De corporum affectionibus cum manifestis, tum occultis, libri duo seu promotae per experimenta philosophiae specimen, ... autore J. B. Du Hamel ..

발행: 1670년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

guidior motus, frigoris nomen obtinetγCur igitur argentum vivum, cujuS PArtes jugi motu agitantur , cur spiritus acidi, cur acetum ipsum, nitrum tam frigida sunt, aut cur majores , & VCgetiores subtilis materiae atomos non admittunt 3 Quid multa ξ jam ostensum est ignem, aut sulphur inesse corporibus,

iisque calorem impertiri. An non ar

mala per se calida sunt, atque in seipsis sui motus principium habent Qti

circa non aegre assentior Velthusio, qui calida definit quorum particulae tua sponte, nacitu celeri, & reciproco, atque in se se reflexo agitantur. Nec disia sentiunt qui hunc motum esse rotationis,& quasi vertiginis putant : dum enina quaeque atomi circa se gyrant, aliae alias impediunt, atque ex iis omnibus fit motus quidam perturbatus qui sensum c loris imprimit: cumque res combustibilis ut lignum, nec meatus aequabiliter aptatos, nec partes omnes unius habeat figurae : ignis quidem effluvia in eas impacta, non aequale ubique impedimentatum ossendunt: illas adeo non directo, sed obliquo motu impulsas torquent Sime, cum ignis atomi per anti

82쪽

ctuosis, & inflexos ligni meatus proe truse , ligni corpuscula secum abripiunt& cirum unt. Placet nonnullis motum caloris elle expansivum , atque in orbem ampliari nec video cur ignis , dccaloris motus non sint diversi juxta varietatem pabuli, aut subjecti in quod vires suas exerunt ; aut propter cb ces, &impedimenta, quae eatoris motum inhibent. In fermentatione motus fit ex spirituum, qui expandi affectant lucta cum crassiotibus elementis, quae spiritus implicant & involvunt. Atque ex isto velat certamine, & motu reciproco calor quidam lenis exoritur. Itaque fieri potest, ut motus caloris sit reciprocus , atque in se se reflexus, sit item perturbarus , & quasi turbinatus, atque inaequa lis ; sit denique expansivus, ut in aquae ferventi cernimus ; dividat, laceret, per-Tumpat , nervorum denique fibrillas di strahat, in leves spasmos agat haec enim ex eodem fonte, nempe ex ignitarum, Asulphurearum atomorum eruitione manant. Modo ignis spicula sentorio impacta, sua vi, & blanda velut titillatione tactum permulcent; interim molestius feriunt', atque ex diversis caloris gradia

83쪽

tur. . .

Ac de natura quidem caloris jam satis. Nili forte quis huc referat, quae de ignis natura alio loco diximus. Nihil enim est ignis, nisi summus calor , & corpus iulud fugax quod flammam dicimus, non videtur aliud quiddam este, quam aer cum parte sulphurea & combastibili cor poris permistus. Nec mihi displicet hypotesis illa de ignis , aut flammae origine, quam acerrimo vir ingenio, & exquisita industria in sua Micrographia leviter perstrinxit. Aerem putat esse velut mei struum, aut dissolvens unive sale quod sulphurea quaeque corpora exsolvit. Id que tumesticit,cum ea corpora jam prae vio calore sunt disposita: quod utiquo habet cum aliis menstruis commune. Ex illa utique aeris actione in sulphurea corpora, calor intenditur. Ut in aquis stygiis dum vim suam in metalla exerunt, & in plerisque aliis menstruis cerianimus. Tanta etiam vi, ac celeritate , partes combustibiles agitantur , ac tam minutim conciduntur, ut diaphanum seu interjectum aethera eo motu propellant, qui ad sensuit, luminis requiritur.

84쪽

Vis illa dissolvens , quae in aere est, si millima videtur huic, quam in nitro fuso cernimus, nisi quod vis illa distolvens in nitro fuso longe est major, quam in

aere : nam parum quidem nitri vim magnam eorum corporum, quae sulphurea dicuntur, exsolvit. Aer vero est instar aquarum fortium, quae multo phlegmate abundant, quod quidem vim earum retundit. Sic nitros S, & voraces, ut ita dicam, particulas non ita copiosas ha

bet ; quin cito velut praeda tua satietur; ac nisi novus subinde aer succedat,etiamsi idem calor perseveret, brevi flamma extinguitur. Quare ut in aliis solutioni bus,menstrui debilitas recentis accessione suppleri potest: sic novus aer, aut folliabus , aut alio quodam modo adhibitus tam cito corpus dissolvit, ac validius quoddam menstruum efficeret, cujusmodi est fusum nitrum , quod summo impetu, & quasi detonatione quadam sulphu- Iea quaeque consumit. Jam nihil necesse est,explicare qua ratione partes dissol-

Ventis aeris, cum oleosis, aut stilphureis particulis misceantur.' An eo fere modo quo aquae fortis partes Cum m

talli particulis conjunguntur, nec solum

85쪽

TO sulphureas, sed etiam terrestres, &s linas secum abripiant, quae tamen remit tente impetu secedunt, & proximis ata haerent corporibus : cujusmodi est fuligo, quae&sale, &sulphure, & terra abui dat ὶ Partes enim quae dissolvi ab aere

non potuerunt, una cum iis quae erant

exsolubiles, quaeque imminuto sensim

calore, non dissolutae fuerunt, una evolant ; crassiores demum partes, quae ita rarestere non potuere, ut sursum effer rentur, manent in cineribus. Rem vero

ita se habere hinc conjicere possumus , quod ex hoc velut ignis & aeris systemate cuncta pene phaenomena facile explicari possint . Et quidem ut caetera Omittam , hinc patet ratio cur lignum vasi

fictili, & ignis patienti impositum, Marena opertum brevi in carbones con-

Vertatur , dummodo sinamus vas sabulo tectum paulatim frigescere; secus enim si praepropere arenam sustuleris, subeunte aere lignum flammam concipiet, nec carbonem, sed cineres dabit. Vis itaque caloris partes aquosas ligni, qui in poris delitescebant, sensim dissavit ; solidi res duntaxat quaeque innumerabiles meatus, quos microscopio cernimus, dis-

86쪽

IIcriminant, sunt superstites. Sed in his tamen oleosae, dc combustibiles recon-.duntur, quas utique aer dum calcbant, devorasset, nisi ab eo tutae & arena tectae fuissent. Quid ergo causae est cur carbo vix flammam concipiat, cum lignum i sum partibus aquosis refertum tam facile inflammetur Id forsitan in causa est . quod humidae, & volatiles ligni partes dum avolant, non sollim illius velut claustra reserant. &solidiores divellunt partes , quo facilius ignis subeat: sed etiam cum impetu tanquam ex infinitis aeolipilis, aut follibus erumpunt, quo quidem sit ut citius, & vehementius lignum dissolvatura Sequitur ut caloris disserentias paucis persequar. Et quidem illa caloris divisio I 'mis in actualem, & potentialem, est vulgo hς notissima ille est qui expeditam habet, Ec promptam calefaciendi vim,haecque in igne solo aut ignitis corporibus viget; caetera sunt potestate calida, quae ignis, seu caloris atomos, aut dispersas, aut aliorum elementorum permistione obtusas , & refractas obtinent : neque se produnt nisi aut calore nostro detectie . aut humore alieno dilutae excitentur, ac

87쪽

congenitis cicantur motibus. Exempla deesse non possunt. Et enim aromata pleraque omnia, vinum , calx, aquae fortes in hunc ordinem referuntur. HaeCVero calore insito donari, ex eo maxime colligitur, quod nulla causa apparea quae tantum possit calorem procreare. Cum ferrum candens adurit, causa mini me obscura est: vehemens enim flamma,

aut ignis, qui ferri meatus implet, illius partes insensibiles in sui motus leges inflectit ; & nullum est corpus tam natura sua frigidum, quod igne extrario agitatum non incalescat, ac si id durum sit, non adurat. At calor linguae insitus nonis est qui pyrethro, aut titymallo tantas Vires conferat; neque aqua frigida calcivivae summum ardorem impertit. Addit Velthusius id discriminis esse inter corpuS

natura sita calidum , & id quod ascititio calore urit, quod videlicet illud subinde

corrumpi soleat,dum motum caloris proprium, refrigerantium vi exuit ; hoc vero

magis revirescit, & pristinae formae suae redditur. Quae sint causae illius caloris quem in calce experimur, jam alio loco diximus, aut potius conjecturas nostras exposuimus. Atque haud scio an ignitis

atomis

88쪽

atomas antra caecos lapidis calcinati mea- illi conclusis tribui possit: nam aeri ex- u. positus vim illam calorificam sensuripi exuit. Fieri etiam potest,ut sal quidam fixus & sulphureus calci insideat, qui assu tui sione aquae exsolutuS & vehementius aginis hunc calorem procreat. Postremo

iiij, dubitari potest an sales acidi simul & sui fit phurei in calce insint, qui aqua diluti in- ter se colliduntur. ., h . Verum major quaedam de iis corpori hiis separata sunt frigida, simulis permuta impensius calent, difficultas nos ' Pavet. Et quidem ex viro in medicis, &i, chymicis rebus VersatisIimo accepi spiritalis tum Vini aquae forti, aut spiritui nitri, j paulatim infusum,magnum & diuturnum iE calorem procreare. Sic spiritus vitrioli

oleo terebinthinae affusus magnum calo is a 'in ingenerat.Cum idem spiritus vitrioia iiij li Lum sale Volatili non oleoso efferves- 'ii, Centiam cum frigore conjunctam efficiat, ut docet clariss.Sylvius. An forte calor ex

. , ritu Vini est uberior, proficiscitur3 Multas i e l ac Velut piugna incalescunt: uti iiii cerin v. in calce, dum aqua , aut spiritu

89쪽

salis perfunditur: hinc scdbem chalrbis si aqua frigida identidem asperseris, illa incalescet. A qua fortis cui sal ammoniacum infusum fuit, addito sulphure ef rvescit. Refert Agricola quasdam esse metallicas Venas quae aeri expositae calent impensius. Sic oleum vitrioli frigida aqua perfusum a sic purum stannum cum lublimato aqua diluto mixtum , ut alia omittam' plurima, solent incalescere: hinc spiritus nitri dum ferrum dissolvit, eum calorem Procreat, quem vix manus ferre possit. Cum enim nitri particulae quae placido

motu antc agcbantur, ferri meatus subiere, tum motus ex earum lucta, & c terior , & magis pertuIbatus exoritur, qui quidem motus caloris naturam Videtur constituere. Atque in iis fere omni

bus pugna quaedam, ut diximus, inter di versos sales, aut inter sulphureos, & nutrosos spiritus conspicitur; aut certe partes sulphureae terrestribus antea Cbrutae, aquae ast isione se se explicant, ut de caleonsensit ce suo loco diximus. Huc etiam videtur pertinere quod D.

Borte docet, quoddam in Anglia reperiri minerale vitriolo non dissimile, quod aqua perfusum magnum calorem praebet.

90쪽

a monuimus, & calor, & strepitus oriun- tur , ac salinae partes in se se mutuo cumis impetu incurrentes, in sublime esserun- tur, atque imbris instar decidunt: nam minores a majoribus sursum propellun- ita tur. Hinc post eam luctam, aut partium 'ius collisonem vasis latera salinis granulisi es incrustantur. Et quidem illud speculatio- ne dignum videtur, qui fieri possit, ut olli Ditrum illud, quod ex spiritu acido nitri, fixo, seu lixiviali nitro , quorum neu , , trum est inflammabile, emergit, id tamen tam facile flammam concipiat, ubim in prunas conjicitur. Atque hinc merito dubitari potest, an res omnes, quae in- , sammantur, sulphureas esse necesse sit γ.f. An forte ea sufficiat partium dispositio, ignis atomis subeuntibus sic agitari possitiat, ut flammae speciem praebeant. ια ει flammam ipsam motus duntaxat, M

certus partium contextus efficiant. Ac nescio an thermarum calor, ut id blI velut in transitu, & leviter attingamus,

i ex iis potius principiis,quam ex igne sub o terraneo, qui in iis locis raro vilitur, ac si quandoque appareat, diuturnus esse

cum etiam spiritus nitri fixo nitro assui ditur, ex utriusque conflictu, ut supra

SEARCH

MENU NAVIGATION