장음표시 사용
191쪽
16. incidendo utuntur, aliter cum molliora,
di flexibiliora iis paranda sunt instru
Et quidem si candentem e fornace chalγbem statim aqua extinxerint , &durus , & fragilis admodum evadet. Solent igitur eum vasi aqua pleno sunpensum admovere, donec color illius ex albo in flavum , hinc in rubrum vel sanguineum abierit, tumque statim aquae immergunt : sic enim tenacior futurus est. Quod si iterum fornaci impositus fuerit, & extractus caeruleum colorem nactus fuerit, tum mollior erit, & fi xibilior. Hoc uti solent conficiendis elateriis seu convolutis lamellis, quae ad horologia portatilia adhibentur. Ex quibus intelligitur duritiem ferri , &aliorum corporum ex partium textura
magis, quam ex sale, & sulphure duci
oportere. Fateor tamen oleolis, & un-ctuosis liquoribus ferrum emolliri.Hinc scalpella & exquisitiora quaeque instrumenta solent ab artificibus sebo -- mergi , ut pinguedine simul, & frigore durities chalybis quodammodo temperetur. Contra, sale nitroso vel ammoniaco solet indurari. Hinc quidam artifices
192쪽
i Iut viro doctissimo accepi, ferrum una cum fuligine, sale communi, equi ungulis , & urina, quae omnia plurimum habent salis, S argilla involvunt,diutius
in igne detinent, tunc serrum extractum, ct candefactum statim aqua frigida extinguunt, quod quidem summam duritiem consequitur. Quod autem quaeque substantia subito frigore correpta multum indurescat, id ex lachrymis vitreis facile intelligitur. Nam licet adeo sint durae ut malleo resistant extremo apice resecto, aut nonnihil pertusae cum impetu abeunt in minu-riminum pulverem magno spectantium miraculo. Hae solent fieri ex crasso, Scviridi vitro , quod extrema tubi ferrei parte ex olla eductum in situlam projiciatur, multae in aqua manent illaesae. Duplex itaque in lachrymae procre tione potest spectari contractio : prior quidem praeceps , & repentina, qua pars illius exterior aquae frigore statim indurescit , dum partes interiores adhuc iamotu versantur, & calore agitantur, quae' dum se calor sensim remittit, contrahuntur , dc rigidiores fiunt. Exterioris quidem velut corticis partes repentino HV
193쪽
frigore correptae, ut durae sint, tamen non ita apte ubi adhaerescunt, ac si paulatim calor exhalasset : tum enim partes aliae aliis sensim incumbentes firmior*m contextum habuissent; dum vero interiores paulatim refrigerantur, jam minus spatium exigunt & ad centrum ubique nituntur ; sed crassa ut ita dicam exterior crusta, quae jam induruit, partes habet rigidas, & minime sequaces. Quod quidem in causa est ut tota lachryma non ut par est , comprimatur, & partes interiores male inter se cohaereant, eaeque plus aequo sint tensae,atque adeo sese evolvere data occasione moliantur.
Sunt enim instar fornicis inflexae, & in
arcum curvatae ; ab exterioribus itaque retinentur , quominus ad medium nitantur , & arctiorem locum occupent.
Atque ut in fornice lapides se se mutuo sustinent, sed ubi unum aut alterum de traxeris , facile reliqui collabuntur. Ita fere evenit in lachryma, quae speciem habet, & structuram fornicis, nam luxatae partes extimae, quae subito frigore rigescentes texturam non habent sirmam , sed rariorem , & intortae spinae
Iimilem, quaeque se in libertatem asse
194쪽
rere, & a se mutuo rccedere nituntur, internas partes premunt , a quὶbus identidem repercussae mutuo conflictu omnes in tenuissimum pulverem comminuuntur. Contextus itaque partium exteriorum ; arcuata, & fornicis instar erecta interiorum figura,omnium tensio,
inflexio, laxior textura,vis denique elastica qua partes compressae se se in statum sibi naturalem solent restituere, hunc mirabilem esse num procreant. Haec ita se habere hinc colligimus,qudd cum una ex iiis lacrymis cum tenui pelle hGdin , M , ,..kictyocolla esset a viro clarissimo nuper nominato diligenter involuta , disrupto pedunculo lachryma sic confracta est, ut partes non dissiluerint , sed suum quaeque situm servaverint, tumque in circulos pene infinitos divisa est la-ςxγma , & pars intima substantia magis spongiosa constare visa est, plures lineae in punctum quoddam hujus velut medullae desinebant, qui apex erat pIramidis , cujus basis erat circulus Dolusioris partis maximus. In lacrymis quoque visuntur bullae aereae , nam ii terceptus aer tam subito frigore exitum fon habuit, isque partes interiores vitri
195쪽
utcumque compegit , sed multo laxiusquam necesse erat ad firmam earum partium cohaesionem. - Scio nonnullos huic aeri intercepto,stu, di,ud dc rarefacto tribuere essectum illino mi- Moneo. rabilem. Cum enim, ut ait vir singulari doctrina, externus aer subit , & aerem intus conclusissim impense rarefactum ostendit, tum magno impetu irrumpit, ct vitrum comminuit, hoc quidem magis , quo ambientis corporis pondus , &vis major existit. Sic lac mae in aqua minutius, quam in acre, dc in hydrargyro majori adhuc impetu, quam in aqua
confringuntur. Verlim ut credimus non
nihil aeris rarefacti in his guttis vitreis delitescere, sic in tanta eum esse copia
non arbitramur, ut tam insolitum efΚ-ctum creet; quaeque bullulae in vitro Cernuntur, longe minores sunt quam appareant. Nam refractio speciem earum auget. Unde in aqua tam minutae conspiciuntur, ut Visus aciem pene essu-piant. Quod vero externi aeris ponderi lacrymae confractio non sit referenda,
2bἡA ' 'probat D. Boyle , quod cdm in pneumatica machina ejusmodi lachry- mam sic aptasset, ut extremus illius p
196쪽
seu claviculis aeneae disrumpi posset, ex hausto pene aere & rupto lachrymae pedunculo , ea nihilominus fuit in tenuissimum pulverem comminuta : nec tamen
hic locus fuit subeuntis aeris ponderi, cum is pene omnino esset exhaustus. Neque etiam aliorum sententiae accedimus , qua vitream guttam ob inclusum aera, & prae frigore densatum confringi putant. Nam ut alia omittam, lacryma igni sensim admota vim illam elasticam exuit, quia partes ejus quae ante erant tensae, caloris vi se se paulatim evolvunt, & laxant , eaeque in ordinem magis idoneum ita se componunt , & tam arcte se se mutuo stringunt, ut non amplius aliae aliis instar bacul1 ex spinis contorti sint implexae,& involutae, nec ita malleo ut prius resistant, sed vi elastica omnino destituan tur. Nam ut subinde monuimus,hic quiddam simile evenit, atque in ferro, quod partes ejus vitreae ubique dispersae, tum malleo contusae fiant tensiores : sed la-zantur cum sinimus eas sensim refrige-gescere. Quod si densati aeris elaterium McrJmam comminueret,id profecto tot
197쪽
admovetur, tum enim necesse esset inclusum aerem magis rarescere. Quod autem contextus partium, figura, & tensio praecipuae sint hujus phaenomeni causae , hinc etiam licet conjicere, quod pilae conflatae ex vitro candido quod viridi fragilius est & poris magis pervium, nec ex fornace extractum in arca superiori, ut alia vitra rePonitur) facile in partes
dissiliunt, ubi scalpelli , vel styli apice
celeri & reciproco motu perfricantur: nam partes praesertim interiores pilae,autvitri concavi, hoc celeri motu luxata non valent amplius exteriores continere.
Et quidem mihi anno proxime elapso ostendit D. Bovie vitrum solidum, crystallo purissimae simile, quod levi motu astrictum in varias partes dissiluit. Ceteras qualitates quae tactu percipiuntur,iaria alio loco sumus exequuti.
CApur VIII. De saporibus, F Advxτ ATrs corporum quaecum que sint illae, ex saporibus potissumum internoscimus. Est enim gustus ve-
198쪽
lut explorator in ea parte collocatus, qua iter cibis patet, ut quae salubria sunt, aut perniciosa discernat: neque ulla est regula magis idonea ad rerum vires , &misturas dijudicandas , quam ea quae ex variis saporum differentiis depromitur :de his itaque fusius & planius disserendum arbitror.
Novem saporum disserentias distinguit Fernelius , acrem videlicet, acidum, pinguem , salsum, austerum, dulcem, amarum , acerbum, insipidum ; quorum inquit tres primi e tenui materia pro deunt , medii e mediocri , postremi Ecrassa , atque terrena Sed quae fusius hoc loco disserit , non omni ex parte
Vera esse arbitor : tametsi complures medici in ejus opinionem fere concedunt.
Ac ne multa dist eram de aciditate , quae calidis juxta δc frigidis rebus insidet, de amaro lapore qui in tenui corpore, ut in crasso reperitur, uti in spiritu absinthii per serpentinam distillato , aut de eodems ore qui cychoreo , & aliis frigidis inest ; numquid forte colocyntis adeo amara crassam nacta est substantiam3 Nihil de opto quod frigidum volunt &marum, nihil de aceto quod tenue esse
199쪽
.non potest , cum tertio ignis gradu eluctatur ; nihil demum adjiciam de spiritu dulci,qui in fermentatis liquotibus distillatione primus elicitur, quique cra sori non inest. substantiae, ut pinguia, Moleos a quaeque. Illud dumtaxat admonebo sapores ex elementorum qualitatibus , & misturis proficisci vix posse, si
clementa omnis omnino saporis sint expertia. Neque enim quisquam nobis explicat cur crassa, & calida substantia amarum prae se ferat saporem. Fateor equidem rerum discrimina, & vires ex saporibus colligi, sed illae virtutes alibi, quam in vulgatis elementis resident: quem enim terra , & aqua saporem praese feruntZQuocirca probabilius videtur omnium saporum dis rentias ex variis spiritus , sulphuris, & salis mutationibus duci, vel
ex diversis atomorum , ex quibus Unaquaeque res contexitur figuris, vel quod mihi fit verisimillimum , ex utroque capite, ac velut fonte dimanare. Nam activa principia, non crassa , & inertia elementa, cum sapores, tum alias vires
fundunt. Neque incredibile est , spongiosam linguae substantiam suis nervis
200쪽
instructam aliter a salis aculeis, quam λmollioribus olei particulis assici; atque hinc diversam utriusque assectionis e sse perceptionem. Placet igitur genuinos saporum fontes in spirituum , sulphuris ,& salis triplici statu, nempe fixatione , fusione, & volatilitate indagare,non omnino neglectis insensibilium partium figuris cum motu , & crassitie, vel tenuitate conjunctis. Nec possum iis omnino assentiri, qui omnes saporum di ferentias ex salibus proficisci putant: tametsi non Chymici modo , sed etiam magni nomini s Philosophi huic sente trae acquiescunt. Atque ut alios omi iam, Magnanus subtilis quidem scriptor,& diligens , saporem nihil esse quam salis actionem , quae motu locali contine-rur , quaeque tactu quodam , ut reliqua sensibilia percipitur, existimat. Nec sane Wpugno quidquid saporis nomine comprehendimus , non esse qualitatem, ut vulgo definiri solet,sed actionem,uel m xum alicujus corporis, quo lingua vel astringitur, ut in acerbo, & austero, audieniter laxatur, ut in dulci: quemadmodum salsus & acidus corrodunt, & p hQuant ; acer pungit, δc vellicat: quod