장음표시 사용
211쪽
I96 oriatur, sive quod horum spirituum di. versa sit ab aliis natura. Cum amara bene multa purgantem & abstersivam faculcatem habeant, verisimile est ea constare partibus solidiusculis, ruinosis, vel mu-etuo implexis , & scopis similibus; sed de his nihil certi statui potest : fateor quidem cerevisam 'tractu temporis dulcessere ; sed tum arbitror spiritus volatiles Jupulorum exhalasse.
Nihil prosectb verisimilius asserri potuit saporum naturae & differentiis explicandis .Id unum injicere scrupulum potest, quod nondum plane liqueat, an spiritus, oleum & sal quibus sapores referuntur accepti , labia actu modo sint in corporibus, sed etianesin iis varios aut fixitatis, aut fu isonis, aut Nolatilitatis status nacha sint. Neque enim id facile quis concesserit, spiritum in musto actu inesse : sed eum longa ferementatione, & partium ait riuatione Procreari 'forte crediderit. Sic acetum in Nino actu non inesse , sed eum partium contextum id fuisse consecutum pertendet, quo penetrare p6ssit, & lii suam pungere. 'Cum acetum distillatum
calcem plumbi, seu minium dissolvit, ac distillato phlegmate plumbum manet
212쪽
I97 canaidum, & dulce, tum prosecto a tum suos exuit aculeos, nec aliud quam partium figura in eo fuit immutata, ex qua quidem sapor ipse depeodet. Fieri etiam potest ut quae spiritus, olea, sales dicimus sola partium textura, motu dc figura inter se dissidearet. Nam ut omittam quae in hanc sententiam attulimus, clim de qualitatum ortu agebatur, quae in chymista sceptico proponit D. R lae perimenta, sunt ejusmodi, ut non au deam decernere, an quae dicimus princi pia Chymica vel elementa , aliud quiddam sint, quam paruam figura, c teX ins , motus, & quies. Ex quidem non ii semus, qui principia Cbymicorum aspo nemur, sed dubitamus au prima sint, de omni corpori conveniant ; an non igni; magna ex parte sint effectusὶan sub ea fota tua in corporibus insint , quam separata exhibent; an eo sint numero, quem vulgo jactitant 3 an denique omnes eos status subeant, quos tam ingeni e chymici describunt. Quod si ex eadςm aquax t plantae emergunt, difficile explicatu videri possit, qui tot principia in aqua delitescant. Atque ut ignis corpora in Varias partes resolvat, quarium aliae sod
213쪽
I98 volatiles, aliae fixae ; aliae liquidae, aliae
siccae; quaeque volatiles sunt, siccae , dc insipidae flores appellentur ; quae sapidae, salium volatilium nomen sortiantur; quae liquidae δί inflammabiles,olea; quae pene trantes de inflammari non possunt, spiritus; qyae insipidae phlegmatis nomen retineant ; quae fixae & sapidae, sales alcati; quae insipidae & fixae, terra, aut caput
mortuum nominentur, nondum tamen
constat haec ante in corpore ipso extitisse : atque ut ibi essent, tam inter se aut olea, aut spiritus, aut sales discrepant, ut quae commmes tantum habent qualitates aut siccitatis , aut hum ris , aut fixitatis, vix eadem principia dici possint. Nec forte ignis sic corpora
apte resolvit, ut prima elementa nobis suppeditet : nam ut calor intensior aut
remissior fuerit , diversi liquores , aursales prodeunt. Lignum clausis vasis distillatum nec cineres , nec fuliginem dabit, cum ex fuligine dc sal volatilis de spiritus , dc oleum prodeant quae pluri naum dissident ab iis quae in clausis vasis eliciuntur. Sic videmus sulphur in flores sublimari, cum aeri aditus non patet; subcampana partim in flammam, partim in
214쪽
i spiritum acidum facescere. Quid, quod ignis corpuscula eum mixto corpore uniri possunt, ut in plerisque mineralibus evenit , quae calcinata augentur ponder . Sed neque illud negari potest ignem nonnium dividere, & resolvere corpora, Verum & plerumque ea miscere, & Variis demum modis componere. Sic fuligo ex lignis , vitrum ex cineribus conficitur, quod dissolvi nequit, quodque insipidum est, licet ex sale alcati magna ex parte constet. Ac Beguinus quidem , ex calce plumbi, quam saccharum Saturni vocant, se duplex oleum praeter spiritum extra-Σisse testatur. Et sane oleum illud non aliunde quam ex spiritu aceti prodit, cum spiritus ille simplex principium vulgo habeatur , aut certe ex actione illius acetosi spiritus in calcem plumbi novus & unctuosus liquor ex partium mutatione emersita Jam alibi diximus spiritum vini, imo Diea quaeque cum sale tartari commista magna sui parte in aquam distillari. Nec spiritus e corporipus educti, ut spiritus nitri, & cornu cervi ; nec sales ipli, neculea demum inter se conveniunt, & adeo non sunt ejusdem naturae spiritus nitri, dc ornu cervi, ut simul mista tumultuentur..
215쪽
Duplex oleum ex eodem sanguine distilla, ri testatur D. Boyle, quae simul coire, aut misceri recusant. Duplicem item spiritum e buxo distillavit, aut unum potiuSin duos natura & viribus dissidentes separavit. An non igitur augendus erit prircipiorum numerus λ aut non potius fatendum ea non esse adeo pura, & simplicia, quin ea in puriora retolvi queant. Nec commemoro quantum sit discriminisinter sales fixos, qui incineratione fiunt, &Volatiles, qui ex animalibus inter distit landum vel levi calore sublimantur, adeo ut vix sales fixi sui corporis vires ullas retineant , non item salis volatiles , qui odore,& sapore,& aliis viribus sui compositi crasim & vires conservant. Hoc etiam
inter se dissident, quod sales fixi sublimatum mercurium in aqua exsolutum sic praecipitent, ut liquor flavo, aut subrubro colore tingatur, sales volatiles colorem lacteum eidem solutioni impertiant Nec minus inter olea discrimen est, quo rum alia in aqua demerguntur, ut Oleum Cinnamomi, alia enatant ; alia facile in frigido loco concrescunt, ut oleum anisi, alia odorem penetrantem, & acrem saporem habent, ut oleum ex sapone ed
216쪽
ctam, quo nihil acrius: tametsi ex cine ribus , aqua, pinguedine de plςrumque calce viva sapo conscix'x , neqRe ex iis: corporibus, oleum tam dcre elicitur. Sic oleum olivarum distili tum est acerrimum. Quod denique terram damnatam Vocant, neque id uniusmodi est, neque
adeo simplex So purum, nζς denique penitus inutile; uti nec phlegma licet insipidum omnis est virtutis expers. MVnum ex capite mortuo vitrioli parari rem dium, suo loco dicemus, ct phlegma Viri trioli adustion ibus, imo & ddris, atque obfirmatis tumoribus imilitur adhiberi docet vir clarissimu . Nam quae insipida V η'r nobis videntur, aut pura, saepς ex diversi sorporibus sunt compesita. Nihil hydrargyro videtur simplicius, nullo is sapore se prodit, & tamen magni graves Auto
res testantur ex eo aquam elici posse, & quantas vires habeat,norunt medici, cuniteste Helmontio aqua mercurio incocta Vermes enecet. Jam quot formas, quox qualitates novas idem semper manet β ,
quot vires induit, & facile exuit; cum nitro, vitriolo, & sale communi sublumatus fit venenum, quod novi additione hJdrargyri, jam mercurius dulcjs voci-
217쪽
tatur, δc multis morbis optimum habetur remedium. Cum fumo plumbi firmatur , an aliud quiddam praeter partium quietem, & novum contextum adipiscitur 3 Neque adeo simplices sumus ut a gentum Vivum ex nativa cinnabari, aut sulphur ex pyrite lapide eductum ut pura elementa aut principia habeamus. Quae quidem non eo attuli, ut Chymic0rum principia convellerem, quae tam sollicite alio loco confirmavi; sed ne qui forte plus aequo his principiis tribuat,
quasi aut ea omnino prima existerent, aut de eorum numero plane conveniret, aut ex iis qualitates omnes & vires corporum ducerentur, aut eadem in omnibus rebus
inessent. Cum illud pene confectum sit,& probatum illa quaecumque sint Chymbeorum principia, ex partium contextu, motu & figura pendere; ea nasci, & interire ; cum ex eadem aqua plantae cali diores , imo & liquores pene omnes ducantur , atque in magis elaboratis liquoribus , ut in sanguine, & vino perparum spiritus , aut salis reperiatur. Ex octo partibus sanguinis sex ad minimum phlegmatis distillantur; ex uvis exsiccatis oleum
quoddam de spiritus, sed diversae ab oleo
218쪽
ao3 vini aut spiritu naturae eliciuntur. Nec omnes qualitates ex iis principiis oriuntur, tametsi plures satis commode ad ea xζsexuntur ; ut forte salsus sapor ex mistione salis alcati & acidi repetitur. Itaque modus quidam tenendus, & certa moderatio adhibenda cum de Chymicorum principiis agitur , atque iis qualitatum disserentiae.tribuuntur , plurimum enim lucis rerum naturae explicandae inferunt, dum principiis, seu afictionibus mechanicis, quae sunt omnium primae, suus honor servetur : sed de his jam supe- rius multa diximus.
D, Odoribus. Do Rus saporibus esse finitimos
hinc constat quod pleraque animalia cibos odoratu explorent, nosque Vianum vel odore dignoscimus, & quibus coryza, seu distillatio nares obstruit, &olfactus organum obtundit, ij minus exquisite sapores dijudicant. Quod si homi
nes tam laute non viverent, neque iiSolfactus organam ciborum fumis inqui-
219쪽
zo natum esset, puriores forte halitus quibus odores constant, facilius exciperent, atque odore ipso ut bruta cibos discernerent. Nec sane quae foetent,sapida sunt: adeo ut
satis sit probabile nihil a saporibus odores disserre, nisi quod hi sunt tenuiores, illi crassiores, & magis compacti. Utrique
sane ex principiis activis ducuntur; nam canes venatici, sagaciores sunt, quo parcior iis victus praebetur. Idque experientia Joannis cujusdam Leodiensis, qui metu militum iri silvis diu radicibus, & glandibus vixit, & forte adhuc in vivis est, tum etiam aliorum exemplis confirmat Digbaeus. Ille quem instar ferae in silvis multorum annorum spatio victitasse diximus , postea narravit multis ex quibus audivit Digbaeus, se odoratu cibos tum explorasse ; homines, aut venatores, Vel odore solo percepisse, eorumque insidias elusisse, donec laqueis irretitus caperetur. Nec dubium est quin odor sit essiuvium quoddam substantiae; nam & contrario vento dissipatur, & secundo advehitur: adeo ut ventus odores ut fumos impellat. Quae odora sunt , ni arctiori custodia
serventur , tandem odorem suum vel omnino deperdunt, vel hebetiorem servant:
220쪽
ros quod si humore frigido perfundantur, vix odorem suum spargunt. Non quod existi
mem novum jugi, & continenti fluxa vaporem e ligno cedrino , & aromatis crutra sensibilem substantiae imminutionem
dissundi, vix enim id fidem apud eos qui
naturae arcana sensibus metiuntur, impetrabit. Sed fieri potest, ut ex sulphureis ,& oleosis corporibus , viscosi halitus erumpant, qui tamen non facile a suis fontibus divellantur. Ejusmodi halitus pingues e succino, cera obsignatoria, &aliis sulphureis, vel calore , vel attritu prorumpunt. Mihi tamen certum est omnem odorem vel spiritu , vel sulphure , vel sale contineri; illa enim plus odoris fundunt, in quibus aut spiritus, aut sultiphur est uberius; tum gratus est,& sensum, demulcet odor, cum pars sulphuris purior una cum spiritu exhalatur. Sed crassum sulphur sale aculeatum insigniter foetet. Sic ubi lixivio sulphuris, &antimonii liquor acidus instillatur, sulphurea corpuLcula sale armata prorumpunt, quae gravem spargunt odorem. Nonnumquam an sumptis quibusdam aromatis, Vel E mi, ut terebinthina, Vel nuce molota