D. Joannis Eustachii Bonauenturae, seraphici doctoris, ... Sermones per annum. Praedicatoribus perutiles. Tabulis copiosissimus illustrati

발행: 1596년

분량: 958페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

3 18 ser. S. Ioannis Bonavent a

Interrogat quoque vicarius Dei in confessione. Interrogat

di Deus in extrema examinatione. Sapientiat sexto. Interrogabit opera nostra &c. Inueniunt virtutum opulentiam.

Mati. I 3. Simile est regnum coelorum, thesauro abscondi. to in agro.&c. Thesaurus in agro, est opulentia virtutum in corde. Iste thesaurus,etiam in sepulchro religionis inuenitur,& poenitentis . Iob tertio. Quasi effodientes thesauru , gaudent vehementer, cum inueniunt sepulchrum. Item inueniunt cognoscendorum sapientiam: quod etiam de Sapientia increata,quae est Christus, intelligi potest: qui per

Mellam verae cognitionis inueniri potest. Matth. 2. Inuene runt puerum cum Maria matre eius. Sicut autem nec Sol in nocte, noc rosa in stabulo : sic nec Christus in carnali senima inuenitur Iob. 28 Non inuenitur in terra suauiter via

uentium. Bernar. Circuire possim coelum,terram, mare,

aridam,& nusquam te inuenia in cruce. ibi dormis, ibi pascis, ibi cubas in meridie. Dε 1. Ecclesiast. 23. Qui timeneo Deum, inuenient iustum iudici uin, hic viduae, & pauperes , de Deum timentes, raro inueniunt iustitiam: ibi autem inuenitur, August. Ferto iniurias securus esto, faciet enim Dominus misericordias,& iudicium,omnibus iniuriam patientibus. Sed attende in die nouissimo,triplicem inuetionem timentibus Deum. Inuenient enim membra sua in rei surrectione,siue lupi, siue canes, siue vermes comederint ea. Ad Heb. ii. Alij distenti sunt; non suscipientes redemptionem,ut meliorem iiivenirent resurrectionemi Inuenisit opera bona, in manifestatione Eccl. xi. Mitte panem tuum super transeuntes aquas.& post multa sempora, inuenies ilium, inuenies certe panem eleemosynarum tuarum , quando dicetur tibi illud. Mati. as. Esurivi,& dedistis mihi ad

manducandum.&c. sic & alia bona ibi inuenies. Ec5 trario de quibusdam dicitur. Psal. Dormierunt somnum suu , di nihil invenierunt omncs viri diuitiarum, in mouib. suis. In resurrectione enim,de somno mortis surgent,& nihil inuenient in manibus suis. August. Vis aliud inuenire in manibus tuis postea: noli contemnere modo manum pauperis,

di respicere manos inanes,si vis habere manus plenas. Itsi, invenitur

362쪽

In Rogat. sermo VI. 3 is

inuenitur Iustitia in retributione. Eccle. ia. Bene sae, & tuis fio,& inuenies retributionem magnam: & si non ab ipso,

certe a Domino. Econtrario impis inuenient malam retri--butionem. Psal. Inueniatur manus tua,omnib. inimicis tuis.

De tertio. Prouerb.xi. Mulier gratiosa. i.anima sancta, Pinueniet gloriam. In hac gloria, inuenient iusti superis,opulentiam,& diuinitatem. Prouerb. 8. Qui mane vigilauerit ad me, inuenient me. Mecum sunt diuitiae, & gloria, da opes supernae,&iustitiae. Bern. Additur iustitia , quia in mundo diuitiae,& gloria,& opes,saepe cum iniustitia habetur . Vnde iniusti diuites, iustos aeternos attingere non possunt. Mati. I9. Facilius est camelum Sc. Item inueniet intra se gratissimam liocunditatem. Esa. s I. Gaudium, ct laetitia inuenient in ea,gratiarum actio, &vox laudis. Vnde dicit utrumque.sgaudium,& lcetitiam, propter utraque stolam,nue gloriam,corporis,& animae ' qui econtragio hic gaudent contra Deum,ibi gaudere in Deo non ponsqnt. Prouerb. I . Extrema gaudij,luctus occupat. Item iauenient extra se iocunditatem,sangelorum & hominum. Joannis.x. Ingredietur,& pascua inueniet. sicut in pascuis multae sunt herbae,quibus oves reficiuntur a sic intra nos, tot erunt herbae,quot merita nostra r extra nos tot herbae quot sancti,vel potius,quot sanctorum merita, S praemia ,huibus aeternaliter reficiemur. EZe.34. In montibus excet sis Israel,erunt pascua eorum,ibi requiescent in herbis visientibus, Montes excelsi, sunt ordines Angelorum.

in Rogationibus. sermo VIL

Onstemini alterutrum peccata vestra. Ιae. s. vea tus Isidorus. Consessio sanat r confessio iustificat confessio peccati veniam dat,omnis spes in conses sone,consistit in misericordia.Quia ergo tam necessaria est confessio,considerandum est, cui,quid,quando,quomodos tu debeas confiteri. Attende ergo confessoris auctoritate,

teris foeditate temporis congroitatem,tasessionis qualitate

363쪽

3ro Ser. IIoannis Bonaventura

litatem. De primo Lue 1 . Ite ostendite vos sacerdotibus, August. Praeveniat homo iudicium Dei, per consessionem :praecepit enim Dominus mundatis,ut ostenderent se sacem. dotibus. Sacerdos ergo debet esse, cui confitendum est : &talis sacerdos qui tibi sciat dare consilium Quidam autem, si in eadem paroc hia, sciant sedentes decem sacerdotes, libentius accedunt ad simpliciorem. contra quos ait August. Qui confiteri vult peccata, ut inueniat gratiam, quaerane sacerdotem scientem soluere, & ligare t ne ut si negligens circa se extiterit, negligatur ab eo, qui misericorditer monet,& petit, ne ambo in foveam cadant. Confitendum ergo est,habenti auctoritatem , &scientiam. In necessitato tamen laico confitendum,si sacerdos haberi non possit. Au P gustinus. Fit dignus venia,ex sacerdotis desiderio, qui crimen confitetur socio. Si autem nee laicum habere possis , confitearis Domino,consessbri summo. Psalmista.Dixi confitebor Domino. De secundo. Prouerbio. vigesimo GDuo. Qui abscondit scelera sua , non dirigetur: qui autem consessus merit,& reliquerit ea, misericordiam consequetur. Ecce scelera debet confiteri homo,& sua,non alterius scelera. Psalmista. Confitemini aduersium me. &c. Non solum autem scelera mortalia, sed etiam venialia peccata , sunt confitenda. Augustinus. Ista assidua peccata ,& quodam modo ne eessaria, assidue lauentur in consessione, assidua restaurentur iubilatione. Item super illum locum, cffitemini alterutrum peccata vestra, ait Beda . Coaequalib. quotidiana,& leuia: & grauiora sacerdotibus pandimus. Melius tamen est,& leuia,& grauiora sacerdotibus confit eri Potest aurem homo confiteri scelera sua, secundum trafgressiones decem mandatorum,vel secundum ordinem septem mortalium vitior unam filiarum eorum. Osteri quoque debet circunstantias peccatorum, de quibus versus. Aggrauat ordo, locus, perfecta scientia, tempus. Aetas, conditio, numerus,mora,copia, causa. Et modus in culpa, sta- R. rus altus,lucta pusilla. De tertio. Ecclesia. t . vivus, &sanus confiteberis. Ecce tempus consessionis dicitur vivus

in ut dou quia non potest consteti in inserno. Psal. In ii

364쪽

hrno autem,quis confitebitur tibi λ Max Ime autem tepust confessionis est, tum fanus es,dum poenitentiam facere po- . tes. Confitendum est ergo huius vitae tempore,non tempore uno,sed multis temporibus. Nee.9. Confitebatur peccata sua &c. usque quater in die, & quater in nocte confitebantur. O si modo quater in anno confiteri velles. Semel quilibet tenetur,postquam ad annos discretionis venerit,& recipere corpus Domini i alioquin sicut dicit canon de poen. di re. c.omnis utriusque, ab ingressu ecclesiae arceatur, di moriens eoclesiastica careat sepultura. Quanto ergo is pius,&etiam pluribus, homo confitetur, tanto melius est. Augus. Quanto pluribus constetur in spe veniae,turpitudinem eriminis : tanto facilius consequitur gratiam remissionis. SDe quarto. Require primum in primo sermone . Confitemini alterutru peccata vestra, per totum. ubi satis inuenies, qualiter homo debeat confiteri. De quo etiam nota versus. Sit simplex, humilis, confessio, pura, fidelis. Verast, accusans, sortis, parete parata e O peccator, si confiteam ris, ad confessionem quoque te alliciat quod ait Augu. Credendum quod omnes eleemosynae, opera iustitiae,& opera. tiones misericordiae,succurrant recoPoscenti morte suam ad conuersonem.

In Rogationibus remo VIII.

PVis te, Saperietur vobis. ue. s. Magna gratia ilIe hoe dicit,qui sicut dicitur Apo.j. habet clauem David,

qui aperit,& nemo claudit Rc. Considerandum aute v quod est pulsatio diuina ,humana,diabolica. Pulsat Deus, 'pulsat homo,pulsat diabolus. De. t. Apo. 3.Ego sto ad ostia, ct pulso Sc. usque coenabo cum illo.Ostium cordis,est libe- aram arbitrium ad quod pulsat Deus baculo crucis, tintinabulo pr dicationis,malleo timoris damnationis. O infelix obstinatio peccatoris r statim aperis ostium amico et de non vis aperire Deo tuo stanti ad ostium. Intromittis adulterum turpissimum , scilicet Diabolum , & non purui atm sponsum speciosissimum.A. digit alitem hunc spodsera

365쪽

322 Ser. I. Ioannis Bonaventura

sum, illa sancta anima,quo ait. Cant.s .Vox dilecti mei pus

fantis, aperi mihi soror mea,amica mea, columba mea. Se immaculata mea. Qvqcunque anima sic pulsantem Domi

num non audit, mortua est Bern. Pulsat Dominus voluntatem , ct inuenit eam mortuam , utpote veneno secularis

delectationis suffocatam. Pulsat sensualitatem , Rinuenit insanam. Sed quia non auditur pulsans suauiter, pulsat tandem.&grauiter per infirmitates, Raduersitates.Lu. I 2. Uos

similes hominibus ex p.&e. Vsque eum venerit, & pulsauerit. Glossa per aegritudines, mortem propinquam demon-V stando. De lecundo. Dicitur hic pulsate,& apv.Pulsandum est desiderijs & suspirijs, lachrymis, orationibus , ca-sigationibus, ad ostium diu in s misericordiaria Diu autem , S alte pulsandum est, propter distantiam ostiarij. s. Christi,de quo. Io.x. Huic ostiarius aperit. A quo homo tanto plus distat, quanto plus peccat. Psal. Longe a peccatoribus s. lus. Aug. Non regionibus Ionge est quisque a Deo, sed affectibus. Amas Deum, prope est: odisti Deum, longe est. Esa. s s. Sicut exaltantur coeli a terra, sic exaltatae sunt viae meq a vi js vestris, cogitationes mes,a cogitationib' vestris. Item: propter periculum pulsantis,quoniam hostes ad occidendum sequuntur.Hester 14. Omnis Israel pari mente,&obsecratione,clamauit ad Dominil, eo quAd eis certa mors impenderet. Hester quoque regina,confugit ad Dominum, pavens ad periculum quod imminebat. Nota historiam. Hester est anima : Aman est diabolus: quo persequente , fugiendum est, pulsandum est in oratione ad Dominum, . Esa i9. Clamabunt a facie tribulantis. Pulsate nunc charissimi,quam diu dies est misericordis, ostium no est clausum, alioquin pulsabitis post mortem, vel in iudicio inutiliter. Luc. I 3. Cum autem intrauerit pater familias, &clauserit ostium, incipietis soris stare,&pulsare ad ostium Sc Glossa. Claudet ostium,cum reprobis locum poenitentiae tollet: qui foris stantes pulsabunt. i. a iustis segregati, misericordiam, quam contempserunt,frustra implorabunt. De tertio. Iudith a Nullus audebat cubiculum. i. tabernaculum virtutis asyrior. in pulsando, vel intrando aperi

a re.

366쪽

re. Ex hoe patet,quod ad alia tabernacula, bene pulsabant Ahrii. Ex quo accipitur,quod Ahri; sunt daemones, qui

in negociationibus,frequenter nos circumueniunt. In te pore enim negociationis, pro vili precio emunt animas. Quidam enim vendunt eis animas suas, pro temporalibu quidam pro luxuri j ,qnidam pro alijs vitiss. Ioel. 3. Puelifii dest animam vendiderunt pro vino, ut biberent . pro vino carnalis.s voluptatis. O quam infelix mercator, o quam gloriosum est,quod amittitur,quam graue quod mercatur, quam vile quod appetitur,quam infelix commercium .soeda voluptate,ardorem mercari sempiternum. Tabernacula d qmonum, sunt peccatores. Iob. I 2. Abundant tabernacula pr donum. i. daemonum,qui pr dantur animam ab omni bono, ut crucietur in Sterno supplicio. bernaculum virtutis eorum,est magnus exercitus peccatorum,& obstinatus, &multos ad decipiendum trahens peccatores. Pulsatio Ah-riorum,est impugnatio daemonum,qui non solum delectationibus pulsant, sed quandoque aduersitatibus: sed quia

capitalem quemlibet peccatorem inquietare, per aduertatatem demones quandoque non audent, ne sorte ad flagellum conuertatur. Ideo ad tabernaculum virtutis non pulsatur, vel quia non adeo securi sunt,propter illud Iob 11. Ducunt in bonis dies suos&c . Unde de nullis quantumcu- ue magni peccatores fuerint,nisi desperent, prosperatur: e ijs autem qui ob successus securi siunt, dici potest illud Gregorij.Continuus successus rerum temporalium, certissimum aeternet damnationis est indicium.

In Rogationibus. Sermo IX.

PVis te, S aperietur vobis. Luc.xi. O quanta consola Ytio esset,si carcer captiuo: thesaurus mendico : palatium expulso: sepulchrum mortuo , aperiretur: o Q. libenter tales pulsarent pro apertione.Et ecce hic dicitur. Et aperietur vobis. Aperietur utique carcer culpae, ad euadendum: thesaurus gratiae,ad accipiendum; palatium gloriae a

367쪽

tiae, ad ingrediendum et sepulchrum miseriae, ad resurgenes

dum. De Primo .Exo. 6 I. Spiritus Domini super me &c. v sq, eo quod unxerit me,ad annunciandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde,& prqdicarem captiuis indulgentiam,& clausis apertionem. Mederi ad contritionem , apertio ad consessionem,indulgentia ad satisfactionem referri potest . Nota quod dicit, ut mederer . Me detur enim de animabus, per contritionem,& poenitentiam. O insania egroti: anima tua languet in peccatis, usque ad mortem q- ternam,& non quiris medelam. Primo die quetris corporix medelam,S non animqtriginta,vel quadraginta annis languentis. Io. Chryso. Si sorte in corpore, paruit aliquid morhi pulsauerit, statim medicos adhibemus,& pecuniam profundimus: anima vero quotidie cum vulneretur, cum per singula lanietur, uratur, pr cipitetur,& modis omnibus patiatur,ne parua quidem pro ea nos cura solicitat. Item nota, quod ait pridicarem captiuis indulgentiam solet maxime indulgentia, dedicationi templi vel altaris,vel accipiε, tibus crucem prqdicari. Sic certe si templum animet tu et, &altare cordis, Deo de dicatur, & si crucem poenitentiae acceperis, indulgentiam magnam habebis. Iudith. 8. Indulgentiam eius, cum lachrymis postulemus. Ite nota, quod ait. Clausis apertionem. Diabolus tenet peccatorem clausum , sed ecce Christus,clauem ad aperiendum , de coelo porta' uit,& amico tuo reliquit. Matth. i5.Tibi claues &c Sed heudiabolus cauet,ne aperiatur. Esa. z4 Vinctis eius non aperuit carcerem. De 2.Num. 2o.Domine Deus, audi clam rem populi huius,& aperi eis thesaurum tuum, sontem a que vivet. Certe thesaurum dicit,non aurum, non argentu,

sed fontem aquq viuq. Aquae sunt irrigationes gratiarum Spiritu siancti. Ioa. q. Fiet in eo fons aquq salientis in vitam ternam. Aperit ergo Christus thesaurum suum, ut tu a perias ei thesaurum tuum. Mail. 2. Apertis thesauris suis&c. Solent reges aperire thesaurum, tempore belli, sic & Chrisus militibus suis, thesaurum gratiarum, ad danda stipendia aperit, quos fideles in bellis, contra hostes animae noscit.Psalin. APem tu manum tuam &c. August. Mirabilit e I suorum

368쪽

suorum sidelium pauperiem ditauit, & in descientibus bo.

nis, thesaurus plenus ipse permansit. Sed heu econtrario diabolus, suis militibus, scilicet superbis, auaris, luxurio sis, aperit thesauros illos, de quibus. Prouer. x. Nil pro deinrunt thesauri impietatis. Vnde de Antiocho, qui diabolu fgnificat. I. Macta ab.tertio. Aperuit rarium suum,& dedit stipendia exercitui &c. De tertio. Psalmist. Aperite mihi portas iustiti et &c. usque iusti intrabunt in eam. H qc au drtem apertio, facta est per clauem crucis Christi. de qua ED. vigesimo secundo. Domus Dauid dabo clauem super liv. eius,& aperiet,& non erit,qui claudat, scilicet ante diem iudicis. O gratia magna, anima de proprio domicilio corporis expellitur, ut palat um coeli, ei aperiatur: sicut patet de Stephano. Actuum septimo. Video coelos apertogdi cst. Sequitur. Et claudet,& non erit,qui aperiat, scilicet post diem iudici j. Nulli enim postea aperietur. Unde Matth. vjg sim quinto. Domine Domine aperi nobis Sc. usque nescio vos. Gregor. Tunc regni ianua lugentibus claudetur, quae modo quotidie aperitur, sed heu sicut co lum apertum est prudentibus,& infernus latuis,& esiaritatem non habentibus est apertum. Esa. s. Dilatauit infernus animam suam,& aperuit os suum,absque ullo termino. De quarto. Ezech.trigesimoseptimo. Ecce ego aperiam tumulos vestros, & educam vos in terram Israel, id est in patriam coelestem. Quidam sunt quorum sunt corpora insepulchro, sed animς in inferno. Clavem autem ad aperiendum, quod mors clauserat in sepulchro,& diabolus in inferno, sibi retinuit Christus. Apocalypsis primo. Habeo

claues mortis,& inferni. Tunc certe aperietur terra, ad iudicium resurgentibus, quq aperta est quandoque, ad intex- num descendentibus. Psalmi- Aperta est terra, de dalutis uit Datan.

369쪽

Vnquid ad praeceptum tuum euolabitur Aquila in arduis ponet nidum suum. Iob 39. Aquila Christum significat, qui hodie leuatus ad coelos ascendendo, in arduis nidum suum posuit , ad dexterana patris sedendo. Bene autem Christus A quilae comparatur, propter sanctissimam communionem,propter gloriosissimam resurrectione, propter subtilissimam Ascensionem, propter limpidissimam cognitionem. De primo. Iob 3 .Pulli aquil , lambunt sanguinein, lambunt si deles sanguinem de calice. Mati. 26. Bihite ex hoc omnes, hic est &c. Labunt etiam in deuota passionis Christi recordatione. Certe nunquam fuit aquila ita liberalis, sicut aquila nostra Christus. Aquila enim licet sittant et liberalitatis, quod escam suam communicet alijs auibus, non tamen propriam carnem, vel sanguinem corporis sui,communicat: quod utique Christus facit. hic enim sapuis, non solum pullos pascit,sed etiam pullos liberat, sicut struthio liberauit pullum suum. Require supra in sermone. . Sanguis hircorum. hic sanguis hirsorum, non solum pullos pascit, non solum pullos liberat,sed et ii pullos vivificat si ut de saguine pelicani dicitur, quod pullos suos mortuos, tutia die vivificat. Peticanus noster est Christus. Psal. Si. B milis factus sum pelicano &c. De secundo. Psal. Renouabitur ut aquila,iuuentus tua. Aquila nostra. Christus, renoua us est. Ad Phil. 3.Resormabit corpus humilitatis nos rar, configuratum corpori claritatis suae . tunc plumas antiquas miseriarum praesentium proijciemus: tunc per dote agilitatis celeriores omni aquila erimum se. 4o. Asiamet pennas ut aquilae,current,& non laborabunt &c. Revera. n. corpus glorificatum,citius transiret mille miliaria, quam

Aquila unum passo m. Ansel . Velocitas agilitasque tanta Φ

, nos

370쪽

In Ascansione nomini,sermo J

pos concomitabitur, ut ipsi angelis Dei qquq celeres si unqs

qui de coelo ad terras,&e conuerso, dicto citius delabun tur. Nota quod aquila,quia senectute praen imia, curuato rostro, cibum sumere non valet, languescit Vnde cogente inedia, tandem vneum rostri, ad petram decutit , Stune semens cibum renouatur. Sed cette si renovari vix er lgloriosam resurrectionem,oportet te ad duram,& grauem p gnitentiae petram, curvitatem rostri. i. detractiones , peri ria, mendacia,& alia peccata labi 'rum deponere, immo o-

mnium peccatorum curvitatem. Pet. 2. Deponentes Om.

nem malitiam : sic enim cibum doctrinae, & euchari iliae, spiritualiter sumere poteris. De tertio dicitur hic. Nun. Cruid ad praecepturi tuum &e. Eleuatus utique fuit Chrius,super se choros Angelorum,ascendit super chexu. &ς.. Nidum siue sedem habet ad dexteram maiestatis in excet R. Pulli huius, debent addiscere alte volare, pennis Virtutum: ad hoc enim . aquila nostra Christus, super inos volauit. Deute. 32. Si ut aquila prouoca's &c. Alar autem quiabus volandum est,sunt charitas Dei,& pro 3imi.Qugustiau: Quisquis dilexerit Deum, S proximum, animam suam habet pennatam liberis alis,sancto. Lamore volante ad Dominum, quicunque alarum istarum carueris , ad eqlum nota volabis. his autem alis, itofi s Iuni volamus ad Dominum, sed etiam essugimus diabolum Apoc.xij Datae sunt mulie riduae alae aquill magnae, Sc. Has alis,draconem septem capita habentem i.diabolum, cum septem capitalibus viiijc Devadis. De q. Nota quQd aquila acute videt. Iob 39. De

longe ocula eius prospiciunt. Ita Christus acutiissime vi det. Ad Heb. . Omnia nuda,& apcrta sunt oculis eius.Vnde ne q. in tenebris,neque in angulis occultissimis, aliquid si, quod non videat: ammo S cogitationes cordis nostria Item sicut ille,qui malum non videt,&detestatur, quandoque dicit 'cienti,Vaeh tibi,quid facis e sic Christus acu

tissime videns mala hominum,in terra, clamat peccatori ius v li vaeli vaeli. Apo. z.Audiui vocem aquilae volantis χedium coeli, dicentis magna voce vaeli. Aquila est Chri-

.habitantes in terra, terreni peccatores sunt,quibus di a. s. Bona. ea. T cjt,

SEARCH

MENU NAVIGATION