D. Joannis Eustachii Bonauenturae, seraphici doctoris, ... Sermones per annum. Praedicatoribus perutiles. Tabulis copiosissimus illustrati

발행: 1596년

분량: 958페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

eire,qui Amasam osculando interseeit. Osculum diaboli

salsa se cur itas peccatoris.Libentius deberes a Christo castigari,quam a diabolo osculari.Prouerb. V . Meliora sunep vulnera diligentis,et fraudulenta odientis oscula. Econ. trario Christus, princeps fidelissimus est,qui cogitationes fraudis nescit.Esa. 32 Princeps vere ea,quae digna sunt priF eipi cogitabis. De secundo. Ad Fphe.s. Induite bos arma tura Dei,ut possitis stare aduersus insi.diaboli,quia non ea nobis colluctatio aduersus carnem,St sanguinem , sed aduersus principes,&potestates,&c. Bene indigemus, ut armemur virtutibus,quia principes isti, semper nos armati impugnant,sicut significatum est.EZec. 23. Dicitur, omnes principes principum,& nominati ascensores equorum in-Eructi,veniunt super te,instructi curru , de tota multitudo

Populorum,lorica,&clypeo,&galea, armabuntur contra

te undique. Principes principum, sunt principes daemona. Equi autem daemonum,sunt peruersi,quos de vitio ad ovi-eium nunc equitant,donec simul in infernum eadant .Ex 1s .Equum Saseensorem proiecit in mare. Currus aut di holi,est mala societas,quae voluntate,se operatione,& consiletudine,& obstinatione corrupta, quasi Quatuor rotis Gmul currit. Multitudo populorum,ea multitudo impiori Per quos diabolus animas impugnat,qui armati sunt loriaca mal eonsuetudinis,elypeo obdurationis,galea praesumptionis,qui praesumunt nimis de Dei misericordia, vel sinali poenitentia. Econtrario Christus est princeps pacificus Esaiae s. Factus est principatus &c. usque princeps p

eis &e. De tertio. Prouer. 28. Leo rugiens,& vrsus esuries,

princeps impius, super populum pauperem. Peccatores vero,sunt pauperes virtutibus,& bonis operibus. Ideo paucos habent amicos animae. Prouerb. I9. Fratres; hominis pauperis,oderunt eum:&insuper amici procul recesserunt G ab eo.Prouer. r Etiam proximo suo pauper odiosus est. Nota ergo quid fratres, & amici, & proximus , spernentes semper pauperem virtutibus. Fratres sunt sancti, amici sue

Angeli,proximus Christus,talibus pauperibus, est diab lvi sicut leo rugumidi ursus esuriens la morte. Gregor. Magius

342쪽

Magnis cotidie fletibus cogitandum est, quam seuerus , ii terribilis, in die nostri exitus princeps huius mundi veniae

qui etiam ad Dominum in carne m orientem venit. Fcontrario Christus, princeps elementissimus est. Apoca. I Irinceps regum terrae,qui di.&e. De q.Eccle.x.Est ma- ritum quod vidi sub sole, per errorem egrediens a facie principis,positum stultum in dignitate sublimi,& diuites sedere deorsum . Stulti enim sunt peceatores, qui per principem malum, simonijs,viris,rapinis,& alijs iniustis modis, in honoribus,& rebus exaltantur,& diuites virtutibus humiliantur,sicut Iob sedens in sterquilinio. Item princeps iste,maxime servientes sibi,ad maxima i tormenta rapit inlaturo: quod licet iustum sit ex parte hominis patieutis riniustum tamen est, ex parte diaboli agentis. Agit enim hoc,non iustitiae, sed inuidiae zelo. Unde grauissimum est ipsi seruire. Augustinus. Graue est o flenso seruire, qui nullo placatur obsequio. E contra Christus princeps iustissimus,qui sibi servientes, iuste remunerat in futuro. I. Pet. s. m apparuerit princeps pastorum, percipiatis immarcessibilem gloriae coronam . Nota de apparitione: quddin ea Dauid satietatem , Ioan. similitudinem, Paulus vi- eam,petrus coronam immarcestibilem promittunt. Ipse erit nobis corona in aeternitate, vita in charitate, similituo

O in cornitione, saxiexas in stultione .

Dominica IIII. post Pascha.

Semo III.

O plRIT V s veritatis, docebit vos omnem veritatem, Io Ioannis decimosexto. Attende quis,quos,quid,doceat. quis,non homo, non angelus, sed Spiritussanctus. Quos. hoo bestias, non quoslibet in dignos,sed vos Apostolos, vox hum iles. Quid, non salsum, non unam tantum ,sed om-MR vicitatem. Lirca prim3m . nota, quod Pater uos T 1 docet.

343쪽

Ser. S. Ioannis Ponaventurae

docet. Vannis sexto. Erunt omnes docibiles Dei. Omnis qui audiuit a patre, & didicit, venit ad me si non vis discere a Patre aeterno, discas saltem a vili vermiculo: Pro uerbio, 6. Vade ad formicam o piger, & considera vias e- ius, & disces a. &c. usque congregat in messe cibum sibi.

sic & nos bona opera,&bona merita, congregare deberemus, unde aeternaliter cibaremur . Item filius nos docet,

Matthaei vigesimosexto. Cotidie apud vos eram in templo docens: non docet in stabulo, nec in cloaca diaboli. i in corde sordido, sed in templo cordis devoti, in quo adorationes, ac oblationes votorum, & desideriorum bonorum

funt. Hieronymus. Bonum Christi templum, est anima credentis: illam exorna: illam resti: in illa offer donaria, an illam Christum suscipe. Spiritus sanctus docet pos,sicut

hic, dicitur , primae Ioannis secundo. Unctio eius vos docet in omnibus. Sed heu, unctionem istam vanae cogitationes , praua desideria, seculates praeoccupationes saepe impediunt. Ecesesiastici decimo. Muscae morientes, perdunt suavitatem unguenti. Magna stultitia , pro musica, dare E columbam spiritus sancti. Circa secundum nota quod discitur docebit vos . Vos inquam tam habiles,vos utique humiles,contra prosperitatem, vos mites contra aduersitate,

vos spirituales contra sensualitatem. De primo. Isaiae triagesimotertio. Vbi est doctor paruulorum .i. humilium. Matthaei undecimo. Revelasti ea paruulis. Psalmista. In-I. tellectum dat paruulis. De secundo. Psalmista. Docebit mites vias suas. Spiritus sanctus in columba apparuit, quae est auis mitissima. Discipulos ergo eius , etiam columbinos & mites esse oportet, non contentiosost, non iracundos . Sed certe non lassicit quod sis mitis ad tolerandum , nisi etiam sis feruens ad operandum, mitis sis contra iniu- Tiam, feruςns ad iustitiam. Gregorius. Spiritus sanctus inagne demonstrari debuit, & in columba: quia cor quod eius gratia tangitur, di masuetudinis lenitate tranquillum, M & zelus iustitiae accensum facis. De tertio. Esaiae vigesi-

344쪽

nminya IIII. post Pascha.ser. II 6. 29

1ac est carnalis delectatio. duo ubera, duplex concupiscentia , scilicet exterior in sensu, & interior in affectu. De his

lactantur peccatores. Thren. quarto. Lamiae nudaverunt mammam : lactaverunt catulos suos. Lamia est sensualitas.

Et dicitur lamia quasi lania es dicitur enim laniare proprios catulos , sic sensualitas carnalis. Vel eatuli qui lactantur

ab ubere exteriori, sunt quinq; sensus, qui autem de interiori, sunt desideria praua. Circa tertium nota quδd do- Ncet triplicem veritatem, videlicet doctrina .Psalmista.Qui corripit gentes &c. Docet te, ut a te doceatur proximus. Danielis duodecimo . Qui autem docti fuerint &c. sicut autem qui ad iustitiam erudiunt alios, erunt quasi stellae lucentes in coelo: sic qui ad iniustitia erudiunt alios. q. facular ardentes in inserno. Apocalyp. 8. Cecidit de coelo sella magna, ardens tanquam facula. hie est malus haere- ticus, vel malus consiliarius. Item docet veritatem vitae. Sapien. 8. Sobrietatem enim . i. prudentiam docet, & iustutiam, & veritatem , quibus nihil utilius est in vita hominibus. Sobrietatem pro temperantia, virtutem pro fortitudine ponit. Hae sunt virtutes cardinales, de quibus Isido. Prudentia est bona virtus,' qua bona a malis discernuntur Fortitudo ea, qua a duersa aequanimiter tolerantur. Temperantiu est, qua libido concupiscentiaque refrenatur. I . sitia est, qua recto iudicio , sua cuique distribuuntur. Item docet veritatem iustitiae. Ioelis r. Laetamini in domino,

quia dedit nobis doctorem iustitiae. Spiritus malignus d cet calumnias & iniquitates' , quae in iudicijs fiunt, non 'ium factis,sed etiam verbis. Iob vigesimoquinto. Docula iniquitas os tuum &Z sed spiritus sanctus docet iustiatias. tertijReg. 3. Dabis seruo tuo cor docile , ut possit iudicare , &discernere inter bonum& malum. Item de doctrina huius tri- plicis veritatis. In Psalmista. Bonitaem , & disciplinam ,

di scientiam doce me .

rinae, bonitatem vitae, disciplinam iostitiae . .

345쪽

reo sermo s. Ioannis Ionauentura

post Pascha.

num sit,Ioan i6. si plenitudinem gau-nss dij eoelesti, sentiremus, studiosiisitae ea st si si peteremus. Nam si per petitionem ple-J Y ' num gaudium in coelo, quis non' obtine. biti sine petitione plenum suppliciti m iri inserno sustinebit. Considera effo quadruplicem plenia tudinem . Plena enim misericordia in mundo, plena iustistia in iudicio,plena laetitia in coelo,plena miseria in inferiano. De primo. Psalmist. Misericordia Domitii plena ea

terra. Misericordia maxima nobis miseris in mundo, revi missio est peccatorum, de qua Psalmista. Miserere mei Deus.&e. Hae misericordia tam plena est terra,vt etia nuruli quantumcunque pleno peccatis denegetur,sicut pater in illo debitore κ.millium talentorum. Mati. 38. Misertus Dominus serui illiu ,dimisit eum,&debitum di. ei. Aug Nullus de misericordia Dei desperet. Maior est eius misericordia,quim nostra miseria. Tardius siquidem videtur ei veniam dare,quam peccatori accipere. Hic dic quomodo in benefici, naturalibus,& temporalibus,&sacramentalibus,&spiritualibus,& quomodo non solum iustificando cauersos,led etiam in tolerando peruersos,misericordia D .mini plena est terra: plurimos enim tolerauit, Radhuc tolerat in mundo,qui potius iam deberent ardere in inferno si non misericordia Domini plena esset terra,nonne, & m

346쪽

ylasemonare: secundi Timo. . Reposta est mihi eorona iustitiae &e.vsque iustus iudex. Quis coronabit iustos' nu quid Abram,vel Petrus, aut Ioannes Non certe . Nun. quid ergo Gabriel,aut Michael λ Non certe. Nunquid re. sina coeli ' Non utique : immo iustus iudex manu sua. sapien ς. Accipient regnum decoris,& diadema'speciei de manu Domini &e. Vnde bene Apocalypsis 1 p. dicitur de illo. qui vocabatur sdelis,& verax,& cum iustitia iudicat, &piasnal,qubd habebat diademata multa' in capite, ει gladium ex utraquς parte acutum in ore,&c. Require seria 3. postrentec.in expositione infra in sermone. Oues illum. cne tertio dicitur hic, ut gaudium vestrum sit plenum. - Hanc plenitudinem neque oculus vidit, neque auris . audiauit, neque in cor hominis ascendit. Quam plenitudinem propheta cognosc& ait. Replebimur in bonis domus tuet. O quam gaudium esset mendico, si daretur ei domus plena omnibus bonis,quae optare vellet ρ Et vere se in coelo. unde intrantibus terram promissionis dicitur , Neemiae nono. Possederunt domos, plenas omnibus boais. Domos intellige illas,de quibus Ioannis decimoquarto. In domoratris mei,man.mul. sunt. Nota quod dicitur cunctis bo. s.l. bonis totius trinitatis,maxime bonis Angelorum,bonis Prophetarum,& Apostolorum, bonis Martyrum , Con fessorum,bonis virginum,pleni erimus. Matthaei a . super Qmnia bona constituet eum,tun c ergo eric plenum gaudiit. Anselmus. Pleno corde,plena mente, plena anima , pleno

toto homine illo gaudio λ adhuc superest gaudium ρDe quarto. Ezech. vigesimotertio. Tollent omnes I hores tuos,& dimittent te nudam,& ignominia plen-, cte. Dct infra. Dolore repleberis calice moeroris,&tristitiae, e lice sororis tuae Sal ariae. Vnde dicitur. Tollent.o. l.t.i. bona tuo labore congregata. Res enim tollent haeredes r corpus vermes,animam daemones. Sola enim peccata animae

remanebunt. Nudus quoque dimittetur homo, peςcato rum tegumento tegetur quod est ignominia, & confuso rbene ergo erit ignominia, de conlasione plena. vaeh, varia

347쪽

inferno. Psalmista. Ignis sulphur&c.'Duae aulam sortia res,sunt anima & cam,quae simul in utero unius matris sue Funt,unde una soror scilicet anima damnata, bibet caliceni moeroris,usque in diem iudicij: alia soror scilicet caro, post resurrectionem incipit bibere de horribili calice,cum s rore. Tunc infelices sorores anima & caro, bibent genera

siter in poena quod simul exhauserant , seu commiserane in culpa.

Dominica V. post Pascha. Ser. II. ,

E I pse enim pater amat vos &c. Ioan. is. Si hoc dixisset fit i bis Propheta, vel Angelus, vel mater Christi, magna

α consolatio esset: sed ecce filius exieris de corde patris. Psalmista . Eructauit cor meum verbum bonum, filius inquam, totum cor patris scie , , ait. Ipse pater amat vos. Hunc patrem , sicut ipse filius testatus est , habemus pro pictatorem in mundo , susceptorem id extremo, glorificatorem in coelo, amatorem ab aeterno. De priistio Matthaei sexto. Si dimiseritis hominibus peccata: e. dimittet v his&c. Vt autem pater iste dimittat nobis ; stius patretri pro nobis ni Tellat. i. Ioannis i. Advocatum in coelo haubemus apud patrem. Gregoriuς. Noli in fletibus , non in actibus nostris confidamus , sed iri aduocati nostri allegatione. Quid mirum si patrem exoret pro nobis iii caelo, qui pro crucifixoribus orauit in patibulo. Luc. Σj. Pates dimit-r te illis, quia nemunt quid faciunt. De hoc verbo ait Augustinus. Quem petitZ pro quibus qui,ῆvbi λ Petit patrenistius, pro impi)s, crucifixus inter ipsas iniurias mortis itisatae, pendens in cruce. In his tibi datus exemplum , qudiri integre, quam magna voluntate, quam cito debeas indul-.. gere peccantibus in te. Integre quia amicos tuos volenteste vindicare, oportet te rogare ut dimittant,sicut Christus: ogauit patrem, Magna voluntate, quia in mortis illatiorie Cito, quia in eodem loco,ubi mortem patris, vel aliam in iuriam λccipis. De a.Luc. 3.Pater in manus t.c. L inevita

348쪽

Damenica V. post Pasilia. Ser, II.

Hoc non stilum in morte, d omni die orare debeς. Secutissimae sunt animae, quar hac manu suscipiuntur. in morte.1ba. io. Nemo potest rapere de manu patris mei. Sed attende ' debent esse lucidi per gratiam,qui manu Dei suscipiendi sunt ad gloriam. Unde bene. Apoca. a. septem stellas in anu habuit,quem beatusJoannes in medio candelabro nim aureorum vidit. Quicunque enim sint tanquim camdelabra lucentia iter iustitiam ria mundo eorum animae e runt tanqua m stellae clarillimae in manu Dei in coel6.Sap.

Iustorum animae , iri manu Dei sunt. Quare autem septem sellae dicuntur ue require supra in sermone , Stetit Iesus. econtrario septem alia, per septem vitiacapitalia peruex-

somni. Isa .rs. Tradam aegyptum inmahu dominorum crudelium. De tertio. Mat. . Sedere autem ad dexteram vel

ad sinistram,tion est meum &c Sedent ad dexteram in conis templatione diuinitatis: ad sinistram vero in contemplatione humanitatis Christi. Et quia una sine alia n6 est, ideo bene dicitur. Nescitis quid petatis,cum per potum calicis i. tolerantiam passionum,& aduersitatum', ad hane sessionem veniatur. Et ideo dicit. Potestis bibere calicem &c. i. r.

Illud enim quod in praesenti est momentaneum , & leue iribulationis , &c: Leue ergo erit fratres quicquid in a uer s& poenitenti, sustinentus, si gloriam ictius sessionicatteodimus. Bernarii. Non sunt condignae passiones huius temporis, ad Praeteritam culpam quae remittitur, ad praesentem gratiam suae immittitur, ad futuram gloriam quae promittitur. De A. Dicitur hic, ipse enim pater amat vos. Quareὸ quia vos me amastis. Vnde Prouer. 8: Ego diligetes

me diligo, haec dilectio Dei patris, optime perpenda potest, per hanc parabolam. Quidam pater habuit duos Alios , unum innocentem , alium insolentem : Iste itis olens prositio ducebatur ad patibulum. Pater illius tradidit bonuin lium suspendio pro malo: qui stans sub patibulo; in quo it ter suus pro ipso suspendebatur ,iterum furabatur. NO-ia ad patibulum: Nota iste pater, Deus pater, duos iij sunt, christus & homo. Sed homo pro scelere suo ducebatur adi tibulum inserni. Vade Deus pater amans ineffabiliter

349쪽

hominem,misertus , Christum pro homine tradidit in potibulo crucis. Io tertio. Sic Deus dilexit mundum, ut uni penitum daret &e. Augustinus. Suspendendus erat, debita est solutum pro eo, liberatus dicitur suspendio . Et quia alte pendebat in emee,alte leuatur corpus eius in missa, vinta quasi patibulum reprεsentant brachia sacerdotis ipsum leuantia. Er tu peceator,ibi stans eum odio, &vsura,& alijs viti js, quae non relinquis, iterum furaris anima tuam, S fidem, & amorem, quibus teneris Deo. Et ideo in patibulo gehennae suspenderis. talis frater merito diligendus

est nobis,ut nos pater diligat. Ioannis i . Qui autem dilia sit me,diligetur a patre meo .

Dominica V: post Pascha. Ser. III i

i Vnescimus, uia scis omnia.Ioan. Is. Discipuli D mino loquuntur hie,de duplici scientia. Videlicet.

humana: dum dicunt: Nune scimus. Et diuinas cum a dunt , Quia scis omnia. Consdera ergo quinque , quae limmo de Deo: & quinque,quae Deus de homine scit. Scit homo,vel scire debet,Dei potestatem, Dei veritatem,Dei bonitatem,Dei voluntatem, Dei seueritatem. De primo. Sapien.x. Certamen sorte dedit illi, ut vinceret,& sciret quoniam potentior est sapientia. f. Christus,omnium utique coelestium,terrestrium,& insernorum. Vere potentior . Onsenes enim potentes non possent creare unum vermieulum , vel oculum. Scitote ergo, quod maxima est illa potestis, qua omnia bona condidit. Psalm. Scitote quoniam Dominus ipse est Deus, ct qua infinita mala destruuntur. Matis. di Mari 2.Vt autem sciatis, quδd filius hominis habet potestatem Sic. De secundo. Mat. Magister,scimus, quia verax es&c. immo veritas est A e. Io.iq.Ego sum via,veritas, di vita. Ha everatas,omnia nouit. Unde hic dicitur: Nnnescimus,quia scis omnia. Nulla ergo hona,nulla mala, veritatem, vel scientiam Dei latere,vel fallere possunt. Ecclesia

L as. Omnia videt ocili Us illius &c. De tertio.Ionae. 6. Scio quia

350쪽

vita tu Deus elemens,& misericors,tpatiens di multi miseiicordiar,&ignoscens super malitiam. Scire autem possumus bonitatem Dei, non solum ex propitiatione peccatorii sed etiam ex redemptione cunctorum vitiorum, ptimae Corin. . scitis gratiam Domini N L C. quoniam propter nos

Venus factus est &c.Item ex remuneratione electorum. a.

Timo. a. Scio cui credidi &c. De quarto. Sap.9.Mitte illam de ellis sanctis tuis,& a sede magnitudinis ine, Ut mecu sit. εἰ mecum laboret: ut sciam quid acceptum sit coram te . sciam credenda, sciam decem mandata, sciam tua in alijs voluntatem.Io.i3. Sili se scitis, beati eritis si seceritis ea. ed 'th scienti,& non facienti. Ait n.Io. Chry.Non poteste e ijs exeuntiq damnationis,ignorantia virtutis,quib. suit inueniendi facultas,si suisset quaerendi voluntas . Varii eti, scienti, di non facienti .Luc. i a. Seruus sciens voluntate Domini&c. De quinto.Ezee. II. Sciat omnis caro, quia eg MDominus eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabi- 'leo. Gladius est sent entia danationis,qui de vagina miseri triae educitur,cum Φlterius peccatori non parcitur . Iobs.Verebar omnia opera mea,sciens quδd non parceres de itaquenti. Vides etgo nune homo,qua scienda sunt tibi.Sed ranardus ait. Multa scienda,non sciuntur, aut sciendi incuria,aut discendi desidia, aut verecundia inquirendi. Et quidem huiusnodi ignorantia,non habet excusationem . circa secundum attende,qudd Deus scit aduersa, quae susti iminus: necesiaria quibus inalgemus: merita quae habemus t mpora quae timemus: stipendia qnae recipiemus. De primmo Apoc. a. Scio tribulationem tuam,& paupertatem tua - .:d diues &c. In omnibus quae paxeris manifeste, & occul- ,scit Dominus quant quare,quo patiatis.Scit.n. an dura a suauia,an iuste,an iniuste,an impatietet, an eatienter pateris.Vnde Eleazarus ait. Σ. Mach.6 Domine qui sancta lia' ri scientiam Re. De secundo. Mati. 6. scit.n. pater vester, uia sis omnibus indigetis. scit utiq.non solum,quae corpori sed etiam quae animae sunt necessaria.S cit quis fide . quis initentia, quis patientia, quis charitate,' huiusmodi in-

SEARCH

MENU NAVIGATION