Bibliotheca theologica septem libris distincta. In qua exacto ordine reponuntur cuncta ad completam sacrae doctrinae, vel theologiae notitiam spectantia, ... Authore F. Dominico a SS.ma Trinitate Carmelita Discalc. prouinciae Parisiensis. Tomus primu

발행: 1666년

분량: 342페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

Sectio VI

ni Hura doctrinae; ut omnis alius docens contrarium lit nobis fugiendus, sub pena vitae eternae amittendae , iuxta illud eiusdem Apostoli ad Galath. cap. I. I iret Angelus de cario euangeli t- terquam euangelix auimus uosis anathema

sit; atqui denegata supremo iudici controuersiarum fidei, veritate infallibili indefiniendo, id est, dum loquitur ex cathedra, aut ex authoritatc aliquid definit esse de fide, esse faciendum, aut fugiendum ; datur locus haesi talioni circa res fidei in omnibus fidelibus , item cessat in illis obligatio ad fugiendum d centem aliquid isti definitioni iudicis

contrarium; igitur proprium eius munus ruit, ac destruitur. Probatur iterum minor huius postremi syllogismi, nam tamdiu datur locus d liberatae etiam dubitationi, circa res tanquam definitas de fide, quamdiu nobis est dubium, an ille ut sic, dc per talem definitionem propositae , sint ό Deo

reuciatae, & qua indiu rationabiliter perseuerat hoc dubium, tamdiu cessat obligatio in fidelibus in vitandum contrarium , quia non constat ilIud esse contra fidem di atqui negata in supremo iudice controuersiarum veritate infallibili in definiendo, fidelibus rationaliter ost dubium, an res ipsae sint a l)eo reuelatς; quia alias, cum Deus nec fallere nec mentiri possit, sed quicquid reuelat, sit verissimuin, si nobis esset certo notu, res istas, prout definiuntur a supremo iudice, esse a Deo reuelatas , esset nobis quoque notum iudicem hunc esse veri tatis infallibilis in definiendo,& hoc est quod intendimus: igitur negato iupremo controuersiarum iudici, non errandi, seu infallibilitatis priuilegio in docedo, & definiendo, semper remanet locus haesitationi circa res omnes fidei, celi γque obligatio ad vitandum contrarium. Secundo probatur, quia ad fidem requiruntur diio. Primo quidem assensus intellectus secundum quod mouetur a voluntatis imperio,vi tendat in diuinam veritatem intellectus enim assentiti irveritati ficisin quasi conuictus ratio-

ne, sed quasi imperatus a voliintate,mal l iscni in credit niti volens, ut ait ι .Augustinus &qirantum ad hoc fides quae est habitus intellectualis est a solo Deo, tam esse stive, quam obiective. Secundo requiritur ad fidem , quod credibilia

proponantur credenti. Igitur ea ratione,

qua ne possit fidei nostrae iubesse falsum requiritur indispensabiliter, quod Deus ad illam mouens, sit veritatis infallibilis

in relictando; requiritur etiam ob ea indem rationem, quod Supremus controuersiarum fidei iudex, ad quem pertincto edibilia proponere fidelibus , sit infallibilis veritatis in definiendo , si enim non esset, sed fallibilis dumtaxat, iam fidei posset subesse falsum; ibi enim potest subesse falsum, ubi mediun , si ii applicans , seu proponens est fallibile, de tantum modo fallibili proponit, aut applicat : atqui supremuς controuersiarum fidei iudex propones omnibus Christi vis, vel applicans res ipsa sua definiti ne , ex hypothesi est medium aliquod fallibile, & modo tantum fallibili applicat & proponit Claristianis res credendas: igitur tunc posset fidei subes falsum aEoque verius duo praedicta inconuenientia in argumentis allata videntur sequi, negata semel supremo controuersiarum Iudici, veritate infallibili in definiendo, quo didicultas ex parte nostri in certo & indubitate credendo, noli consistit in hoc,quod Deo reuelanti non sit credendum , in hoc enim conueniunt omnes , etiam infideles , quod quando Deus aliquid reuelat, aut dieit, sit illi certo & indubitate credendum ; sed i hoc, verum de facto Deus hoc , quod nobis proponitur ad credendum, U. g. mysterium Sane illimae Trinitatis reue lauerit, de quo, alijsque similibus,cum

debeamus certos fieri, esse a Deo reuelata , per senteritiam , ac definitionem supremi iudicis controuersiarum , manifeste patet requiri in illo veritatem in- fallibilem in definiendo, cum ultima fidei resolutio ita ex parte obiecti fiat ultimate in solam reuelationem diluina , ΚΕ a vi

282쪽

, 6 o Bibliothecae Theologicae Lib. I I.

ut in formalem rationem credendi,& in nihil aliud: tanquam vero in aliquam conditionem praerequisitam in ipsa motiva credibilitatis diuinae fidei,& in praecedens iudicium de euidentia talis credibilitatis, & in id genus alia, quae tale iudicium requirit; ut etiam, in ijs maxime , qui iam receperunt fidem, diuinae fidei assensus, qui datur contra errores, dubitationes , dissicultates insurgentes circa obiecta particularia diuinae fidei ordinarie, di communiter resoluendus sit in diuinam authoritatem supremi c6trouersiarum iudicis, tanquam in regulam consequenter proponentem, & explicantem infallibiliter credendae; ni alicui aut falsitati, aut animi dubitationidetur locus. inod pertinet ad obiectum,seu terminos ad quos usque debet haec infallibilitas se se extendere , distinctius aperietur libro sequenti agendo de in i-bilitate Ecclesiae , quae sola, ut dicetur in fine huius sectionis, est omnium fidei controuersiarum iudex ; interim generaliter affero, in supremo iudice controuersiarum fidei, requiri veritatem infallibilem in definiendo, non tantum circa unam, aut alteram propositionem fidei, sed circa omnes & singulas, ita ut respectu illarum tam seorsi in , quam coniunctim sumptarum sit veritatis in- fallibilis . Ratio est ex dictis, quia omnia verba cum legis tum institutionis alicuius , debent semper sumi in propriia sua significatione, quantum res ipsa, &modus loquendi patitur; & ubi nec lex, nec institutio distinguit, alat restringit se

ad certos tantum aliquot casus, nec nos etiam debemus illam distinguere,aut rest ingere, ut habet communis Iurisconsultorum regula ; at omnia diuinarum scripturarum testimonia superius a nobis allata tam pro afferendo hoc supremo iudice, quam eius infallibilitate in definiendo, loquuntur uniuersim, nec declarant has tantum fidei, & religionis quaestiones,& non omnes , has item tantum personas, & non omnes de aliquo fidei dubio disceptantes , hunc &non alterum supremum iudiem e habituros,quod tamen Deus pro ea, qua instituit, & administrat Ecclesiam, prudentia , debuisset explicare , si ros ita se haberet , ergo dicendum est supremi iudicis controuersiarum veritatem infallibilem in definiendo, non tantum circa Unam, aut alteram propositionem fidei versiari, sed circa omnes , & singulas . An autem, & quando debeat nobis constare,seu esse notum hane infallibilit tem reperiri in eo, quem pro tali iudice cognoscimus,patebit ex dicendis infra agendo de Ecclesia.

De auctoritate requisita in supremo iudice

controuersiarum.

OVemadmodum recte possumus

concipere esse aliquem apprime vel 1atum in iure , alicuius item ciuilis controuersiae veritatem bene intelligere, di proponere, qui tamen defectu authoritatis non sit iudcx: ita etiam quia pos ,

set iudicium alicuius priuati esse infalli bile ex speciali dono Dei circa res fidei explicandas, qui non propterea tamen, ex desectu authoritatis proponendi i lios omnibus fidelibus, ct obligandi eos, enset iudex; hinc praeter priuilegium in- fallibilitatis in definiendo, concessit etiamus supremo iudici controuersiarum authoritatem proponendi fidelibus veritates 1 se definitas tanquam de fide, &insuper obligandi eos,ut illas suscipiant. Postquam enim Matth.23.ubi agitur de Scribisin Pharisaeis,ut controuersiarum iudicibus, Christus Dominus ait, eumque dixerint vobis quibus terminis continetur propositio rerum credendarum fidelibus statim subiungit, erume, o factu; ubi non consilium, sed praeceptum exprimi, seu obligationem, qua tenebantur Iudaei Scribarum , ct Pharisaeorum definitiones recipere, &obse uare clarissime demonstrant verba subsequentia. Secundum opera autem eorum nolitefaceret, utrobique enim suminire in

283쪽

Sectio V.

dem modo particula illa, seruare, farite,ninusurro sita posterioribus verbis significatur obligatio , qua tenentur fugere mala opera & peccata Pharisaeoro, de quibus fugiendis non est consiliuin, sed praeceptum , sicut de quolibet alio malo opere: eigo & in priori parte se tentiae verba ista ,seriin facite,significane etiam obligationem, qua tenentur suscipere illorum definitiones , circa ipsas res fidei. Quod a fortiori verum est de supremo iudice controuersarii mfidei in statu legis Euangelicae , quem maioris esse dignitatis, satis patet ex

maiori amore , quo Deus prosecutus est nostram Ecclesiam supra veterem, comferendo ei multa specialia priuilegia, &remedia efficaciora , quam legi Mosaicae. Secundo eiusmodi authoritas i supremo iudice controuersiarum , proponendi fidelibus veritates a se definitas , & eos obligandi, ut iIlas recipiant; cxpresse colligitur ex illo loco Aet. Is .

quiunt Apostoli nimι vltra imponere vobis oneris, quam hac necessaria, cum enim verbum illud imponere,quo utuntur Apostoli, importet ex vi sirae significationis auctoritatem in superiore ad praecipiendum subdito, & item in si i-to obligationem ad obedielidum superiori, fuerintqtie ibi Apostoli cociliariter

congregati iudices controuersiae inter Christianos exorte de seruadis legalibus, manifeste sequitur Deum volti iste, quod supremus controuersiarum fidei iudex

haberet authoritatem , tum ad proponendum populo res credendas , tum ad

illum obligandum ut sua circa illas decreta suscipiat. Cuius ratio clarissime desumitur ex ipsemet natura iudicis pr sertim supremi in omni republica , cum enim in eo maxime distinguatura puro consiliario etiam iuris peritissimo,quod insuper habeat authoritatem , tum ad proponendum subditis suas sententias , clim etiam ad obligandum, ut eis obediant;&idem Christus Dominus leos manda, α instituenda Ecclesia tam

quam secra republica modum optimum seruauerit, debuit consequenter iudiei supremo controuersiarum fidei dareo predictam authoritatem proponendi res

credendas fidelibus , eosque obligandi ad illasoscipiendas; si quidem blasphemum est dicere illum suo defuisse imgislatoris officio supremique Ecclesiae principis. Et quamuis aliqui hqretici negem hanc aut horitatem definiendi infallibili

ter a Christo Domino concessam supremo iudici controuerfiarum fidei, debere esse eoactivam exteriorem, qua scilicet sibi rebelles puniat, vel poenarum metu

ad sibi obediendum compellat: nihil

minus tamen partem amrmativam te

nent omnes doctores Catholici,cui etiavi veritatis adstrictus consensit Iunius Caluinista in sitis animadueti ad controuerfias Bellamini ad cap. 9. 2.controu. lib.Ianimaduersione nona. Videturque

manifeste sequi ex dictis. Nam primo non potest intelligi authoritas haec definiendi , item obligandi fideles, ut definitioni obediant, nisi simul intelligatur

haec authoritas esse coactiva exterior; ut

enim ista omnia fiunt in foro exteriori Ecclesiς, contentio vel disputatio utrius. que partis, definitio controuersis, definitionis promulgatio, praeceptum eam obseruandi sub anathemate , ita compulsio seu coactio ad eam seruandam, item paenarum inflictio in delinquentes debet esse ab auctoritate coactiva exteriore. Deinde in citatis iam capite primo locis ex Deuteron. II. exprimitur ipsa coactio exterior etia per irrogati nem poenae,3c in nouo testamento, Mad.

thaei cap. 18. ubi dicitur,saudierit , sit tibi tanquam Ethnicus , o Publicanus: id est excommunicatus; e cum municatio autem est qusdam paena, quae per Ecclesiam imponitur , ut etiam

ad hunc locum Euangeli j expresse fitentur Beeta , & Tremellius haeretici, &facile ostendunt verba illa Christi D mini sequentia; -umaeasilaseritis

super terram, erunt antrara, o in caelo;

quae de Censuris Ecelasiasticis etiam es

u se

284쪽

α 6 L Bibliothecae Theologicae Lib. II

se intelligenda admittit Caluinus lib. q. instit .cap.8. S IS.& quod poena haec sit

fori eqterioris Ecclesiastici fatentur omneς Catholici, nec possitnt haeretici negare , qui nullum forum interius agnoscentes , in quo Sacerdos vere absoluat reum a peccatis, aut illa retineat, nihilominus concedunt excommunicatione, censuram esse Ecclesiasticam. Sed de his fit sius agetur Deo dante in serius i. . interim noto vim istam , seu authoritatem coad tuam eo fine non esse in supremo controuersiarit m iudice , ut immediate cogat interius intellei tum, ad eliciendum assensum, hic enim assensus,

cum versetur circa res obscure reuelatas, postulat ex parte voluntatis piamia, affectionem, cui ut sitis ex se patet rc-

pugnat omnis vis exterius illata ; sed sicut loquitur D.Augustinus Epistol. 8.ad Uincentium. Eo sine est hac authoritas

ut homo timendo, quod non vult pati, vel relinquat impedientem animositavem, vel ignoratam compellatur cognoscere veritatem , Ut timens vel respuat falsum , de quo contendat, vel quaerat verum quod nesciebat, ct volens teneatiam, quod nolebat.

Uood a supremi iudicis controuersiarum fidei sententia prouocare non liceas,rerraturque insuper vi μυ bilis,υiuens,clarequest apie *quens.

P Rim m huius propositionis partem

non tantum Catholici, sed etiam haeretici expresse admittunt, videlicet in supremo iudice controuersiarum fidei requiri, ut ab eius sententia nunquam prouocare liceat. Colligitur clare ex pluries iam citatis Christi Domini verbis Matth. I 8. ubi agit de supremo iudice : dic Ecclesia, os, Ecclesiam non audierit ini tibi sicut Ethnicas, o Publicanus enana si daretur ei locus ad prouocandum ad aliquem alium iudicem, iam non es set habendus pro Ethnico, & Publicano, id est, non esset vitandus tanquam exincommunicatus, seu praecisus omnino ab Ecclesia,si quidem appellatio ex propriis sua conditione suspendit sententiam iudicis inferioris. Deinde ad quid Deus in Ecclesia constituissct sit premum illum iudicem, nisi ad ultimate terminandas lites &controuersias fidei ; non terminaret autem eas, si ab eo ad alium posset formari prouocatio a neque conssequenter contra Hypothesim esset supremus iudex saltem in suo ordine , & quo ad nos ; quod addo, quia sicut in foro ciuuli,supremus Senatus,licet habeat regem, a quo dependct, & suam mutuatus est potestatem , nihilominus, quia per decretum Senatus nobis innotescit,quae sit mens legis per regem latae, nec a decreto supremi Senatus, fit ad regem prouincatio, sed eius iudicio sistendum estuta etiam , licet iudex omnium controuersatum habeat Deum supra se , quia tamen voluntas Dei & fidei veritates nobis non innotescunt iuridice , nisi per

sententiam istius controuosiarum, iudicis , nec ab illo datur locus prouocandi ad Deum, fit ut recte appelletur supremus in ordine quoad nos ; eoquc a Qrtiori, quo speciali Dei priuilegio gaudet veritate in fallibili in definiendis,& proponendis rebus fidei , ut iam probaui

mus.

Alias conditiones in secunda propositionis parte contentasin ad suprcinuiniudicem controuersiarum fidei desideratas , nimirum , ut sit visibilis , spirans& vivens , clare&apte loquens in definiendo & qui etiam audiatur; ut haeretici communiter illas negant, secundum quod diuersa huius dignitatis iudiciariae subiecta assignant; ita omnes Catholici constanter illas admittunt ; & primo supremum controuersiarum iudicem debere esse visibilem probant omnia scripturae testimonia,quibus supra ostendimus Deum illum Ecclesiae dedisse, semper enim habetur aliqua particula , quae significet eum debere esse visibilem, spirantem ,& viventem, ut cum Exodi i 8. dicit Moyses de seipso tanquam supre mo iudice, Demuit ad me , vi iadicem

285쪽

Sectio VI.

-ν em , at certum est Monem fuisse, tune visibilem , ac uiuentem,D uter. II. Venies ad Sacerdotes Laenitur generis,quaererique ab eis, ch. at interrogatio, di responsio fiunt ab audientibus, & loquentibus : item Matth. a 3. de tibis id mpatet , parii cula enim illa, quaecumque dixerint , satis iudicat tuisse iudices viventes,&loquentes, item Marth. 18. D Ecisum non audierit, auditur enim loquens. Et certe ratio supremi iudicis a Deo instituti videtur id neccssario exigere ;debet enim habere analogiam , & proportionem , tum ad Brum in quo constitutus est iudex, tum ad personas , inter quos iudicat, ita ut possit illas audire , eat umque rationes expendere, possint item illae vicissim cum loqirentem,& definientem audire: at sei um,respectu cuius est supremus noster iudex, est exinternum & visibile, punit in eo rebellescenseris Ecclesiasticis, quae pertinent ad forum externum Ecclesiae;persenae item cotendentes uater se de aliqua fidei questione, siant inter se visibilo, mutuo se vident & colloquentcs audiunt, ut Arius

eiusque sequaces, & Episcopi Catholi ci pro consubstantialitate fili j Dei: audiunt item definitionem , quam si contemnant , puniuntur anaui emate; iudex item expendit , quae sint vires authoritatum ab utraque parte adductarum, ut in proposito exemplo Arianorum, Pater maior me es, de pro Catholicis , ego erriser unum sumus; ergo in supremo iudice controuersiarum fidei requiritur,

ut sit visibilis trans,& vivens, qui l quatur,& audiatur. Confirmatur haec ratio, quia licet per potentiam extraordinariam potuis.1et Deus ita Ecclesiam instituere,ut nullum ei daret iudicem visibilem, loque tem, audientem, sed tantum ieiplum scripto, aut aliquo alio exteriori signo , explicantem, & controuersias religionis dirimentem, quod aliqua probant haereti coriam argumenta, & hoc Otholici non negant, si quidem hoc non repugnat, de omlipotentiae Dei tantum d

i Caput IV. α 63

negadum est illud quod manifestam inriuoluit contradictionem ἱ quia tamen

hic statum Ecclesiae consideramus, secundum quod de facto est institutus a Iineo per potentiam ordinariam, qui est, ut tam Dum ipsum, quam personae disceptantes, Sacramenta item sint visibilia, controuersie item circa religionem exortae sensibus exterioribus percipia tur ,& pateant etiana exterius; debuit Deus iuxta camdem potentiam ei prouidere de supremo iudice , qui videatur, loquatur, quique etiam, subditos videre, & audire possit ad unitatem fidei facilius in Ecclesia conseruandam. Quod egregie docent Diuus Augustinus lib.a.

quaest.Euangelica ap. go. Demitra ne Θimbuendi per Sacramenta , vel cathech Mandi, persermonem sonantem, asque lectionem, ubi color quidam intelligitur verus, atque cerus , quia inpromptus,

o foris eminenti simus. Et paulo post

subdit. Non enim tu occultis cogitationi. bus, sed in moisistis operasionibus haec, quae aguntur, Ecclesia propria contrisura sunt. Itaque dr Paulus voce Domini auia dita quid mepersequeris 'oegosum Iesus, quem tu persequeris: ad Ananiam tamen misi est , ut illo Sacerdotis, quod in E cle a constitutum est , Sacramentum d ctrinae ei perciperet E verus eius appro baretur color , non quia non potestper seipsum Dominus omnia facere .nam quis alius

haec facit etiam in Ecclaesa ' Sed ut i a Societas congregatorum delium approbando inuicem, atque communicando, verae fidei doctrinam in amnisus, qua dicuntur verbis, vel signantur Sacramentis, tanquam unam speciem veri coloris obducat.

Ad hoc insuper pertinetiquod idem dicit Apostolus ad Gilatas cap a . Deindemst Φηos quatuordecim incendi Hierosolymam drci se contuli cum tuis Euangelium M. I aenim, inquit Augustinus, collario inam doctrina speciem excissa omni varietate monstrabat, quodsalubriter etiam Corinthios monet dicerus . Id ipsum dieatis omnes et Cornelius etiam eum eleemos narius accepta, preces eius audita ilia ab Angelo nunciarentur, propter doctrina ta

286쪽

, 6 4 Bibliothecae Theblogicae Ub. I I.

men , sacramentosemque vrisarem ad Petrum tabum mitrere, tanquam illi ostiis dicerem Ite ostendite vos Sacerdoti us. Nam ct cum irent mundati nidam enim ad eos venerat Petrus r sed tu en ira nondam accepto baptismatis Sacramento onus inrualiter ad Sacerdotes peruenerant amenti, sione Spiritas Sanm , is admiratione linguarum eorum mandatio declar

sa Vr erc. Qua cum irase habeant, iam fa-eile est. Erud videre rei posse, ut quisequam in Eccles a ierate dominam integram, veramque Usessatur,inomnia sereundum catholicaesidet regulam edisserat , di inenat creatorem a creatura , reqvie manse- fletiis varietate mendaeiarum tanquὸm lepra caruisse ; Hactenus Augustinus, qtii-biis 1 ane nihil egregitis dici potest ad al- serendum publicum & visibile Ecclesiae magisteriunt,aeiudicium in dirimendis, ac proponendis fidei cotrouersjs; Quapropter, licet inuitus huie veritati adsti- pluatur expresse Iacobus Andreas acer Romanae Glesiae hostis, quando in rutionibus ε verbo Dei petitis pag. a . ita loquitur: Hoc sese quod visibilis sutiar Ecclesia , necessario sequitur esse in terris generale qaoddam re men Ecclesia amo t. pergitque id ipsum probare ex ve bis taristi. Domini, itic &c. Quod eandem visibiIis controuersiarum iudex debeat clare & aperte loqui in definierido, quae est ultima conditio a nobis adducta , patet, primo quia si

tantiam aequivoce aut obscure loquatur, erit potius causa litium , nouarumque controuersiarum , quam earum diremptor , cum aequi uocatio sit erroris mater, & ex obscuritate ipsae sim nastantur dissicultates; secundo , quia in hoc munere obeundo debet ferre sententiam ea loquendi sermula , quam ipsae leges postulant, est enim definitio eius lex, statutum, decretum, cui tenentur fideles obedire ; atque lex semper debet fi ri verbis apertis, ne videatur potius data,& promulgata ad cotrodendas pecunias &mulctas imponendas populo ob illius transgressionem, quam ob pacem,& tranquillitatem ciuium, sicut referunt

de crudeli quodam Tyranno qui In hsie

finem curabat Ieges suas minutissimis describi caracteribus, &in editissimoi co ingi: ergo debet iudex clare,& apeo te loqui, & ita aperte, ut si quae noua ex lata ab eo sententia nascator dissicultas, aut controuersia, possit nihilomianus iterum conueniri, & utrique parti, ita mentem suam explicare, ut de ea

nullo modo possint amplius dubitare, cum ipse sit lex vina, de loquens.

AUupremos σonfrotiresiarum iudex possit esse pars controuersia d Hienda .

NEgatiuam partem amplecti intur

communiter heretici nostri temporis , scilicet supremum controuersiarum iudicem noti posse este partem c trouersae dirimendae, qiuia nemini, imquiunt in propria causa credendum est ,

Oppositam sententiam tuentur omnes Catholici asserentes non requiri in supremo iudice controuersiarum fidei ut non sit pars controuersiae dirimendae , quasi id, quod est decernendum, nullo pacto ad eum spectare possit,aut debeat. Probatur primo tum authoritate, tum exemplo ipso Christi Domini,qui Ioannis cap. 8. 'cum Pharisaei ei obiicerent, tu de te se resimonium perhibes , testimonium tuum non est inrum, respondit, Etsi ego testimonium perhibeo de mei o erum siesimonium, quiascis Unde veni , est quo vado. Ergb etiam supremus controuersiarum iudex , qui ad normam,&exemplum Christi suas actiones componere debet, cum sit visibilis eius in terris Vicarius, potest de seipi,aut horit te a Christo recepta, verum testimonium ferre, siue quod idem est partem esses , in controuersijs fidei dirimendis ad illum spectantibus ti atque adeo non requiritur in supremo iudiee controuersiarum fidei,ut non sit pars controuersis

dirimendae, quasi id, quod est definiendum,nullo pacto ad eum haectare possi

287쪽

Sectio VI.

ouod si obiteias eumdem Chris si dixisse Ioannis s. Si-testimoniam pemfiitio de misi o, Mimonium meam non συμ-: Respondeo testimoniu Chrissi Domini pro se prolatum posse dii bus modis spectari; primo in se , vel iscundum se,prout nimirum est a tali persenti & ut sie fuit semper verumdeu di-

gnum, quod acceptaretur a Iudaeis,quia Christus erat veritatis infallibilis, iuxta illud ego stim veritas,quis ex Vobis inguet me de peceator Ioannis 8. Unde cum Pharilai Aidem ei Aycerent tu de rei ousim tum perhibes, tostimonium tuum non es verum ; respondit ut vidimus, os ego testimonium preMeo de mei o,-rum est testimonium, aulasio ae veni,

est quo vado. Secundo potest testim nium Christi pro seipse prolatum considerari quo ad nos, & respectu eorum quibus loquebatur, de hoc modo adhuc dupliciter, primo praeci , ut non agnoscitur esse taristi Dei, & hominis, sed

existimatur esse puri hominis, nEe habet miracula aut aliqua alia signa, Se in tua sibi adiuncta , quibus sussicienter confirmetur. Secundo,' ut cognoscitur esse Christi Dei, & hominis, velut habet miracula, aut aliqua signa, vel alia similia motiva sibi adiunctaHuibus1ussicienter confirmetur. Iam quando Christus Ioannis s. ait, Si ego testimonium perhibeo de me so,testimonium meamn est verum, idest, non est dignum , quod accepicyur r intelligitur de testi- monio Christi Domini primo modo co- iderati quoad nos: Iudaei enim non tenebantur sub peccato infidelitatis credere simplici assertioni Christi dicentisse esse filium naturalem iniudque nullo alio modo probantis,sive ex prophetis, siue ex seripturis, siue ex miraculis iuxta illud eiusdem Christi Domini

Ioann. cap. Io. Si non facio opera patris mei nolite credere mihi, & cap. II. Si op ra non fecissem in eis, qua nemo alias se cis, peccatum non haserent. Qeterum astante euidentia credibilitatis, quod esset verus , ic naturalis Dei filius, ut tenebantur id credere, ita de quod esset insillibilis veritatis , quodque conse- Biblior. Theol. Tom. I.

quenter de seipso posset verum perhia

ine testimonium .

Quso de Christo Domino huc unque diximus, eodem proportionali m do debet asseri de supremo iudice controuersiarum fidei, posse nistiirlim considerari d Uliciter, primo veluti secum dum se, siue pro ut per specialem Spiritus Sancti assistentiam habet priuilegiuinfallibilitatis, & sub hoc respisu, ea ratione qua gaudet tali priuilegio in dirimendis omnibus fidei controuersijs, atque adeo illis etiam, quae ad eum pertinent , nemini dubium esse potest, quin possit in illis esse laeitiesus iudex, v rumque de stipso. iudieturi, ac testim nium serre. Seeundo potest idem iudicium, ves testimonium iudicis controuersiarum , non Ium prose,sed in alijs etiam rebus fidei, considerari quo ad nos, ει hoc modo adhuc dupliciter, pri-mb respectu infidelium adultorum, qui nondum habent euidentiam eredibilit ii desectu propositionis motivorum iulius, uod sepremus iudex controuersi rum fidei, ex peculiari assistentia Spiritus Sancti gaudeat priuilegio infallibilitatis in proponendis, & explicadis,quae sunt credenda: secundo rei pectu eoru , qui vel iam habent de hoe euidentiam credibilitatis, vel fidem amplexi sunt. Iam ergo si consideretur supremi iudicis controuersiarum testimonium primo modo, dicendum est non esse veru, seu dignum,quod acceptetura cluamdiu enim desectu euidentis credibilitatis noeonstat nobis certo supremum controuersiarum iudicem habere infallibilem veritatem in definiendisin proponendis rebus fidei, non tenemur illi eredere , simplicique illius testimonio, tam in rebus fidei ad illum pertinentibus, quam non pertinentibus; secus autem , u ν steriori consideretur modo id est respectu eorum, qui vel rim habent de ipso euidentiam credibilitatis, vel fidei iamplexi sunt. Ex quibus sitis patet, adductum S. Ioannis locum nihil facere cotra nos, nec probare, quod nec Christus, nec supremus controuersiarum iudex ab eo

288쪽

L6 6 Bibliothecae Theologicae Lib. II.

in Echlesia instinitiis possint de seipsis

testimonium ferre ι atque adeo nec par res este controuersiariam dirimendaru, sed tantam homines non teneri certo

indubiiqnter illis assentiri, quamdiu vel nondum homines venerunt ad fidem, vel saltem non habent supradictam credibilitatis euidentiam, nec de Christo, nec de supremo iudice controuersiarum ab illo instituto; caeterum in ijs,qui iam receperunt fidem iuinae fidei astensius,

qui datur contra errores , dubitationes , dissicultates insurgentes circa obiecta

particularia diuinae fidei,siue pertineant ad ipsummet supremum iudicem, siue

uon, ordinari E & communiteriresolue dus est in authoritatem illius, tanquam regulam animatam, S uiuam infallitaliter proponentem & explicantem credenda, propter silallibilem assistentiam Spiritus Sancti Promissa Ecclesiae,qu*modo inferius explicando sola est uniuersalis & suprema fidei magistra, ionistrouersiarumque circa illam exoriatum iudex ex ordinatione Christi Domini. Secundo probatur sententia Cath

lica,quia Apostolus pro Apostolatu suo

testimonium ferre non erubuit, nec imdecorum putauit suum in caelum raptu

publicare, cum hoc ad fideles in Dei cultu ardentiores in Ecclesiae gremio

continendos, videret esse necessarium; ergo etiam pariter,cum supremi controis uersiarum iudicis authoritas sit unitie

ss per Ecclesiam fidelibus necessario

credenda, potest tam illam ad aere , proprioque decreto confirmare, quam alia plura ad illam pertinentia. Tertio probatur ratione desumpta ex proportione huius supremi nostri i dicis ad supremos iudices reipublicae; in qualit et republica ita habet praxis, ut si quis reuocet in dubium authoritatem ipsam principis, vcl aliquid contra eum moliatur, ab ipsomet Rege, seu ab

aliquo vices eius gerente condemnetur, nec ei unquam licet hunc recusare,&prouocare ad alium; ergo cum iudex ille, de quo agimus in praesenti, sit etiam supremus in foro Ecclesia stico, non dosnet esse iudex legitimus eorum, qui vel

reuocant eius authoritatem in dubium,

vel aliquid, quod ad rempublicam E clesiasticam pertinet. Insuper valide &legitimἡ quilibet Rex, ct Princeps p test rebelles sibi se itos compellere ut

obediant, etiamsib poena mortis; ergo similiter supremus controuersiarum iudex poterit seb poenis ab eo latis compellere labditos, ut obediant, ac pres M sene sententiam de ea re, quae eum aliquo modo tangit. Quarto si supremus controuersiaruIudex, atque adeo Ecclesia, quae ut dicemus infra sola est talis, non posset Gse pars controuersiae dirimendae, iam praecluderetur via condemnandi qua libet heresim: nam si secundum Calui-nistas ct Lucteranos Scriptura sacra est iudex controuersiarum fidei: quomodo Caluinista condemnabit Lucterami sreiicientem epistolam Sancti Iacobi α- quam stramineam; quomodo item L 'eranus Cali istam asserentem verba

illa, hoc est corpus meum, esse tantum imtelligenda figurate, & impicε, cum in utraque cono ouersia agatur de ipsamet

scriptura e Quod si dicant in hoc etiam stiram Scripturam posse esse iudicem ;ergo falsum est quod dicunt requiri ad

supremum controuersiarum iudicem ut non possit esse pars controuersiae dirimendae, solumque inter nos, & illos supererit dissicultas, quodnam in partic lari se supremus controuersiarum iudex, de quo agemus in sequentibias, cuhuc usque tantum fiterit sermo de suprema potestate iudiciaria controue

sarum Edei, & conditionibus essentialiter ad illam requisitis, abstrahendo a sibi echo singulariin determinato in quo

reperiatur.

Quinto tandem asserimus propositionem illam, nemo potes esse pars, testis, vel iudex inpropria causa, ad silmmum esse tantiim veram de iudice inferiori, & quando factum, de quo agitur, illum respicit, non ut publicam, sed ut priuatam' dumtaxat personam i secus autem si sit sipremus iudex factiimque ad illum ut talem pertineat; certum quippis

est sic illi licere iuxta meliorem, & res

289쪽

i Milio VI.

ceptisuem sententiam in causa propriatiis dicere t Primum ex cap. cum venissem, extri de iudicijs. Cmn super prim se Sedis Apostolica causa vertitur, δυ- tamus de ipsis per alios iudicari. Secum do ex cap. Nouis. de iudiciis,ubi Rex in

causa fiscali stabilitiar iudex legitimus:

Tertio ex cap. Inse per de testibus, ubi inferioribus praelatis in causis suarum Ecclesiartim testificari licet. Quanto e magis supremo iudici controuersiatum fidei ius fusi dicere licebit, ut pomquam illud dixerit , subditi sine ulla exceptione statim credere debeant & aD sentiri, ubi agitur de rebus fidei,contro uersiaeque definiendae ad illum pertinent, non sub ratione Uicuius priuatae personae, sed publicae, nec pronuntiatiententiam studio priuati commodi, sed fidei veritatis tuendae, ad quod munus infallibilem habet Spiritus Sancti aim sentiam. Vnde etiam aliqui heretici

Lutherani hane nostram sententiam

admittunt, ut Sclusel burgius libro consutat. Τheologiae Caluinistarum a ti . ubi agendo de Theologia Ioannis fremebit, non longe a principio,&r spondendo ad eius argumentum , quo contendebat Lutheranos non posse c5demnare salses doctores, quia nemo posset simul accusator esse, & iudex,r spondct propositionem esse falsam tria dogmatibus fidei; de cerae s res non

ita se haberet,vellem ad hominem contra Caluinistas quaerere, quo iure potuerit Caluinus consilium & operam praestire, ut Seruetus ob suam haeresim coni j ceretur in vincuIa, quod tamen fecisse fatetur libenter in exposlitone

errorum Serueti.

Vtrum spiritus particularis sit supremuriadex controuersarum fidei.

Postquam in superioribus vidimus,

dari in Ecclesia supreinum aliquε iudicem omnium fidei controuersiam, explicuimusque conditiones ad illum

ex eo, quod illae alicui inexistant, vel non inexistant, nobis est diiudicandunt, quis sit ille supremus iudex, vel quis

non sit. Tota autem haec difficultas videtur esse tantum de tribus; cum enim fides infusa, de supernaturalis innitatur reuelationi Dei, omnis vero diuina re uelatio fiat communiter uno modo ex his tribus, scilicet, aut quatenus Deus reuelat unicuique priuatim,quid debeat credere, aut quatenus id secit per stripturam secram, quae est verbum eius,

aut per Ecclesiam Christi sponsam,qua

Matth. I 8. iubemur audire, hinc fit, ut in aliquo horum trium debeat esse summa illa potestas definiendi, & proponendi res per fidem credendas. Primuautem inquirimus an spiritui particulari conueniat, ubi nomine spiritus partieularis nil aliud intelligimus,quam priuatam reuelationem Spiritus Saniti,

quam unusquisque sibi in particulari factam de intelligentia & fide rei alicuius

credendae assereret. Omnibus fere haereticis tam antiquis, quam modernis, nihil familiarius fuit ad publicam veritatem tollendam,

quam se suosque proprios, & priuatos

spiritus facere vltimam credendi, comtrouersiasque fidei decidendi regulam. Sic apud Irenaeum lib. I. cap.9. quidam Marcus Corolobasseus per spiritum pa- redrum prophetare videbatur, & quo quot probabat; participes gratiae suae prophetare faciebat.Cherinthus per reuelationem Dei,& Angelorum dicebat se habere doctrinam quam contra Ap stolicas traditiones praedicabat. Apelles in Philomelam impingens irginem prius, sed infame postea eius stortum,

cum afflatam quodam numine esse putaret ferat namque in ea, inquit Tertullianus, Angelusseductionis, ut sub specie

pueri eidem avarens modo curissum, in do Paulum se esse dicebat, est per os eius multa diuinabat 9 omnes suos aestus, &conatus impios cum illa conferens suarum doctrinarum comitem habuit, atque magistram , ut librum quoque inscriberet i Philomelae prophetias, &Phanerotas, hoc est praedictiones, ap

290쪽

16 a Bibliothecae Theologicae Lib. I I.

paritioires, reuelationes ; cuius Phil melae lautores etiam fuerunt Seueriani, qui ex .D. Aligustitio librie haeres c. i . eam diuinitus insipiratam ad praedicenda futura credebant Montanus quoque seipsum , The Oreto teste, Paracletum appellauit , dc

duas prophetissas effecit, Pristam, siue Priscillam , ct Maximillam , earumque seripta propheticos vocavit libros e citi haeresi , contra quam nisissime disputat S. Hieronymus ad Hebid. quest. 9. Nepistola sq. ad Μarcellam, multi postea adhaeserunt, & inter illos infelix Tertullianus, qui illum sacrae Scripturae

locum: multa habra vobis dicere sed non potestis portare modo, or cum venerit Spi- risus Sanctus ilis vos daret sic enim habent Graeci codices in omnem verim rem: detorsit ad sutim Montanum plurimis in locis, clim prius lib. de prae seripti cap. 8. illud idem testis nium

Catholice de Spiritu Sancto Apostolos

docente interpretatus fuisset. Manich illos haereticos imitati dixerunt etiam ,

non in Apostolos, sed in suum Archi- manichaeum fuit autem iste quidam Manes Persa Spiritum Sanetum d

scendisse, veritatem docui Ise,& munda per ipsum illam communicare voluisse: contra quam heresim acerrime inuehitur D. August. tract.ς 5. in Ioannem 97.& 98. ostendens allegorice esse illam mulierem Prouerb. cap.9. descriptam , quae cum sit inops panis stromittit panes , id est, cum sit ignara veritatis promittit scientiam veritatis ι contra eamdem diserte S. Vincentius Lyrinensis lib. contra prophanas vocum nouitates dispu

Ab hac eadem heresi de facto non recedunt heretici nostri temporis siuOLutherani , siue Caluinistae , etsi enim interdum iuram Scripturam supremum

iudicem omnium controuersiarum fidei statuere videantur; nihilominus tamen ubi de illic se a causa cadere animaduerinterunt, dum ulterius venitur ad discernendam veram scripturam a non canonica , ad diiudicandum, quis sit verusci genuinus huius de illius loci scripturae

sensus, receperunt se velut lana spatia imaginaria, quo Catholicorum indago penetrare non posset, nemph in sua etiatiria, ac domesticum spiritum, seu internum Spiritus Sancti testimonium,

quod ab unoquoque fideli interius prPsentiri iactant. Hunc spiritum supercilio plusquam thrashnico sibi arrogans Lutherus dicere solebat, se nihil in scri.

plura ignorare, ut habetur in suo libro de seruo arbitrio. Bucerus, Brentius, de Melancton ne latum unguem a Luthero

discedentes passim in suis operibus dogmatizarunt poste unumquemque de rebus fidei iudieare, scripturasilue intelligere. Thomas quoque Munincrus, qui primus inter Lutheri discipulos a Secta Lutheri desciuit, & postea Anabaptist

rum, Enthii fias arumque omnium pater,cilestra minus expectabat de caelo.& nec scripturis fidere suos volebat, scds'mnijs accepti spiritus, unde dicti sunt hi Enthusiasiae caelestes prophetae. Cum

ius erroris acerrimus postmodum propugnator mit Suuenesulatus , qui apud Holium lib. de iis res nostri temporis, etiam in causa fidei scripturam reprobauit, dixitqtie non conuenire Christiano nimium creaturae addiutum esse, Deum

audire oportere, huius voces de caelo expectandas esse, Beatus vi inquit David, quem tu erudieris domine. Atque

nos docere hodie, atque olim Patria chas, Sc Prophetas, visionibus, ac som- iiijs esse attendendum, illis enim loquitur nobis Deus.

Sed quid de Caluino ne quid intactum in Ecclesia dimitteret, quod non oppugnaret, ad eumdem spiritum confugit; etsi enim lib. r. sirarum institui.

cap.9. hunc errorem ex professis impugnare videtur, nihilominus expresse libro I. suarum institui. cap. 7. s. q. ait,

persuasionem quod hςc scriptura sit sacra , seu a Spiritu Sancto,petendam esse ab arcano testimonio spiritus , quod nihil aliud sentit, quam per priuatam re uelationem factam cuilibet fideli istud diiudicari. Quod idem docet Him in harmon. Euang. Matth. cap. 7. tiam in commentarijs in cap.7. S. Ioannis,super

illa

SEARCH

MENU NAVIGATION