D. Joannis Eustachii Bonauenturae, seraphici doctoris, ... Sermones per annum. Praedicatoribus perutiles. Tabulis copiosissimus illustrati

발행: 1596년

분량: 958페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

r0ψ ser. S. Ioannis Bona uenturae

sto in mundo est, ipse in lacu leonum est:& panis doctrine, ipsi necessarius est. Sed nota quod quinque panes, sunt quiaque libri legales. Vel panes doctrinae, sunt quinque verba,

ri quibus tota scriptura comprehenditur : quae sunt haec.. Crede fuge, age, time, appete Crede in Deum. Fuge vitiu. Age bonum.Time supplicium. Appete praemium j. Cor. ι .1 Volo quinque verba sensu meo loqui. De secundo Psalmista. Fuerunt mihi lachrymae meae, &c. Augustinus. Da mihi domine in hoc exilio, panem doloris & lachrymarii, ' quem esurio super omnia, in copiam delitiarum. hic est pa

, ni , qui per coruum mini liratur Hel tar, in torrete Carith. terti j Regum i7.Torrens, contritionem significat. Thre. 2. Deduc quasi torrentem lachrymas , per diem & nocte Sc. Per coruum autem nigrum &iclamosum, significatur On- .sessio peccatorum. Hic coruus significatus est. Gen. 8. Aperta oris fenestra, mittitur de archa i onscientiae. Hic ministrat tibi panem resectionis poenitentiae, sedenti in torrente ploratus. Plora ergo peccator. Augustinus.. Qui se cognoscunt, sicut semper peccant,ita semper plorant in tota vita sua: quae est tentatio super terram, plorans totam vitam

suam. Sed nota quod hi quinque panes, sunt quinque poenitenti P partes, videlicet contritio, consessio, oratio. Ieiunium, cleeinosyna. De tertio significatum est Iudi . septi. η mo. ubi legitur , Q pani, subcinericius ex ordeo apparuit, qui in castra Madian subuertere videbatur. Castra Madian sunt sensus nostri qui utique Madianitae sunt: quod interpretatur c0ntradicentes. Contradicit enim frequenter spuri tui. Psalmista Vidi iniquitatem & contradictionem in ci-imate. Vnde in castris inimicorum, habitant animet nostr , in sensibus constitutae. Panis autem ex hordeo,est rigor discipi inae & continentiae, sensus contradicentes cohibentes.

Ecesesiastici 33. Panis & disciplina, &opus seruo. i sensui S corpori. Ab ill icitis optime prohibemus, si notemus e sc citer quod hic , quinque panes sunt quinque sensuum

disciplinar, siue continentia . Augustinus. Continendus est animi appetitus, a voluptate oculorum, a voluptate o faciei di,tai Sendi sustandi. Tali coutinentia, anima pasci

242쪽

Dominica IIII. in Quadragest. Ser. III. I9s

tur&tanquam panibuq confortatur. Dequuto dicitur mulieri colligenti duo ligna. 3. Reg. i 8. Fac de ipsa farinula, subcineritium panem paruulum . Duo ligna crucem significant. Hierem . it. Mittamus lignum in pa. eius. Farina est granum contritum. Granum est Christus. Ioannis Ιχ.

Nisi granum frumenti. Sc. qui contritus est per passionem. Esaiae s 3 Attritus est propter scelera nostra. Mulier ergo, id est Ecclesia, vel anima, colligens per fidem & deuotione duo ligna Cruci ς, de farinula, panem facit, quando de passionibus Christi se reficit .Pani; iste paruulus est,quia Christus per passionem minutus est, & humiliatus est Phili p. 2. Humiliavit semetipsum , &c. Subcinericius quoque est, quia sub cinere amare passionis Christi memoriae , coctus

est. Psal. Cinerem tanquam panem manducaba.&c. Sed novia, quod hi quinque panes, quinque vulnera Christi sunt, qui multum resciunt animam deuotam : qui non solusunt ordeacei per conpassionem, sed etiam oleati, immo melliti, per deuotionem. Bernar Foderunt manus eius & latus, quod lancea perforaverunt, & per has rimas, licet mihi fugere mel dei petra, oleum de saxo durissimo. de omnibus

his quinariis panum, intelligi potest, quod Dauid Achimelech dicit. i .Reg. 2 a. Si quid habens ad manu : vel quinqὴ Panes da mihi. Ite colligite quae superauerunt fragmenta.

ΗIc est vere propheta Ioan. 6. Isti quinque panum

miraculo i l luminati, veritatem cognoscunt ,& vG re dicunt , hic est vere &c. Attende quod dicunt, vere. Et iuxta hoc attende,quod sacra scriptura, sub alte stati ohe veritatis,' nobis insinuat humanam fragilitatem, angelicam charitatem, diuinam auctoritatem , diaboliacam importunitatem. De primo Isaiae quarto. Vere

num est populus: exsiccatum est tanum , & cecidit fios, adest pulchritudo carnis, vel gloria mundana. O quam miserabile foenum est hodie homo , per transitoriam via

243쪽

. Dominica IIII. in quadrage. Ser. III. I97

Mattii l. Olim in ei licio & cinere &c. Et quia poenitentia cum lachrymis fieri debet, ideo vas aquae ad caput ostenditur. Hiere.9. Quis dabit capiti meo aquam &c. Quadraginta sunt qiater. o. Quadraginta ergo dies, signiῖcant totutempus quo secundum legem 4 Euangeliorum, & decem

mandatorum, bene vivendo, ambulare debemus, usque ad

montem c qi estis patriae, ut ad mensam gloriae veniamus. Oreb mensa interpretatur.Lue 22. Ego dispono vobis &c. De quarto. Isa. 37. Vere enim domine,Di erunt desertas Asymorum reges terras,& Deos eorum dederunt igni .Reis ges Assyriorum l. iniquorum, daemones sunt. Iob qo. Ipse est rex super omnes filios superbiae. Terrae, significant Ecclesias Christi, eo quod plures sunt particulares, licet una

uniuersalis sit. Sed qui sunt dij. Deus bonus, potens est & sapiens. Boni ergo, potentes & sapientes, per Deos significa tur .Psal .Ego dixi dij estis&e. Exo.7 Ecce constitui te DeuPharaonis. Diabolus quoque ait Gen 3. Eritis sicut di 1 &c. Bernar. O malivole,o maligne, ad quem erit similitudo huius scientiar. sunt certe sicut dij, iusti, recti, & veraces.ΤTales Deos saepe daemone; igne iniquitatis incendunt. L situr quod Chaldari , pro Deo ignem colentes, per hoc ,

Deum potentissimum probauerunt,quod alios omnes deos consumeret. Unde alia gens,idolum suum aqua impleuit, ct foramina parua in ipso faciens, caera obstruxit, ipsumque mi ssum in ignem, liquefacta caera, aqua erumpens, ignem extinxit . sic nos aqua, gratiae,& contritionis impleti, extinguere debemus ignem vitiorum, per foramina lachryma 'tium oculorum.Greg. Extinguamus fie-

poenitentiae tibus, culpas operum, indulta ne

pereant.

244쪽

I Sanguis hircorum , & taurorum, & cianis vitulae aspersus, inquinatos sancti

eat, ad emultis attonem carnis quanto magis Sanguis Christiρ &c. Heb.9. Commendatur in hac epistola preciosus Sanguis Christi , per quem ipse Pontifex noster Christus, coelum tanquam Sancta Sanctorum intrauit, Se mundum inquinatum sanctificauit. Considerandum est e go, quod Pontifex noster, per Sanguinem suum operatus est mundi purgationem, inferni spoliationem, coeli reserationem, iudicit euasionem De primo dicitur hic. Si enim Sanguis hircorum S tau &. Omnia pene in Sanguine mundantur. secundum legem, miser mundus , leprosus suit. vnde per Sanguinem mundari debuit Sacerdos autem ipsum mundans,est Christus .de quo Leuit. 14. Asperget domum septies,purificabitque eam tam in sanguine passeris,quam in aquis viventibus. Domus leprosa mundum: passer carne Christi: aquae viventes baptismum: septem aspersiones, septem sanguinis Christi estu siones,significare possimi. Priama effusio fuit in circuncisione. Luc. 2. secunda in oratione Luc. 22. Factus est sudor eius Sc. Tertia in flagellatione. Quarta in coronatione. Quinta in aranuum perforatione. Sexta in pedum confixione. Septima in lateris apertione. Ecce quando Christus,in terra & in aere,commissa immu-da mundaret Unae Ioannes Chrysost. Non sub tecto, sed sub coelo Christus immolabatur: ut uniuersus aer in excelso, rinmolatae ovis odore a tetro mundetur. Sed terra simile beneficium sentiebat, decurs de latere sanguinis stillatione mundata. De secundo. Zacha. 9.Tu quoque in sanguine testamenti,emisisti vinctos de lacu, in quo non erat aqua. Glossa. Nulla refrigerans misericordia , quam diuea peti)t: cum dicit: Mitte Lazarum.&c. Quaere ergo mis*ricordiam

245쪽

Dominica in Tag one Domini. Scr. r. I9

ricordiam Dei, non in infernum: sed dum vivis in mundo. Jbi enim aquam negat, hic sanguinem dat: ibi misericordiae guttam aquae negauit, hic plurimas guttas, immo fluuios sanguinis ministrat. Bernard. Apud dominum misericordia,& copiosa apud eum &c. Quia non guttam, sed undam sanguinis largitur: quae per quinque partes corporis emanauit. Hoc ergo sanguine, liberauit infernum: sicut legitur, quod struthio cuius pullum Salomon vitro incluserat, tulit vermiculum, cuius sanguine vitrum liniuit,& fractum est, ct pullus liberatus est. Sic Christus, electos suos liberauit, fracto inferno, per sanguinem vermiculi carnis suae Psai. Fgo vermis & non homo &c. Infernus enim, Christo frangenti,fuit quasi vitreus, sed damnato, est quasi ferreus. De tertio Apoc. Q. Beati qui lauant stolas suas,in C sanguine agni, ut sit potestas eoru in ligno vitae, & per po

tas intrent in ciuitatem ,foris autem &c. Lignum vitae est Christus, per quem,spiritualiter & aeternaliter, ammae nostrae vivunt: quar mortuae erant in peccatis. .Vnde Christus

bene ait. in Psal. Similis factus sum pelicano. Peticanus .n. sicut Glo. dicit, est pullos suos triduo lugens,& tunc rostro sanguinem suum fundens, ct reuiuiscunt.Ita Christus sanguine suo, nos reuiuificauit. Sed ecce ad ligna vitae, per portas ciuitatis supernae, nullus potest intrare, nisi lotus Christi sanguine: solus enim sanguis agni, aperire portas pQtuit. Bernar. Sanguis Christi, est clauis paradisi. Unde claviger noster primus, per proprium sanguinem introiuit semel in sancta. De quarto. Roma. s. Commendans suam DFharitatem Deus in nobis &c. usque iustiscat an sanguine

ipsius: salvi erimus ab ira per ipsum. Sicut autem electi per sanguinem Christi,iram iudici j evadunt: ita reprobi, per' sanguinem habebunt grauius iudicium quia sanguis Christi clamat contra eo . Iob is . Terra ne operias sanguinem meum me inueniat in te locus latendi clamor meus. Tunc quidem contra: sed nunc pro peccatoribus, sanguis Christiri amat. Heb. in Accessistis ad sanguinem aspersionis,meli Qquentem quam Abel. Greg. Sanguis Abel, mortem fratris

j ε peti t: sanguis domini, vitam persecutoribus impetra ser. S. spa. N uit

246쪽

2 oo ser. I. Ioannis Benalientura Dit. Quia ergo sanguis Christi in iudicio, saluat electo ,'

confundit reprobos : Ideo dicitur Apoe.is. qudd loannes vidit vestitum veste aspersa sanguine, habentem diademata multa in capite, & gladium in utraque parte acutum in ore. Diademata ad coronandum electos: gladium ad refellendum reprobos.Caput Christi,diuinitas est. In capite ergo diademata habuit,quia in contemplatione & fruiti ne deitatis, honor, coronaque beatorum erit.

In Pa sone Domini. Ser. II:

E I veritatem dico vobis, quare non creditis mihi ρIoann. 8. Adhue dominus iam multis haec verba dice-ι - re potest, quorum opera ostendunt eos debiliter credere. Iaco. 2. Fides sine operibus mortua est. Cum ergo homines soleant credere iuramento, sigillo, promisso, testimonio: quare vos non creditis iuramento paternae veritatio sigillo maternae virginitatis p promissis meae talicitatis testimonio Propheticae authoritatis λDe primo.Heb T. Omnis controuersiae sinis,ad confirmationem est iuramentum.Glo. Si homini qui mendax est creditur per iuramentum, multo magis credendum est Deo,qui mentiri non potest. Iurauit autem tria credenda. Credendum est enim Deum esse bonorum remuneratorem. Bara. 2. Reuocabo eos ad terram,quam iuraui patribus eorum. Item impiora vltorem. Psal.Ipsi vero non cognouerunt vias meas : quibus iuraui in ira mea.&c. Amos 6. Iuravi dominus in aniama sua,detestor ego superbiam Iacob&c. Item poenite tium reconciliatorem. Psal. Iuravit dominus,& non poenitebit eum &e. Sacerdotis enim est reconciliare poenitentes

Deo. Magnus sacerdos est Christus, & magnas consueuit dare indulgentias: maxime illis,qui crucem poenitentiae portare accipiunt ad terram sanctam,ad Hierusalem coelestem: alioqui dicitur Mail. Io. Qui non accipit cruc.&. B ne ait, secundum ordinem Melchic edech, qui pyotulit pa

247쪽

i mento. De secundo. Ioann.6. Hunc pr signauit Deus'δ c.

usque hoc est opus Dei,ut credatis in eum, quem misit ille. FTece filius a patre signatus est. Signatus est autem septem sigillis. Apoc. 1 .Si uni sigillo creditur, quanto plus septem. Sed de primo tantum ad praesens dicendum est. Primum ergo sigillum, virginitatem Mariae potest significare.Orire. Mater si ij facta est,&castitatis sigillum non amisit. I De

hoc sigillo exivit vincens,ut vinceret, in equo albo. i. filius

Dei,in carne munda .Sub hoc sigillo, per Christum, & per

Euangelium suum, tanquam per literas regales, sententia mortis aeternae reuocata est Unde bene de literis quas misit Assuerus rex, ad reuocandam sententiam mortis, datam contra Iudaeos,dicitur. Hester 8. Consuetudo in epistolis. quae ex regis nomine mittebantur, R illius annulo signatae erant, nemo audebat contradicere. Digitus Dei, Spiritus

sanetiis dicitur. Annutuq ergo huius digiti, donum est Spiritus sancti, quo impressa est virginitas Mari ae. Sicut enim regale sigillum, sine reget ita virginitas haberi non potest, sine Dei dono. Sapien. 8. Sciui quod alter no possim esse cointinens, nisi Deus det. De tertio. Isa. Expandi manus Gnaeas tota die, ad populum incredulum &c. Incredulo ex Panditur manus, ut manuali promissione, credulus fiat,sicut Christus in cruce manus. Sed quid promisit, nisi venia , gratiam,&gloriam pGlos. Expandi manus meas, in cruce orans: Pater ignosce illis. vel ut eos reciperem,& collocarem in sinu meo: vel beneficia hominum largiendo. De P missione gloriae, dicitur. Iac. j Beatus vir qui suffert tentationem.Sed heu timendum est,qubd non solum pijs & gratis , coronam : sed etiam impiis, & sua passione ingratis,

promiserit gehennam. Vnde bene utrasque manus expadit in cruce: quasi dextera gloriam, sinistra vero poenam promittens. Vnde etiam ad dexteram pendens saluatur: ad sinistram pendens damnatur.ὶ Olim Deus illa per chirographum scripturae promisit, sed mundus n6 credidit. Et ideo per fidelissimum fideiussorem filium suti, promissiones suas si mauit, immo persoluit. Aug. Quia incredibile videbatur

hominibus , quod promittebat dominus, non solum stris

248쪽

2o 2 ser. S. Ioannis Donalienturapturam secit, ut crederent, sed etiam fidei suae posuῖt

diatorem, non quemlibet principem, aut quemlibet Angelum, aut Archangelum: sed unicum filium. De quarto. Ioann. s. Si crederetis Moysi crederetis forsitan & mihi: de me enim ille scripsit. Ioan. j. Hic venit in testimonium &G. usque crederent per illum Vere magna magnorum,& multa multorum testimonia habuit Christuq Crede ergo ipsis.

Ambrosius. Vides pastore Angelo credidi te: & tu Patri di Spiritui sancto crede, Angelis, Prophetis, Apollolis Stra

crede . Habet certe dominus testimonium non solum ma-pnarum personarum, sed etiam magnorum operum. Io. Io. si mihi im vultis credere,operibus credite. O dsie Iesu ,e ce testimonia tua,credibilia facta sunt nimis. Sed heu ne cator miser,adhuc vix ei credis. Bernardus. Putas ne stili Dei reputat Iesum, quis iuss ille homo , qui neque ipsius erretur comminationibus, neque attrahitur promissionibus, neque praeceptis obtemperat, neque conlitis acquiescit nonne est de eis qui latentur se nosse Deum , factia

autem negant.

Dominica in Pasone Domini. Ser. II A

TV erunt lapides Iudaei &c. Ioan. 8. Adhuc lapides in

Iesum iaciunt, qui in membra eius scandala mittunt. Solent autem homines iacere sagittas, semina, Onera, lapide, . Spiritu aliter autem sagittae sunt Dei verba: semina, nostra merita: onera, temporalia: lapides, scandala. t Iaciuntur ergo sagittar praedicando: semina operando: onae rare nunciando: lapides scandalirando. De primo. Nota quod Heliseus ad Ioas dixit. 4.Reg. I 3. Iace sagittam,& iecit: & iterum diciti Percute iaculo terram. qui percussit terram. Heliseus iratus ait. Si percussistes quinquies vel septies, percussisses Syriam, usque ad consummationem. Sagitta est verbum Dei, quod de arcu scripturae iacitur contra hostes domini, contra peccatores.Psal .Emitte sagittam

tuam dic. Augusti.Vulnerauit chalitas Cluisti, cor meum,

249쪽

nominica in Tagone Domini. Ser. III. et o j

&gestabam verba eius, in visceribus meis , quasi sagittas

cicutas. Sed heu Hypeum obdurationis multi a diabolo reis ceperunt, ita quod sagitta verbi, vulnerare per contritio nomon potest.Nau. 2. Clypeus sortium, ignitus est. Bene videbitur in iudicio,quis clypeum diaboli: quis Christi portet.

Per terram significatur terreni peceatores,qui iaculo pro dicationis percutiuntur ter, dum fides trinitatis: quinquies. dum quinque sensuum refrenatio: sexies dum sex opera misericordiae,septies,um septiformia gratia,& ptem vitio rum victoria,eis petidoctrinam inculcatur.Sed tantum tres ictus recipiunt,qui fidem sine operibus habent. De se cudo. EDeutero. 28 Sementem multam iacies in terram,& modicum congregabis. Tot semina racis, quot bona opera facis. Don. Nunc pereunt opera nostra,vt videtur: sed a ternitatis quidem semina iaciutur. Sed quia multa opera bona facis, vel in statu peccati mortalis, vel causa timoris seruilis, vel intentione commodi temporalis , de quibus heu nulla fructum aeternae vitae reci Fes: ideo de multo semine, is peparum cog regas. Iactis autem seminibus, necessaria est gratiae irrigatio. Unde Deut . t r. dicitur, quod in terra AEgypti, iacto semine in hortorum morem, aquae irriguae ductitur :terra vero Israel de coelo expectat pluuias. Multi heu aqua compunctionis vel lachrymarum habent, ex solo timore gehennae. Vnde in ipsis, quasi ab inferiori, aquae ducuntur. Quidam autem amore coelestis patriae, & in hi ς terra cor-Eis,quasi de coelo irrigatur. Hoc quoque bene signiscatum est Iudicum. j. ubi dicitur, quod cum Axa. i. fidelis anima, sedens in asino i. corpore, suspirasset, dedit pater eius. scili-eet pater celestis, irriguum in serius,& irriguum superius. De tertio. Actuum 27. Valida autem tempestate nobis i a Lctatis, sequenti die iactum secamus &c. Quicunque ergo subni ergi non vult,iaciat nauis onera, scilicet, temporalia. Iaciat certe iniusta bona restituendo, alioqui submergeretur. Iaciat etiam, eleemosynas erogando. De utroque diciis tur Luc. 19.Ecce dimidium bonorum Sc. Iaciat quoq; omnia relinquendo. Mati. 19.Ecce nos reliquimus omnia. Sc.

Ionae i. Misero ut vasa quae erant in nau i in mare Src. Aug.

250쪽

Abijce a te diuitiarum onera, abi jcea te diuitiarum vincula voluntaria, abijce anxietates & taedia: quae te pluribus M annis inquietant. De quarto dicitur hic, Tulerunt lapides.&c.Lapides sunt scandala, scilicet verba vel facta, quibus dum alij vel ad iram, vel ad luxuriam, vel ad auaritia, vel adiudicium prouocantur: quasi iactibus lapidum laeduntur . Et quia fideles sunt membra Christi: lapides' in

Christum iaciuntur, qui membra eius scandalis percutiui. N sed nota,quod quatuor modis peruarsi tentaverunt O cidere Christum. Primum gladio. Matth. a. Futurum est, ut Harrodes &c. Item praecipitatione. Luc. q. Duxerunt illa usque ad supercilium montis, super quem ciuitas illorum erat aedificata: ut praecipitarent eum. Ipse autem transies,

per medium illorum ibat. Item lapidatione,ut hic. Item crucifixione. Sed heu adhuc hodie Christum in membrix perimere tentant iudices gladio: qui gladio mundano, veIEcclesiastico male utuntur contra alios. Item Hypocrita vel traditores praecipitio,qui aliquod bonum simulando, quasi in montem ducunt Sed quia male intendunt, praecipitare quaerunt. Item scandalizatores, vel blasphemi lapidatione. Quot enim scandala,quot blasphemias faciunt, tot lapides in Deum mittunt. Item impcenitentes in crucis . xione, quia fructum crucis in se euacuant. ad Heb. 6. Rursum crucifigentes. &e. Glossi In se filium dei icrucifigunt qui gratiam eius vilipendentes

in peccatis iacent. Bernardus. Nonne satis pro te su m vulneratus noninne satis amictus p noli me plus affigerer me ea

nim plus amigit

compassio

vulis

neris tui, quam lateris mei.

SEARCH

MENU NAVIGATION