D. Joannis Eustachii Bonauenturae, seraphici doctoris, ... Sermones per annum. Praedicatoribus perutiles. Tabulis copiosissimus illustrati

발행: 1596년

분량: 958페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

DOMINICA TERTIA

post Pascha.

Terum modicum & videbitis me. Ioam ILModicum & non viderunt Deum discipuli, quando fuit in sepulchro. S iterum modiis cum & viderunt eum post resurrectionem, usque ad ascensionem aliquotiens. Sed nue considerandum, quomodo Deus videatur,

Iu Imagine,α a tergo,& a longe vf. Videmus enim Deum non in se, sed per imaginem repraesentatam in creaturis. primae Corinth. I 3. Videmus nunc per speculum. Glossa per imaginem obscuram. Videmus enim aliquas creaturas. an quibus aliqua similitudo Dei relucet. Vel videmus non facie,sed a tergo Incarnationis. Exodi. 'ar. V a ean mundo a credentibus: in extremo a decedentibus ito a fruentibus: in iudicio a resurgentibus . De primi

332쪽

Domentia II t. post Pascha. Ser, I. 287

ί6 intuebor illum, sed non prope. De secundo Actuu . 7. Ecce video coelos apertos,& Iesum stantem,quasi paratum vad suscipiendum animam meam. sicut de multis sanctis legitur, qui viderunt Deum in extremis. Quomolo aut e me in reatur videre Deum significatum est Gen. 28. ubi legitur quod Iacob supponens lapidem capiti, dormiuit , & vidit scalam tangentem coelos, & Dominum innixium scalae ..Attende quid de lapide,& de scala,& de Angeli , S de Domino dicitur hie. Lapis, duram& grauem poenitentiam significat. Hunc lapidem diabolus in panem consolationis carnalis vult verti. Matth 4. Dic ut lapides isti, panes fiant. Dormitio, mortem significat. Psal. In pace in idipsum dor am&requiescam. Super lapidem ergo dormit, qui in poenitentia dura decedit. Per scalam, virtutum gratius significatur. In scala, duo ligna principalia , sunt amor Dei 3e proximi. Gradus vero,omnes aliae virtutes. Si hanc scalafabric aueris dum vivis, tunc in somno mortis eam habebis: & Angelos pro tua salute ascendentes, & Dominum tuam animam suscipientem videbis. Sicut autem p ij quandoque vident in morte sua Dominum: sic & imp ij quandoque in morte sua vident Dominum, scilicet diabolum.Unde de quodam, beatus Gregorius ait. Ecce iuuenis paruus, drachonem vidit, cui seruiuit in vita. De tertio. Mati. s. DBeati mundo corde &c. Augustinus. Tota merces est visio. CNotate charissimi , si tam ardentissime diligitur Deus in praesenti ab electis suis, quod serrum & ignem Somne genus tormentorum parati sunt sustinere pro ipso, quod tamen nunc tam modicum videtur,quid erit in coelo, ubi non per speculum, sed per seipsum videtur Ῥrimae Ioan. tertio. Videbimus eum sicut est. Item ubi non a tergo, sed facie videbimus. primae Corinhio .decimotertio.Tunc autem facie ad faciem. Hester. decimoquinto.Vidi te domine quasi angelum Dei, & conturbatum est cor meum prae timore gloriae tuae. Valde enim mirabilis es Domine, & facies tua plena est gratiarum Item ubi non in tenebris, sed in luce clarissima. Psalmista. In lumine tuo videbimus tu.&c. Item

hi non de ipsaquo, sed de propinquo videbitur: quia et

333쪽

r 88 sermo S. Bonalienturae

ista non in remoto, sed in eodem loco cum ipso erunt. Ioan nis i . Pater quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, illiesnt mecum: ut videant claritatem meam. Pensate ex prae

dictis quam incomprehensibilis dulcedinis sit, ista visio ploriae. Unde Fulgentius ait. Dei faciem si omnes damnati in inserno viderent,nulluin dolorem, nullam poenam,nullam D tristitiam sentirent. De quarto. A pocalyp. i. Videbit ea omnis oculus, & qui eum pupugerunt. Certe oculus adulteri, & superbi, & immundi, uiuidi & aliorum peruersorii. Haec autem visio plenius nobis ostenditur in illa visione , de qua Danielis septimo. Aspiciebam in visione , donec throni positi sunt,&antiquus dierum sedit. Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie eius. Millia millium nu- nisi rabant ei: R decies centena millia assistebant ei. Iudicium sedit, & libri aperti sunt &c. Significatur enim ibi

per positionem thronorum,iudicum assessorum authoritas. Per fluuium igneum. sententiae extremae seueritas Per millia millium ministrantium , executorum copiositas . Petapertionem librorum, conscientiarum nuditas.

I Tqium autem vi debitis me&c. Ioannis :6. Valde eon

solatorium est hoc verbum . Considerandum autem , quod Dominus videt omnes simplici notitia generali bonos in gratia spiritali: malos in ira iudiciali: beatos in gloria a ternali. Videt omnes communiter : bonos amica biliter: malos terribiliter: beatos ineffabiliter. De primo. PLatmilla. De coelo respexit Dominus, vidit omnes s lios hominum terra scilicet bonos & malos in tenebris , ct in luce, & in angulo, & in publico bene vel male agentes. Ad Hebr. q. Omnia nuda & aperta fiunt oculis eius &c. O s Sol esset oculus, quanta videret in hoc mundo3 Et certe oculi Doinini, Sole clariores sunt in infinitum.Eccle. 23. Oculi Domini, multo lucidiores sunt super Solem , circunspicientes omnes vias hominum, di prosin ditatem abyssi,

334쪽

Dominica tertia post pusicha. ser. II. 1 qu

ia hominum corda, intuentes in absconditas partes. Vada ergo illis, qui occultas nequitias suas credunt celari posse a Domino: contra quos Psalm. Non videbit Dominus &c. usque qui finxit o. non consi. &c. Impij autem non attendunt Dominum videre mala omnia, quia statim non vindicat. Videt utique omnia Deus sapientiissimus : sed non sta- Fhim vindicat omnia patientis si inus. Cregorius. Conditor noster mira dispensatione consilii, & culpas respicit ,& vi uendi tempora impendit, ut longiora vitae temporalis spatia, aut conuerso fiant ad adiutorium muneris, aut non conuerso fiant ad augmentum damnationis. De secundo Mat Gthaei nono, R Lucae sexto. Vidit Iesus sedentem in Telonio &e. Matthaei quarto. Vidit duo; fratres &c. & hoc per respectum gratiar. Unde secuti sunt eum. Ergo est virtus Domini,qua statim sequuntur discipuli. O si vos vide. ret Dominus, hoc misericordiae sua oculo, utique Deus vestris oculis lachrymas educeret pro peccatis. Vnde Lucae vigesimosecundo . Cum gallo cantante , Petrum respexit Dominus: Petrus fleuit amare. Nihil enim eantus

galli, nihil clamor praedicatoris prodest, nisi respectus

oculi misericordiae diuinae, cor tangat: nisi paternis oculis , benigne filium suum reuertente, pater res eiciat. Lucae decimoquinto. Cu autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius: & misericordia motus est.&c. Ecce gratia huius visus,quo pater misericordia motus,tria sacit. Accurrit, per gratiam praeuenientem. Super collum cadit, pergratiam subsequentem. Osculatur, per fiduciam de peccatorii remissione consolantem. De tertio. Mattia. 21. Vidit ibi Hhominem non vestitum veste nuptiali. Sc. Vestis nuptia- sis, est bona vita. Ecclesiast. s. Omni tempore, vestimen- ta tua sint candida. Bona enim vita, melius vestit hominem,omni purpura, & panno pretioso. Sed quidam habet

preciosas,quidam omnino sordidas,quidam intercisas: qui partim Deo,partim diabolo seruiunt. Hi dominorum suorum vestes accipiunt,cum tamen nisi alteri eorum deseruire non possunt. Matthau 6. Nemo potest duobus dominius eruire, aut enim via. m. dic. Terribili ergo visu, carentes

preci

335쪽

r po sermo S. Ioannis Bonaventurae

preciosa veste, videbit Dominus in iudicio. O quam ardestibus oculis. Apoc. j. Oculi eius, tanquam flamma ignis. Nunc visum faciunt crudelem, scelera hominum. Gene. s. Videns autem Deus quod multa malitia esset in terra &c. Infra. Delebo inquit hominem. Sicut autem in diluuio,aquam nullus euasit, nisi per archam: ita in iudicio ignis, nullus euadet, nisi per archam, idest Ecclesiam. Qui tu ipsa

fuerit, non tantum in numero, sed etiam merito. De quarto, Ioann. I 6. Vos quidem nunc tristitiam habetis, iterum autem videbo vos.&c. Vilionis huius gaudium, non potest tolli. Visio, ii cest tantum in patria. Bernar. Illud solum S verum gaudium,quod non de creatura , sed de creatore concipitur: quod cum possederis,nemo tollet a te: cui comparata omnis aliunde iocunditas, moeror est: omnis suauitas dolori Omne dulce amarui omne decorum sedum: onane postremo aliud quodcunque delectare possit molestum. Videbo inquit vos&c. O quam dilectores suos iocunde videbit.vbi mi in eis videbit, quod oculis displicebit. Eccle. 34. Oculi Dei, viderunt diligentes se. Quod non solii gratiae, sed etiam gloriae potest intelligi. Quanto ergo plus diligimus Deum , tanto plus dilectissimi oculi Dei in nos , S certe oculi nostri erunt in ipsum. Augus . Amore Dei, nihil suauius , nihil dulcius, nihil dignius, quod quanto

quis suerit feruentior, tanto eius visio erit suavior: quanto nunc desideramus ardetius , lato ipsium intuebimur clarius,

Dominica III. poII Pascha. Sermo III.

TR istitia vestra, vertetur in gaudium. Ioann. m. M

gna consolatio est ista.iConsiderare autem hic ponsumus quadruplice versione. Vertitur enim quandoque tristitia in laetitiam laetitia in tristitiam: tristitia in tristitiam laetitia in t artitia m. De primo dicitur hic:Tristitia vel ira vertetur in gaudium. Hoc signatum est in aquis amari ride quibus Exod. is . Ostendit ei lignum quod cum m ussct in aquas in dulcedinem veria silat.Aquae amarae,re

sutiae

336쪽

Dominica III. post Pasicha. Ser. III. 29 I

sunt , vel lachrym e tribulationis, vel poenitentia Luc. 22. Egressus foras, fleuit amare. Amaritudo ergo praeseratis aduertitatis, per lignum crucis, vertetur nobis in dulcedinem aeternae iocunditatis. haec est dulcedo, de qua Iud. Ecce examen in ore leonis erat, ac favus mellis. Leo est quilibet p rsecutor, vel tubator proximorum. Apes aculeatar,sunt verba pungentia , & turbantia proximos. Quanto autem plures fuerant apes,tanto plus de mel Ie habebis dulcedinis aeterna . Vult ergo nos sustinere Deus apes in mundo,ut dulcedinem habere possimus in coelo. August. Ideo Deus,terrenis felicitatibus, amaritudinem admiscet, ne alia aliqua felicitas quaeratur,cuius dulcedo nos fallat. Ecce pulchra versio, Detit. 23. Noluit Dominus Deus tuus audire Balaam, sed vertit maledictionem suam,in benedictionem tuam. De secundo. Iob. 2o.Panis eius in utero illius Lvertetur,in fel aspidum. Si panis vertitur gulosis in tantam tristitia,quid erit de voluptuosissimis cibarijs p & certe non solium in tristitiam gehennae,vel penitentiae, vertitur voluptatis gustus.sed etiam auditus. Iob 3o. Versa est in luctum

cith ara mea &c. & organum meum , in vocem flentium. Quidam vero, detractiones, turpia verba,mala consilia, audiunt ita delectabiliter sicut citharam, sed in luctum veri tur haec cithara. Item voluptas visus. Gen. I9. Respiciens

que uxor Loth post se, versa est in statuam salis. Quid erit de ijs,qui totiens nequissimo visu peccant: ex quo semel respiciens, est ita punita 3 Per panem igitur,qui in fel aspidum

conuertitur, potest quaelibet malorum consolatio, vel v Juptas significari. In hune enim panem, lapides id est duritias poenitentiae verti vult diabolus: Dominus autem, non lapides durae poenitentiae in panes voluptatis, sed voluptatis panes, vertit in fel aspidii aeternar amaritudinis. Ber. Via iniquitatis ingredientibus mel sophisticu, progredientibus et & acetulia, egredientibus execrabile venenum aspidum. Qui hos panes comederit, omnes micae idest cogitationes& desideria, in fel tristitiae illi vertentur. Exod. ου. Omnis puluis terrae, versus est in ciniphes . Et quia pungunt remorsiones conscientiar. mi ternas significare possunt. Vi-

337쪽

Ser. g. Ioannis Bonaventu

des ergo quomodo sicut dicitur Prouer i . Risus doloretra miscetur. De tertio significatum est Exo. o. ubi virga Mosi,versa est in colubrum. Haec est virga diuinae correptionis. Psalmi Visitaui in virga dic. Virga saepe de corde lapi- deo , aquam contritionis & lachrymarum educit, sicut in virga qua petra bis percutitur, sicut significatur. Nume.*o.

Per colubrum autem, horror damnationis significatur. Vim de de vino carnalis delectationis dicitur,Prouer. 23. In nouissimo mordebit ut coluber. Virga ergo, in colubrum vertitur,quando in obstinatis, pr arsentem tribulationem, ho ror damnationis sequitur, quando hic & in suturo affligi-gimur. sicut de Antiocho legitur z. Macha. 9. & Herode Actuum it. Nota historias. Greg. Poena praesens, si amicti animum conuertit, finis est culpae praecedentis. Si tamen ad timorem minime conuertit: initium est poenae sequentis. Sed econtrario legitur Nu. l . de virga Aaron arida, quae flores, & si iactus habuit: quia castigatio electorum , si res virtutum in praesenti, & fructus praemiorum producit in suri turo. De quarto Hester. io.Paruus sons creuit in fluuiu,&in luce solem luci conuersus est,& in aquas plurimas re dundauit. Fons est charitas, vel consolatio Spiritussancti. Ioa. . Fiet in eo fons&c. Omne autem gaudium spirituale quod habetur, hic in amore Dei, & proximi, & in consolationibus spiritussancti, exiguum est, respectu consolationis arterna'. Ideo dicitur sons paruus. Per fluuium autem, abundantia voluptatum aeternarum significatur. Psalm.Torrente voluptatis, potauit eos. Per lucem vero, splendor antimarum. Isa. s8. Implebit splendoribus animam tuam. Per solem claritas corporum. Matth. y3. Tunc iusti fulgebunt

sicut sol. Per aquas plurimas, omnium Saudiorum accidentalium sopia siῖnificatur.

338쪽

DOMINICA Q V A Rpost Pascha.

Una autem venerit ille, arguet mi duinde peccato Sc. Ioannis decim sexto. Qui no vult argui de peccato, se iur-tur illum qui ait Ioannis octavo. Quis

ex vobis arguet me de peccato. Considerandum autem quod arguitur peccatum corde, ore, opere. Arguitur in

corde quadrupliciter. Vid. licet interius, exterius, inferius, superius. Interius per conscientiam. Psalmista. Arguam te&slatuam contra te. n. t. Glorsa. Primo ostendam te tibi, R displicebis tibi: sicut serpens,& quaelibet horribilis bellia, displicet homini, & fugit dueam videt. si peccator , animam propriam ob horreret, si eam vaderet. Est enim serpente horribilior. Matth. a 3. Sempentes genimina viperarum &c. Quare ergo seipsum non fugit poenitendo,nisi quia se non videt , & se ante faciem no habet, sed a tergoρ Augia. Omnis qui non videt peccata sua, post dorsum seponit. Item exterius P scriptura. I. Timo. z. Scriptura diuinatus inspirata. utilis est ad docendum,& guendum &c. O quomodo. superbos, auaros, fornicatores, S alios peruersos,terribiliter arguit scriptura. Item inserius per infamiam. Hiere. 2. Arguet te malitia &c.Uerecundia infamiae, ex malitia perueniens sepe arguit impios, ct hanc saepe arguitionem timent & sugiunt homines plus qua Deum. loann. 3. Qui male agit &c. usque non arguantur opera eius. Item superius per gratiam, siue perinspirationem diuinam, per Spiritum sanctum. Unde hic dicitur. . Cavenerit ille, arguet mundum de peccato, quod comiserunt, de iustitia quam neglexerunt, & de iudicio, quMd no timuerunt. Ille spiritus argu it Magdalenam & Petrum,& multos alios poenalentes, ua dure quod aeuerunt. Arzuitur etia peccari .

339쪽

9l S. Ioannuis sonaventurae

peccatum,ore quadrupliciter. Videlicet ore iumentino, humano, angelico,& diuino. Iumentino , ut de Balaam e citur a. Pe. 2. Correptionem habuit vesania suae, subiugale mutum animal, hominis voce loquens,& prohibuit Prophetae insipiem iam δα. Vere magna verecundia, quod as

na arguit peccatorem. Item ore humano. 2. Tim . . Argue,

increpa, obsecra Scc. Sicut arguebat Herodem Ioannes pro incestu. Aug Qui errantem non corripuerit, de neglige tia iudicabitur. Qui pro eo nonorauerit, de pernicione iudicabitur. Haec argutio, ad praelatos pertinet ex auctorit te. Unde Hely qui non arguit filios, fractis ceruicibus expirauit. I. Reg. q. Ad omnes autem pertinet ex charitate.

Mati. i 8. Si peccauerit in te frater tuus &c. Item ore Angelico. Vnde Iacob ad Labam ait. Gen. 3r. Asdictionem mea, ct laborem meum respexit Dominus, & arguit te heri. Nota quod dicit beri. Certe tu peccator, non solu heri, immo quotidie ab Angelo tuo posses argui. Neq; mirii de Angelo, etia diabolus arguat impios, quod dolenduest.Arguit utiq;

accusando. Apo. I 2. Proiectus est autem accusator &c. Gre.

Malignitas spiritus, cogitationi. locutioni, atque operi nostro insiliit frequenter, si fortasse quid inueniat, apud examen aeterni iudicisi, accusator existit. Item in ore diuino .f. Christi tu dicio. In canonica Iudae. 3.ca. Ecce veniet Dominus in sanctis milibus suis , facere iudicium contra omnesi arguere oes impios, de operibus iniquitatis eoru &c. Ecce patet quod in iudicio arguentur impij, de impia oporatione. Item de impia locutione. Vnde sequitur. Et de omnibus quae locuti sunt. Item de impia cogi tatione .Eccl. i 7. Quid nequius quod excogitat caro & sanguis, & ex hoc arguetur Arguitur etiam peccatum opere quadruplἰ citer videlicet opere correctionis in mundo Ad Heb. 12.&Pr uer. 3. Fili mi, noli negligere disciplinam Domini , neque fatigeris dum ab eo argueris. Certe non debes fatigari, quia signum est diuinae dilectionis. Apocal. 3. Ego quos amo,a guo & castigo. Augu. Si exceptus es a passione si agellorum, exceptus es a numero filiorum. Ite opere passionis Christi in patibulo. Iob χ.Non est, utique qui utrumque valeat a P

340쪽

ylere,& ponere manus in ambobus. sicut olim conquereba r Iob. sed certe postea Christus, in passione sua fatissa' ciendo armuit 'trunque . s. poenam & culpam, & manu ambobus scilicet in patrem suum,& in hominem misit, ambos reconcilianil'. Vel utrunque arguit, scilicet diabolum ci hominem : diabolum tanquam deceptorem : hominem. q. transgressorem : & manum in ambobus misit, diabolum seriendo : hominem eripiendo. Item opere damnationis, ut in inferno. Item correctionis in purgatorio. De utroque licitur in Psalmista. Domine ne in furore tuo arguas me , .cia inferno: neque in ita tua corripias me, in purgatorio.

Dominica IIII. pH Pasicha. Ser. II.

PRinceps mundis uius iudicatus est. Ioan. 36. Princeptamator mundi,diabolus est,sub cuius principatu sunt omnes iniqui. quidem iam iudicatus est , & tamen quotidie operatur,unde grauius iudicetur. Cum aut e princeps debeat esse fidelis, pacificus,clemens, iustus princeps tenebrarum, totum per contrarium habetinraudolei tisiimus est in promissione. Inquietissimus in tentatione, crudelissimuq in perditione, iniustissimus in retributione. De prim Hierem.6. Omnes isti principes declinant ,ambulantes fraudulenter &c. Principes isti sunt doemones,qui vere fraudulenti sunt: promittendo enim dignitates , vo aluptates, diuitias, longam vitam , finalem poenitentiam, Multos decipiunt. Grego. Diabolus modo aliorum facta grauiora, modo nil esse quod perp ratum est: imodo misericordem deii loquitur , modo subsequens tempus ad poeritentiam pollicetur: ut.per hoc decepta mens abducaturo intentione poenitentiae , & suspendatur. Prpuer. it. Constia impiorum fraudulenta&c O quanta fraudulentia, tam maxime arrident homini, in prosperitatibus,ut fallat sciui , & vanitatibus, tunc maxime timendi sunt. Cy- /Dianus. Diabolus blanditur ut fallat, arridet ut noceat, eicit ut occidat. hoc significatur a. Reg. ro. iii Ioabyrin ser.s. Ioau. T cipe,

SEARCH

MENU NAVIGATION