De corporum affectionibus cum manifestis, tum occultis, libri duo seu promotae per experimenta philosophiae specimen, ... autore J. B. Du Hamel ..

발행: 1670년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

locus detur, vas confringit. Contra evenit ubi circumposita nive cum sale, aqua quae in fundo . est primum conglaciatur. Tum enim pars aquae summa lensim at tollitur, & postremo concrescit in gelu;

nam aqua multum attollitur, nec vasdisrumpit. Et quidem aqua in tubis vi treis ad lampadem fusis, & sigillatis, sic paulatim congelata fuit illae sis tubis ; licet

aer in angustiorem locum fuerit compulsus cum tamen si metu vacui, ut putant Peripatetici vasa frangerentur , tr bos tam fragiles statim disruptos oportueri . Multis experimentis comperit D. Boyle aquae congelatae spatium quandoque nOna , aut decima sui parte ampliari. Anno superiore apud eum vidi tubum aeneum, tres ut puto digitos latum, & aqua plenum , Iic aptatum ut aqua artificiosa congelatione pondus impositum, so. & am plius, si bene memini,librarum attolleret. Cum in vitrea phiala cujus oblongum collum erat hermetice sigillatum , aqua paulatim esset a fundo vasis congelata ,

aer in arctum spatium redactus Vitra m gna confregit: vasa aenea, stannea, plumbea, ferrea aqua repleta, & diligenter occlusa,fuisse confracta observatum ut &

142쪽

pyxides buxeas disrumpi, argentea vesavix confringi, quod dilatari facile possint. Cum solidius est vas quam ut frangi poscsit, glacies in convexam figuram attolli tur , quo majorem locum occupet. Et quidem tubos ferreos quales tormentis

adhibent, aqua impletos, & diligentissi me conclusos, disruptos fuisse; ubi gelido

aeri essent expositi, cum in Gallia, tum in Anglia fuit observatum. Tanta est vis frigoris, quod partes aquae distendit , ut lento quidem, scd continuato omnium partium nisu solidiora quaeque corpora disrumpat. Unde autem haec aquae dilata

tio 3 An quJd partes illius dum vi frigoris

rigent, fiunt immobiles, nec ita apte aliae aliis incumbunt, ac dum motu ingenito, ut fluida quaeque corpora agitantur: tum enim facilius flectuntur, ac pressioni alia rum partium, aut circumfusi aeris facilius cedunt Z an potius aer poris aquae conclusus in varias bullas dilatatur, quod a circumfuso aere minus prematur. Sed neque id certum est , bullas quae in glacie Visuntur, omnes a b incluso aere prodire ;cumque aquae congelatio a fundo incipit, aeque comprimitur ab ambientet acre , ac simulta esset congelatio. Quingitur rati

143쪽

D8 ne aer inclusus ita expanditur 3 IJ qui dem negare non possum, magna plerum que flumina in gelu concrescere, pos quam e fundo glacies spongiosa instar ni vis ascendit, idque maxime radiante sole contingit. Nec dubium est ex imo aquae

hanc velut nivem sursum emergere, quamvis aliter videatur D. Boyle; nam dc piscatorum retia plerumque aquae fundo aptata secum vehit. De hoc igitur dubitare licet, quid aquam in ima parte primum conglaciet, quid hanc velut nivem efficiat, an aer, an halitus, an quiddam utroque subtilius 3 Praesertim cum aqua in machina pneumatica omni pene aere exinanita, deinde congelata, nihilomi nus attollatur, tametsi bullae in ea longe

minores apparent , neque adeo intumescit aqua, uti cum aer non omnino

fuit exhaustus. Et quidem aqua in ovo vitreo cujus oblongior erat tubus, ab ima parte conglaciata, nive & sale circum

fusis , usque ad 11. digitorum altitudinem sublata est, tumque in aqua & in glacie multo plures bullae videbantur. Sed glacies iii qua ejusmodi pauciores , aut nullae apparebant bullulae, semper visa est aquae innatare : adeo ut hinc liceat coniicere

144쪽

rast dilatationem aquae congelatae non solis aeris bullis acceptam referri oportere. Alter essectus frigoris est condensatio. Nam aerem in tubis sigillatis adeo condensati cernimus, cdm aqua gelu concreta attollitur, ut vasa & tubos disrum pat: eumque ad partem vicesimam loci quem prius occupabat,arctari posse multis constat experimentis. Sed liquores oleosi, & oleum therebinthinae, imo spiritus acres frigore densantur, ut observatum fuit in spiritu vini, oleo therebinthinae , oleo communi, quod frigore concretum & gravius pro mole sua in liqui dum oleum descendebat. Imo & hydrargyrus circumfusa nivis, & salis mixtione a. digitis visus est descendere : tametsi ante Omnis pene aer ejus poris inclusus esset exinanitus, adeo ut illa argenti vivi conixactio aeris particulis in arctum spatium reductis tribui nullomodo possit. Sed quod non videtur omittendum, cum hydrargyrus in loco calidiori esset constitutus, pristinae suae altitudini non nisi

post aliquot dies fuit restitutus. Uinc liquet ex diverso partium ci unque corporis contextu , figura motu, eadem corpora vel rarescere , vel con-

145쪽

densari. Quorum partes maxime mobiles sunt, aut ramosae, aut minutiores, haec frigus contrahit, non dilatat. Motum quippe concitatum imminuit, non tollit Omnino,ut in aqua . Aer densatur frigore, vel quod illius partes non adeo concitatoemoveantur, vel quod vis illius elastica plurimum infringatur, tametsi non sine magna vi comprimi potest. Cum in tubo vitreo, & oblongiore, & sigillato aqua ab imo sursum versus magna ex parte esset conglaciata, haec nonnihil altior facta est, & aer in actiorem locum conclusus. Extremo itaque tubi disrupto, aer condensatus, quique ante aquam premebat, erupit, tumque plures bullulae instar pruinae ex aqua nondum congelata emersere.

Nec liquores modo ab aqua diversi sum mo frigore contrahuntur, sed & metalla,ci lapides, & dura quaeque corpora. Non dissimili qmdem ratione qua ta,' dam corpora frigore corrumpuntur, alia conservantur. Neque enim fructus tantum , aut ova, sed etiam ligna dc lapides frigus destruit , & partium contextum ita immutat, ut plerumque vix restitui

possint: dum scilicet a quota partes dila tantur, fibrae, α solidiores particulae

146쪽

s,pe dis umpti solent. Atque in iis idem

pene accidit, quod in contusis pomis, 'infinitae enim contusiones in corporibus fiunt, dum aquosis partibus conglaciatis, de extensis , aliae comprimuntur, aut lacerantur, ac succus alimentarius

suis tubulis, aut cellulis excluditur. Sic in Rustia dc aliis regionibus ubi frigas viget acrius, saepe de aures, δc nasus δίaliae partes velut sphacaelo, aut gangraena infectae vi frigoris decidunt. Nec aliud est magis opportunum remedium, quams partes illae sideratae frigida aqua perfutar, nive in calidiore loco obducantur. Tum enim sensim meatibus apertis sanguis in eas partes, de spiritus vitales illa buntur, ac partes quaeque pristinum ordinem, δc contextum recuperant. Quemadmodum ova , aut poma conglaciata

si aquae frigidae in calidiori loco immerseris, haec plerumque crusta glacie obducta apparent, de in pristinum fere statatum restituta. Contra evenit, si ad ignem praepropere admoVeris , tum enim de iusipida , dc pene corrΠpta manent. Crustam vero illam glacialem negat viro. clarasis ex ovis , aut fructibus prodire , si intra aquam omnino immergantur,

147쪽

adeo ut haec non aliunde qukm ab aere fieri videatur. Cui quidem ne omnino aia sentiar, id facit, quod pars tantum quae

aquae immergitur , soleat crusta congia clata obduci, non ea quae aeri exponitur. Sed ex carne animalium , aut piscium congelata eamdem crustam erumpere , sapius se expertum docet : ex homi nibus etiam frigore enectis , Sc in loco calido nive opertis, eam crustam emergere , se ab expertis didicisse. Sic Bar-claeus refert Regem Angliae Jacobum cum esset in Dania, cumque nasi, & aurium extrema vi frigoris pene enecta ellent,nivem de consilio eorum qui ad rant, adhibuisse, quae partes illas a gangraena defenderet. Sed illust titis in hanc rem exemplum asserri vix ullum potest, quam id quod nuper Cadomi contigit. Vir pius ex ordine Capticinorum, nomine P. Franciscus Constantiensis,cu die quinto Januarii hujus anni I 6 o. iter ageret, Sc Cadomum sub noctena contenderet ; ita haesit in nive, ut pene in ea esset sepultus, nec potuit inde sese eximere. Frater ejus suburbium petiit, opem & auxilium postulans , sed diu conquisitus inveniri rusi crastino die noli

148쪽

potuit. Illud sane miraculo proximum, quod acerrimo frigori, quantum vinquisquam in Gallia ante expertus est, horas I . exegerit, &in nive tandiu via Vus steterit, uno duntaxat pedis digito

mulctatus;rem vero non incerto vulgi ri

more sparsam, sed certam & compertam refero. Non alia esse viam tutiorem Ovis , aut fructibus,quae congelata sunt tuendis,

quam si in carbone scotico,seu fossili sep

liantur, quae congelata nihilominus pro-lifica existere a mulieribus se certiorem factu testaturvir clar. Quod si ita est,non tanta fit in ovis partium strages, quantam in fructibus cernimus, ubi corruptio ab intimis partibus ad extimas diffunditur. Quod partium contextum , & ordi- Ic. nem frigus pervertat, multis sane argu- 'mentis liquet. Hinc animalium oculis congelatis , cristallinus ex diaphano fa- 6.ctus est candidior; aqueus, dc vitreus humor in lamellas concrescere visi sunt. Cum sanguis vervecinus aeris fuisset fritigori expositus , serum dumtaxat, seu pars summa sianguinis fuit conglaciata: cui que id serum igni admotum liquaretur, ac frigori iterum exponeretur, tum in

membranas scindi visum. est, atque hanc

149쪽

sormam etiam caelo fervidiore retinuit. Ac demum ista minus mirabimur, si meminerimus, tantam eme vim frigoris ut in Polonia , & aliis frigidioribus locis trabes saepe ita congelentur, ut nisi caute,& paulatim calore laxentur, δίfragiles sint, & aedificiis inutiles. Hinc hyeme domorum tecta in iis locis frigoris vi diducta crepant. Quid quod marga hyemis tempore disjecta impinguandis

terris longe optima esst , quod partes illius frigore aut gelu comminuta: citius aqua, aut humido aere exsolvantur. Sed

& duri lapides hyeme essessi, aut aedificiis tum temporis adhibiti cito fatiscunt Quod ut in lignis, sic in lapidibus humor

congelatus minutarum partium ordinem, δί contextum pervertat. Hinc D. Boyle

se ab expertissimis didicisse testatur, quod lapides ineunte aestate extracti, &per aliquod tempus expositi, quo humor ille crudus & immaturus diffletur, longioris sint arvi, atque ab aeris injuriis facilius se tueantur , quam si haec velut insolatio non praecesserit. Sic videmus

vitra frigore dissilire, quin dc chalybem gelidus aer fragilem efficit. 37. Quod corpora frigus a putredine vini

150쪽

dicet, notius est , quam ut probatione indigeat. Nam frigus partium fluidarum motum sistit, quae foras prodeuntes corruptionem promovent. Hinc mota tua corpora nive obruta diu incorrupta

servantur. Quod Bartholinus exemplum in hanc rem affert , id ipsum mirifice confirmat. Visum , inquit, id extra urbem Halaiam) cum ii. Frebruarii i639. oppugnantes hostes repellerentur, magnaque strage occumberent : alii enim rigidi iratum vultum ostendebant , alii brachiis extensis gladium minari , alii alio situ prostrati jacebant. Imo ex mariante gelato & primo vere resoluto eques equo suo insidens integer emersit, nescio quid manibus tenens. Casmem &ptiaces in Issandia aeri exponunt, & citra salem diu servant. Hitundines in stagnis. Poloniae congelatis per hyemem immotas , & vel ut mortuas jacere, multis e

perimentis compertum est.

Atque hi mihi videntur praecipui fri- I8.

goris essectus. Sunt &alii minus certi, aut constantes. Quod enim frigus partes corporis heterogeneas quandoque separet; quod res essiciat aut graviores,

aut leviores: quod in coloratis liquorib us

SEARCH

MENU NAVIGATION