De corporum affectionibus cum manifestis, tum occultis, libri duo seu promotae per experimenta philosophiae specimen, ... autore J. B. Du Hamel ..

발행: 1670년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

rum urinis continetur ex variis velut filis rotundis, & albis contextam levi Calore mutuo implicari , ut primo instar nubeculae in medio pensilis appareat, tum proprio pondere descendat. Qiise

vero in urinis aegrotantium praeter naturam continentur, & magna ex parte

vel assati sanguinis , vel succi nutritii

quodammodo corrupti sunt reliquiae, ac velut cineres, juxta varias morborum

disserentias sunt multiplicis generis. Sunt quae urinam semper effieiant turbidam , dc opacam , cum scilicet vel copi1 redundant, vel altius sero infiguntur, ut cerevisaynquit clari K. illis, qui haec di ligenter persequitur,cui hordei farina ni natum incocta fuit, nunquam deinceps clarescit. Vel forte desunt spiritus , qui

secretionem promoveant, ut cum Vinum.

ob cesorem immodicum , vel tonitrui fragorem acescit, & turbatur, tum enim vix aut numquam de ecatur. Cum Vero calor non adeo intensus est, urina adhuc calens saepe perturbari incipitiumque recrementa sanguinis minus exquisito permistae velut sponte sita excidunt. In terim salis, aut sulphuris corpuscula r dundant, quae aut foetore, aut vitri in&-

102쪽

ctione se produnt. Contingit aliquando Ut citra' assictus nephriticos , arenulae aut chrystalli matulae, aut vitri latera incrustent, idque ex fluidi, . & acetosi salis cum fixo mistura plerumque contingit. Nam sal fixus cum acido commistus in chr*stallos abit: hinc vitriola e me tallis factitia maximae ex parte constant ex utriusque salis cum minutissimo metalli pulvere commixtis v siquidem in liquores acetosos distillatione revertuntur Quocirca ejusmodi urinae , quibus aut Cremor tartareus innatat, aut pellucidae chrystalli, aut corpuscula arenis similiae insunt, multum salis cum distillatatur, ex hibent , eaeque sanguinem acidum, &Corrosivum demonstrant z. tum enim sal volatilis deest, spiritus deprimuntur, fer mentatio est impedita ; graVes, aut longi impendent morbi, & maxime tabes

minatur.

Et quidem si vere tripes volumus, calor heterogenea seg at, cum Vinculum mistionis resolvit, & partes corporis huc illuc agitat di tum enim quaeque ut graviores sunt, aut leviores separatim coeunt, & quae sunt congeneres simul uniuntur. Atque in hoc maxime ars chy-

103쪽

mica versatur, ut ignis vi, & calore partes volatiles, & fugitivae a fixis sep rentur. Sed plerumque contra evenit, ut ignis res ante divulsas magis conglutinet, dum aequaliter sunt fixae ; sic aurum cuna argento fusum nulla pene ignis vi potest separari; id vero efficit a qua fortis, quatdum argentum exsolvit, aurum in fundo instar nigri pulveris decidit. Sic e cineri

bus aut ex sale & arena vitrum conflatur. Nec calore ullo terra in cineribus a sale

divellitur : id efficit aquae assusio, qua sal in cineribus delitelcens exsolvitur, qui aqua exhalata colligitur. Sic vitriolum ex sale acido & metallo componi tur, quae nulla ignis vi possunt separari.

At si vitrioli solutioni salem alcati, seue cineribus extractum, ut salem tartati

affuderis, hic salem acidum vitrioli ad se rapiet, & quod erat metalli instar limi praeceps decidet ; adeo ut sal fixus id pie rumque efficiat , auod ignis calor praestare non potuit

De incineratione , calcinatione, &fusione qui sunt vehementis caloris, seu

ignis effectus dictum alio loco fuit.Vege tabilia potissimum in cineret, saxa in calcem rediguntur ; metallica sui di se

104쪽

lent. Ex cineribus parantur sales, qui Rixali vocitantur. Quo majori flamma comburuntur , hoc sales fixiores& acriores fiunt. Sic e tacibus vini. aut aceti, postquam omnis humor ignis vi sublatus est , fit tartariis, qui etiam e doliis colligitur ; hic inter carbones accensos calcinatur ad albedinem his que, tum aquae affusione , filiratione , & coagulatione , ut norunt a

tifices , essicitur sal tartari. Sic e Nor-vegia , & Russa cineres advehunt magna vi ignis induratos , & acerrimos , quos clavellatos vocant . Sed qui ex iis cineribus , per aquae affusionem , filtrationem, & coagulationem eo quo alibi

diximus modo , sal conficitur, licet sieacerrimus, & abstersiva virtute donetur , tamen vim specificam corporis, ex

quo fuit elicitus, pene exuit. Hinc sales e plantis calidioribus alia arte parari debent , quo usui esse possint. Rem satis plane explicat Tacbenius' exemplo salis abfyntii; quod magnas vires habere perhibetur. Absynthium viride,non siccum

in molem congestum, in cineres ita reducitur , ur flamma omnis coerceatur rcineres sacculo lineo impositi aqua cali-

105쪽

vase excipitur, deinde excoquitur, dum sal in fundo remaneat, hic in furnulo exsiccatur, tum aquar iterum injectus per aliquot dses quiescit, dum faeces ultro decidant, aqua iterum exhalatur , doncc ci licula appareat. Post aliquot horas salis granula colliguntur, quibus subductis r liquum aquae adhuc coquitur,donec pellicula appareat, exactis rL. horis salem suum deponit, qui & longe copiosior, α ad usus medicos magis est accommodatus, quam qui flammae ardoribus extrahitur. Sed de salium viribus hoc loco non agimus: ne illud quidem inquirimus unde sal e lignis aut plantis elicitus sua depromat nxitatem 3 Et si quid sit salis in plantis, an id sit volatile , & cum acido humore fusum, hanc adipiscitur si-xitatem 3 Et quidem lignum putridum omni pene sale destituitur, quod is sit volatilis , & in aerem difflatus. Ac ligni quidem quod incenditur, pars quaedam abit in fuliginem,quae volatili sale abundato Sed' sal qui e ligno educitur, cum

humore acido facili consociatur, qui ejus vim retundit, & plerumque a fuga reta

hit: ut acidum volatile cipe fides qui iii

106쪽

ibi yrmineralibus latent, ad fugam comparat. Hinc fit, ut mineralia metallis foeta, eum funduntur, ob sulphur acidum, quo abundant, vix metallum ipsum dimittant: id enim cum acido sulphure avolat. Nec

retineri potest , nisi per salem alcati, qui

cum acido sulphure conjungitur. Itaque eontunditur minerale cum sale tartari, de nitro, quae fusionem accelerant, saltar- rari acidum sulphuris arcte complectitur, interim purum metallum, quod regulum Vocant, decidit, ut in praeparatione reguli antimonii cernere est. Addit Tachenius metalla ab acidis mineralibus in fumum dissiari. Sic dum argentum una ctum plumbo in testa probatoria, seu cupella qua utuntur aurifices, funditur, si pamlatim sulphur injeceris, argentum aVO-lat, & perit, ni madente linteo excipia tur. Sic aurei nummi, qui nonnihil cupri recondunt, cum in crucibulo alternis oris dinibus cum sale communi , & laterum pulvere permiscentur, quod caementum regale vocant , quod cupri inerat una cum sale citra auri fusionem in fumum abit, &nonnihilaur1 secum tollit, quod in orerculo testaceo remanet ex quoi facile extrahituria

107쪽

Atque hanc esse caloris, qui in calce inest , cautam utriusque videlicet salis sulphurei & acidi conflictum , plerique arbitrantur. Nam multo alcati aut nil phureo & fixo sale calx abundat. Nec deest illi acidus seu ingenitus, seu a flamma mutuatus ; ex utriusque salis congrensia , cdm dissolvuntur, lucta sequitur δc calor, ut cum fati tartari spiritus vitrioli affunditur: hinc calx hoc melior est,& ad usum magis idonea, quo diutius asserva vir, quod lenta, & jugi fermentatione

praeparetur.

Nec mirum si acidum salem ex igne calx mutuetur ; cum plumbum in fornace vitraria diutius calcinatum, & in minium conversum, plerumque parte sui fere decima auctum extrahi praeter caeteros Tachenius observet; idque inplerisque mineralibus observatur , ut calcinata pondere auseantur, undecumque id incrementi sumant, seu ab aere, seu a flamma mutuentur : id unum verisimile

est, acidum illud esse, quod corporibus multo alcati foetis accedit. Id enim perspicuum videtur acidos sales fab iis quia)cali dicuntur avide retineri. De ebullitione , qui est alius caloris essectus, nihil

108쪽

illli.

necesse est attexere. Nemo enim non vi det hanc fieri, cum pars liquoris aliam insequitur. In auro Vel argento quorum . partes sunt fixiores, hic motus non perspicitur ; in cupro & plumbo plane cer

DIu quaerendum non est, utrum frigus sit qualitas, an caloris privatio , vel spiritus tenuissimi essluxus ;est enim eadem frigoris, quae caloris r tio. Qualitas est, vel accidens in subjecto perefrino exceptum; motio quoque crit, vel sanc actio, quae caloris agitationem coercet. Quod si excellat, violentam inducit quietem. Itaque in moderato frigore, omnis quidem motus non abest , tametsi valde est imminutus: ut cernere licet in aqua cum defervescit. Sed intensum frigus rigiditatem quam dana infert, quae tactus organum laedit; vel quod motus sanguinis & spirituum congenitos & vitales inhibet, vel quia partes corporis insensibiles nimio rigore

109쪽

a se se mutuo divulsis torpent, & stravi

motione, sine qua vita esse nequit, quodammodo privantur. Cum autem morus , vel agio ab aliqua substantia pro deat, ut ignitae atomi calorem, sic forte spiritus quidam frigorifici , quicumque

sint illi, afferunt torporem corporibus: vel certe cum Cartesio statuendum est subtilis materiae, seu aetheriS partes majusculas , & validioris motus opifices calorem procreare, ut minusculae δc debiliores frigus essiciunt: adeo ut frigus nihil sit quam insensibilium partium, Vel

quies, vel tardior motus. Quaeque eam ineatuum,& partium structuram habent, ut corporis nostri partium, quas saepe insensibiles nomino, motum vel inhibere, vel retardare soleant, ea dicuntur frigida , Vel actu, vel potestate. Quocirca marmor, glacies, aqua habentur frigia da , quod poros sic nabeant contractoS, ut sol as si1btilissimi corporis vel aetheris partes minutissimas excipiant. Hinc illaretes quae frigidae dicuntur, minoris , aut nullius agitationis sunt compotes, nec tactias organum percellunt, sed magis motum spirituum temperant, vel sistunt. Rem vero ita se habere multis indiciis

110쪽

rxcbari posset, nili studium brevitatis

nos a longa disputatione retraheret. Nec

repeto illud de quo non semel diximus

experimentum, nimirum de aquae artificiosa congelatione, quae videtur aliter

fieri non posse, nisi minusculae corporis subtilis atomi, quae in nive, aut glacie inerant, salis aut caloris vi expulsae in circumfusam aquam se se recipiant, dum majus ae partes quae & fluorem, ut suo loco dicendum est, essiciunt, in glaciem aut nivem, quod in iis liquatis faciliusmoVeantur, erumpunt. Sic hyeme chimaer externus e gelido fit repente calidior, tum eum qui intra aedes concluditur aere

frigus occupat. Quid quod spiritus vini

natura calidus corporis inflammationes,

ct anginam gargarismo curat, & manum pulvere pyrio exustam refrigerat: an non id caulae est, quod ille spiritus sic habet poros, & partes aptatas, ut inflammatae manui adhibitus, minusculis tantum subtilis corporis cuncta permeantis, seu aetheris partibus praebeat locum ; atque ardores illi qui tumores plerumque solent comitari, non tam fortassis ex calidorum humorum illapsu prodetunt, quam ex certa meatuum dis.

SEARCH

MENU NAVIGATION