De corporum affectionibus cum manifestis, tum occultis, libri duo seu promotae per experimenta philosophiae specimen, ... autore J. B. Du Hamel ..

발행: 1670년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

gubernantur, ut congenitas vires, &qualitates una cum jugi fluore conservent. Quod si illius agitationis tenor pe turbetur , jam tendunt ad corruptionem, ut videre est in vino quod tonitrui , &aeris vehementer concussi motu contaniaditur , & acescit: adeo ut nihil quaeque corpora, & maxime fluida tueri queat, quam motus, non fortuitus quidem, & tumultuarius , sed cuique rei maxime 'consentaneus , qui non aliunde quam a subtili corpore profluit. Hinc illud diu tius in liquidis haeret corporibus, quod molles, & flexiles eorum partes facilius in sui motus leges agat. Unde non recto ut in duris, sed vario motu in iis quae fluida sunt, agitatur. Sed quae sit illius motus varii, & indeterminati causa , nihil ad hoc tempus. Neque mihi consilium est longam hoc in loco de causis motus, aut illius substan- tice per singula meabilis natura disputa Itonem texere. Id longe mihi verissimum videtur, fluidi corporis insensibiles partes , aut jugi motu cieri, aut disjunctas, de male cohaerentes ad omnem motionem. Paratas esse ,& succinctas. Quae sit illius mobilitatis, aut etiam impetus causa vix

162쪽

dccerni potest; plures sane esse possimi, vel spiritus intus conclusi, ut in sangui ne, & vino ; vel ignitae atomi, ut in metallis fusis , ωaqua effervescente ; vel etiam aetheris , aut aeris purissimi intra liquoris poros intercepti. Quod si enim phialam , aut tubulum aqua plenum in

magno, & vitreo vase incluseris ritque ex , hoc vase aerem magna ex parte ope serim gis extraxeris eo modo quem alias dixi inus, tum sane complures bullae ex aqua, aut oleo, aut vino aut alio liquore erumpent,ecque majores quo plus aeris extra

chum fuerit, ut in machina pneumatica D. Boyle saepe vidimus. Magno quidem argumento liquores subtili aere, vel aethere perfundi,cujus contortae spira: numquam otiosae , de quietae manentis Hinc etiam aeris incumbentis pressio, vel jugis motus plurimum momenti ad incitandas liquoris particulas videtur obtinere, quod multis experimentis de

monstrari potest, sed perpauca seligam.

Scyphus crystallinus aqua complea tur , tum sane in sphaerae modum attolletur , atque ultra vitri labra altius assu get : hujus causim nom inquiro, est enim

alterius loci. Sed quod ad rem nostram

163쪽

plurimum attinet, leve corpusculunx densum , & complanatum, quodque aquae innatet . ut ligni frustulum vel prope extrema vitri admove; tum id non stabit in loco infimo , sed ad medium non motu aquae, quae petit declivia, sed aeris circum fusi impetu conscendet.

Id ita esse facile colliges, si aliud corpus spongiosum, & leve ut gosFrpium aquae

imposueris ; tum enim id potius aquae, quam aeris motui obsequetur, nec se sum nitetur, quod aer per apertos illius corporis meatus velut inofffensa , de expedita motione pertranseat. Jam partem aquae dimidiam effunde , tum quae vitro conclusa supererit , non convexam , ut prius , sed concavam atque in medio depressam figuram induet: quod aer non eam amplius aequabiliter, velsuo premat pondere, vel motu exagitet:nam circa vitri latera est imperitus: hinc mediam aquam deprimit, & in Omnem partem impellit. Quod si tenue corpus, & solidiulculum aquae imposueris, id meutiquam in medio aquae , tametsi humiliore consistet, sed motu aeris expulsum ad vitri latera cum impetu deflectet, & cedet aeris impulsioni. Contra

164쪽

, evenit ubi leve , & porosum corpus aquae immergitur, id enim aeris vim eludit, δίmotum aquae proclivem sequitur, statique in medio penitus immotum. Quod ii vitrum ab omni pinguedine oleos a non

fuerit expurgatum, 1ccus omnino προ- Timenta succedent ; tum enim inter

.aqugm , & pingucdinem subit aer , qui c0rpuscula non sinit circa vitri latera consistere. Praetereo hydrargyrum vitro impositum instar aquae circa sui medium non deprimi, sed potius intumescere, &corpora , quae illi innatant contrario motu, atque in aqua diximus, moVeri , non enim aeris externi motui facile obsequitur : sed plura in hanc rem dici possunt, quae commodius alibi discutientur. . Ergo fluida quae sunt partes habent, aut coommotas, aut solutas liberius , atque ad motum expeditas. Hinc corpus durum liquori immersum quam facillia me agitatur sunt enim humoris atomi penitus vel in motu , vel ad omnem motionem ρ indisserentes. At si corpus solidum aquae innatans concitatius feratur , tu resistit aqua, illius enim partes

placide fluentes , & tanto impetui imp xea, non ut fluidae , sed quodammodo

165쪽

IJo. durae, & immobiles aestimantur: nam ei corpori vincenda est earum insensibilium aquae partium tarditas. Ex iis essicitur fluida corpora ab humidis , ut definiri solent , vel nullomodo , vel tenui discrimine sice ni : cum utraque se vasis figulae accommodent , partibus disiunctis , mobilibus , ad omnem locum , vel figuram

indeterminatis constent. Hinc motum suum non aegre quoquoversum inflectunt , quaslibet induunt figuras , &cedunt facillime . Subtilius quidam ista; ut jam dixi, distinguunt. Placet illis metallum fusum esse fluidum, non item ii midum ; sic purus aer liquidus erit , aut spirabilis, non humidus; liquidum vero id definiunt cujus partes in plano declivi sensibiliter, & continenter fluunt. CApuae VII. De firmitate es aliis qualitatibus quaeia tu percipiuntur. UNc quae sint firma corpora inquirendum. An quae partes habent im-

rendum. An quae partes habent iur mobiles,an potius quorum particulae arcotioribus vinculis colliganturὶ Ista sane ea

166쪽

istiis quae de fluiditate diximus, dijud care oportet. Sed quid illas partes connectit pluribus quidem ostendit Digbqus solidas.& duras atomos citra flexiles , & humidas conjungi non posse. Sed ei non planeas sentior. Cum enim in lapid bus , &siccis corporibus longe plures sint durae , &terrestres atomi, quam humidae, non possiant omnes durae humidis devinciri. Quamquam fateor humorem praesertim viscosum agglutinandis corporibus inservire : quod molles humidi partes , eaeque caloris vi flexiles, meatus corporum subeant, iisque tamquam clavi nrmitet adhaereant: & vix ullum est corpus omni humore destitutum: sed in nonnullis, ut in talco, alumine plumoso,ut de lapidibus taceam, parcior est quam ut Omnes omnino partes inter se conjungat. Quid ergo continuitatem in iis cffcit corporibus Z Ista jam quaestio superius excitata, a nobis soluta fuit. Placet Cartesio continuitatem nihil esse, quam insensibilium partium contactum ; ut contigua sunt, quae se se invicem coelestis materiae interventu tangunt ; in duris adeo corporibus quies contactu imme diato continetur. Q acd si ista non rectri

167쪽

pimus vix enim quis id dederit glcbum

a plano, aut calamum a manu non tangi dicamus id esse continuum, cujus partes mutuo complexu se se implicant, adeo ut non sit perceptibilis nexus.Adde etiam id requiri, ut parte mota, reliquae itidem moVcantur. Tum enim nec minu-xissimae pulveris atomi erunt continuae: quia non cohaerent ; neque etiam catenae

Rianuli, quod nexu, ille sit sensibilis. Sed cum atomi suis uncis se se complectuntur, tum idem corpus esciunt ; seu fasile laxari possint, ut in fluidis , seu rugidae sint, & inflexiles, & separatae vix se se complecti queant, ut in duris corporibus . . Utrobique sime tum in continuis, tum in contiguis est quidam acervus partium , sed in illis nullo sensu perceptibilis , in his vero sensibilis est earum discretio. Quae sint concretionis, & duritiei causae , jam siepe diximus. Multa

frigore congelantur, ut aqua; quaedam exuccatione, & humoris extractione d rescunt, ut lateres ; butJrum, cera, me talla frigore concrescunt, cum caloris impetus resedit, & partes prius agitatae quiescunt. I ac , sanguis, jusculum co gesantur, quod crassores partes tenui

168쪽

ribus exhalatis, aut secretis, aliae aliis implicentur. Multa denique ex salium admistione concrescunt: sic vitriolum , aut nitrum, aut at marinus cum hydrargyro sublimata eum instar nivis cong

lant.

Ex iis quae de fluiditate diximus, quae ssint firmitatis causae, quae principia, conjectura facile alsequi possumus. Neque enim necesse est, vel ad formam substantialem , quae partes corporis ante divulses conglutinet ; vel ad flexiles, & humidas atomos, quae duras, & solidas inter se devinciant , vel ad spiritus quosdam qui caementi, aut glutinis loco sint, vel denique ad Glem qui sit compactionis

principium confugere. Nam ut alia omit tam , quae in hanc sententiam afirri plurima possunt: cum aqua in glaciem con- . crescit, & vicissim glacies in aquam re meat , nulla hic formae substantialis mutatio ; nulla viscosi humoris, aut spirituum , aut selis fit accessio. Atque ut eae firmitatis causae quae vulgo adduci solent, aliqua ex parte verae essent, eo semper quaestio recurreret, quo glutine, quo ca

mento , Dei humoris viscosi , vel spiria tuam, vel salium partes inter se forent

169쪽

connexae. Nam si alio quoque egent glutine , res in infinitum progredietur : si partes caementi, quodcumque illud sit, ita sibi mutuo aptentur, ut nullo opus sit alio glutine, quid est cur alias firmitatis

causas, praeter partium crassitiem, contextum , figuram, quietem, & contactum immediatum requiramus λ Maxime cum fuida corpora essiciant partium exiguitas , figura, & textura ad motum expedita, & motus ipse ab aethere,vel aere,vel

humore intercurrente profectus.Cum a tem hic locus magnum ad naturae explic tionem momentum afferat, paulo uberius Elia' nobis tractandus est, & variis experimentis , quae praeter caeteros acerrimo vir ingenio magna ex parte nobis suppeditat, erit illustranduS. . Primum itaque si partium exiguitas in fluidis corporibus plerumque reperitur, quod ad motum sint promptiores ; non

abhorret a verisimili firma corpora partibus crassiusculis , & ad motum minus idoneis constare, quae in minutiores, vel aeris, vel subtilis materiae intercursu secari facile non possint. Tametsi interdum evenire potest, ut particinae corporis minutius sectae, figuras quoque mi-

170쪽

nus aequabiles, aut regulares sortiantur,& arctius inter se cohaereant. Sed quo majores pro mole sua superficies natiae fuerint, hoc ad quietum contactiun, de

firmitatis statum erunt aptiores. Quamobrem ut motus partium fluo- s

rem, sic quies stabilitatem & firmitatemesticit. Quod quidem cum in aliis plurimiS, tum maximc in oleo anisi cernere est. Id enim aestate liquescit, ineunte Ve-xo hyeme concrescit; ut & liquor c ben-zoino extillatus , hiberno tempore vel eodem die fluidus est, ubi calor paulu- tum increverit, aucto frigore congelatur , ad b ut caloris motus, vel frigoris i torpor fluorem in iis, vel stabilitatem, conciliet. Sed quanta sit vis in contactia quieto partium, & proximo ad firmita tem esciendam, ex eo licet conjicelle, quod in duobus marmoribus laevigatis ,

ct oleo delinitis cernimus; nam tantavi unum alteri adhaeret, quanta ViX concipi ulla potest. Quod autem ponduSincumbentis aeris in causa sit cur illa duo corpora divelli non possint, hinc liquet, quod iis corporibus in machina pia matica D. Bo3le suspensis exhavsto aere' marmor inferius suo pondere decidere vi-

SEARCH

MENU NAVIGATION