De corporum affectionibus cum manifestis, tum occultis, libri duo seu promotae per experimenta philosophiae specimen, ... autore J. B. Du Hamel ..

발행: 1670년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

penitus addicta. Quare aliunde motu; quam a materia, nimirum ab authore naturae profluxit. Neque, ut visum est Epicuro , materiae partes temere agitatae hanc mundi compagem effecere : sed Deus ipse totum hoc universum in suas partes discrevit,aut certe,ut videtur Car resio, de quo quidem alibi) certas,& constantes motuum leges fixit, quibus materiae moles ab ipso creata,in varias veluta provincias discreta hunc mundum aspectabilem, in plures ut loquitur, Vortice aut systemata distinctum exhibuit. Qu)xum quidem partium ordo, & connexio, iisdem motuum legibus continentur, qua:

ab initio sancitae sunt. Sed neque id fieri posse putem 4 ut mirabilis illa plantarum,& animalium structura, quam vix animo. assequi possumus, ex ea vorticum rotatione, aut inquieta materiae agitatione prodierit. Quocirca id mihi sapienter vi i detur D. Boyle, ut rem verisimillimam supponere, quasdam materiae portiones. in prima rerum semina ab authore natu rae inclusas , quae quidem prima velut rudimenta certis locis tanquam matricibus recondita, vel certe plantarum, Maiumalium sunt corporibus indita. Ho-

72쪽

Iaes

rum quippe organa sic a summo condu tore aptata sunt, δc conformata, ut i lius universi fabrica, & certis motuum legibus constitutis, quibus aut succi, aut

partes subtiliores , dc magis spirituosae iaprolifica semina converti possint, sui generis perennitatem conservent. Quod autem vir ille doctissimus aptatis semel animantium organis, quod quidem sine summa, de admirabili sapientia conditoris fieri non potuit) dc sancitis in natura motuum legibus, viventium OrtUS,& incrementa citra novum conditoris Concursum, praeter eum qui rebus con

servandis adhibetur , iis quas saepe nominamus materiae affectionibus, figura, magnitudine, partium conteXtu, motu, & quiete contineri existimat: quemadmodum horologium suis partibus tam concinne aptatis instrui nisi a perito artifice non potuit, sed ubi semel perfectum id fuit, jam illius quaeque phaenomena

per figuram, & motum rotarum explic ri optime . 3c concipi posIunt: dabit mi hi hanc veniam, si nac in re ab eo nonnihil dissentiam. Nam ut ordo universi, &partium summa concinnitas omnino persuadentcestis eas legibus moveri, nec te,

73쪽

inere, aut casu in eum quem cernimus ordinem confluxisse : sic admirabilis illα animantium fabrica, organorum VariCras , usus, distinctio, majus quiddam est, quam ut per communes motuum Ie

ges fieri possit. Nec video quid obstet

quominus certas, constantes, & proprias cuique animali leges inditas esse fateamur : siquidem illius structura, non minus est mirabilis, quam vorticum, si Deo placet, & partium universi distinctio. Communes quidem materiae assectiones, & certae motuum leges magnum ad procreationem animalium momentum asserunt : sed vereor ut iis omnibus explicandis sussciant. Ac nescio an summum illud naturae artificium quod in pulli procreatione cernitur, incredibilis partium varietas, ordo, usus, conneXio ex iis quas Cartesius, ik alii asserunt mo tuum legibus, intelligi queant, aut animo comprehendi An partes albuminis, quae fere sunt unius modi, in tot organa, α natura & usu discreta solus calor ex plicat 3 Non opinor, a calore, nota 1

materia, non an iis tantum quas in corporum sibi occurrentium mutua collisio ne cernimus, naturae communis, aut m

74쪽

ci z.

id i

tuum legibus manant: suas sibi habriat proprias leges ab authore naturae impressas,quas aut seminarias rationes cum Platonicis,aut vires plasticas, aut quovis alio nomine signare possumus. Quocirca ut assentiri non possimus Helmontio qui rebus omnibus, ne morbis quidem exceptis, certa aptat semina , cum pleraeque ex partium motu, aut textura Variatis non ex seminibus prodeant sic merito contendimus vim quandam Architectonicam non solium praefuisse viventium seminibus conformandis , aut partium structurae, & materiae motum certa quadam ratione determinasse, ut plantae Scanimalia nascerentur, sed etiam nunc praeesse, & motum illum dirigere, aut certe proprias motuum leges nobis inco gnitas indidisse. Non enim materia sibi relicta tam apte viventium partes conformaret. Sed de his jam alibi saepius, nunc de calore, qui inter qualitates sensibiles, ut vulgo creditur, primatum O tinet , dicere ingrediamur.

75쪽

6 CApuae III. De caloris natura , ct divisione. UAL 1TATEs corporum in uni- eversum satis, ut nobis vadetur, di' ligenter complexi sumus ; nunc easdein separatim persequi cogitamus, atque ab iis quae sensus feriunt orsuri, primum de iis quae tactum movent,disseremus. Nam. eae latius patent. Cumque ex iis aliae sint primae , calor videlicet, frigus, humor, dc siccitas; aliae ex his ductae, ut firmi tas , fluiditas, asperitas ; de illis prius. agendum ; atque a calore, qui omnium generationum est opifex, ac praecipuum naturae instrumentum, ducamus initium ;quaeque sit caloris natura, quae differen tiae , qui tandem sint illius effectus, non ita presse, & anguste, ut solent Peripatetici, sed latius aliquanto dicendum, d fusiuSἀ2. Calorem plerique inter accidentia numerant, ab alijs effluvium ignitarum atomorum definitur ; nec desunt, qui hunc motione quadam contineri per tendant ; dc facile quidem inter eos

76쪽

6IConvenire potest. Nam calor in igne non accidens quoddam est, sed ad essen tiam illius pertinet, aut saltem naturalis est potentia, seu vis operatrix ab ignis natura , non re , sed cogitatione discreta. Jam volatilis illa, atque in minutissimas atomos exsoluta sub

stanti , quae jugi fluxu e pabulo suo di-

manat,effluxus substantialis nomine merito designatur. Nihil enim fere actu calidum est, quod non idem continenter dissipetur, nec quicquam actu calefacit, citra aliquod suae substantiae dispei dium. Neque porro magis eadem erit flamma, quantumuis formam , & figuram suam tueatur,quam eadem est aqua, quae indesinenter labitur. Nec sane perit

illud quidquid est substantiae , sed in atomos dispersum , dum tactus organum certo quodam modo impellit, caloris nomen obtinet. Est igitur calor in mana

exceptus, simul & substantia, & accidens. Nam peregrinus inest subjecto, dc separari ab eo potest , ac demum extra illius essentiam est constitutus Qualitas erit cum subjectum suum tale denominet, atque id ab alijs disiungat, sed & motio quaedam est, ac certa senta

77쪽

rii assectio , quae usu magis, & expe-

Iientia , quam ratione , aut definitione explicari potest. Non itaque cales etione quiddam producitur, quod ante non esset , nisi forte, motio quaedam aut sensus, in quo tamen caloris forma, & natura consistit. Nec necesse est ut calorem fingamus esse

formam accidentariam, aut noVam et

titatem quae subjecto succrescat. Qu9

sum enim ad ea recurrere quae nec consequi intellectu, nec Sermone explicare possumus. Nec molestius inquiram cur illae entitates non statim vegetae sint, de intensae ; cur primo languidiores procreentur , ac paulatim intendi, & auge ri soleant; cur successione quadam, non in momento diffundantur ; cur denique

calor, frigus, si sint qualitates, eidem subjecto insidere, & quasi ad eamdem alligari columnam nequeant ὶ Jam qui fieri possit, ut res omnino frigidae propius admotae incalescant cur aqua tantum in calce frigida excitet calorem, cum utriusque natura frigida sit 3 Unde ille tam vehemens calor , quem aqua non oleum in calce producit cur aquae ferrum, imo & saxum ignitum extii

78쪽

guit, atque in exusti saxi, ik frigidi pulvere tantam vim caloriS procreat, quantam sustinere tactus non Valet ; qua hujus qualitatis effectrix causa futura est,. nisi ignitae atomi in calce copiosae delitescant aut certe ex motu & conflictu corporum hanc manare necesse est. Unde tam vehemens calor in aquis stygijs cum metalla exsolvunt, in spiritu nitri qui scobi plumbeae, aut chal3beae, aut butyro antimonii assunditur 3 metalla,& aquae fortes seorsum sumpta, frigidae sunt, quemadmodum spiritus salis ammoniaci, & tartari.& limati plumbi pulvis ; aut oleum vitrioli & limatura chalybis : haec tamen simul conjunctae calorem essiciunt, cujus nulla satis idonea inerri causa potest, sit calorem quiddam esse ab ignis, aut sulphuris, aut spiritus, aut salis substantia, vel motio

ne ipsae diversum statuamus. Ergo certa partium insensibilium agitatio hunc in nervis, & spiritibus motum essicit,

quem Caloris nomine exprimimus. Et

causa ipsius caloris in istae, & alijs corporibus inerit, ut caula doIoris in gladio', aut fuste reponitur : sed caloris sorma , ut doloris sensus in certa nervo-

79쪽

ς rum, & spirituum commotione posita est. Quae sit autem illa motio, dictu qui

dem est difficile ; eam tamen eX motu, quem in alijs corporibus experimur, licet aestimare. Primum id statuendum videtur, nihil incalescere sine motu. An non effervescens aqua , metallum fusum , & res omnes dum incalescunt, in continuo motu versantur λ neque ante calor in aquam vim silam exerit , quam aquae partes agitentur , quae cum sint omni no sui similes , nec sensu discerni facile queant, non statim hunc motum percipimus. At vero si quae sit in aqua pinguis uligo, repente sus deque commoVeturi nec tamen hunc impetum aliunde quam a mobilioribus aquae particulis mutuatur. Quod si omnis actio corporis mO- tu locali continetur, ut jam alibi dictum est; an dubitamus calorem ad motum revocare maxime cum vehemens agi tatio etiam in frigidis corporibus cal xem procreet. Sed quaenam est illa ad quam calor revocatur motus disserentia

An forte calor nihil est praeter insen sibilium partium variam, & in Omnes

80쪽

partes agitationem, eamque essicit subtilis & aetherea sc b stantia , quae Omnium corporum poros impletὶ Sic enim radij solares calorem excitant , ubi cor porum terrestrium particulas huc atque illuc movent. At fluida quae sunt,partes habent non disiu1ictas modo, sed

etiam motu indeterminato , & vario commotaS, neque idcirco tamen calida sunt, ut aer, aqua, argentum ViVum &

liquida quaeque corpora, de quibus suo

loco. Quid ergo,nulla ne res erit praeter corpus subtile, aut calida, aut sua sponte mobilis 3 At forte celerrimus motus

ad calorem requiritur, qui deest fluidis corporibus. Optime quidem , neque enim repugno ; sed cur spiritus acidi

non adeo calent acetosa quae sunt, vel nitrosa multo, & copioso 1piritu abui dant , rui motum prona sunt maxime , fermentationem promovent, neque tamen in calidorum censu habentur ξ Ιllud-ne dabimus rem esse calidam quae poros ira habet aptatos , ut subtilis cor poris majusculas partes admittat; cum Vero minores , & velut debiliores aethe-xeae substantiae atomi illius rei meatus

subeunt,tum partium insensibilium lai

Cartefit opinio

penditur.

SEARCH

MENU NAVIGATION