carnalis.Hasta temptat lo spiritualis. Clypeus vero sub quo se abscondit, est simulatio boni, sub cuius specie decipit. David aurem, quemlibet fidelem significat, qui intvocatione nominia domini, tu oratione, & in baculo crucis,&s. lapidibus. i. s vulneructa Christi,& continua recordatione, di deuota Christi imitatione, diaboIum vincit. P Psalmista. In nomine tuo, sperne insurgen . in nobis. De quarto , Apocalypsis secundo. Vincenti dabo manna absconditum,& dabo illi calculum candidum , & in calculo nomen nouum, scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit. In manna, liuina. In calcuIo, humana Chrili i natura signiscatur: candida per innovationem . UtraqDe eniim nat ra, merces est vincentium diabolum,carnom,& mundum.

Quia vero per nomen Iesu, hanc merco em consequimur, ideo in calculo, qui erit merces nostra, scriptum dicitur iPsalmista. In nomine domini nostri, magnificabimur : ibi nomen domini in calculo, ibi nomen tuum Iesu habetur. sed attende quod ait, Apocalypsis tertio. Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis: & non delebo nomen eius, de libro vitae Si autem tu negligis nomeu eius, ct ipse delebit Q iomen tuum, secundum has quatuor virtutes huiusn mirus, inuenimus hoc nomen Iesius, quod vocatum est asAngelo, perquit uor ab Angelis in Evangelio pronuncia rum: scilicet Mariae, Ioseph, mulieribus, & A postolis.

Consequimur autem in hoc nomine veniam peccatorum.

di seclladom hoc nominatum est hoc nomen ipsi Ioseph.

SEARCH

MENU NAVIGATION