장음표시 사용
201쪽
ire amarum est, linguam abstergit, & quodammodo everrit. Atque ut diversae corporis partes eodem motu, puta titillatio nis, non similiter agitantur : sic motus corporis sapidi aliter linguam , aliter re- . liquum corpus afficit. Quamquam tactia quodam ubique percipitur: nam carnem excoriatam, aliter sal, aliter acetum, vel oleum juxta saporum Varietatem permo vent, Nec in ea omnino dissimiles motatus , atqfie in lingua procreant. Ista qui
dem ut concedam, tamen nego omneΚ
sapores a spirituoso, ut loquitur, sale derivari. Nullum ex tribus principiis activis linguam non aliquo sapore per fundit ; terrae & aquae diversae temper tiones , & cum activis principiis misturae magnas quoque saporum dis rentias in
ducunt. Non enim ut puto, tam contrarii sapores ex eodem principio manantia Nec spiritus, nec olea omnino sunt in
sipida. 3. His itaque omissis, quid recentioribus
μελ. si'. medicis de saporum origine & natura vita deatur, expendamuso Placet ab insipido sapore initium ducere , qui ut videtur Glissonio, ex triplici fonte manat T. Ex defectu mercurii , sulphuris,& salis : sic
202쪽
aqua simplex omnis penὸ est saporis experS. 2. ex partium terminatione ; quae enim ita sunt firma , & obdurata, ut nec liquescere, nec tincturam exhibere, nec
quicquam possint exhalare, omnino sunt itisipida; sic saccharum aut sal, quae liquatione linguam afficiunt, ubi fusione facta , in frusta solidiora ita rediguntur, ut lingua nihil delibare possit, nullo tum sapore linguam perfundunt Frusta corporum majuscula minus quam pulveres , atque hi longe militas quam tincturae ex iis elicitae sapiunt. Ter binthina liquida amarescit , cocta vero, dc in pul-Verem comminuta videtur insipida, quod per linguae spongiosum viscus disiundi non possit, nec saliva diluatur. Aromata Vero & pleraque calidiora suis halitibus salivam imbuunt , & sensum afficiunt. 3. Res insipidae fiunt ex spirituum, forte& reliquorum principiorum fixatione. Quandiu enim terra , & aqua obruuntur activa principia, nullo sapore , qui Virtutis congenitae index est, se produnt. Sed ubi se se aut calore, aut fermentatione explicant , & sensim exaltantur , tum varios fundunt sapores. Cum spiritus
salini deprimuntur, insipiditas quaedam:
203쪽
cum adstrictione, vel asperitate conjuncta percipitur, quae postea in aciditatem adolescit : cum vero spiritus sulphurei, qui nullam prae se ferunt aciditatem, aliis elementis oppressi jacent, tum minus habent asperitatiS. Est tamen in plerisque fructibus immaturis non modo acerbitas , sed etiam aciditas quaedam , quam saepe dulcedo subsequitur, ut in uvis cernere est. Haec forte a sale jam fuso per totam mixti compagem profluit ; vel ut aliis placet, oritur a spiritu, seu mercurio macro, &salino, qui cum maturescit, dulcedinem quamdam adipiscitur. Saepe autem usa Venit, ut spiritus omnes non simul ad maturitatem evehantur, sed aliis adhuc crudis reliqui maturescere, & dulcescere . incipiant, Hinc sapor ex dulcedine, δύaciditate temperatus exoritui, qui vin sus dici potest, palato quidem non imjucundus. Cum igitur duplex sit aciditas, unaquae dulcedinem praevertit, altera quae
subsequitur ; illa sane in spiritu salino,
atque ut aiunt, famelico posita est, qualis in limonum, & aurantiorum fructibus percipimus: cum enim spiritibus exha
204쪽
stis putrescunt, jam omni aciditate exuui tur, nec diu dulcedinem suam tuentur. Spiritus enim in medio fusionis statu non diu consistunt, sed statim in auras abeunt: hinc brevi cum tabe, & nauseabundo sapore corrumpuntur. Idem quoque ita omphacio cernere est , quod sponte sua,& sola fermentatione dulcescit , tum
spiritibus difflatis vappescit citra ullam
aciditatem. Contra evenit in vino : cum enim aut nimio calore, aut fermentatione immodica maxima spirituum pars exi,
lavit , terrenis, & sulphureis partibus adsundum depressis ; tum vinum in vappam degenerat. At si paulatim, & sine tumultu spiritus exhalent ι tum salem, dc reliqua elementa quibus adhaerescunt, Variis modis exagitant; adeo ut sal spirituum spe, ad fluoris statum perveniat, ac tamdem depressis spiritibus summa rerum potiatur. Hinc aciditate sua totum liquorem inficit, neque ad pristinam dulcedinem reduci potest. Haec igitur aes ditas , quae dulcedinem consequitur, non a spiritu, sed a sale ad fluorem calore, M spirituum fuga evecto dimanat. Itaque Melesus liquor tertio, ut alibi diximus .
ignis gradu distillatur , partes habet aia
205쪽
peras, & penetrabiles, muriae vices obit, dr& corpora diu a putredine vindicat. M laigno sane argumento illius aciditaten , non in spiritu volatili, sed in crassiore s le collocari . Hinc succi limonum , vel αomphacii putredinem non inhibent, aciditatem enim habent dulcedinis praeviam, a spiritu nona sale profectam. Et quia serenuioris sunt substantiae , cito evanes- dicunt ; spiritus animales mirumin modum tu recreant,adversus morbos, qui ex impedi- .aesta sermentatione oriuntur, salutares h hi ibentur: cdm acetum in his nullius si ii usus, ut in scorbulo , quartana, atque 4 aliis morbis, quos ut vulgo creditum est, rilien male affectus procreat, experimur. c. Jam diximus sales extillatos esse acidic asinos ; vinum tenue acidulum est: sed hic sapor plerumque a spiritu famelico dima- 4nat. Quae vero multo abundant tartaro, δ asperiora sunt,facile acescunt.Quod si ramen aceto tartarum adjeceris,remissior
futura est aciditas, quod sal taltari fixus, salem fluidum aceti figat, & pene coagu' let. Mitto sapores, qui spiritus salinos
praevertunt, ut adstringentem, asperum, & qui ex utroque temperantur, acerbum,
Ac austerum, & stipticum, qui gradibus
206쪽
tantum disserunt. Nam stiplicitas sum inum sui generis gradum implet, quem excipit austeritas, tum acerbitas. Hi v ro sepores cruditatem, & fixationem tum spirituum , tum salium, aut levem dumtaxat fusionem comitantur. Spiritus V ro sulphurei dum fixi & crudi existunt, insipiditatem , seu obscurum admodum saporem essiciunt, qualis in plantis, Vel frigidis, vel temperatis percipitur. Sic omne frumenti genus, imo & farina tritici, ovoriam albumina, quaeque sulphureis abundant spiritibus, sed parum exaltatis , insipida percipiuntur. Quae vero spiritus jam vigentes, atque ad motum paratos habent, ut lac, caro, quaeque animalium familia suppeditat, numquam non dulcescunt. Sic hordeum in aqua maceratum, & jam tenues radicum surculos mittens cerevisiae dulcedinem conciliat ; tum enim spiritus , sal, & sulphur prius sopita velut excitantur, atque ad maturitatem perducuntur : hinc ce- revisa facile fermentescit. Quapropter dulcedo potissimum e spi- 7 ritibus ad maturitatem provectis dimanat. Haec tripartita est macra , seu sali
na & famelica, quae in fructibus mites-
207쪽
Is 2 centibus, in vino tenui, & longa semen- tatione defaecato, atque in iis omnibus quae a spiritu salino turgent, percipitur. Pinguis, quae a spiritibus sulpnureis originem ducit, qualis in carne, medulla , atque aliis corporibus juxta diversam spuritus oleosi cum reliquis elementis te perationem dominatur ; mixta denique palato suavis in saccharo, melle, passulis sive uvis exsiccatis , ex utriusque spiritus apta mistione consurgit. Ex his patet ratio omnium sere condimentorum , de quibus longam orationem texere non est in animo. Summa in
hoc posita est , ut compositione activa principia exaltentur, tum enim & palato quaeque sunt gratiora, & coetu faciliora. Quae sulphure, vel oleo abundant, liquoribus acetosis , aut salinis acuuntur; quae fixioribus constant elementis, pip ire exaltantur, vel saccharo, vel sale condiuntur; multum arridet sapor vinosus, ex dulci, & acido temperatus: hinc lim nis succo , & saccharo nonnumquam hunc saporem vinis conciliant. Id enim Vino praetenui justam consistentiam, Mmaturitatem conseri, ut succus limonum
gratam aciditatem, atque crudi, & acidi et
208쪽
I93 succi, sacellari admistione, ut plerique spiritus distillati hoc vinoso sapore don ri possunt. Exhaustis magna ex rarte spiritibus ,
aut sal dominatur, & fluit, tumque aciditatem, ut diximus,efficit, aut sulphur adfusionem longa fermentatione , aut nimio calore*erductum luxuriat, tumque rancidum, vel amarum , plerumque ingratum saporem procreat. Vix enim sutiphur exaltari potest, atque ad fusionem perduci,quin quoddam velut empyreuma. prae se ferat. Sic oleosa quaeque, dc dulcia,ut butyrum , oleum dulce amygdalorum absumptis spiritibus longa coctione amarescunt, ut caro adusta. Sic fructus
Sutrescint, ij maxime quibus spiritus sulphureus , & dulcis copiosior inerat: nam fructus acidi cum salis & sulphuris
perparum obtineant , exhaustis 1piriti-Dus , nec sal dominio potitus acetosum saporem , nec sulphur mone sua amarum ingenerat, sed omnino inertes , Scinsipidi vappescunt. In pyris parum est sulphuris, unde cum putrescunt, non tam amaro sapore, quam nauseabunda dulcedine ingrata sunt. Nihil dicam de bile
in qua adustum sanguinis sulphur domi- Ι
209쪽
natur; dum enim sanguis aequabiliter ser- mentescit, suavi dulcedine perfunditur, interim tamen sanguis qui fermentatione, vel accensione spiritus suos amisit, sublato mixtionis vinculo in partes dissimiles
secernitur. Est enim ut multis videtur, penitus inutilis : aqua suo sale foeta,& tari ro gravis per urinas expellitur, aut transcpiratione exhalatur ; pituita crassior, &viscidior per idoneos ductus expellitur; sulphur vero adustum sero incoctum in bilem abit, & per vasa cholodoca continenter expurgatur; sed de bile postea. Est alia quaedam amaritudo quae nequa' quam ex adusto sulphure, sed magis e spiritu sulphureo suam ducit originem; si quidem non ut illa dulcedinem subsequitur, sed statim ab initio adest ; nec vetustate minuitur, sed potius increscit, ade0 ut minor sit in tenellis plantis, quam ii
adultis : haec in absynthio , lupulis, Saliis hujusmodi plantis conspicua est Quod vero illa spiritui insideat, non sulphuri jam fuso & evecto, hinc liquet, quod spiritus ab synthii aut lupulorum per serpentinam extillati , sint impen Eamari, quod vero in cucurbita superest, omni amaritudine careat. Quare verisi'
210쪽
millimum videtur spiritum seu mercurium non esse uniusmodi : alius enim est sulphureus, alius salinus ; illum quoque bupartiri licet, adeo ut quidam sit dulcis, quidam amarus ; qui sane pertinacior videtur , quam dulcis, vel acidus ; hinc lupuli, & absenthium cerevisam a corruptione tuentur : fors est ut hi spiritus noli sola partium varietate, aut figura, sed sp cie quoque , & natura dissideant Quamquam si quoque magnam habeant
in figuris atomorum varietatem: qui enim acidi sunt, acutis videntur constare partibus : hinc facile sunt mobiles, & fermentationem motu suo promovent : sic plantae quae acido turgent spiritu prae caeteris florent, & tenui calore ad motum impelluntur. Fructus tamen vix umquam ad maturitatem perducuntur, non enim poscsunt hi spiritus mitescere ; sic mespila,
& sorba gratam, cum videntur putrescere, aciditatem cum dulcedine permistam praebent. Sic spinae fructus vix maturanatur, & nonnihil asperitatis, vel acidita-xis semper habent . Quibus vero sulphureus, & amarus spiritus inest, haec numquam dulcescunt, sive ob partium aspe utatem , & rigiditatem quamdam id