De corporum affectionibus cum manifestis, tum occultis, libri duo seu promotae per experimenta philosophiae specimen, ... autore J. B. Du Hamel ..

발행: 1670년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

non potest, aut ex calidis halitibus oriatur : halitus quippe vix satis calidi esse possunt, ut tantum calorem, quantum in thermis experimur, procreent. Et quidem cum anno δ668. mense Maio essem Aquis rani, ovum linteo involutum in puteis calidis suspensum per semihoram plane coctum, & induratum exemi. Nec crediderim tenuem , & per aquam dissu sum vaporem tantum ei calorem imperti xi. Quod vero haec balnea abundent sui I bire, ipso odore manifeste produnt:& copiosi flores sulphuris , quales adhuc penes me habeo, puteorum operculis adhaerescum, atque idemtidem ex iis colliguntur: verum de his alio forsitan

loco

Neque id omittendum facile ex iis ἔφ' quae de caloris natura diximus, rationem afferri posse, cur ex chalybis & silicis attritu scintillae erumpant , quae pur P.R'oK charta exceptae , & per Microcospium cx0s- visae, tanquam vitrei globuli, aut alterius figurae ramenta cernuntur ; quibus saepe aliae chal3bis partes nondum fusae adhaerescont '. motus enim magnus, & vehe- mens, uiat aut alteri chalybis, vel silicis particulae , ac totus simul imprimitur.

92쪽

Hinc illa statim tam intenso calore sua vitri speciem praebet. Quod enim est iri illis chalybis, aut silicis partibus elisis

sulphureum, circumfusus aer statim de praedatur , & dissolvit. Sic limatura chalybis in ipso per accensam candelam transitu ignescit, quod ab aere circumjecto , tanquam ab idoneo menstruo statim exsolvatur. Quod si hanc scobem accensae lampadi admotam, & ignescen tCm charta excipias, tum plures globuli& vitrei & tersi apparebunt. His de caloris natura, ac divisione constitutis, facilior nobis est ad multiplices illius essectus explicandos Via. Horum primus est rarefactio. Dum enim rei calefactae partes celeri & turbinato motu agitantur, majorem utique locum postulant. Nec liquores modo, sed etiam metalla, & solidiora quaeque corpora distendit calor. Hinc metalla fusa nonnihil attolluntur. Hinc etiam ferri candet tis acie, aut accenso filo sulphureo res cari solet vitrum: nam partes vitri calore agitatae maius exigunt spatium , conti

guas adeo partes propellunt. Contra, si vitrum sensim incaluerit, & aqua se inde pergatur, in rima= finditur, dum

Caloris essectus vaetii.

93쪽

78 partes vitri calore diductae, & frigida

perfusae contrahuntur.

Hinc alius caloris manat essectus vulgo notissimus, rerum ejusdem generis, aut similis naturae congressus, dissimi lium segregatio. Unde illa a Peripateticis trita, &ul pata caloris definitio: qua litas prima , quae congregat homogenCa, & heterogenea separat. Cum enim calor corpora quaeque exagitat , dividit, solu it, rarefacit ; partes graviores subsidunt , leviores sursum efferuntur; Aquaeque sibi proprias sedes eligunt di

quemadmodum metalla solent per casmentationem, ut loquuntur chym ci, vel additione nitri separari : atque in omni

distillatione nihil aliud , quam dissi

milium rerum secretionem molimur quae calore perficitur Multi quidem hanc pervulgatam atque ex Aristotele depromptam caloris definitionem calumniantur , quod neque omni ., nec soli calori conveniat. Frigus enim homogenea quae sunt, magis congregat, quam calor, dum vapores dista perios cogit in aquam. Motus vel frigidi aeris triticum a paleis disjungit; aqua sordes eluit, salem a terra secernit; c

94쪽

uir contra aurum ita cum argento com

miscet, ut vix sejungi, nisi per aquas stygias possint. An non calor nobis insitatus ci s dispares in eius lena liquoris formam , confundit ξ dissimiles quoque, & sanguinis , & urinae partes adeo non segregat, ut exquisite potius permisceat, ac solius frigoris vi in lance, aut alio vase separentur His sane non facile est occurrere, nisi I forte usitatam k Peripateticis distinctionem adhibeamus o Calorem dum per se corpus resolvit, res congeneres concili re: ex quo sequitur dissimilium separatio: cum frigus sine ullo discrimine tam homogenea, quam heterogeiaca compingat. Hujus enim motus, ut vulgo creditur, a circumferentia ad centrum dirigitur : hinc quae corripit, eadem ut plurimum coarctat. Calor vero contra in orbem, atque a centro ad peripheriam sese explicat. Ventus quidem vel frigidus paleas a tritico separat : verum id longe aliter, quam a calore perficitur, impetu scilicet, & quasi exsussiatione , non partium insensibilium resolutione. Fateor id quoque salem a terra aquae beneficio di velli, sed nisi calor accesserit, sal in aqua

D iiij

95쪽

8O integer, non solutus mancbit. Aquae stygiae metallorum pulveres, alicujus salis , aut metalli interventu dimittunt , verum id sit vel meatuum occlusione,vel adjecti salis pondere , vel corporis additione , quod majorem cum menstruo habet cognationem : ut minerale illud quod Zin Tum Vocant, Omnia pene metalla in aquis stygiis exsoluta praecipitat. Et aurum in aqua regia solutum mercurii additione, postquam instar spumae enatavit, praeceps decidit. Aqua fortis cupro foeta di aqua communi debilitata suam praedam dimittit, cum laminae ferreae sup-Ponuntur; nam atomi cupreae huc illuc agitatae, dum in eas impingunt, statim ut siognatioribus adhaere1cunt: sic cupri l minis argentum , aurum stanno specio pulveris purpurei assigitur. Vel denique dissolvens ipsum alteratur, & in aliam commeat naturam: hinc sales acidi prae cipitant, quae sulphurei dissolvunt, de vice versa: sic commune sulphur,tartari, aut calcis vivae lixiviali sale solutum spiritus vitrioli, vel aceti praecipitat. Nec ista motu calori proprio efficiuntur.

Sed enim,ignis aurum cum argento ar

tissimo nexu conciliat ; quin etiam ta

96쪽

8IVentriculo cibus cum potu permistus, in unum facessit liquorem ; adeo ut calor quae sutit dissimilia magis confundat, quam separet. Eadem est sanguinis

urinae ratio. Ne multa disseram, tantum dico varios esse caloris essectus, penes rerum in quas vim suam promit, disserentias. Cum enim calor partes corporis insensibiles exagitet, atque in orbem gy-ret , quae sunt tenuiores statim evolant. Unde cum res comburuntur, partes humidiores a siccis, & crassioribus secer nuntur , soli cineres sunt superstites. Ac si gradus caloris juxta artis praescripta adhibeas, atque alembico, & excipulo

Vapores prorumpentes excipiaS, tum Varios separatim liquores obtinebis. Quod si statim intensiorem ignem subjicias, tum caloris vi dissimiles humores, una& simul confusi exibunt. Neque hincessicitur calorem heterogenea confundere : cum non omnis calor, sed attempetatus, & idolabus heterogenea separet. Iam cineres ipsos si igne urgeas, vix se lem a terra, nisi forte in vitrum abeant, divelles; quod crassiores cum salis , tum terrae partes caloris, aut ignis atomi vix queant ad sui motus leges cogere , vel in

97쪽

tenuiores hesitus evolvere.. Hinc quae crassa & terrena sunt, ut metalla, & la

pides , fundi quidem, aut calcinari poscibiat, non comburi, aut resolvi. Quod enim in iis humidum est, quodque crassores partes cum subtilioribus consociat, calore agitatur: hinc partes quaeque suis quidem locis velut emotae fluctuant, &fuit metallum. Sed tamen nullae partes avolant, siquidem erassae atomi cum humidis colligatae, eas a fuga retrahunt;. tenuiores quae sunt, humidis ita adhaerent, ut divelli nequeant. Hinc calor separationem quidem molitur, 3C Vincula quodammodo relaxat, sed commune Vinculum ,. nempe humidum non valet omnino resolvere. Quod si tenuiores ali

quae partes dissipentur, aut ignis ingressis

partes a se mutuo divellantur, tum cor pus in calcem, seu pulverem reductum,

vix aliqua sui parte mulctatur. Nihil igitur mirum est, si calor vehementior a ri , & argenti fixas atombs velut luxatas exagitet, sus deque moveat, easque coi

fundat. Non enim potest illas cum sint graviores, sursum efferre Cumque fri gore concrescunt, quem calor situm , ω pa tium ordinem effecit, hunc tuentur

98쪽

llet,

cognatas atomos, reliquis intactis amplectuntur, eo quo saepe diximus modo : id tamen sine calore non perficitur. Ex his itaque plures caloris essectus, nempe combustio, liquatio, & calcina tio facile explicantur. Omitto reS congeneres , non tam naturae similitudine,

cum temperamento, aut materiae con

sistentia a calore conciliariia Hic enim picem cum cera , & metalla etiam inter se confundit ; hinc etiam fortassis ratio asserri potest cur in digesti me tam dissimiles succi, in eundem liquorem abeant. Nam solidiores cibi multo sale, & sulphure turgentes, potu copioso diluti, lucco acido attriti, dc calore exagitati, ad statum fusionis de quo alibi plura diximus, evehuntur, per lacteas venas ad cor deducti magis eoquuntur, & crebra accensione ad altiorem gradum volatilita tis perveniunt. Sed ubique calor quae sunt superflua excernit. Nana in prima coctione farces per intestina propelli, ini corde. fuligines, &spiritus separari, se tum quoque sue praegnans per renes se-

99쪽

cerni, sulphur adustum a vasis choledochis in ipso transitu exsugi constat; pars magna per transpirationem difflatur , adeo ut nusquam alibi magis , quam in corporis nostri oeconomia .vis caloris heterogenea quaeque secernentis appareat. is. At dissimiles humores in iisdem venis 2α confiinduntur. Fieri aliter non potest, xio. cum suis vasis occlusi teneantur, ac novus subinde liquor ex alimentis accedat. Spiritus enim coerciti, & nondum ex aliorum elementorum laqueis expediti, dum se se expandere nituntur, alios humores commovent, qui reluctante pondere deprimuntur. Atque ex hac lucta motus ille intestinus , fermentatio videlicet, de qua jam saepe, & accurata demum fit humorum permistio. Sed spiritus tandem summa rerum potiti avolant,& secum salis, aquae, & sulphuris tenuiores partes simul abripiunt, ac nisi novus liquor accederet,iandem instar vini sanguis vappesceret. Sanguis Vero extra vasa emissus calet aliquandiu, & fluit: sed cana spiritus maxima ex parte exhalarunt, tum partes nullo vinculo coercitae separantur ; quae graviores sunt, & fibrosae subsidunt, cremor sanguinis oleosus is

100쪽

natat, serum circumfusum apparet, i que non calore, sed praecipitarione quadam efficitur. Nam caseosar, aut fibrosae partes non possunt amplius tenuioris, dclerosi humoris poris contineri ; deest calor qui illas exagitet ; aequabilis ille spirituum motus cessat, pori frigore archarisubstantiam pondere gravem dimittunt. Atque idem fere in urina contingit; serum enim illiid sale superfluo, vel lai t xO praegnans , cum sanguine circulatum magna ex parte e potulentis proficiscitur,chyli, & sanguinis vehiculo fuit: cum vero suo perfiniistum est munere, quod superfluum, & naturae est oneri per renes percolatur. Sed tamen tincturam aliquam , & nonnulla ex iis, quae sanguine Continentur, prae se fert; haec quidem in matula, aut vitro secernuntur, & quomodo assectus sit sanguis plane indicant.

Quid igitur , inquis, illam efficit dissimi

lium partium secretionem Θ An calorZat urinae persaepe igni admotae turbantur. An frigus 3 sed frigore interdum confundi cernimus. Longum est si velim omnia, quae ad urinarum theoriam pertinent expendere : huic rei alius est servatus locus.

Uterim dico hypostasim , quae in sano

SEARCH

MENU NAVIGATION