D. Joannis Eustachii Bonauenturae, seraphici doctoris, ... Sermones per annum. Praedicatoribus perutiles. Tabulis copiosissimus illustrati

발행: 1596년

분량: 958페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

unde alium inanem facis. Condemnat miseratici ista uoti propitiatur. Contra quod Prouer. tertio. De primiti js frugum tuorum non aliorum da pauperib. Item cum dant corrupta intentione. Matthaei sexto. Cum facis eleemosynam noli ante tu. ca. &c. Corrupta vero est intentio noa solum in eo,qui propter laudem hominum, sed etiam in eo,qui propter vitandum tardium. Augustinus. Qui dat, ut ea re at taedio interpellantis, non ut reficiat corpus indi gentis,& rem,& meritum perdit. Item in nimia pro tractione, seu dilatione. Ecclesiast. quarto. Cor in opis non affixeris, & ne protrahas datum angusti anti. aliquando enim protrahendo plures eleemosynas negligere faciunt, vel amittere. Item dando cum nimia perturbatio ne . Confundunt enim pauperes in tantum , qu6d melius esset nihil dare, quam sic dare. Contra quod Ecclesiastici decim ooctauo: In omni dato non des tristitiam verbi in ii. Hi ergo fratres huiusldiuitis sunt oes in quinq. modis. In vestium vanitate: vel in quinque modis in gulosita tervel in quinque modis in impietate excedentes conditi nes quas secum arsuri praesumunt.

DOMINICA PRIMA POST TR1N

Semo secundus . Mortuus est diues,& sepultus est in inserno Lucae

I 6. Ab hoc loco usque ad finem in praesenti Eua ngelio describitur poena damnati diuitis quadrupli V citer : videlicet, b inferiori in profunditate tormentorii et a superiori in visione bonorum : ab interiori in desperatione remediorum: ab exteriori in condemnatione amicoru.

De primo dicitur hic: Sepultus est in inferno. Gl. Sepultura in serni est poenarum profunditas,qu ae superbos,& immisericordes post hanc vitam vorat. Ibi: ergo sepelietur anima, sicut faber sepelit ferrum in igne. Sed notais anima morit. effertur, sepelitur. Moritur.ii. propter peccatura

442쪽

la mundo.Vnde de vidua dicitur. i.Τim .s quae etiam in deliciss vivens mortua est.Viuens corpore, moritur spiritu. Aug. Sicut vita corporis est anima: sic vita animae Deus is quoniam si anima corpus deserat, moritur corpus: sic antima moritur si eam deserat Deus. In pomo .n. terrenae volta piatis anima mortem comedit. Gene. a. In quacunque die Sc. Item exportatur a d monibus in extremo. Esa. 22 Ecce

dominus exportari te laciet, sicut aspernatur gallus gallinaceus. Peccator ad similitudinem huius galli pedibus ligatis portabitur. Plumae enim illi temporalium abstrahentur: interiora omnium consolationum extrahentur : in

igne gehennae assabitur. Item post asportationem se petitur in inferno: sicut corpus ab hominibus, sic anima a daemonibus. Hieremis vicesimo secundo. Sepultura asini sepelietur.&c. Sicut enim asino fieri solet, ut detracta pelle cadauer eius in sterquilinium proijciatur: se pelle tempor lium, vel corporis abstracta, cadauer, id est peccatrix anima canibus,& auibus, id est detmonibu et proijcitur Ezech. tricesimenono. Bestijs terrae, & volatilibus coeli dedi te ad deuotandum. De secundo. Nota, vidit Abraam longe, &Laet arum in sinu eius. Hoc auget poenam reprobo- Harum. Sed nota, ludd reprobis triplex poena est : videre bonos, scit icet in mundo in iudicio, in inferno. In mun do utique.Sapie n. secundo. Grauis est nobis ad videndum quoniam dissimili; est alijs vita illius. Unde peruersi nee dii consilijs, ne q. in ossici)s, neque in causis, neque in m-cietatibus suis libenter vident bonos. Ioannis tertio. Qui male agit &c. Item in iudicio.sapientiae. s.Videntes turbabuntur timore horribili.&c. Tunc certe ultimo reprobi honos videbunt .Post enim illum diem nee saluatum patrem, neq; matrem, neq; uxorem,neq; filium, neq: filiam, damnatus,videbitineternum.Tolletur. n.impius,ne rideat gloriam Dei.E contrario de electis dicit Greg. Iusti in torni tis semper intuentur iniustos,ut hinc gaudiu eoru crescat rquia malum inspiciunt, quod misericorditer euaserui. Ite

in inferno. sic hic vidit diues Laratu iii si. &c. In lisi e sinii

443쪽

qoo Ser. s. Ioannis sonaventura

Congregabit agnos in sinu suo leuabit Rc. De tertio di- citur ibi : Inter nos,S vos chaos magnum firmatu est. &c-Haec firmatio figurata est Genesis i. Fiat firmamentum iri medio aquarum,& diuidat aquas ab aquis: per quas homines significantur. Apoc. I 7. Aquar quas vidisti,populi sunt, S gentes. Sed per aquas quae sunt sub firmamento, repro-bi: per aquas quae super firmamentum, electi significatur. Sicut enim aquae solidatae ad modum crystalli, coelum cry sallinum dicitur: sic electi beatitudine solidati. Et sic illet aquae aeterno lumine undique sunt pellucidae admodum

crystalli,& sicut perspicue per crystallum videtur quicqd

in ipso interius continetur: ita constientiae sanctorum manifestae erunt omnibus ad inuicem. Bernardus. Ciuitas illa Hierusaleni purissimo vitro similis erit, ut sicut per vitrum lucidissime cernimus, sic aliorum conscientias es arissime videamus. Firmamentum autem est immutabilitas diuinariustitiae. Psal. Firmetur manus tua. sin damnatione reproborum. O quanta firmatio, quq neque ad dandam una guttam aquae flecti potest. Sequitur. Et exaltetur dexte. tu .s in glorificatione electorum. In hoc firmamento sunt Sol, S Luna. Sol diebus,& Luna noctibus lucet. Sunt enim dies

electi, noctes reprobi sunt. Sol est lumen diuinae iustitis ing electis: Luna vero reprobis apparens. De quarto dicitur hic: Habeo quinque fratres, ut testetur illis ne , & ipsi

veniant in locum hunc tormentorum. Licet iste LaZarus non fuerit missus testari in mundo, tamen noster Lararus plenus nostris vulneribus ante ianuam cordis nostri iaces

mittetur testari in iudicio. Malac. 3. Accedam ad vos in iudicio,& ero testis velox maleficis,& adulteris,& periuris, S qu i calumniantur mercedem mercenari j, & humiliant viduat,& pupillos,& opprimunt peregrinu. Ecce hic quinque genera reproborum: videlicet malefici, adulteri, per- iuri, calymniatores, oppressores. Sunt etiam fratres contra

quos testabitur Christus. Do minica

444쪽

Dominica trima pos Triniti sermo III.

quia crucior multum in hac flamma. Lucae I 6. Mi t VLse,a lingua inflammabitur igne in inferno,quae malitia inflammabatur in mundo. Considerandum ergo P inuenimus inmundo linguant inflammatam, siue ignitam L

quadrupliciter i videlicet per malitiam, per gratiam, per iram, per gehennam. Prima in malignatione ardet: secun da in dilebionei tertia in indignatione: quarta in damnatione. De primo Iacobi 3. Ecce quantus ignis, quam magnam sylvam incendit. Et lingua ignis; est uniuersitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quq ma eulat totum corpus,& inflammat rotam natiuitatis nostrqinflammata a gehenna: sicut paruus ignis quandoque magnam syluam, sic parua lingua quandoque per detractionem, Per mala consilia,& huiusmodi, magnam ciuitatem illam transturbando incendit. Vnde ibidem. Lingua modicum quidem membrum est,& magna exaltat. Lingua vero haeretici,& mali consiliari,& contentiosi,& detractoris,&liuiusmodi ignita. Tales ergo incendiarij sunt diaboli per singuam,& specialiter luxuriosi. Vnde de muliere praua dicitur Eccle.9.Colloquium illius quasi ignis exardescit .

unde praua lingua ignita,venenata,armata est . Ignita est ad accendendam malitiam,sicut dictum est. Item venenata est ad suffocandam gratiam. Psas.Acuerunt linguas 3 c. Ite armata ad vulneradam naturam ipsius animae. Praua enim lingua quandoque facit vulnus in corde alterius, quod nil- quam s anabitur. Contra hoc bonum consilium dat Isidorus, dicens: Contra linguς gladium, patientiae pone scuta. Lingua est gladius vulnerando praesentes: sagitta vero vulnerando absentes. Hierem.9. Sagitta vulnerans singua eo

ium. De secundo. Act.2.Apparuerunt illis dispertitet Ii' hipuae tanquam ignis in praedicatione,in oratione, in conses' sone, in correptione ,& similibus. Linguae nostrae per amo'

iam charilapis,per zelum tostitiae, di veritatis, ignitae de beni

445쪽

4ti ter. s. roanno Bonaventura

bent esse.Nosipsi igne spiritus sancti in talibus serueamur,

di &proximos ad omne bonum per linguam accendamus: sicut ille Luc. 24. Nonne cor nostrum ardens &e. Ecce lingua ardens cor ardere saeit. Nota ergo,q, igne sancti spiri- tus in corde, in lingua, in manu habere debemus. In corde. ut ibi: Nonne cor nostrum ardens &c.Item in manu per O perationem Gen. xx. Ipse vero in manibus portabat ignemn gladium. Item in operatione ostendit gratiam,& doctri- . nam. De tertio dicitur hic: ut refrigeret lin. meam,quia erucior in hac fiama. Vari, malae linguae, quae in iniuri , &salsis testimoni js, in malis consili jς, in mendacijs, in detractionibus, in contentionibus, in luxurijs,in gula, in aliJs ubi ijs ardet. Vael, quia aeternis ignibus eremabitur cum istodiuite. Si ergo vis qu6d lingua tua non ardeat in supplicio caue ne ardeat in vitio. O linguose, caues linguae tuae de cibo nimis calido,& non de ardenti vitio 3 Augu. Maligne scut eligis quo vestiaris, sic elige quid loquaris. Item proprijs dentibus manducabitur. Apoe. I6. Manducarunt linguas suas prae dolore,& blasphemaverunt Deum coeli pret doloribus,& vulneribus suis. Item a d monibus laceratur multitudine tormentorum 2.Mach. et s. Linguam impij Nicanoris iussit particulatim auibus tradi. Aues sunt detm

nes. Deu. 3z. Devorabunt eos aues morsu amarissimo, quis bus lingua peruersi particulatim dabitur pro singulis vitiis

ad torquendum. De quarto. Esaiae 3 o. Ecce nomen Diti venit de longinquis,ardens furor eius, &grauis ad portandum: labia eius repleta int indignatione : & lingua eius quasi ignis deuorans. Ecce furor importabilis in iudicis visione. Sap. F.V identes turbabuntur.&c. Item labia indignan- tia erunt in disceptatione. Mati. r s.Esurivi &non dedistis

mihi&c.Vel lingua erit quasi ignis deuorans in sententiae prolatione. Discedite a me mal. in ignem aeter. O q. horribilis erit ista deuoratio sententi et vltimae λ certe horribilior quam si aliquis a fulmine deuoraretur.Aug. None mal

lent a fulmine incendi, quibus dicetur. Ite maledicti in is

snem aeternum. '

446쪽

DOMINICA sECUNDA POST

Trinitatem.

OMO quidam secit coenam magna.&e. Luc Iq. dicitur Apoc. 19. Beati qui ad coe A' nam nup. agni vocati sunt. Duplex est coena,videlicet gratia ,& gloriae. Prima est ecclesiae militantis. Secunda triumphatis. De prima. Cum venissit Iesus in Bethania dicitur Io. I x. Fecerunt autem ei coenam ibi. Bethania ecesesiam significat militantem . interpreta tur. n. domus obedienti . Coena .n in Bethania est spiritualis resectio gratiar in ecclesia. Quatuor autem personas indicta ecclesia singulariter describit Euang. Martham, Mariam. Laetarum, Iudam: Martham ministrantem, Maria c6- templantem,& vngentem,Laetarum infirmantem, & discubentem, ludam murmurantem. Haec. n quatuor genera hominum spiritualiter in coena ecclesiae inuenies. Martha activos, Maria contemplativo , ararus tepidos, Iudas ma-

Iesicos lignificat. De Martha dicitur hic. Martha ministrabat. Actiui ministrare debent per bona opera, & hoc solite,&frequenter,Lue. lo. Martha satagebat circa freques ministerium. Libenter ministrare debet quis domino in mundo, quia excellenter honorat suos minostros in ca .lo. Ioannis duodecimo. Si quis mihi ministrauerit, me sequatur. Ministret ergo libenter unusquisque, ut honorificetur a Deo.& honorificet Deum. primae Petr. quarto . si quis ministrat tanquam ex virtute , quam administrat CDeus, ut in omnibus honorificetur Deus . De Maria dicitur ibidem, qudd accepit libram unguenti, S unxit pedes resu. Unguentum est deuotio contemplativorum. Sed heu dicitur Ecc.κ. Muscq morientes perdunt suavitate ungueti.

447쪽

ηo4 S. Ist annis Bonavent s

Item laedunt, R ideo rancorosas a flectiones. Item vilia sς-quuntur,& ideo carnales delectationes significant. Hae s tmuscae,que non fuerunt in terra Iessen cum muscis graui

ter plagaretur Aegyptus. Exod. 8. Iessen insula holocausti interpretatur, & significat religionem quae in mari huius mundi est tanquam insula, in qua naufragi recipiunt se,&holocaustum Deo offerunt, hic non erunt muscae praedictet sed in Aegyto. i. in seculo. De Lazaro dicitur ibidem.L

M Σarus vero erat unus ex discumbentibus, non ex admini-srantibus: sicut & Martha, non ex ungentibus,seu cotem

platibus sicut Maria.Vnde tepidos, di pigros significat, qui

neque ministrant actione, nec ungunt contemplatione: sed sunt in numero discumbentium. L carnaliter viventium. Isti sunt discumbentes in coena,in qua Ioannes capite priuari iubetur. Matth.6. Propter simul discumbentes noluit eam contristare &c. Gratia enim Dei in tepidis virtutem admittit. Lazarus tamen suscitatus su ita domino lachrymante, sic & multi inutiliter videndo ingrati sunt, qui per L Dominum ad vitam gratiae reuo eati sunt. De Iuda ibidelegitur quod dicit quare ungue nium non venditur ter centum denarijs Rc. Hi sunt malitiosi, qui unguentum deuo tionis in cupiditatem vertere volunt, & ad murmuratione conuertuntur. Malum est consilium Iudae, & simile consilio sathanar. Iudas unguentum in denarios : Sathanas lapi. des in panes vult conuerti t. poenitentiae austeritatem, RF carnalitatem. Matth. 4. Dic ut lapides isti pa. s. De secada cetna dicitur hic, homo quidam secit coenam magna &c. Dias in hoc euangelio ostendit, P conuiuae huius mundi vocandi sunt, copellendi sunt, introducendi sunt,iplendi sunt. Vocatur in praedicatione, copellutur in tribulatione, introducuntur in euolatione, implentur in ruinarum coelestium impletioe. De primo dicitur ibi Vocauit multos. Sed heu multi sunt vocati, pauci vero electi. Vocantur autem et Oi verbo doctrinae ad lumen gratiar,& ad lumen gloriae. I. Pet. a. De tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. Illi ergo tanquam electos se vocatos semper se putare possunt,qui tanquam stellae coeli per bonam vitam lucidi sui.

448쪽

Dominica I. post Trinitatis. Ser. I. qo I

Zaruch. 3. Steliae dederunt lumen suum in custodijs suis, vocatae sunt,& dixerunt, assumus. Nota quod non solum multi sunt qui vocantur, sed etiam multi sunt per quos vocan- Gtur. Ecce Deus vocat per se,vocat per angelos , vocat per patres, vocat per prophetas, vocat per pastores, vocat per miracula vocat per flagella, vocat per prospera, vocat raaduersa. De secundo dicitu ibi, compelle intrare. Grego. Nata quae nos hie premunt, ad coelum ire compellunt, Lac . 8. mpellebantur fluctibus,&periclitabantur: accede. res autem suscitauerunt eum &c. Ecce ad Dominum accedunt quos tribulationum suctus compellunt. Psal. Imple iacies eorum ignominia &c. De tertio dicitur hic.Cecos si claudos Introduc huc. Sed o quomodo templum glo- Hintrabit,quiest cscus in intellectu, vel claudus in ast ρ vel qui caecus in fide, vel claudus in moribus est, cum

eicitur.2.Reg. s. Caecus&claudus non intrabunt in templum. Oportet ergo caecam , & claudam animam ante δε-

P ri,quam ad spiritualem,siue ad aeternalem resectionem debeat introduci. Aug. Anima prius sanat ut, sanata introducitur, introducta reficitur. Habemus autem ad introducendum nos non solum ministerium humanum, sed etiam angelicum. Exod. 2 & 33. Ecce ego mittam angelum, qui praecedat te,& custodiat in via ,& introducat ad locu que praeparaui tibi. De quarto dicitur ibi, ut impleatur do- vmus nostra. Domus enim domini implebitur, quando rui nae angelorum implebuntur. Psal. Impleuit ruinas. Domus Implebitur etiam quando numerus salvandorum implebitur. Apoc.6.Dictum est illis,ut requiescerent adhuc modicum,donec compleantur conserui eorum. Bernar. Currite

fratres, currite non solum angeli, sed ipse creator anget riun vos expectat. Nondum plena est domus, adhuc experuntur de quibus nuptiae impleantur. Dominiea

449쪽

Dominica II.

Am parata sunt omnia. Lucar. i . Parauit dominus tor- mentum poenet in inferno,oppidum ecclesiae in mundo, thronum institi in iudicio, conuiuium glorigin coelo. De ι. Prouer. I9. Parata sunt duisoribus iudicia,& mallerpercutientes stultorum corporibus. Vere stulti sunt peccatores. Stultus enim esset qui pro denario se faceret cremari in cruce. Stultior esset, qui pro aliquo seculari faceret se cremari sternaliter. Sed tales multi sunt. Eccl. I. Stultoruin finitus est numerus. Mallei percutientes sunt dura insernalium tormentorum genera. Sed vide quando ferru ignitum est tuc a labro malleo percutitur. Ita peccatores igne inferni infusi,& perigniti, tormentis varijs malleatura diabolo, qui est faber horribilis .Esa s 4. Ecce ego creavi fabra L Sc. De secundo Apoc. 1i.Vidi ciuitatem nouam Hierus lem a Deo paratam &c. Ciuitas est ecclesia in qua dominium diaboli vincimus,vel euadimu ς.Unde. l. Esdr. q.Nunc

igitur notum sit regi quonia in si ciuitas illa qdificata suerit,& muri eius instaurati, possessionem trans fluuium non habebit. Rex iste diabolus est. Iob 4 I. Ipse est rex super omnes filios superbiae. Fluvius est baptismus. Psal .Flumini impetus &c Merito enim ita debet e ste, quod trans fluuisi haptismi nullam haberet diabolus potestate. Sed heu post baptismum in hac ciuitate multos possidet,quia ipsam permultos annos obsidet. Eccle 9, Ciuitas parua, & pauci viri

in ea.Venit contra eam rex magnus,& vallavit eam extruxitque munitiones per gyrum,& persecta est obsidio, inu tusque est in ea vir pauper,& sapiens & liberauit urbem y sapientiam suam. Et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis. Nota quae ibi de h c ciuitate dicuntur,vsque ibi nullus deinceps recor i.&c. Sed quia sine victu alibus teneri non posset, ideo non solum parata est nobis ci uitas, sed etiam esca in ciuitate indeficiens. scorpus Christi. Sap. t 6. Paratum panem de coelo pr stitisti nobis, &e.

Hiere. I9.unusquisque carnem amici sui comedet in obsidione.

450쪽

dione . Amicus est Christus. Nullus ergo extra hanc Civitatem saluari potest, sicut signatum est Genes decim onoro.Vbi legitur quod Loth in ciuitate Segor saluatur,qua-:uor alijs ciuitatibus igne,& sulphure subuersis. Require

in expositione in secundo sermone. A summo coelo. De tertio,Psalm. Parauit in iudicio thronum suum, Ripse iudicabit orbem terrae in quitate. Fere in aequitate MNam aeque iudicabit populum,&clericum, aeque Impera torem,& pastorem. Nam potentes,& impotentes,'magni &parui aequε ante thronum istum stabunt. Apoea. vigesimo.

Vidi mortuos magnos,& pusillos stantes ante throno Dei, di libri aperti sunt,idest constientiae, quarum occulta in die iudici j manifesta erunt, ibi leget vir in libro uxoris .ibi,& econuerso,quam fidem ibi inuicem seruauerunt, ibi quis alium tradiderit,quis in tenebris enormia recerit detegetur. Augustinus. Cum venerit Dominus , R illum uauerit abscondita tenebrarum, & manifestaverit cogitationes cordis, tunc nihil latebit proximo in proximum , neque erit quod suis quilibet aperiat abscondatque alienis.Vnde dicitur ibidem, subd iudicati sunt mortui ex his quae perscripta erant in libris. De quarto dicitur hic, hahomo quidam fecit coenam magnam &c.vsque iam parata sint omnia.Parata utiq;, iam enim supra mesam posita sile fercula, te qua mensa Luc .Vt edatis,& bibatis. Nota P deliciosos cibos,& potus dominus dat hominibus in mensa materiali,& q, deliciosiores cibos , se potus gratiara dat in mensa cordis spirituali,& q, deliciosiis mum cibum cor , poris,& potum sanguinis sui dat in mensa sacramentali. Pensa nunc homo,si tanta bona a Deo habes in mesa tua, in carcere,in exilio: quanta bona habebis in mensa Dei in regno. Augustinus. In patria ipsa quomodo saturabit, qui in peregrinatione sic pauit Quia vero in nouem ordinibus' angelorum omnes inuitati distribuentur: secundum has nouem mensas in hac coena distinguere possumus .

prima mensa plena est deliti js, de qua infimus ordo, &qui in ipso sunt resciuntur , secunda mensa ditior est, αὐlladantioride qua secundus ordo cu iustis amplioris me-2 .s boaadeu. Le titi

SEARCH

MENU NAVIGATION