D. Joannis Eustachii Bonauenturae, seraphici doctoris, ... Sermones per annum. Praedicatoribus perutiles. Tabulis copiosissimus illustrati

발행: 1596년

분량: 958페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

861쪽

Sermo Primlis. Alicem salutari; accipi. Ista verba hie

sanctuq martyr, cuius hodie festum agimus, dicere potuit optime. Dicere utiq; potuit. Quid retribua domino, pro Omnibus quq retribuit militi Calicem salutaris accipiam.&c. Gl. In passione,quq in arternam salutem propinat. Considerandum autem, quod est quadruplex calix: videlicet,passionis temporalis: communionis sacramentalis: beatificationis a ternalis: damnationis gehennalis. Primus calix in mundo, secundus in templo, tertius in eqlo, quartus in inferno bibitur. De primo calice bibitur fel amaricans: de secundo sapui; vivificans: de tertio vinum laetificans, de quarto sulphur inflammans. De primo. Mat. Is .Potestis bi. ca.&c.

Nira res. Sed eq regni petitur,& calix exhibetur: quia ad gloriam nemo peruenit, nisi per poenam. Unde miranda est aliter sentientium stultitia. Si enim deus pater,nec filio suo,nec dilectis amicis suis,videlicet Apostolis,&aliis sanctis, nec isti sancto Martyri. N dedit sedem regni, sine calice supplicio: quomodo miseri peccatores, sine pqna, ad gloriam, sine cal ice ad sedem regni volunt peruenire Horum utique praesumptiones reprehendens Dominus ait Hier. 9.Ecce quibus non erat iudicium, ut biberent calicem,bibentes bibent, & tu quasi innocens relinquers,non eris innocens, sed bibens bibes. Dabitur autede isso calice, potus fellis amaricantis. Mat. 28. Dederunt

ei vinum bibere cum felle mixtum. Vide homo quod pro te biberit deus, ne tibi graue sit aduersa bibere pro Deo. Gre. Quicquid afflictionis terrena propinat aduersitas, leue est, si inspiciamus quid biberit super crucis patibulu, qui nos inuitat ad Deum . Bibamus ergo Charissimi, cadomino, fel cum vino. t In selle tribulatio: in vino consolatio significatur. Saepe enim electis,fel tribulationis, tς-

s peratur Au

862쪽

13o Ser. S. sonaventurae

peratur cum vino consolat ionis.Ρ secundum multitudinem dolorum.&c. Dum ergo tribularis o homo, si bonus es,tunc tibi Deus de suo calice propinat, quasi amicus amico. Si aute malus es, tunc tibi propinat quasi medicus infirmo, ad vomitum consessionis perducat. A bac. 2. Circundabit te calix dexterae domini,& vomitus ignonum e super gloriam tuam. De secundo. I. Cor. I r.

Quicunque manducauerit panem, & biberit calicem domini indigne.&c. O quam multi sunt, qui hunc calicem,S hunc panem, indigne sumunt. Aug. Quam multos Iu das implet sathanas,indigne accipientes bucellam adiudicium suum. Bibitur autem de isto calice potus singuinis vivificantis. Ioan. 6. Qui manducat meam carnem,&bibit sanguinem meum, habebit vitam aeternam. Misi rabile prorsus est , si a diabolo aufertur Christo anima , docalice eius sanguinis tam familiariter educata: sicut significatur. 2. Reg. I 2. in ovicula paup ris, quae erat de pane

eius comedens,& de calice bibens, quam diues multas miles & boues habens abstulit ei. Pauper iste Christus est. Σ. Cor. 8. Propter nos egenus iactus est &c. Diues diab Ius multos boves & oues & animas plebium & potentum possidens. Ouicula autem pauperis, anima est fidelis. I u. Is . Inueni ouem quam perdideram. Sed ecce nunc martyr iste Beatus. N. spiritualis Christi ovicula, maluit mactari in mundo, quam ad manus huius diuitis venire in D inferno. De tertio. Ps. Dominus pars haereditatis meae,

ct calicis mei. Si Dominus est pars calicis aeterni , quid est ergo totus calixssi Diim forte dicit Christu quo ad humanam natura,quae est pars nostri gaudi J. Totus vero calix est gaudiu,& beatitudo, de toto Christo Bibitur autede isto calice potus delectationis. Can s . Bibi vinii meum cum lacte meo. In vino iocuditas gaudii de diuinitate. In lacte dulcedo de humanitate significatur. De isto calice tot bibes vini genera, quot habebis in coelo diuersa gaudia. Et ut bibas de quocunq; volueris, in cellarium introduceris. Cant. 2. Introduxit me rex in cellam vinaria. O

quomodo ibi inebriabimur de isto calice. . PLCalix meus, inebriatas,

863쪽

De uno Martyre. ser. I. 2 3 I

Inebrians, quam praeclarus est Aug. O si inebriabor ab ubertate domus t. ad qua suspiro. O quo beatus iste martyr N. de tam dulci calice vinu bibit cum Diao incetio, qui tam amarum calicem bibit pro Diio in mundo. De sequarto. Psal. Ignis,sulphur,&spiritus procellarum, pars calicis eorum. Heu Domine Deus,si talis est pars calicis, quis poterit totum calicem sustinere Certe hunc calice bibent, illius calicis amatores. de quo Prou Qui morantur in vino,&student calicibus epotandis. 'Bibitur autem de ea lice gehennae, potus sulphuris inflammantis, ut igni ardoris peruersi cordis, sulphur laetori praui operis respondeat. Sed iste potus non debetud nisi habentibus signum cautionis infernalis. diaboli. Unde de accipiente characterem bestiae, in fronte cordis, in manu operis, dicitur Apoc. I . Hic bibet de,inoir Dei,impius .f. & cruciabitur igne & sulphure in conspectu angelorusanctorum. De hoc cruciatu, B. Gre. Quid in illa die a- rcturus est, qui a conspectu iudicis rapietur, & a beatorusocietate separabitur Qui tenebrescet a lumine,& cruciabitur aeterna combustiones Certe iste martyr,cuius hodie festu agimus, tantum bibit de calice passionis , quod nunc immunis prorsus est a calice danationis. Nota quali; in quolibet calice fit mix rura. PL. Calix in manu Domini, vini meri plenus mixto. Mixta enim sunt in primo P calice vinum & sel. In secundo vinii & aqua. In tertio vinum & lac In quarto ignis &sulphur. Sanctus hic martyr N. de primo & secundo calice bibit in m udo: de tertio inebriatur in caelo: de quarto nunquam gustabit in inferno. De eodem. Ser. II.

l Lle gloriosam mortem magis, quam odibilem vita amplectens, voluntarie praeibat ad supplicium L. Mac. 6. Verba ista de Elea raro dicta, conuenienter pro isto Mar- .Htyre. N accipimus, cuius hodie festum agimus EleaZarus interpretatur Deus meus, adiuuans festinanter. Et certe

martyrem illum sanctum. N. Deus festinanter ladiuuit, S a quando

864쪽

, DK Ser. I. se naventurae

quando Ipsum breui passione consumatum, ad ternam gloriam celeriter perduxit. In verbo ergo proposito, martyr iste comendatur in tribus, icilicet quia sustinuit mortem gloriosam: quia horruit vitam odiosam: quia habuit mentem virtuosam. Primum tangitur ibi: ille glo mor. Secundum ibi: Quam odibilem vitam. Tertium ibi: V luntarie praeibat ad supplicium. Circa primum. Nota, quod mors martyris eit gloriola propter causam fructuosa propter exemplum: ore ciosa propter fructum Mors inquam martyris gloriosa est quo ad ipsum, fructuosa quoad proximum preciosa quo ad deum. De primo dicitur hic: Ille gloriosam mortem,&c Vere gloriosum est mori Pro Deo, mori pro fide, mori pro iustitia, mori pro lege Dei seruanda. Beatus est cui sic datum eis mori, vel alia

qua pati. Mati. S. Beati qui persecutionem &c. Mors pro iustitia, tanto gloriosior est, quanto acerbior. Aug. Quan I to acrior est impetus belli, tanto preciosior corona martyrij. Nos autem charissimi,beati essemus, si sic viveremus: quia si non pro domino. saltem in domino moreremur. Apoc .iq. Beati mortui, qui in domino moriuntur. Ecc. De secundo. Ioan .ii. Si autem mortuum fuerit, multum fructum asteri. Granum frumenti no solum Christus,

sed etiam iste mai tyr. N. dici p6t,qui morte sua pro Christo multum in credentibus fructum affert. Quicunque n. eius exemplo, vitam potius quam iustitiam relinquere cupiunt,ipsi quasi fructus huius glani sunt. Unde charissime,& cogeris ad blasphemandum , vel ad fornicandum, vel ad aliud malum agendum contra Deum,tunc exemplo martyris huiuς . N. potius debes mortem pro domino subire,quam contra eum aliquid agere. Augu. Eligat homo magis dilecto Deo mori, quam ostenso vivere. De textio.Ps, Preciosa in conspectu dom ini. &c. Preciosa merito mors dicitur, pro qua tam maximum praemium in caelo

datur. Phili. i. Mihi vivere Christus est, & mori lucrum. ubi Glossa id est Christus, mortis meae est precium. Pr

ciosa certe est non solum mors martyrum,sed etiam om

865쪽

sic ait. Mors nihil aliud est,quam exitus de earcere, finis ex iiij, laboris consummatio , ad portum applicatio, pertientio peregrinationis, finitio viarum oneris grauissimi depositio scilicet corporis, de furioso equo descensio. i. de carne, de domo ruinosa liberatio,omnium fgritudinuterminat io, omnium periculorum euasio omnium mal Ium consumptio, omnium v inculorum d ruptio, debitinaturq solutio,reditus ad patriam . ingressus ad floria'. Circa secundum, Nota quod odibilis est vita contra Dea seruata a doloribus: odibili, est vita contra Deli, occupata erroribus: odibilis est vita, non usitata in moribus: odibilis inquam est Deo,&angelis, & omnibus sanctis. De Irimo dicitur hic Ille glo. mor .ma quam odi.vi. amp.Ita enim vita vere odibilis efficitur, pro cuius amore contra Deum agitur, nde charissime, si pro vita tua serua da, deum negaueris, vel adulterium commiseri , vel alia contra prςcepta Dei seceris, vitam tuam Deo,& angelis odibilem facis,quia vitam temporalem, plusquam aeter

nam,vel Deum diligis. & tibiipsi certe talis vita odibilis is

esse debex. Ioan ir Qui odit animam su am &c. Dese- Meundo. Sap. 32. Illos antiquos inhabitatores terrae sancta tuae exhorruisti,qui odibilia tibi opera faciebant per medicamina Interii. i. per veneficia, & sacrificia iniusta Sc. Unde venefici, sortilegi, incantatores, & omnes qui erro ribus occupantur, valde odibiles Deo efficiuntur . Ideo bene ait August. quod quicunque diuinationes, aut sata,

aut auguria obseruat, aut intendit, aut consentit obseruantibus,aut talibus credit, aut ad eorum domum vadit,

vel in suam domum introducit ut interroget, sciat se fidem Christianam& bapti linum praeuaricasse,&paganum S Apostatam,& Dei inimicum,& iram Dei incurrere: nisi ecclesiastica poenitentia emendatus, Deo reconcissetur. De tertio.Eccl. io. Odibilis coram Deo & homi- unibus superbia,& execrabilis omnis iniquitas Gentium.

Odibilis utique & execrabilis Deo est omnis iniquitas . Sed specialiter odibiles Dco sunt illae septem iniquitates,de quibos Pro.6. Sex sunt quae odit Dominus,& septi a s 3 mura

866쪽

mum detestatur anima eius. Oculos sublimes: linguam mendacem; manus effundentes innoxium sanguine cor machinans cogitationes pessimas: pedes veloces ad cur rendum in malum: proserentem mendacia: testem tali cem,& eum qui seminat inter fratres discordias. Circa tertium. Nota, quod virtuosa mens debet esse volutaria, ad sustinendum pro Deo aduorsitatem : ad exhibendam pro Deo pietatem: ad faciendam Dei voluntatem. De rimo dicitur hic.Voluntarie praeibat ad suppli. Charisime,& tu exemplo martyris huius. N. potius ad supplicium, quam ad flagitium vadas: cum potius ad supplicia tran sitorium, quam ad aeternum debeas ire. Greg. Vere virtuosa mens martyris, S cuiuslibet non timentis pro iustitia mortem corporis. Ioan . Chrys. Quicquid stercoris habet mundus contemno,quicquid delectabilis despicio diuitias eius non cupio, paupertatem non abhorreo, . mortem non timeo. De secundo. Exod. 3s. Omnis .voluntarius & prono animo, offerat Deo aurum S argentum &c. 'Ecce voluntarie debet homo su a ministrare ad cultum diuinum : immo vero & ad subsidium pauperi indulgendum. Sed heu multi de abundantia sua.inuoluntarij osserunt, & multi de penuria sua valde voluntarij offerunt. 2 Cor. 8. Supra virtutem voluntari Jsuerunt, cum multa exultation obsecrantes nos gratiam S communionem ministeri j, quod 'fit in sanctos. Talis fuit vidua illa offerens duo minuta: de qua Dominus ait. Luc. 21. Vere dico vobis, quod vidua haec pauper , plus R. quam omnes misit, De tertio. I. Paral. 28. Tu autem Salomon fili mi, scito Deum patris tui, & seruias ei corde persecto,& animo voluntario. Et 2. Mach. I. Det vobistor omnibus, ut colatis eum', & faciatis eius voluntate, animo magno di volenti.

867쪽

23 s

De eodem. Ser. III.

Vi odit animam suam in hoc mundo, in vitam

ternam custodit eam. Ioa. 32. Glostile non amat,

in sed odit animam suam in hoc mundo, qui diligedo Deum,pot usquam in eum peccet, elegit occidi. sic certe martyr iste. N. animam suam idest vitam in hoc mado odivit, ut sibi melior custodiretur in clio. Sic &tu charissime, animam tuam id est vitam p udenter odias, Ut odium Dei non incurras. Triplex eli autem odium: videlicet, diabolicum, humanum,diuinum. Oditur. n. luiddam a diabolo, a proximo,a Deo. De odio diabolico. PLLibera ab his qui oderunt me. Odium autem suum diabolas contra hominem exercet in mundo, & in extremo,dein in serno. Odit hominem in mundo persequendo: in extremo rapiendo.in inferno torquendo. De primo. Psal. Nultiplicati sunt super capillos capitis mei &c. Ecce homo no habes tot capillos,quot inimicos. Magna ergo estodientium multitudo,& fortitudo. Ps. Eripuit me de inimicis m. sor.& ab his qu i ode. me.&c. Fortes contra te Suid mones per mal si co sensum: fortiores per mal si actu: sortissimi per malum usum. De secundo .Psa .Qui oderunt nos,diripiebant sbi. D mones anima peccatoris in morte diripi utit sibi,Vnde de diabolo ait B. Gre. Quos uiuendo blandiens decepit, hos moti etes saeuiens rapit. Tripliciter asit diuiduntur peccatores in morte: Res. n. eripiunt haeredes: corpus vermes: animam daemones. Et licet gaudeant de rebus haeredes, de corpore vermes, maxime ta men gaudent de anima daemones propter odium. contra

quod Dauid orans ait. Non super gaudeant mihi, qui aduersantur mihi inique, qui oderunt me gratis.Vbi glossa. Contra malignos spiritus solicitet vigilemus, quia ipsos irrisores pati niur, quos ad malum persuasores habemus. De tertio. Exod. 33. Agent tecum in odio, & tollent omnes labores tuos . & dimittent te nudum & ignominias plenum.

868쪽

plenum. Grauissimum est hoc odium, quod agunt dum dones in damnatione,& dominatione animarum. PL. Dominati sunt eorum, qui oderunt eos. Ambr. Pater diabolus non diligit fi ios suos, sed odit. Sic amat diabolus filios suos ut perdat: sicut amat gluto poreellum ut comedat. Notanter dicitur. Tollent omnes labores tuos Labores factos pro rebus,tollent haeredes factos pio corpore , tollent vermes: labores factos inutiliter pro anima, tollent daemones,& sic in*lix anima nuda dimittetur. Haeredes

corpus nudant rebus. vermes ossa carnibus: daemones aνδε nimam honis operibus. De odio humano dicitur.Mat. . Benefacite his qui oderunt vos.&c. Sed attedite, quod odium humanum triplex est. Odit enim homo proximur odit seipsum: odit Deum De i. Ad Rom 3. Omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Hoc odium suocat omnia bona opera. i. Corin .r3. Si tradidero corpus meum ita ut ardeam,charitatem aute non habuero, nihil mihi prodest. Unde si habens quis odium fraternum,sicut Laurentius assaretur, vel sicut Petrus crucifigeretur, nihilominus damnaretur. Vnde Isido odium a regno Dei separat, a coelo subtrahit, a paradiso eijcit: propter odium meritum pasionis amittitur,ne pro martyre accipiatur 'V hergo tibi, si odis hominem propter iniuriam,& aduersitatem, Sed magis usti tibi,si odis propter iustitiam & veritatem. 3. Reg. 2 2. Ego odivi eum, quia non prophetat mihi bonum sed malum. Sed certe sicut multa est od .entisi damnatio, ita multa est patientium pro Christo remuneratio. Lu. 5. Beati eritis, cum vos oderint homines εἰ c. Feras ergo odium pro Christo. Ioa Is. Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit. Aug. Recusat esse in corpore, qui odium non vult sustinere cum chari-Y tate. De secundo. Ps. Qui diligit iniquitatem,odit anima suam: qui diligit utrunque no solum faciendo. sed etiam' alijs consentiendo, &criminos oth crimine participado. Prouer. 29. Qui cum iure participat,odit animam suam, adiurantem audit & non iudicat: false ergo amat auimas iam.Vere odit. Vnde Au. Diligit se salse,odit aut e vere. sicut

869쪽

De uno Mamre. Ser. III. 23

sicut autem homo male se amando, mortem incurrit 24

ternam: sit bene se odiendo, vitam meretur aeternam , ut

supra dictum est: Qui odit animam suam. &e. Patet hoc in martyre isto. N. Non solum autem nosmetipsos, sed et Parentes nostros,& propinquos sic odire debemus, ut potius ipsos iuste mori, quam iniuste vivere velimus. Luc. I . Si quis venit ad me,& non odit patrem suum,& mat.& uxo. Ic s.& fra.& sor. adhuc autem & animam suam,no potest meus esio discipulus.&c. De tertio. Io. s. Qui 'me odit, & patrem meum odit. O miser peccator, ecce odit patrem & filium, ergo etiam odit spiritum sanctum. Odit ergo infelix peccator totam trinitatem. Sed vaeli tibi,quia dicitur. Exod. is. Ego sum Dominus Deus tuus fortis, elotes, vindicans iniquitatem patrum in filios, Vnque in tertiam & quartam generationem, eorum qui oderunt meo faciens misericordiam in millia, his qui diligunt me,& faciunt praecepta mea.Vide quam excedit iu- ρη sitiam Dei misericordia Dei: seueritate Dei,benignitas Dei.Vindict a in tertia & quartam extenditur generationem: sed misericordia in mille generationes extenditur.

De odio diuino. Sap. i 3. Similiter odio est Deo impius,

ct impietas eius. Odium aute Dei contra peccatores at tenditur in tribus. Odit enim Dominus vitia eorum detehando bona eorum non acceptando, tormenta eis a terna irrogando. De primo. Frou. 6. su ut quae odit Dominus,& detestatur anima eius: oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes sanguinem innoxium, cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum ad malum, proserentem mendacia,testem fallacem,

Seum qui seminat discordias inter fratre q. Vere oculos sublimes odit Dominus. Eccle. io . Odibilis coram Deo, ct hominibus, superbia. Sed certe non hos tantum, immo omnes vitipsos odit Dominus pso disti omnes, qui operantur iniquitatem. De secundo. A na os . s. Odi & pro- ccieci festiuitates vestras,& non capiam odorem seminum

vestrorum,qubd si mihi obtulistis, holocaustum,& munera vestra, non accipiam. Sc. Videtis ergo quam ingrata sint

870쪽

ser. s. Bonaventurae

sint Deo bona opera vestra, quam giu est praua vitavestra. Si ergo aliqua bona opera tacitis, dum vitia non derelinquiras: si in festiuitatibus datis vos Deo ,& cor dia bolo, nolite praesumere. Odi inquit & proieci omnes se. v.&c. Esa. I . Eleemosynas vestras,& solemnitates 'estras, odit anima m. Scaei. usque non exaudiam. Videtis ergo, quod bonis operibus, a morte non t iberamini, quam diu intus suffocamini. Vnde Aug. Sicut non impediunt a vita aeterna,quaedam peccata venialia, sine quibus haec vita non ducitur: sic ad salutem aeternam, non prosunt impio bona opera, sine quibus difficile vita cuiuslibet pes-dd simi inuenitur. De tertio.Eccl. i a. Altissimus odio habet peccatores,& impi js reddit vindictam. Reddet itaque Domjnus odium mercedem in poena, eis qui ipsum odiutin culpa. Deutero. 3 2. Reddam ultionem hostibus meis, ct ijs qui odernnt me retribuam . Sc. Nota quod dicit, reddam, & retribuam. Reddam in morte : retribuam in iudicio. Reddam in anima: retribuam in corpore.

De eodem. Thema IIII. NVdauerunt eum tunica talari. Genes. 37. Corpuς

st quasi talaris, qua persequutores nudaverunt animam martyris. Hunc sermonem totum require in testo S. Bartholomari.

De eodem. Thema. V. Flebam super eo qui assictus erat. Iob 3o. Multum

afflictus erat martyr iste in passione . Quomodo autem flendum sit pro culpa ignoscenda&c. Require in Dominio M. post Trinita. Cum appropinquaret- sol. 4J2

SEARCH

MENU NAVIGATION