Bibliotheca theologica septem libris distincta. In qua exacto ordine reponuntur cuncta ad completam sacrae doctrinae, vel theologiae notitiam spectantia, ... Authore F. Dominico a SS.ma Trinitate Carmelita Discalc. prouinciae Parisiensis. Tomus primu

발행: 1666년

분량: 342페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

. Sectio VI.

sium emitin essicientem recte resolutitur vltimue in duo praedicta . . Conclusio a. Vltima resolutio interni assesiis diuinae fidei ex parte obi

cti fit vltimate in solam primam veri rem obscure reuelantem , seu ipsammet reuelationem obscuram primae veritatis ; in crua quidem primum obtinet locum ipsemet internus Dei conceptus , seu notitia de veritate reuelata, secumdarium externa signa, quibus velut instrumentis Deus suum conceptum pandit . Probatur, quia ultima resolutio imterni assensus diuinae fidei considerata. hoc modo debet fieri solummodo istato- & adaequatam rationem formalem credendi , seu in ipsum eius adaequatum formale obiectum, ita ut inter dilati in gelaere causae formatis,cur credamus , debeamus ibi sistere , nee possimus intemati ulterius aliquid aliud respondere, vel adducere, quod in gen re causae formalis sit id , propter quod

praebeamus assensum, & talem ac tum elisimus: atqui ve suppono ex riactatu de fide tora Madaequata. formalis ratio

credendi , seu totum de adaequatum foris male obiectum nostrae diuinae fidei , est diuina authoritas reuelans , seu actualis diuina reuelatio modo in conclusione

efflicato: ergo ultima resolutio interni assensus diuinae fidei ex parte obiecti fit vltimate in solam reuelationem diuina, ut in sormsem rationem credendis & in nihil aliud. Conclusio in sis, qui iam receperunt fidem , diuinae fidei assensus , qui

datur contra crrores , dubitationes, difficultates insurgentes circa obiecta particularia diuinae fidei, resoluendus est in diuinam authoritatem Ecclesiae, no quia dem per modum rationis formalis obiectivae, sed per modum regulae infallibilis , qua secundum legem Dei ordinariam notificantur,& applieantur crede da,ut superiori capite probauimus.Quare interroganti, cur credamus, seu unde sciamus, haec omnia,& singula,quae credimus, esse diuinestus reuelata; recte re-0ondebimus, nos id quidem euidenter Bistis. Theoc Tom. I.

Caput x et 89

non scire; quin etiam credere formaliter , non ob aliam rationem credendi obiectivam : attamen certo credere ob eam ipsam reuelationem diuinam, qua obiecta eiusmodi eredenda reuelata

sunt, mediante infallibili Ecclesiae propositione nobis patefactam; quae quidem propositio non sit ratio ultima credendi, sed medium, per quod obiecta credenda, simul cum ratione credendi, fidelibus debito modo applicetur; adeoque conditio, sine qua, iuxta legem Dei ordinariam credenda omnia & singula a non credendis discernere non possent. Conclusio ε. causa seu ratio obiectiva, inquam restauitur iudicium euiis dens de credibilitate fidei, sunt motiva, quae ad fidem concipiendam necessariaiunt: cum tamen interim fides ipsa, seu fidei certitudo, in ea, veluti in causam sirit rationem assentiendi,minime refouuatur, sed tum velut in conditionem applicantem obiectum fidei , quando primum suscepitur. Ratio primae partis assertionis est; si enim quaera, cur fides

de obiecto in obscuro & arduo tibi er

dibilis visa est; seu quod idem est cur

in animum induxeris, fidem tam ardua acceptare rectε respondebis, quia ita mihi proposita est, ut grauissimis motiuis & argumetis facta sit euidenter credibilis . Ratio vero secundae partis comclusionis est, quia assensius diuinae fidei in id , tanquam in conditionem resoluitur,quod necessario prerequirit per modum alicuius conditionis, quia unumquodque resoluitur in aliud eo modo,

quo ab illo, vel ex illo generatur, atqui assensus diuinae fidei generatur ex praedicto hoc iudicio de euidentia credibilitatis, & ex ipsis motiuis diuinae fidei, quatenus ista sunt quaedam conditiones prae requisitae necestario ad assensum diuinae fidei primo ingenerandum; igitur id , in quod ultimate resoluitur assensus

fidei , non ut rationem formalem, nec ut regulam credendorum,sed Blum m do , ut conditionem praerequisitam ad generationem huius assensus, sunt praedicta motiva credibilitatis, S praedi-oo ctum

312쪽

α ρ o Bibliothecae Theologicae Lib. I I.

ctum itidis imi de eorum euidentia . Ex istis omnibus conclusionibus noeessario praemittendis pro explicatione praesentis dissicultatis manifeste sequitur, quomodo Catholici non committant circulum vitiosum, dum Ecclesiam statuunt pro supremo controuersiarum iudice & interrogati , cur credant Deuv. g. esse Trinum & unum , respondent quia Deus reuelauit, & ulteritis inter

rogati, cur credant Deum reuelasse, re

spondent, quia Ecclesia id illis dicit, &vlterius interrogati, cur credant Ecclesiae, respondent quia Dcus reuelauit tu Iam esse firmamentum & columnam veritatis , seu esse infallibilem regulam

proponentem credenda. Primum enim tali regressu non replicatur ipsemet ratio formalis obiecti fidei, sed motiva vanilim,& reguIae credendi, ut ex dictix constat. Deinde quia nobis absolute i quendo tali regressu ad credendu opus non est. Qiiasi videlicet nec ullum qua- tu muis semper ab uniuersa Ecclesia receptum sacrae Scripturae Iibrum , nisi

propter cres; tam iam antea fide diuina infallibilem Ecclesiae authoritatem; nec hanc nisi propter Scripturam credere pol simus : cum possit ex communibus motiuis fidei, quibus ipsa etiam Ecclesiae aut horreas, sed ni,ndum ut infallibulis fide volubili creditu continetur , utrumvis,de utrummae absque ulla eorum necessaria inter id dependentia crodi, ut communiter docent Theologi intractatu de fide; potest enim ex duabus hisce regulis credendis, utra uis per se sepiiratim, & independenter ab alia, ita sitificienter proponi ex communis fidei moti uis, in quibus etiam Ecclesiae authoritas velut in humanis sit imma contianetur,ut ci tanquam euidenter credibili

sine dubitatione fides adhibenda sit.Sed hic regre isus, fideique reuolutio quae fit

quo ad nos in Ecclesiam ut proponentem & applicantem nobis obieeta credenda, lial, et solummodo locum in eo

qui i. am suscepit fidem,& cui illa retenta exoritur quedam dubitatio circa particularcs quasdam materias; unde propriis loquendo non est eirculus, sed est

ex iam admissis tanquam indubitanter veris resoluere assensum circa ea , quae possunt aliqua dubitatione ingeneram.

Et potest explicari exemplo sumpto a Mathematicis, qui ex postulatis

probant saepenumero suas conclusiones, imo posteriores per priores, nec tamen dicuntur committere aliquem cireulum,& est valde in omnibus disciplinis familiare , ex iam concessis probare aliud, nee id vitio ijs tribuitur tanquam admittentibus aliquem circulum; quare cum nos omnes Catholici admittamus Ecclesiam regi a Spiritu Sancto, habereque authoritatem, qua est constituta

a Deo infallibilis re 'Ia & iudex credendorum , dum assensum nostrae fidei circa aliquod particulare obiectum resoluimus in hanc authoritatem Ecclesiet

non censemur proprie committere circulum, sed sic resbluendo procedimus

a re minus nota quo ad nos , ad rem magis nobis notam,qui modus p ra di censetiir optimus ab omnibus Phil

sophis. Quod idem penitus dicendum est, dum rursus ad probandam Ecclesiae authoritatem & infallibilitatem recur rimus ad scripturam illam docentemincommendantem, tantum enim ad scripturae testimonium recurrimus,quando nobis agendum est cum ijs, qui scripturas admittunt, idque potius argumento ad hominem, aut ex eoncessis ab aduersario, quam argumento fundato in albquo notiori principior cum si nobis es set disputatio cum negantibus scripturas, alia via procederemus: chm enim

disputando cum haereticis ostendimus infallibilitatem S authoritatem Ecclesiae ex sacris litteris, non propriE assi rimus causam istius nostrae cognitionis est enim Deus reuelans imo irre imis pulsivam ; non enim praeelae credimus

Melesiam esse infallibilem, quia seria

plura dicit, quasi si id taceret, non cre deremus , sed ex alijs multis motivis, quae nos excitane ad assensum credibilia talis circa Ecclesiae infallibilitatem io

mandum . . v. s. H

. x V Adde

313쪽

Sesso VI.

Adde tertio apud Aristotelem I .P ster. cap. I. & Philosophos, circulum in

ratiocinando nec vocari, nec culpari,

nisi quando ab eodem prorsus ad idem,

nulla interim utriusque variatione quoad notitiae rationem interueniente, fit regressus. Quod tum demum contingit, quando consequens ex antecedente illatum, nulla alia, praeterquam antec

dentis notitia fultum & probatum, mox iterum ad sui antecedentis probatione assumitur. Sic enim planὰ idem respectu eiusdem bret prius & posterius,aut certe notius & ignotius; sic idem ex seipso probaretur,ut optime Aristoteles

contra veterum quorumdam errorem

loco citato argumentatur. Secus est, quando consequens alio quodam diuerso medio innotescit, atque sic demum ad sui antecedentis probationem assumitur; tunc enim nec Aristoteles; nec ullus Philosophorum negat, fas esse regressu in argumentando uti. Neque vero sic absurdis superius adductis , aut alijs quibuscumque ullus aperitur locus , neque ipsi etiam Aristoteli insuetum fuit, tali modo ratiocinandi uti;

quandoquidem ex diuisibilitate motus probat diuisibilitatem temporis,& E c6tra; & rursum aeternitatem motoris ex aeremitate motus & contra, ut videre est

apud cumdem 6. Physiori text. 37. &38. &8. Physic. text. 3. Rem autem in nostro casu sie se habere , ita manifestu in fit. Primo, quia

quando interrogati, cur credamus Deuesse incarnatu, respondemus quia Deus reuelauit,& ulterius interrogati,cur credamus Deum reuelasse, respondemus

quia Ecclesia nobis id proponit; talis cireulus est in diuerse genere causae, est enim a causa formali assensus diuinae fidei , ad causam ipsius acceptationis fidei: nam causa formalis assensus est diuina reuelatio, causa vem, qua sum inductusac persuasus ut acceptarem hunc di istium articulum ut a Deo reuelatum,

est diuina authoritas Ecclesiae. Vel secundo quando ex infallibili Ecclesiae propositione, persuadetur alicui fides, rarit. Thea Gma.

sue totius scripturae diuinae, siue eertae tantum alicuius partis, aut mysterii, de quo dubitat, ia certe illa Ecclesiae propositio, qua talis, infallibilis non creditur etiam loquendo de motiuis crededi ex ipsius Scripturae , quae suadenda est,infallibili aut horitate; sed vel ex c5munibus fidei motiuis in priore casu , vel ex alterius cuiusdam libri Canonici

iam antea explorata authoritate, in posteriore. E conuerso quando ex aliquo

cap.3. suadetur infallibilis Ecclesiae in proponendo authoritas r iam pro argumento fidem suadente, non adhibetur Scriptura, pro ut praecise ex Ecclesiae

infallibili authoritate & proposition disicitur; sed ut vel ex alijs Scripturae

Iocis,vel ex communibus motiuis fidei, quibus ipsa, ut diximus , Ecclesiae authoritas quidem, sed non ut infallibilis,& infallibili fide credita continetur, rectissime creditur. Et certe qtioties alicuius veritatis assensus externo medio nititur, nil pcnitus obstat, quo minus ille ex uno m dio conceptus, vicissm ad ciusdem me- .

dii assensum concipiendum assumatur; in modo seorsim utraque eius inodi veritas aliunde susticienaer credibilis reddatur, atque sic demum in probando mutuas sibi inuicem operas praestent. Cuius rei exemplum familiare habemus in politia humana circa legum promulgationem, sad quam requiritur tanquam ratio for- imalis authoritas legislatoris, deinde in ministro promulgante, vel denuntian talem legem , requiritur fidelitas omnμmoda,non quidem factitia legis,sed tanquam scribae signantis, & discernentis quaenam sit lex vera, & legitima, ne decipiatur populus proponendo ei unam legem pro alia; vndὰ notarijs datur authoritas a Rege, Se 1 lege, ut credatur

ei quod ipsi signauerint; sicque res adhue se haberet,si Deus duobus Prophetis reuelaret quaepiam , & in his ipsis

etiam utrique, utrumque verum esse

prophetam , addita vi sufficiente, qua

sinisti sua eiusmodi vaticinia lassiciea

314쪽

Σ ρα. Bibliothecae Geologicae Libil I.

ter eredibilia redderent, vel per miraculorum patrationem, vel siqua alia simili via ; tum demum vicissim vii

alteri testimonium merito perhibero posset. QEod aliqui de facto iam qu dammodo accidisse putant in Claristo

Domino , & Ioanne Baptista , quorum uterque , cum suis dictis iam antea suta ficientem fidem , tum ex sanctitate vitae , tum ex miraculis astruxisset, rectis. si me alter alteri veritatis testimonium perhibere potuit, ita ut Christo fides haberetur ob testimonium Ioannis, tanquam ob motivum fidei, iuxta illud I

annis I. Hic venis instimonium perhiberet de lumine i omnes crederent per illum qua de causa etiam

Christus testimonium Ioannis pro soallegauit Ioannis T. Et vicissim Ioanni, ob authoritatem Christi, quae a part rei erat ipsissima credendi ratio, iuxta illud Lucae 7. Et omnis populas audiens testimonium Christi de Ioanne ct Publicani iustifica' ηι Deum , ba πιπι baptismo Ioaseis, de quo ride dicendia

madmodum igitur nullus est circulus in lege humana, & in obtemperando legi, quia lex iubet, quae a ministris proponitur, & quia a ministro

publico promulgatur, quem Im auth rizat, ita neque in credendo scriptura, aut aliquod aliud fidei mysteriam, quia Deus reuelauit, &Deum reuelasse E clesia dicit, non committitur circulus vitiosus, quia tam Scripturae, quam Ecclesiae authoritas in diuerso genere ca is se habent modis statim explicatis ; &sicut haeretici non possunt reprehendere mutuum testimonium, quod Christus Dominus, & S. Ioannes Baptista de se inuicem tulerunt,nec condemnare discipulos utriusque,qui propter utriusque elogium eos tales criaiderunt'uales Magistri se inuicem praedicabant; ita nec possunt calumniari Catholicos , quod etiam propter testimonium Scripturae talem credant & Ecclesiam, di e contra propter testimonium Ecclesiae talem credant esse scripturam; & r sponsum quod dabunt haeretici, pro vitando circulo tam in praedictis , quam in alijssimilibus casibus; illud etiano facile applicabitur pro vitando circulo circa Ecclesiam, & Scripturam. Sic tantum abest ut Catholici, in admittendo Ecclesiam pro supremo controuersiarum iudice, comittant aliquem circulum vitiolam, quin potius hi ipsi aduersarij, qui illum nobis obiiciunt, illi inquam, ipsi sint, qui in circuitu ambulant, & in Iua credendi ratione circulum ineluctabile habent; quod sic ostendo, dum enim inquirimus ab ipsis, unde constat hane salpturam, cui tanquam puro Dei verbo se credere dicunt, esse veram ac legitimam, 3e non corruptam unde hoe discernunt vel ex ipsa scruptura, vel ex alio principio praeter Scriapturam. Si ex ipsa Soeiptura, iam petiatur principium , & in fidei resolutione proceditur a re minus nota ad rem aeque aut minus notam,& proinde insuffciem rem, ut possit esse ultima fidei regi &iudex; nam ne ignora est infulibilitas ipsius Scripturae sacrae praecisa authoritate Eeclesiae γ ac est ignota propositio per illam probanda,cu non possit aliun- δε probari hane Scripturam sacram esse sacram, nisi ex ipsa traditione Ecclesiae& eius declaratione, ut septa prohaui

Si respondeant ex alio principio praeter Scripturam,eius veriratem colligi, inprimis iam non statur puro Dei verbo ,

sed ad aliud principium deuoluimur; de inquiro quodnam sit illud principium unde hoc infallibiliter iudicatur, ct se tur, vel enim hoc illis proprio, & priuato uniuscuiusque spiritu constat,uel quia sic acceperunt a Iudaeis, eorumque Synagoga , cui primum tradita est Script ra , vel quia illam acceperunt ab Ecclesia nostra visibili, vel tandem ab illa sua Eeclesia inuisibili, quam fingunt. Priamum stare non potest, quia si proprio Spiritui eredendum est,esitradicitur ipsi Scripturae I. Ioannis capia . ubi dicitur: mlite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo suxi, quomam multi

315쪽

Sectio VI.

Pseudoprophera exierunt in mundum: &eadem adhuc redit dissicultas, unde pro-handi sunt isti spiritus & cum tot sint spiritus & sententiae quot capita,& inter se valde dissentiant,& Vponantur, multo maior orietur confusio, & incertitudo,cum non sit maior ratio cur credatur

via , quam alteri eunctis allegantibus se habere verum spiritum,fideique consor mem : si autem proprium unusquisquo sequitur iudicium , iam tot erunt fides, ct tam contrariae , quot sunt sententiae& capita. Si fecundum quomodo credunt Synagogae de non Ecclesiae Z Vnde constat Synagogam errare non potuisse in tradendis scripturis, cum iam si eiecta,& repudiata , potuisse vero Ecclesiam a Christo fundatam, & institutam; &cum Euangelium , & nouum testamentum a Synagoga accipem no potuerint ,

iam saltem in illo tradendo Ecclesiam errare non posse habebimus , aut si potest errare , non sunt ipsi certi , quod in

nouo testamento purum & incorriaptu habeant Dei verbum. Si ter m , iam

fatentur quod nos intendimus, Ecclesia scilicet nostram , quae sola est vera, pro vi suis se notis satis prodit , errare non

posse in tradendis & proponendis veris seripturis , si ideo illis credunt , quia ab Ecclesia acceperunt, siue quod idem est, quia illarum veritas & infallibilis

authoritas ab omnibus omnium Lec lorum hominibus fuit recepta de approbari, in hoc enim aperte recurritur ad

Caput X. 293

Ecclesiam, quae est illa omnium lac

Iorum cong atio. Si quartum, in primis non constat quae sit ista Ecclesia

inuisibilis, nisi sint proprij uniuscuiusque spiritus, & sic reditur ad primanis dissicultatem; vel quidquid aliud sit,

restat eadem dissicultas, unde constet illam inuisibilem Ecclesiam deficcre noposse, & habere nunc verum Dei ver-hum, sinceramque eius intelligentiam, sicut Gisiciunt nostram defecisse paulatim,& inaduertenter; quod si post deficere concedant, unde habent quod non defecerit ξ quare undequaque se vertant haeretici, perplexos de consulos in sua fide manere neceste est; suaque in credendi ratione circulum ineluia bilem vitare non possunt , quamdiu Ecclesiae auctoritatem dignoscendis diuinis Scripturis, controuersijsque circa illas dirimendis non adhibent . quod aliunde nulla ipsi adducere possunt motiva, quibus utrumque eorum, quod circulariter credunt, per se lassicienter eredibile reddant. Motiua enim communia fidei nostrae recipere n6 possunt,

nisi reliquam etiam pariter fidem n stram recipiant; propria non habent &si quae haiare sibi videntur, prae nostris

valent nihil ; adeo ut ulla prudenti ratione ijs moueri ad credendum quicquac multo minus aliquid fidei nostrae comtrarium nullatenus possint; quando lange amplioribus fidei nostrae motiuis ad credendum non mouentur; de quibus fusius agetur inta Issim q.

316쪽

L 9 4 Bibliothecae Τheologicae Libi I.

SECTIO SEPTIMA

De varijs notis opinionum , vel propositionum falsarum ad doctrinam Sacram spectantium.

CAPUT PRIMUM

De propos time heretica .

V M eadem sit contrarior in ratio, & disciplina a postquam in sup rioribus egimus de locis Theologicis quo ad gradum certitudinis, &veritatis, quem faciunt in probationibus ad doctrinam fidei pertinentibus, nunc breuiter agendum est de variis censurarum speciebus , vel gradibus , quibus Summi Pontifices , & Concilia notant diue vis opiniones, & propositiones fabias ad eamdem fidei doctrinam specta res . In Concilio enim Constantiensi sese. 8. aniculis Uviclessi apponuntur respective hae censurae, haretis, o a Sahinis Patris,u reprobati ; H, mn Catholia , sed re ei ; alν Fodat si , ct blas Aemi ; quidam piarum aurium offensii i: nomvulli temerar, , o seditiδ. Qis easdem censuras apponit idε Co cilium Constantiense sess. I 3.propositi nibus Icannis Hus, excepto illo verbo: blasphemas desumuntur etiam ex Bulla Pii V. & Gregorij XIII. edita contra aliquas propositiones Michaelis Bah δε non issime ex constitutione Sanctissimi in Christo Patris, ae D. N. D. Innocenti j diuina prouidctia Papae X. contra quinque propositiones Comet ij Iansenij Dpiscopi Iprensis,quas respective dicunt,

espha eucas, erraneas, suspectas, temerarias,scandalosas, blasphemas, imias , contumeliosis, diuina pietati derogames, immittentes ossensionem in aures pias.

His alij addunt propositione proxima

haeresistroximam errori, uspectam de e rore . Imo si de propositione non solum infra heresim, sed in rigore danabili se ino sit,addendae erunt propositiones,I daica,Pagana,Athca.Nam propositiodicens,Christum nondum venisse,sed remturum,non est haeretica, cum religionem Christianam non retineat, pro ut haere'

ci omnes retinent , sed erit propositio Iudaica . Quae vero asserit plures esse Deos, non erit Iudaica , cum non retineat vetus testamentum, sed Pagana inducens idololatriam; ad quod genus reduci possunt propositiones propriς Ma-hometismi , quae nec Christianam, nec Iudaicam religionem sequuntur, sicut Scsectam illam communiter Theologi docent ad Paganismum reduci. Denique propositio negans omnem Deum est Α- mea ; de his tamen modo sermo non

sed tantum de propria haeresi,sive quod idem est de propositione haeretica, & de alijs infra haeresim. Incipiendo igitur a propositione

haeretica, notandum est non esse idem , aliquam protositionem esse haereti eam, de eum qui illam asserit esse haereticum. Ut enim alibi Deo dante dicetur, uteris

rans censeatur hqreticus: debet esse pertinaxa cum tamen propositio haeretica

sit in se talis ob suam fasitat , siue asseratur cum pertinacia, siue ex ignorat tia sola, ita ut qui eam tenet, paratus sit suam opinione falsim deponere, & m

lares

317쪽

tare, si ita Ecclesiam iubere cognouerit Sic doctores communiter diuidunt haeresim , inli resim formalem,& obiecti-uam. Forinalem vocant peccatum illud actuale, a quo aliquis formaliter denominatur hqrcticus t Obiectivam vero ,

obiectum illud quod falso creditur , vela geritur ab heretico; v.g. in eo, qui docet in Christo duas esse peti as, datur hqresis formalis, nconpe actus quo illud affxmair haeresis autem obieetiua est obiectum illud falsum , quod assirmat ripia vero assertio, seu loquutio externa, qua id profertur , licet sitobieetiun --

luntatis internae hqreticae, non tamen

dicitur haeresis obiectiva , sed iis resis

formalis externa, quae denominatur haeresis ,&peccaminosa ab ipsa voluntate interna heretica,&mala r quare si vo luntas interna non esset mala propter ignorantiam , vel inaduertentiam, voces cxternae non essent haeresis formalis ex

terna , sed solum materialis. Obiectum tamen ipsum semper est haeresis obiectiva, ncc, ut iam notauimus, hoc pendet

a culpa assirmantis , quia obieQuin se per opponitur veritati reuelatae, quod sussicit ad haeresim obieetiuam. Q Iem

admodum enim obiectum fidei dicitur simpliciter fides, pro ut de mysterijs,&articulis in Symbolo Athanasiano co tentis subditur:haec est fides Catholica, . ita de obicctis contrarijs dici potest simpliciter , & absolute, hac es haeresis. Verum quidem est, hanc denominationem

semper inuoluere ordinem ad haeresim

formalem possibilami nam asserere de obiecto illo, quod sit haeresis,est dicere, quod sit obieau contradicens obiecto,

Deo leuelato,& lassicienter ab Ecclesia proposito, atque adeo aptu, ut Krminetliae resim formem in illud affrmao te, nisi ignorantia, vel aliquid aliud per a cidens excuset. Nust tamen est necesse, quod actu supponat haeresim formalem

actualem, ut dicatur laaeresis ubi stiva

actualis, sed suscit quod sit oblinum

tale, ut ex se sit aptum ad terminandam formalem. In praesenti dum κimus dupropositione haeretica, dissicultas non procedit de propositione sormali haeretica, siue de his , quae requiruntur. x parte subiecti, ut homo censendus sit hereticus, sed tantum de propositione obiectiva, siue de his quae requiruntur ex parte obiecti, ut propositio sit haere

tica a

Circa quod communis est doctorum sensus, propositionem iis reticam a Patribus intelligi eam , quae contradictoria

est, alicui propositioni fidei per se , &directe in quacumque materia siue speculativa, siue practica: ita ut haem 'tica neget, quod propositio a Deo reuelata, de ab Ecclesia definita ut talis afirmat, aut illa afirmet, quod ista negat. Pro indeque non requiritur, quod obiectum haeretis opponatur articulis fidei, sitim-pto nomine articuli stricte, pro ut significat praecipua quaedam fidei dogmata , quae continentur in symbolis, sed suffcit quod opponatur cuicumque veritati, quam fides Catholica credit, quaecumque illa sit; Qua in re cum omnes doctores consentiant, primum est dissicultas inter illos, an ad propositionem haeretica ex parte obiecti requiratur, quod obiectum negatum sit reuelatum a Deo reuelatione communi toti Ecclesiae' Α firmativam enim partem tenere debent omnes illi qui dicunt reuelationem priuatam non credi eodem habitu fidei infusae , quo reuelationes communes ἔ negativam vero, qui oppositum docent. Verum quicquid sit de hoc, an dissentiens rei reuelatae sibi a Deo priuata reuelatione sit haereticus, vel non; an incurrat poenas Ecclesiasticas haereticis impositas vel non,de quibus videri posisunt doctores intractatu de fide; existimo lassicere ad propositionem obiecti-ue dumtaxat haereticam,quod obiectu in

negatum sit reuelatum a Deo quacum que reuelatione. Eo enim ipso opponitur secundum se veritati reuelatae , quod suscit ad haeresim obiectivam independentem a culpa affirmantis, vel

negantis.

Secunda difficultas est, quid Concilia & Summi Pontifices intelligant,

318쪽

, 9 6 Bibliotheca Theologicae Lib. I l.

dum aliquas propositiones serie, vel manisse haereticas vocanti aliqui enim vi Lorca in tract.de fide, putant ideo ita vocari, quia haeresis non potest esse nisi sit notoria, & manifesta, atque ideo, quando aliae propositiones dicuntur e

roneae, non addi notoriciquia error potest esse notorie, & non notorie . Uertim

haec glossa non satisfacit, quia si de ratione intrinseca omnis haeresis est, quod sit notoria,frustra adderetur illa particula, sufficeretque dicere simpliciter esse haereses : praeterquam quod in communi modo loquendi, quando dicimus aliquid esse notorie falsum, plus volumus dicere quam falsum,ut satis per se patet. Melius igitur alij docent haeresim manifestam , scii notoriam aliquid addere supra haeresim non manifestam . Primbquia potest aliquando esse haeresis o culta, non quia sit pure mentalis,sed talibus verbis significata, ut illam pros rens habeat ansam tergiversandi ,& negandi se dixisse haeresim, sed potius loquutum se in sense Catholieo, quae s lent dici propositiones haeresim capientes, hoe est de quibus est suspicio, quod

asserantur in sensu haeretico , qui sensus, Echaeresis ipsa obiectiva est hqresis manifesta, sed voces, quibus significatur, Lant ambiguae, & non est manitastum quod proferantur in sensu haeretico . Sic in Concilio Constantiensi Uviclesi uticuli dicuntur notorie haeretici, quias ces ipsae, modusque loquendi illius nullum relinquebant locum ambiguitatis de sensu haeretico per eum significato. Ru sus secundo ipsa etiam haeresis obiectiva dicitur aliquando hqresis notoria,& m nisesta, quia non sunt opiniones docto-xum circa illam,an sit hqresis, sicut comtingit esse circa alias, quas aliqui doctores dicunt esse hqreses, alij negant. CAPUT II.

De propositione erranea.

PRO intelligentia difficultatis anis

maduertendum est, erroneam in

fide, vel doctrina fidei propositionem

latius patere,qi iam haereticam: cisi enim omnis propositio haeretica sit errone os non tamen omnis erronea est heretici is; unde recte notant aliqui erroris vocem

sumi posse dupliciter, primo veluti generice,& seclidum quod attribuitur cuia libet propositioni falsae in qualibet materia , nam qui falsum pro vero credit, errata vero, & decipitur; secundo magis stricte, ac veluti specifice accipitur, pro ut est censura specialis infra haer sim: quicquid enim alij dixerint, certe tam in Concilijs, quam in Summorum, Pontificum Bullis, condistinguitur propositio erronea ab haeretica, communiterque Theologi censuram illam miti

rem existimant, & que non attingat hqresim. Iam ergo non agimus de errore

aut de propositione erronea in primata, acceptione nimis lata, & generica, cum in eo sensu haeresis etiam sit error, ut satis ex se patet; sed tantum agimus d illa in secunda acceptione, & prout conueniunt doctores esse censiuram specialem, infra haeresim, & ab illa distinctam. Hic enim factum est, quod saepius alias, ut nomen genericum speciei ignobiliori

approprierit r.

Quomodo autem differant inter se hqress & error, secundum quod sunt notae falsitatis in doctrina fidei, siue quod idem est, secundum quod constituunt varios, ac diuersos gradus propositionuin materia, seu doctrina fidei pernici

strum,'&censurae nota assectarum, non omnes eodem mom explicant. Primo enim aliqui cum D. Antonino a .p.tit. I a. capcl. dicunt, errorem esse haeresim sine pertinacia prolatam, accedente autem

pertinacia fieri haeresim. Sed hie modus explicandi communiter rehcstur, & m rito , quia pertinacia se reari ex pineo subie-

319쪽

: Sectio VII.

subiecti,non expute obiecti; hae autem

censurae , ut superiori capite iam notauimus,& supposuimus,non tendunt ad iudicandum crimen in concreto , sed propositiones secundum se, atque adeo solum ratione sui oblacti. Secundu quod fidei inquisitores petentes a suis quali ficatoribus Theologicis censuras propositionum, nihil dicunt de pertinacia, aut culpa auctorum, sed iudicium erigunt solum de propositione secundum se, an ,

si haeretica , vel erronea , vel temeraria,

Ste. Alis ergo secundo docent propositionem haereticam esse , quae opponitur veritati reuelatae non demonstrabili, v.g. Deus non es Trinus, enoneam vero, que opponitur veritati Catholicae demonstrabili, v. g. Deus non

es υnus . Sed neque hoc defendi potest,

quia quodlibet obiectum reuelatum , quantumuis aliunde ratione naturali d monstrabile , non potest sine haeresi negari , v. g. existeiatia. Dei, immortalitas animae rationalis , dec. quae qui negaret absoluae , & sine ulla limitatione , esset procul dubio haercticus, de incurreret omnes haereticorum poenas . Si autem obiecta hec non essent diuinitus reuelata , quantumcumque demonstrari possent ratione naturali , nec sine culpa ne gari possent, adhuc non pertinerent adsidem,quae credere non potest quidqua, nisi propter authoritatem, vel testim

nium prime veritatis reuelantis , atque adeo qui ea negaret non peccaret contra fidem ,&per consequens non esset haereticus , cum omnis haeresis sit infidelia talis species. Tertius explicandi modus est aliorum , qui dicunt errorem esse ,qui deficit ab una, vel altera conditione requisita ad haeresim perfectam: ad hanc enim requiritur, quod certissime , & indubita ter opponatur alicui propositioni,quae cenissime etiam , ct indubitanter pertineat ad fidem. Und8 quando vel oppositio non est ita certa, vel non est ita

certum , quod sit de fide propositio,cui

ponitur , tunc deficit ex ea parte ab

haeresi, & est error: ita id explicant plu-

Caput II. 29

res doetores, quos refert, & sequi citr

propositionem definit eam , quae opponitur quidem fidei veritati , sed non opia

positione omnino certa, & indubitata . Verum neque hic etiam modus explicandi plene satisfacit quia eiusmodi propositiones magis proprie videntur esse

proximae heresi, quam errores: participant enim scibstantiam haeresis , quae est oppositio immediata cum fide i unde etiam ab hqres non tam in ipsa substantia, quam in modo , hoc est , in certitudine an sint haereses, differunt , & ideo vocari possunt proxime hqresi,quatenus non ab omnibus , sed a pluribus estimantur hqreses. Qiis differentia cum non sit intrinseca, sed extrinseca,prou niens videlicet a iudicio aliquorum negantium esse hqreses, quod ruffcit ut in

foro externo ille non condemnetur a

solute vi hqreticus , quia potest se tueri

opinione aliquorum negantium , quod opponatur fidei; cum, inquam, ligc differentia sit solum cxtrinseca non s m-cit , ad constituendam propositionc erroneam , secundum quod est species quedam censuri distincta ab heresitroximumque post illam gradum tenens. Quartus igitur, illeque probabilior,& melior explicandi modus est , quod error, vel propositio erronea proprie sit,quq cotradictoria estin 'pposita doctring ab Ecclesia definire , seu qua iasi tantum ut probabilem, sed ut certam & indubitatam asserit Ecclesia.Quia enim nosolas a Deo reuelatas veritates Ecclesia

definit tenendas, sed etia aliquas alias ut sequenti libro sito loco dicemus; idcirco eae propositiones sunt non haeretic , sed erronee in fide ρος opponutur illis,quas

non ut reuelatas, scd ut comuni doctoru consensu examinatas,& certas proba & tenet Eclesia,itavi quemadmodu pr

politio heretica opponitur directh authoritati Dei reuelantis , ita erronea opponatur authoritati Ecclesiae , quam diuinae quidem subordinatam , sed ab ea diuersam esse suppono ex dicendis isquenti libro . Vel aliter , quod in idem

320쪽

, 9 a Bibliothecae Theologicae Lib. II.

tamen coinciditi propositio erronea est illa, quae non opponitur immediate , sed mediate solium doctrine fidei, quatenus negat immediatε propositionem, quae non est de fide , sed conclusio tantum Theologica, necessariam tamen habens connexionem cum propositione cle fide Cuius explicationis bonitatem colligo primum ex eo quod propositio erronea minor est , quam ha tica , hic enim factum esse supra notauimus, quod alias sepius, ut nomen genericii speciei igno-hil ori attribueretur ; communis autem doctorum sensus est,per haereticam propositionem intelligi eam, quae directe immediate opponitur fidei, vel obiecto

formaliter reuelato; ergo per erroneam

debet intelligi illa , quae non immedi te , sed solum mediato, non directe sed

indirecte opponitur fidei , quatenus negat immediate propositionem, quae non

est de fide, sed conclusio statim Theol

gica , necessariam tamen habens connexionem cum aliqua praemissa de fide. Secundo cum he propositiones, que opponuntur conclusionibus Theologicis , siue quod idem est doctrinae apud

omnes Catholicos communi sensu indu hitanter receptae, quia vident illam valde connexam cum do, trina fidei,mereatur censuram aliquam Theologicam,nec sint haereticae, cum non negent formal,

ter, & expresso aliquid reuelatum ; debent habere aliquavi aliam censuram ab haeresi diuersam a non potest autem alia

congruentior inueniri: quam erroris no ea, quia negant id , ex quo negato comuinci potest negare etiam fidei obiectu ἀει propterea , licet propositio directε dumtaxat opposita conclusioni Theol sieae euidenter Meductae ex aliquo fidei principio non sit haeretica, quo ad pra-xim tamen videntur omnes doctores

conuenire , quod puniendus sit ut her ticus, qui illam negat, si quidem p

sumitur talis, non enim presumitur negare praemisiam euidentem, qua semel adhibita per bonam, e euidentem etiam consequentiam insertur conelusio The

logica , sed reuelatam, & ideo negar

conclusionem. De quo vide Cardina in lem de Lugotra statu de fide disput. 2 o.

sin.3. num.7o. ubi recte notat, id totum

arbitrio, & prudentie iudicum relinquε- dum esse , qui attentis circumstantijs persone si sit docta, vel indoeta,& rudis, loci, occasionis,& materiae si sit abstrusa,& dissicilis, ac aliis omnibus,possunt magis vel minus presumere animum liq-

reticum .

Terrio error in fide , opponi debet aliquo modo cum ipsa fide, sed non potest opponi directh,& immediate nega do doctrinam fidei, alias esset haeresis

non error dumtaxat,prout de illo in pri- senti loquimur, ergo saltem debet oin poni, negando aliquid cum illa conne xum , quodque propter talem connexionem pro certo & indubitato recipi tur ab omnibus Catholicis . Adeo ut, si comunis ille fidelium consensus aliu- de oriretur, & non ex connexione rei illius cum principiis fidei, non esset proprie erronea doctrina , vel propositio , quae rem illam negaret ; sed alia censuram haberet ex infra adducendis, sicque eoincidunt illo duae sententiae, quarum una dicit errorem esse, qua negat propositionem Theologicam, altera vero, qui negat doctrinam aliquam ita receptam communi Ecclesiae consensu, ut nullus pius, ac vere doctus de ea dubitare audeat: & licet non sit expresse reuelata , aut definita, est tamen Otholica, secundum quod Catholicum idem est ac uniue sale, doctrinaque illa proinde, quam

tota Ecclesia indubitarer profitetur,Catholica appellari potest, licet non sit empresse reuelata. Cum enim temeraria etiam, vel scandalos a propositio aduersetur doctrinq, quam omnes indubitanter tenent: alioquin non esset temeraria vel scandalosi: sectinda sentciuia, res

laque ab illa adducta pro dignosce pro sitionibus ei roncis , diat intelliisse de illis , quae aduersantur doctringapud omnes Catholicos communi sensa indubitanter receptae, quia vident illam valde connexam cum doctrina fidei.

Exemplum afferri solet in negante Bea

SEARCH

MENU NAVIGATION