De corporum affectionibus cum manifestis, tum occultis, libri duo seu promotae per experimenta philosophiae specimen, ... autore J. B. Du Hamel ..

발행: 1670년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

congelatis color in medias partes se se recipiat ; quod interiores partes cerevisiae aut vini sint vesetiores, quod aqua maris conglaciata salsedinem exuat, non ita certum videtur, & exploratum : cum non ita sibi constent experimenta. Haec tamen se expertum docet vir clariCaquam maris faetidam in summo conglaciatam fuisse , & glaciem nec colorem, nec saporem exuisse: Sed cum ea igni admota liquata esset, odorem foetidum exuit. Cum unoquoque die crustam eximeret , quatuor dierum intervallo

sic fuit congelata , ut pars infima, munus quidem firma, sed salsior videretu adeo ut frigus quamdam partium separationem moliri videatur. Sic enim ubi aquam paludis dulcem, & foetidam congelasset, haec liquata odorem foetidum amisit. A qua in sigillatis tubis conglaciata nec gravior ,nec levior Via detur. Nec mirum si ova , & liquores minils ponderent, cum in glaciem concrescunt , ex iis enim partes subtiles

sensim exhalant. De concentratione cOlorum, ut loquuntur, res paulo abstrusior videtur Merretio : sibi tamen ostensum esse testatur a D. HOOK ovum vitreum

152쪽

aqua congelata, & cocco baphico tincta

plenum, cujus partes extremae erant pene excolores, in mediis color erat vegetior.

Idem expertus fuit in fuliginis decocti ne ; gentianae radicis decoctum in medio& coloratius , & amarius visum est. Illud omitti non debet spiritum vini lii, ehum , thermometro sigillato impositum, quod in cella per aliquot menses, ut dictum superius fuit, collocara omni col

re exutum apparuisse.

Nunc reliquum est ut quid de natura frigoris nobis videatur, breviter summatimque dicamus. An forte nihil sit quam caloris imminutio, an sit quiddam reale,& positivum 3 Et quidem illud dabo, rem a nobis ut frigidam percipi, cum illius partes insensibiles, aut nullo , aut minori motu quam partes sanguinis, vel spirituum agitantur.Sic metalla,marmor, glaciem frigidam judicamus. Sed illlud ab animo impetrare non possηm , intensissimum stigus quale in locis ad Septentrionem positis dominatur, quod tam mirabiles procreat effectus, qi sed alte ,& terram, & mare penetrat, durissima quaeque corpora confringit , vim ipsara ignis inhibet, adeo ut illius calor frigo-

153쪽

ris vi obsessus pene opprimatur , dc aqua igni admota , aut in ipso descensu, ut in Rustia contingit, saepe con- geletur , nihil sit quam privatio quaedam caloris, aut motus celeris , & perturbati imminutio. Profecto artificialis congelatio quiddam a nive, & sale essu re quod aquam etiam aestate conglacier, satis aperte demonstrat. Quodque supra innuimus aquam in thermometro vulgari follibus perflatam attolli, dum aer elisus salis, & nivis mixturam pervadit ; quod aqua in machina pneumatica ex qua Omnis peue aer exhaustus est, circumpositis nive, & sale congeletur ; quod Me retius observavit glaciem paulatim aqua perfusam augeri, cum non ea esset vis frigoris , quae aquam posset congelare ;'incque accidere ut glacies in fluviorum ripis, ut ita Tamesi, quos maris aestus implet , ad tantam altitudinem attollatur. Haec sane, & alia bene multa satis persuadent intensum frigus esse qualitatem cum substantiali effluxu conjunctam. Unde enim fidius in quibusdam locis a polis remotioribus longc acrius est , quam in iis quae sunt vicinioraὶ Unde frigus nocturnum in Zona torrida interdum adeo

154쪽

penetrabile 3 Unde tantum Digus in UKrania , quae est Poloniae provincia,

quantam vir clarissimus commemorat,

cum ejus latitudo sit eadem quae Normaniae 3 Unde acerrimum illud stigiis in Insula Charitetonia, qualem diligens amtor describit, quaeque fidem pene omnem superat 3 Cum illius latitudo sit 32. gr. qualis fere Cantabrigae. Nescio an ista possint citra halitus stigorificos explicari. Postremo quod vir doctus juxta , 6 candidus refert de civitate Regia Sinensi a. latitudinem sita, ubi fere quotannis ingens fluvius uno pene die in glaciem concrescit, nec ea solvitur nisi ψ. mensibus exactis, & ita arcte firma est glacies ut ferendis curribus par sit: cum interim sensu ipso judice non tam acre sit stigiis, ut possit flumen subito corripere. Id sane non absurde terrenis halitibus,

qui aquae particulis repente omnem motum adimunt, acceptum refert. Atque

haud scio, an non huc pertineat, quod in excelsis jugis nix tandiu. & Cepe aestate tota permaneat. Refert Hel montius quod cum per Alpes iter faceret, viderit sodalis faciem ac cervicem quas per dimidium diem radii solares ferierant, sic adustas

Capit. Iacobtra in itineν rara Martis

155쪽

r o ac si cantharides admotae fuissent: idque citra caloris, aut doloris sensum. Ex quo quidem colligit calorem, & frigus separatim apere, & utrumque esse quid reale, aut positivum. Sed illud magis urget qucdfrigus in ea. quae sunt aliquantulum remota, vim suam exerit. Nam mixtura s lis , & nivis vase metallico conclusa aquam circumfusiam conglaciat, quod citra sabstantialem emuxum vix fieri potest. Nam vis spiritils frigorifici qui a nive fali permista , vasi cui infusum erat therebinthinae oleum circumposita, hoc oleum penetravit, aquam phiala intra oleum luspensa contentam in glaciem convertit. Ista sane me in eam adducunt sententiam , intensum illud frigus quod liquoribus congelandis necessarium est, aliud quiddam ess e praeter caloris priva

tionem.

M humiditate ct fluiditate. QVio sit humor , quid siccitas ex

Aristotelis mente jam passim dixi mus : tametsi quas ille affert definitiones

156쪽

1 Iiiihil sint, quam leves & umbraticae de criptioneS. Causas enim cur res quaedam suis terminis contineri nequeant, aliae vero perfacile cohibeantur, nequaquam exerimunt ό quod tamen ad exquisitam definitionem omnino, ut ipse decernit, requiritur: cum definitio accidentis sit ipsa demonstratio sola terminorum positione diversa. Nec magnum quiddam, aut vulgo incognitum docet, qui humida seu liquida, utraque enim Aristoteles confundit, diffluere, nisi vase quodam contineantur ue aut sicca , vel dura suis terminis consistere , ncque se ad vasis

formam accommodare pronuntiat. Causa igitur , quae aliis corporibus figuram instabilem, aliis firmam tribuit,inquirenda nobis est. Neque omnino certum est humidum nihil a fluido disserre. Fors est est ut argentum vivum , aer, ignis, metalla fusa humida non sint, tametsi fluunt. Aliud etiam videtur siccum, aliud durum ; in glacie durities, non item siccitas viget: quidni ergo alia erit humiditas a fluiditate3 Aii forte omne liquiadum idem est humidum, nec retro commeat , adeo ut multa sint humida non

liquida 3 An potius id quod madefacit

157쪽

saltem in actu primo, ut aiunt, quod scilicet vim habet, qua secundum minuras partes poris corporum adhaereat, id communi notione humidum vocamus profecto haec non tam rci,quam nominis

disceptatiovidetur, & quidquid illud sit

quod humiditatis nomine signatur , non vim qnamdam activam, sed modum , aut conditionem substantiae ab ea penitus in discretam intelligimus.Res enim quaeque per se, &nullius interventu aut terminis alienis cohibetur, aut madefacit, aut duras siccas corporum partes instar gluti,nis connectit. Illud verisimillimum puto humiditatem modum esse duntaxat relativum , cum nempe res ita partes habet dispositas , ut aliorum corporum meatus subeant, eaque madefaciant. Sed metalla fusa, Sc argentum vivum ea quidem ratione humida dici nequeunt , tametsi ut optime advertit vir clarissimus , argentum vivum cum auro , vel stanno , &aliis metallis, quorum meatus subit,co paratum , humidum est, ut aqua cum fo-bis brassicae, aut anatum, &cygnorum plumis, quas non madefacit, humida dici nequit. Itaque firmitas & fluiditas cum sicci-

158쪽

tate & humiditate confundi non debent. Quae tactui reistunt dura , aut firma; quae cedunt, liquida vocamus. In illis, ut plurimum , partes .inter se arctius colligantur, in his sollatae sunt, & male cohaerentes : sive in extremas atomos, dc quasi in tenuissimum pollinem sint comminutae , ut videtur Galilaeo ; seu partes habeant flexiles, & mutuis ansulis , quae facile laxantur, comprehensas ; adeo ut vel minimo impetu se se dimittant, &eadem facilitate pristinae figurae reddantur. Contra atque accidit in duris, quorum partes rigidae aegrius quidem divel luntur , sed distractae vix te se invicem complecti , ac mutuis possunt hamulis stringere. PlacetCartesio partes corporis fluidi in perpetuo motu versari ε, ut durities ex pertinaci quiete proficiscitur. Illa enim nitida vulgo dici solent, quorum partes loco suo facile dimoventur ; quod sane in ea cadit, quae jam quoquoversum siccandum partes insensibiles agitantur ;1ieque aliud est duri corporis gluten, quam quies, ut nihil aeque partes unitas disiungit ac motus. Idque non rationibus modo , sed & experimentis liquet Cedo enim cur sal in aquam vel sensim

159쪽

μ iniectus, statim exsolvatur, 3c gravior licet , toto liquore diffusus appareat. Id certe sine aliquo motu fieri, aut conciri nequit, nec quicquam a seipso, ut putat, sed ab alio aut movetur , aut certe motionis suae initium ducit. Nam si quae Omnino quieta erant , se se contigerint, non apparet cur sese mutuo exagitent, nisi tenuis aliqua si bstantia aut calor, aut aether, aut quocumque alio signetur nomine, illa ad motum impellat. M

talia in aquis stygiis vel lubito dissolui, & exedi cernimus. Unde tam inopinata motio, si nulla omnino in illis aquis praecesserit λ Oleum tartari, vel stillatim in eas aquas injectum ebullitionem quamdam excitat, de qua jam multa diximus. Sed quid prohibet hanc

sermentationem, vel cbullitionem ex corpore subtili, cujus aequabilis motus liquorum confusione turbatur, deducere:

hinc lucta, & simile quiddam certamini. Nihil enim est quod vis illius substantiae

non efficiat, ac tueatur: quae dura sunt, ita aptari solent, ut facile eum situm par- res servent , quem in primo CXOrtu accepere ; neque in iis diu haeret subtilis materia, sed raptim permeat. In vi tro

160쪽

vitro molles , & flexibiles partes ita composuit coelestis illa substantia, ut litaber um lumini transitum praebeant, atque unumquodque corpus ita comparat, ut in eo quam liberrime moVeatur. Cumque magna sit hujus substantiae varietas, non eadem commode movetur in aqua , quae in aere , nec sui motus leges ubique ex aequo servat. Quocirca ubi alicujus causae interventu aquam deserere compellitur,cum illius superficiem attigit,plerumque remeat; hinc cujusque liquoris superficies aliquanto copactior est: cumque coelestis illa , & mobilis materia in certis corporibus penes celeritatis,aut ta ditatis gradus, ac sui motus leges liberius, & expeditius agitetur , quam in aliis. qaorum contextus est diversus , hinent ut unumquodque quam potest diutin: sime conservet in eo statu quem dedit, quique maxime est naturalis. Quid enim aliud sanguinem in venis, liquores invasis occlusis ab omni corruptione, aut dissimilium partium secessu vindicat , quam aequabilis motus partium insensibilium, quae ut sint natura dissi dentes , sic tamen ab illa substantia, aut

spiritu universi sita enim licet appellare G

SEARCH

MENU NAVIGATION