D. Joannis Eustachii Bonauenturae, seraphici doctoris, ... Sermones per annum. Praedicatoribus perutiles. Tabulis copiosissimus illustrati

발행: 1596년

분량: 958페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

usare, qui non habet veniam : te accusa, & accipIs indul-

sentiam. Item vera, in confessione non mentiaris, nec dei peccatis, nec de peccatorum circunstantijs requisitus a consessore, deneges veritatem. Valde enim ineruditus est, qui in confessione mentitur. Eccle. , De mendacio ineruditionis tuae confundere. Non confundaris confiteri peccata tua. Eruditus utique homo, magis de mendacio, quam de veritate deberet confundi. Sive ergo propter verecundiam pecςatum negando vel attenuando, siue propter humilitatem

culpam fingendo, vel salse aggravando mentiaris, inerudita di inutilis est tua consessio. Noli ergo confiteri sicut C ym, qui dum fratricidium humiliter debuit confiteri requirenti domino : Vbi est Abel frater tuus: respondit,Nescio, Lnunquid custos fratris mei sum ego λ Gen. q. Item pura, ut in confestione tua intedas dimittere & emendare peccata tua, & facere de coetero quod Deo placet. Vnder. Esdrhao. Vos transgressi ostis Sc. Et nunc date consessionem domino Deo patrum vestrorum, & facite placitum eius. Si ergo ante Pasch a xonfiteris, quod tamen post latendis facere sicut ante; vel si infirmitate flagellatus a domino , non intendis si euaseris,Dei placitum sacere, sed tuum tunc tua confestio impura est. Noli ergo confiteri sicut Pharao. Exod.9. Qui flagellatus , dicit peccaui: &nunc dominus

iustus: ego autem & populus meus impij, hac tamen consessione, Doo obedire non intendebat. Item integra, ut es- fundas in consessione quicquid culparum habes In corde. Psalm. Confitebor tibi domine in toto corde meo. quod nosolum de consessione laudis, sed etiam peccatorum accipi

potest. Si ergo nullam quantumcunque verecundam culpam in corde retinueris, tunc in toto corde consteris.Thre . . Estunde sicut aquam cor tuum. Non dicit effunde sicut oleum, vel sicut sanguinem, vel sicut lac, vel sicut vinum. In his enim aliquid remanet de substantia , vel de de colores, vel de sapore , vel de odore dum estunduntur. r unde tu tegraliter sicut aquam. Integritas etiam consensonis, in hoc attenditur, quod non diuidatur. Unde Aug.

quidam viri celant, quod alij manifestandum conseruant, ' quod

352쪽

quod est se laudare,& ad hypocrifim tendere. Non ergo oonfiteri sicut Achor. Iosue. . Vere ego peccaui Domino Deo Israel &c. Consessus quidem fuit surtum, sed quod propter hoc occisi erant. 36.homines tacuit. Item nuda. Prou-a8.Qui abscondit scelera sua,non dirigetur,qui autem corasessus fuerit,& reliquerit ea, misericordiam consequetur Non debet ergo abscondere peccata, neq. excusare: sed nu- de consteri,& factum,&circunstantias aggravantes , tamε sque turpibus verbis,& indecentibus. Vtide August. Ospuum,ostium aperiatur,& elaudatur.Aperiatur ad peccati accusationem nudam: claudatur ad peccati excusationem. Noli ergo facere pallium peccatis tuis. Noli consteri sicut Saul. I.Reg. Is . Incusatus.n .a Samuele detrausgressione ma dati Domini,quod praeeepaum suit non parcere Amalechitis,& peccatoribus,quando debuit auaritiam. et inobedietiam suam confiteri,culpam palliauit dicens: Pepercit populus melioribus ovibus,& armentis, ut immolarent Diio Deo tuo Item pia,ut cum spe veniae eonfitearis. Consebito n. multis remissionem obtinuit peccatorum.Vnde. I. Io. 1. Si confiteamur peccata nostra,fidelis,& iustus est, vi re. no pe.ri.Noli mi ser confiteri sicut Iudas,qui sicut dicitur , Nait. 17. Poenitentia ductus,retulit triginta argenteos principibus sacerdotum,dicens- Peccaui tradens sanguinem iustum. Vere suit haec consessio, sed impia propter desper 'tionem s propter quam & laqueo se suspendit

In IV gationibus. Sermo ID

ID Et ite, 3t dabitur vobis. Luc. tr. O quim magna promis L so,magua hic fiducia orandi. sed circa petitiones o

rationum nostrarum, attendere debemus nostram necessitatem : petitionis dignitatem : diuinam largitatem. Cis. ca primum notandum est,st homines orare nesciunt', qui, proprias necessitates ignorant. Consideranda est triplex neces itas. Prima est hostis seuerissima impugnatio. Haec figueata est la Holulatae obsidetate filios Israed, sicut dicitur Iuditu

353쪽

D Ugationibus: Sem . I. 3os

Iudith 6. Per totam noctem intrans ecclesiam orauit, petens auxilium a Domino Israel. Sicut obsessi ergo a Tartaris,vel a serocissimis inimicis: sic instantissime oremus, quia obsessi sumus a daemonibus,in vili castello corporis.

secunda est hominis vilissima desectio,& paupertas, quia neque hospitium habet homo nisi petat. Psal. Unam petii

a Domino, hane requiram, ut inhabitem in domo Domini. item neque panem vitae,& gratiar, habet homo, nisi petat. Psal. Vitam peti)t a te. Luc.xi.Quis ex vobis patrem petisspanem &c. Item neque alias necessitates animae habet, nis petat non solum a Deo, sed etiam hominibus ingredientibus templum gloriae coelestis. i. a sanctis: sicut significatum est inclaudo illo, de quo Actuum 3. qnem ponebant quotidia ad portam templi,quar dicitur speciosa, ut peteret eleemosynam ab introeuntibus templum &c. Sicut ergo, qui

mendicant ante fores ecclesiarum,omnem dolorein, & deformitatem,quam habent in corpore ostendunt: sic S tu domino,& Angelis suis, infirmitatem animae tuae ostendas in oratione,ostendas in confessione. Tertia est iudicis. grauissima ostensio.Vnde sicut aliquis sospendendus, stans c ram iudice instantissime peteret vitam corporis: ita tu cia maxima instantia,vitam animae petere debes. Psal. Vitam petijt a te. Uitam utique spirit ualem, & aeternalem . sed tunde quid Gregor. ait. Aeternam vitam si ore petimus,

nec corde desideramus, clamantes taceamus. Circa secum

dum nota,petitionis congruitas est in tribus: videlicet, ut Vcongruus,congrua,congrue: dignus,digna,digne petat. primo ergo dignus debet ella petens. r. Io. 3. Charissimi ficor nostrum non reprehendit nos, fiduciam habemus ad Deum ut quaecunque petimus, accipiemus a Deo. Unde uem reprehendit corde omissis bonis, vel commissis viiijs,quae non vult relinquere, non est dignus exaudiri. Psal.

lniquitatem si aspexi &c. Greg.Cu is,qui displicet, ad intercedendum, mittitur petere animus irati ad duriora prouoiatur,& maxime qui est in odiossice.18.Ipse da caro sit,sertat ira,& a Deo petit Spitiatione.Secudo digna,& cogrua

354쪽

ῖ rara quationibus . Sermo III.

Etite,& dabitur vobis. Lue. tr. Quid dabitur λ RespiI

det Propheta. Gratiam,&gloriam dabit Dominus. M Dabit inquam certissime, copiosissime, prudentissume, frequentissime. Dabit indubitanter,& abundanter, prudenter, incessa nter. De primo dicitur Io. 76. Si quid petieritis patrem in nomine meo,dabit vobis,& hic dicitur, petite , & dabitur vobis. Ecce quis potest dubitare, quin detur, quod veritas dandum promisit. Quis ergo non peteret 'Io. Chryso. Petentis negligentia reprehenditur, si de dantis

misericordia non dubitatur. maxime cum non solum promist dare, sed etiam iurauit. Luc. I.Iurauit ad Abraam patrem nostruin,daturum se nobis. Si tamen hoc non datur, quod petis, non tepescas. Bern. ait. Nemo parvipendat oratione suam Dico enim vobis.antequam exeat de ore vestro, ille

conscribi facit in libro suo. & unum ex duobus indubitanter sperare debemus : quia aut dabit, quod petimus, aut quod nobis scit esse utiliuς. De secundo Iac. I.Si quis in- diget sapientia, postulet a Deo: qui dat omnibus assuen - μter,& non improperat,& dabitur ei. E contrario vero diabolus modica dat,& multa imperat. Exigua dabit,& multa imperabit. Eccl. xx. Exigua dabit in delectatione, & multa imperabit in exactione poenae. Greg. Momentaneum est,qd delectat, aeternum quod cruciat. Bene autem dicit affluenter : plus enim saepe dat,quam petere praesumamus. Ad Ephe. tertio. Potens est omnia sacere superabundanter, quam petimus, aut intelligimus. Hoc patet in petitione filia prodigi.Luc.xv. Maiora enim & plura accepit, quam petiuit. Et certe,quam superabundans, & affluens dator sit Deus, patet his versibus. Plus dare, quam tollat,rogitetur, polliteatur: Iob, Salomone,Deus virga florente probatur. De .lob patet, Iob. 2. Dominus conuersus est ad poenitentiam

iob, cum oraret ile pro amicis suis,& addidit Dominus omtia, quaecunque suer ni Iob duplicia. Require in praecedera Ser. s. IO.Bon. v ti

355쪽

sti sermone. De Salomone tertij Regum tertio. De Aaron virga, Numeri decimoseptimo. ubi legitur, quod tantum promisit Dominus germinare : sed postea,&germinalle , geNoluisse,&fructificasse inuenta est. Ecce quam liberalissimus dator est Dominus. Vide ergo apertius,si Dominus daret tibi omnia creata, inae in coelo,& in terra sunt, tunc videretur utique liberalissimus tibi: & certe plus dedit cum seipsum dedit. August. Nolumus omnia,quae dedit, si non dat seipsum,qui omnia dedit. De tertio. Matth is . Uni ' dedit quinque talentar alij duo: alij unum. Unicuique'secundum propriam virtutem, quam sapienter dat Domi nus,apparet ex hoc, quia ad lucra meritorum augenda,dathona sua. Vnde & ille seruus,qui talentum Domini sibi a Deo collatum,sine lucro tenuit, lamnatus suit Vel ex hoc, quia dat unicuique, secundum propriam virtutem. Scit. n. cui dandum : cui non dandum : cui plus, cui minus dandu . Si enim illi daret quinque,cui dat unum,& sic negligeret

quinque sicut unum,maior esset eius damnatio. Nota er-D go hic quinque datu Dei , quibus homo quasi quinque talentis,lucra spiritualia cumulare debet. Primum est datum naturae. Esai. r. Hete dicit Dominus Deus creans coelos extendens eos, firmans terram, & quae germinant eae ea: dans statum populo,qui est super eam,& spiritum calcantibus eam. Dat utique Dominus flatum,& omnia bona. naturalia corporis,& animae. Secundum est datum fortu nar Ctemporalia. Iob. I. Dominus dedit,Dominus abstulit. Tertium est datum potentiae mundanar, & ecclesiasticae. Sapient. 6. Data est potestas a Domino nobis &c . Quam eum est datum scientiae. Psal. Intellectum tibi dabo &c. Quintum est datum gratia . Iacob. q. Humilibus autem dat gratiam. De quarto. Eccl. i7.Numerum dierum, & tem-

pus dedit illi. uis tibi dat diem,quo hodie vitiis: vel ominnes dies quib. adhuc uiues,vel vixisti,nisi solus DeusλQuot ergo dies aut horas vixeris,tot data Dei recipis. Quid ergo dicam de bonis, quae per omnes dies,& horas vitae tuq tibi danturὸ De bonis inquam naturalibus, quae & in anima,

356쪽

poralibus,& spiritualibus,& de sacramentalibus. Quotidie

enim corpus suum dat pro te offerendo. Io. 6. Domine semis per da nobis panem hunc. O dator aeternar Deu S, quata putatis dabit in caelo, qui tanta dat in mundo λ Aug. Qui peccatori mortem donauit fili j sui, quid seruat saluato, per mortem fili j sui λ Dominus ergo non cessat dare, si tu no cesses petere: sicut dieitur hic,Petite,& dabitur vobis. Item si non cessas habere,fbona merita. Mat. 2s. Oi haben .dab.&c.

In Rogationibus. Sermo IIII r

Constemini alterutrum peceata vestra. Iac .s. Cha - Frisiime,ut eo libentius confitearis tuas iniquitates, pensare debes consessionis utilitates. Attende ergo , P per confessionem , a malo liberamur: in bonum adiuua mur: in cflo gloriscamur. Per confessionem liberamur a malo spirituali,a malo temporali :a malo ternali. Liberamur inquam a malo culpae, miseriae, gehennae. De I. IO. I. Si confiteamur piceata nostra,fidelis, S iustus est, ut remittat nobis peccata nostra,& emundet nos ab Oi iniquitate. O quastilius esset L prosus,qui se proprijs verbis curare posset,&non faceret .Et certe peccator leprosus est, coram Deo , &angelis, qui propria consessione curatur: & qnq. desiderio confitendi. Luc. I 6. Ite ostendite vos sacerdotiburu& factum est dum irent mundati sunt. De 2. Leui. 25. Propter peccata patrum suorum,& sua, amigentur, donec confiteantur iniquitates suas &c. Unde amictis p infirmitates,& alias quas eunq; aduersitates, semper consulendum est in princi p. veconsteantur syncere peccata sua. Sqpe. n. propter peccata affiguntur. Confessio autem non solum contra infirmitates corporis, sed etiam animae valet.Vc3, contra tentationes , desperationes, varias animae tristitias Ps Quare tristis es anima mea,& quare coni.&c. v sq: confitebor illi. De 3. Ps. Ne tradas best ijs animas confitentes tibi. Debent ergo con steri salubriter, qui nolunt tradi bestiis in serna lib. s daemonibus a ternaliter.Confiteantur syncere, qui poenam aeter

357쪽

374 Ser. I. Ioannis Zonaventurae

tua siue magna, siue parua sint, impunita esse non possunt: quia vel homine poenitente,vel Deo vindicante plectiatur . Cessat autem diuina vindicta, si consessio praecurrat huc mana. Circa secundum nota , Per consessionem adiuua- mur in bono: adiuvamur utique intentatione ad triu phadum: in oratione ad impetrandum . in operatione ad fructificandum. De primo. Psal. Ex voluntate mea, confitebor illi,& in medio sequetur Dominu ,sortitudo plebis suae. Ac si aperte dicat: Ex voluntaria confessione recipitur. Vnde bene legitur, quod Iudas Machabaeus,& Iudith, victoriosi . Iudas confitens interpretatur. Confessione enim vincimus diabolum. August. Neque facilius ab inimico deuincimur , quam cum superbiendo ipsum imitamur N eque vehemetius eum prosternimus,quam quum humilitate Deum co- sequimur. Neque ei dolores acriores infligimus , si quum plagas peccatorum nostrorum constendo,& poenitendo fanamus. De secundo. Dan. 9.Cumqu e adhuc loquerer , &orarem,& confiterer peccata mea: ecce vir Gabriel &c. Vbi ostenditur,quod per Angelum in oratione onsolatur, qui peccata confitetur. Greg. Qui promereri vult bonum, quod expetit,debet malum confiteri quod secit. De tertio. Oseae.x. Arabit Iudas: confringet sibi sulcos Iacob. Seminate vobis in iustitia.& metite in ore misericordiae. Iudas interpretatur confitens. Arare ergo est confessionis,co ingere contritionis: seminare satisfactionis,& metere operationis. Si ergo fructum vitae aeternae multiplicare vis semine boni operis,oportet quod terra cordis in principio aps viatur vomere consessionis. Aug. Initium operum bono - 14 rum,est consessio malorum operum. Circa tertium,considera quomodo per consessionem gloriscamur. Per conses sonem enim inuenimus faciem Christi placatam, portam coeli reseratam,coronam regni magnificatam. De primo. Psal. Prgoccupemus iaciem eius in confessione.i.in co*ectu suturi iudicis. Bene dicit, praeoccupemus faciem eius. Glo.Ne inimicus accusando praeueniat nos,&ne id tune sit discutiendum.lo. Chry. Habes accusatorem acerbissimum,

Propera sponte coafitendo delicta. De secundo. Psalm.Introite es

358쪽

tidite portas eius, in conses. Portam coeli apertam inuenies ad introeundum in euolatione: si porta cordis tui os tuam: rc plene apertum fuit in consessione. Aug. Ostium aperiatur,& claudatur. Aperiatur ad consessionem peccati e claudatur ad excusationem peccati. Per consessionem e so peccati,introibimus ad portam coeli. De tertio. Psalm. consessio,& pulchritudo &c. Glossa. In confitendo fit hono pulcher. Beria.Vbi consessio,ibi & pulchritudo, ibi decor. Peccata in consessione lauantur et bona opera in con sessione mundantur . Notentur tria,quae hic in consessi ne innuuntur: videlicet,pulchritudo,sanctimonia, & magniscentia. Per consessionem enim consequimur pulchritudinem animae , sanctimoniam vitae, magnificentia Siori D

In Oga tionibus. sermo n

spondet Propheta. Quaerite Dominum, & confirmamini.& Mail. 6. Primum quaerite regnum Dei. Veum ergo.& regnum suum quaerere , bene vivendo debe Rus. Alliciunt autem nos ad quaerendum, temporis oppori itas,loci amoenitas,quaerendae rei praeciositas,inuenie-di securitas. De primo. Esaia .s Querite Dominum dum inhveniri potest. Quis enim in hyeme, florem: in nocte , S lem : in tenebris, faciem in speculo quaereret 8 Hyems autom & nox,tenebrae erunt peccatoribus in morte, post hae iram etiam hyems,& nox,sunt in corde gelido, & tenebroso peccatoris. In die ergo,& aestate huius vitae,vel bonae vitae,quaeramus Solem iustitiae,sores virtutum. Cant. 2. Iam hyems. i. refrigeratio transist. i. congelatio infidelitatis. Imur abiit,&recessit. i. persecutio : fores apparuerunt in terra nostra: flores inquam virtutum,& bonorum operit . urge igitur amica mea,& veni,qubd pro te fluctus sedaui, sin cruce pro te moriendo. Item ad quaerendum faciem in specul temporis opportunitas. Hiere. s o. Flentes propζr

Natia Domἰ num suum quaereat in Sion,quod interprox

359쪽

tur speculum,& significat cor mundum , in quo facies Dei quaerenda est. Psal. Quaerite faciem eius semper. Opportia

vitas temporis,ex ordine consideranda est. Mat. 5. Prirnum

quaerite regnum Dei. Noli efgo tempus opportunum quin rendi negligere, ne forte contingat te frustra quaerere. Ber. Quaerentes trustrari solent, aut cum n5 in tempore debito

quaerunt, aut ubi non oportet. ne a. Cant s. Quo abi jt di T lectus meus &c. usq; dilectus meuς asceridit in ortum. s. Pul chra multum est ecclesia, plena fide. pulchrior spe: pulcherrima charitate.Vel aliter pulchra in coniugatis: pulchrior in viduis: pulcherrima in virginibus. Vel a iter. Pulchra in incipientibus: pulchrior in proficientibus: pulcherrima inperfectis. Ortus autem est cor virtutibus floridum, & operibus luciferum. Delectabilius est quaerere in orto: quam in cloaca, in corde sordido. In horto ergo virtuosi cordis q- . rendus est Christus.Vbi enim quaerendus est ortulanus, riis in hortoλIoan.xx.Mulier quid ploras,quem quaeris ' Illa existimansquhdoriolanus esset &c.Glego. Annon ei spiritualiter ortulanus erat, qui in eius pectore, per amoris sui semina virtutum virent a plantavit λ Item ubi quaerendus est sponsus, nisi in thalamo p Cant. . In lectulo meo, per no. clem Sc. Item ubi quaerendus est sacerdos, nisi in templo PLvcl. 2. Dolentes quirebamus te. In templo autem inuenerunt. Cor autem nostrum, ortus est bonorum operum , in fructificatione thalamus in dilectione: templum In orat rione. In templo enim orandum est. De tertio. Mati. I.

Simile est regnum ecflorum, homini quaerenti Sc: Preciosa margarita est Christus,qui tanto preciosior esse cognoscis tur, quanto veracius quetratur. Grego. sancti viri omnes, pr lentis vitae copiam reputant inopiam: quia nihil extra Deum menti sufficit,qui verae iter Deum quaerit. Libenter& diligenter quaereret homo gemmam,valetem mille ma chas: quanto magis quaerere decet hanc margarita , quae melior est toto mundo λ Bene dicit hiet dedit, omnia .s. Et comparauit eam. Pro dilectione enim Dei, totus mundus contemnitur. Cant. 8. Si dederit homo omnem substatians

domui suae pro dilecti eiquasi vilita despiciet eam. Sicut

360쪽

tutem in mobilibus, nihil preciosius vita: Ita nihil presciosius quaerere possumus, gemmis virtutum : de quibus hic dicitur, quaerent a bonas margaritas. Item regnum gloriar. Matth.6.Primum quaerite regnum Dei. Item vitam animae, quae est Christus. Psalm. Quirite Dominum, de vivet anima vestra : 'tigritis panem, ut vivat anima vestra. De quarto dicitur hic: quaer ite di inuenietis. Aurum qu ritur libenter ubi citius inuenitur. Et ecce gratia Dei, immo Deus omni auro preciosior,certissime inuenitur: si pure, si integre, si congrue quiritur. Pure sine fictione. Sap. i. In simplicitate cordis, quaerite illum, quoniam inuenietur. Item integre sine dimidiatione,ut non partim Deo, partim mundo, vel carni, vel Diabolo seruiatur, sed totaliter Deo. Hierem. 29. Quaeretis me & inuenietis , cum qua seis ritis me, in toto corde vestro . Item continue sine derelictione. Sapie n. primo. Inuenitur ab his,qui qu runt illum. El. Σ.Parat. Is . si quaesieritis eu m, inuenietis: sin autem de reliqueritis eum, derelinquet vos.

rite,' inuenietis. Lueae undecimo. Si quaeritis

meditando , seu desiderando, orando. bene agen - do: inuenietis in mundo gratiam r in iudicio iustitiam : m coelo gloriam. Vnde Prouerb. 2I .Qui sequitur iustitiam, & misericordiam, inueniet vitam, iustitiam sci gloriam. De primo. Ad Hebr. 4. Adeamus cum fiducia, ad thronum gratiae: ut misericordiam consequamur , ragratiam inueniamus, in ruxilio opportuno . Triplex autem est inuentio gratiae. Inueniunt enim boni, quaerentes

Peccatorum indulgenti m. Ecclesiast i8. Ante iudicium interroga teipsum, &in conspectu Dei, inuenies propiti tionem. Interrogat seipsum homo,in constientiae discussione, arguens seipsum,qua re istas, vel alias iniquitates fecit. Facit enim se iudicium in corde suo. Gregor. Consciet 'tia accusat, ratio iudicat, timor ligat, dolor cruciar.

SEARCH

MENU NAVIGATION