장음표시 사용
171쪽
rues derimus ; tum enim subjectus aer inserius
marmor sursum non repellit, & cum superiore non agglutinat, idque videtur miraculo, ut marmor quod antea pondus 8o. librarum citra separationem iustinebat, exhausto aere ultro divellatur. Quod denique partium ex quibus compus componitur figura, & contextus plurimum ad firmitatem conferant,id multis constat experimentis. Cum enim spiritus
vini purissimus cum spiritu urinae qui
longa fermentatione praemissa elicitur, una coniunguntur, statim in nivis speciem, ut docet Helmontius, concrescunt;
quod sane non aliud quam nova partium textura potest efiicere. Ut cum spiritus nitri cum nitro fixo per deliquium soluto in salem petrae, ut dictum est, reveriitur ; aut ubi spiritus salis una cum ovi albumine concusso miscetur, eique firmitatem imperiit. Sed & spiritus vini cum albumine ovi permistus idem efficit: cnm sero sanguinis stametsi hoc leni calore citius quam ovi albumen concrescit nullam efficit coagulationem. Sed quid
ipsum qui albumen dum coquitur , quid sanguinis serum indurat, nisi quod partium figura & plexus immutentur ξ quid,
172쪽
inquam, ex eodem ovi albumine dum iii pullum efformatur, tot partes & duras,& stabiles procreat, nisi is de quo saepe loquimur partium contextusὶ seu aliae aliis magis aptentur, seu uncinis, & ansulisse se mutuo complectantur, aut instar viminum aliae aliis sint iDaetis implexae. Infinitis quippe modis partium textura Variari potest. Atque ex iis tamen initiis& naturae, & artis opera pertexuntur.
Quid enim in lacte coagulationem casei efficit, nisi quod salinae coaguli partes, lactis substantiam, pervadunt, atque illius particulas huc illuc agitant; adeo ut cra fores sibi mutuo implexae coeant, & suo pondere seri partes tenuiores expellant. Sic concussione butyrum efficitur: nam
partes cremoris continuata agitatione
commotae , suis se ramis complectuntur,& a reliquis separantur. . Jam ut ad lacretiora Chymicorum arcana veniamus. Quid efficit ut spiritus terebinthinae repetitis distillationibus instabilem substantiam concrescatὶ Quid
argentum vivum in Vase vitreo rite conclusum, & in arena continuato igne satis vehementi, per sex, vel octo sebdomadas collocatum in rubrum pulverem,
173쪽
quem praecipitatum per se vocant, nisi
partium mutata figura, & textura convertit 3 Scd ubi argentum vivum linteo involutum intra plumbum fusum , prius quam frigore concrescat, immergitur, de tam cito plumbi velut odore induratur, quid, inquam , mercurio tantam tribuit
firmitatem , nisi partium figuram, &complexum mutet nescio quid illud tenue , qucd c plumbo fuso, dum refrige , rari incipit , egreditur 3 Quid, si vera sunt quae de corallio magni authores docent, illud videlicet in fundo maris molle , & tenerum existere, & quemdam ex eo succum lacti similem exprimi, nec rubrum id esse nisi extracto cortice : ut expertum Petriisium docet Gallendus ,& alii id ipsum testantur. Ac multas ejus generis plantas in Brasilia videri, quae evulsae summam acquirunt duritiem tradit Piso. Testatur etiam Petrus Pelle- pratius S. Jesu , prope fluminis Amazonum ostium reperiri quoddam genus at-gillae viridis, quae quandiu sub aqua delitescit, mollis est, aeri exposita in adamantinam duritiem concret cit, adeo ut incolae secures olim ex ea conficerent.
Mitto de aquis dicere quae in lapides in
174쪽
Is' momento pene indurantur. Sed & Ma insitas sepe , ac mineralia durissima magnis lapidibus involuta offendunt stathiatii& lapicidae. Sibi a villico allatum ligni frustulum . qucd e fracto lapide erutum
fuerat, testatur vir exceptione maior D. 20yle, qui & multis demonstrat lapides crescere,&procreari. Ac quidem multum propendeo in eorum sententiam qui arenam ipsam ex qua plerique lapides constant,e succo putant,vellitimore prodiisse:
cum minuta arenae corpuscula microco
pii ope magna ex parte perspicua videan tur. Sic vir doctivimus, & identidem a n. 46κ nobis laudatus se microcospio arenulae ii dicae granula, tanquam pretiosos lapides conspexisse testatur; adeo ut alia ad Nantes, alia caibunculos , aut sapphiros referrent. Quin & ligni frusta in lapides conversa diligentius microcospii beneficio intuens, porOS eodcm modo, at-cue in carbone dispositos, nisi quod es sent ampliores , tanquam subnigras maculas deprehendit. Ac verisimile putat lignum jam putrescens, cujus meatus non sibito, ut in carbonibus, succi alimentarii , vel humoris expulsione contrahuntur ; sed sensim & extrarii humoris ac
175쪽
ce Tu distenduntur , lapidescere. Dum succus, quicumque is sit, lapidis velut sc-minibus foetus diuti sit in iis foraminulis,& sensim exhalavit, terrestres illae particulae aut filiratione, aut percolatione, aut praecipitatione, aut alio quovis modo, velut cuneatim, & confertim ligni poris adhaeserunt, pondus ei & duritiem, dc alias lapidis affectiones impertierunt. Lignum quippe illud in lapidem mutatum fere sexies gravius evadit, & partes lignitam arcte cum illis velut arenulis consertae sunt, & colligatae, ut ab igne consumi non possint. Durum quoque fit lugnum , & fragile , quod cum angustio res meatus sint lapidificis granulis oppleti,nullus relinquitur ligni particulis, quo se recipiant locus, adeo ut flecti amplius non possint. Quae sunt tamen reliqyae, sic duras, & velut lapidificas atomos complectuntur , ut prohibeant quominus hae in ignem conjectae cum strepitu dissiliant, uti in silice contingit. Nec lignum modb,sed & animantes lapidescere palam est. Vidimus quondam in crypta
monasterii cujusdam Carmelitarum excalceatorum prope Meldas , & muscas,& araneas, & alia id genus in lapides
176쪽
asi commutata. Mitto de crypta prope Tu- ronas omnibus notissima dicere, ubi aqua inter cadendum plerumque lapidescit. Quid, quod certis in locis , ut non procul Bristolio, testae , aut conchae piscium fi- guris , & coloribus diversae , quaedam instar helicis contortae, aliae aliter conformatae occurrunt,quae fortassis non avi quadam plastica iis in locis insita prodiere , sed aut terrae motu, aut inundatione o advectae aqua lapidifica, aut limo obductae paulatim induruerunt, eo fere modo quo de lapidescente ligno diximus. Horum enim omnium una pene est ratio, succi lapidifici in caecos meatus, & pOros angustiores ingressus. Nec forte necesse est ad vim formatricem quae vix intelligi potest, aut cum Chymicis ad salem, qui sit concretionis principium coim sugere. Nam ut concedimus magnum esse in salibus ad coagulationem efficien
dam momentum, tamen non credimus
his solis omnem concretionem, aut firmitatem tribui oportere. Quod utique multis probat exemplis D. Boyle. Et quidem clam argentum vivum vel plumbi fumo induratur, vel per se, ut diximus praecipitatur in durum pulverem, non
177쪽
16rvideo quid salis subeat, ut hanc mercurio firmitatem conciliet. Eadem ratio incorallium valet, atque in alia corpora, quae sub aqua de pressa, mollia sunt, ut multi etiam de Luccino testantur, quod araneos tape & muscas recondat: haec, inquam, non a sale duritiem, aut firmutatem suam consequuntur. Quid, quod acidi plerumque &salini liquores emolliunt potius corpora, quam indurent. Sic aqua fortis cornu cervini fragment emollit, tametsi non dissolvit. Sic oleum vitrioli camphuram in speciem olei rubri exsolvit, & quod mirabile est, camplium atomi licet multo leviores, cum olei corpusculis permiscentur. Videmus enim metalla quamvis longe graviora in partes
adeo minutas concidi, ut cum aqua forti misceantur, eique innatent, sed illud magis insolitum, ut corpora leviora &firma graviori liquori imposita non eme gant , & cum ipto liquore confundantur. Postremo ut de aliis taceam , ex praeparatione sacchari satis liquet, salem non
semper esse coagulationis causam. Su cus enim ex cannis, aut calamis expressus vasis primum amplioribus imponitur excoquendus , tum in angustiora effundita
178쪽
tur, quo magis expurgetur. Sed magnopere cavent, ne quid succi limonis, vel
acidi quid injiciatur, id enim si fit, fac
charum consistet numquam. Magno quidem argumento sacchari coagulationem a sale acido non prodire. Verum quidem
est lixiviale quiddam , idque forte infundi, ut faeces praecipitentur. Atque ut opinor calcem vivam adjiciunt, cum succus majoribus vasis continetur, ut
oleum, vel butyrum injiciunt, postquam in minora vasa succus fuit trans sus Sacchari firmitatem , non a sale, sed a partium contextu proficisci , id videtur ipersuadere, quod est E Pisone & aliis observatum. Quod si, inquiunt, oleum majoribus infunderetur ahenis,in quibus liquor primus purificatur, saccharo conficiendo foret ineptus : vicissim si mino-bus lixivium , sicut majoribus infundatur, aeque impossibile erit saccharum conficere. Multa quidem praetereo quae in hanc rem proferri possunt: cum ex iis quae diximus satis probatum sit, &essectum firmitatis caulas magis ad partium motum, vel quietem, & alias mechanicas affectiones, quam ad spiritum quemdam gorgoneum , aut salem , aut
179쪽
-alia principia, quae ut adjuvare concretionem quandoque possint, non sunt i men illius causae principes ,referii Opor
Et quidem illud est satis probabile iii
. corporibus quae mollia d cuntur, partes insensibiles non omni motu carere, licet is adco tardus sit ut percipi non possit.. Idque potissimum cernitur in iis corpori- . bus quae animata quondam fuere, quae-
.ique aut mollia sunt, aut non omnino. induruerunt. Nam ut exemplo viri doctissimi utar. Qui glomeratas apes emia inus intuetui, is quidem quasi corpus Unum cohaerens, aut massam subnigram cernere sibi videtur. Si cominus spectet , tum apes singulas suis motibus ita instructas conspicier, ut totius agminis cohae- sionem non dirimant. d si apum loco minutissimas muscas in unum glomera 'tas fingamus animo,tum motus earum s paratos perspicere non licebit. Non dissumili quidem ratione non soli1m in caseo, ex motu partium, licet non perceptibili, sed etiam in Mustibus cute integra, Ver- ames gignuntur. Sed neque ossium in animalibus , vel concharum in ostreis nutria aio, Vel augmentum citra obscurum illum
180쪽
isvpartium insensibilium motum intellisi
potest. Quid, quod interdum ex annotis asseribus abietinis erumpit gummi ter binthinae non dissimile. Sed quid causae esse potest cur caementum hoc melius, de tenacius esse soleat, quo annosius, ade out saepe lapides facilius, quam Vetus c. mentum , frangantur λ Motus enim ille quo fluida paulatim compinguntur, di iurnior Lepe est, quam creditur, dc
etiamnum durat cum omnino extinctus Videtur. Atque eam eb rationem existimant nonnulli, calcem hoc esse meliorem , quo diutius extincta conservatur;
forte quod sal ille coagulativus, qui in
calce plurimus est, longa fermentationexires acquirat:melitis quippe fermentatio procidit, cum calx mollis est, δc diluta, qdam ubi arena jam induruit. Tametsi etiam tum perseverat fermentatio, cum Cementum hoc firmius sit dc tenacius, quo annosius. Addamne ex nigris, &0blongis lapidibus, qui in terra argillosa prope Lutetiam , dc aliis passim in locis
reperiuntur, vitriolum erumpere, cum
fracti libero aeri & a pluvia tuto expondiatur , quod vix fieri potest, nisi partes s linae paulatim se se evolvant, dc lento