De corporum affectionibus cum manifestis, tum occultis, libri duo seu promotae per experimenta philosophiae specimen, ... autore J. B. Du Hamel ..

발행: 1670년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

spiritus sulphurei puriores, & volatiles,

neque adeo sero immersi statim erumpant. Hunc quoque odorem violae gratissimum sal marinus recens, & in cumulos sub dio congcstus eadem de cauSa exhalat. Quae vero sanguinem citius fun- dunt, & copiosiorem urinam provocant, ut radix asparagi, pomaceum & alia id genus gravem quoque urinae odorem Conciliant. Accelerata enim seri praecipitatio ne , sulphur crassum minus 1ero incoquitur, aut minus exquisite permiscetur. Quare illius particulae sale instructae cum tetro odore statim profugiunt. Cum vero ejusmodi diuretica, vel sulphurea non ascsumuntur, urina cum redditur, non for tet, sed ubi laxata mixtionis compage, crassi sulphuris atomi cum ea dissus' es factus organum petunt. Pleraque cum propius admoventur, C tent, cum remotiora sunt, suavissime olent ; nam tenues spiritus olfactum ju-

vant, crassiores offendunt. Cum ex vitellis ovorum oleum in sartagine extrahiatur, vel ex sanguine crassiim itidem oleum extillatur, odor pessimus exhalat, quod

exhaustis spiritibus, nihil supersit praeter selphur sale volatili, & fixo aculeatum.

222쪽

admonet Tachenius odores ex motu dc

sermentatione plerumque oriri, dum sales alcati, & acidi in se se mutuas vires exerunt: sic uvae ante omnis experteS odoris,

dum contusae fermentescunt ; hordeum quoque ex se inodorum , elim fermenta xur , ut panis ipse, calx ubi aqua diluitur, & alia id genus plurima eX motu,& fermentatione odorem suum lolage lateque spargunt. Ambrae, inquit, gi ana decem, cum Z beti granis tribus tere, unam aut alteram guttam succi limonii, quo augeatur aciditas , instilla, suavissimum unguentum obtinebis; & tamen

Ambra ignavi est odoris, Tibrium quo

purius , hoc acutius, & minus grate olet, ex utriusque m:stura quiddam gratitsimum exoritur. Sic Moschus ubi purus est, non olet suaviter, misce cum aliquot guttis spiritus rosecet ardentis, fragrantilIime olebit. Multa quoque, ut docet Helmon-xius , cum putrescunt, magis fragrant , ut Moschus , Zibetum, ambarum , qua tam brutorum stercora, ligna quaedam putrida ; nimirum ex fermentatione &attritu partium saepe odor oritur gratior;

sontra ex sulphure & sale cras noribus

223쪽

2os tetri saepe odores , ut & ex sale volatili animalium prodit. Misce, inquit He montius, partem sulphuris cum duabus olei, simul bulliant, tetrum odorem foetidum senties. CΑpuae X.

De Sono.

SEqaii τuR ut de sonorum natura, causis, & affectionibus paulo diligentius inquiramus. Nec sane diu laboraniadum est ut demonstremus sonum nihil esse, quam motum aeris tremulum , &undulationi persimilem ; clim ejusmodi

motus reciprocus, ac vibrationes repetitae

in fidibus testudinis apertissime se prodant:& tandiu perseveret sonus, quandiu illae vibrationes satis validae sunt , ut auris tympanum simili motu percellant. Musi

ca instrumenta concava sunt, & interdum rotunda,quod eae vibrationes in cavo multiplicentur ; atque ipsa rotunditas essicit, ut pars mota alias in unum collectas facitalius suae motionis reddat participes. Quod si pulsatae campanae proximus pileum, aut aliud quiddam consimile manu extuleris, hunc tremulum pilei motum vel manu

224쪽

nties ; adeo ut non aliter auris orgarum,seu tympanum verberatus aer feriat, quam ipse a sonoris corporibus fuit agitatus. Quare ubi nervorum testudinis vibrationes vel digito inhibueris, statim cessabit sonus; magno sane argumento sonum nihil esse a motu diversum, ut ipse

Aristoteles ubique testatur ; posito motu an m. 'fit sonus, sublato tollitur, motuum leges omnino consequitur , & frustra ad orii. α qualitatem recurrimus, cum apertissima piniet sit illius natura. Non quod existimem omnem aeriS mctum soni habere rationem. Est enim sonus quaedam motio ex collisione corporum , aeris vibratione, vel subita divi

sione procreata. Non enim omnem aeri&motum auris percipit, sed necesse est ut satis crebrae, & validae sint verberati aeris vibrationes. Unus vero & continuus judicatur sonus ; tametsi multum sit inte ruptus. Sed interjectum silentium non magis aures percipiunt, quam occulti, &caeci meatus in corpore solidissimo visus acie discernuntur. Haec sane erunt planiO- .ra, cum generationem, & propagationem soni exposuero. Sonus itaque gignitur non modo ex

225쪽

circumfusa subito confuit , quo foraminis a lapide relicti locum impleat,

atque omnes aquae parteS communi centro , aequabili motu velut junctis viribus resiliunt : unde aqua in in orbem propellitur , cujuscumqne sit figurae lapillus qui hoc vulnus aquae infixit. Non disiimili inquam ratione , ut scite explicat Magnanus divisus aeralium sibi finitimum simili plaga afficit, hic alium, & ita porro. Quique intra

illum orbem continentur, ex aeriS undulatione, & tremulo motu sonum percupiunt : sunt enim aeris vibrationes primae collisioni consimiles. Atque ut in eodem simili verser, ut circuli jactu lapidis essecti una cum aqua labuntur ; sic aeris vibrati orbes multiplicatos, vel sonum ventus una secum abripit: cumque aer sit mollis,& fluxilis , ac nonnihil motioni impresse resistat, hinc fit ut sonus paulatim languescat, & successiciae quadam propagetur. Idem illa fere accidit, quod in yraelongo fune vehementer tenso. Quod si enim partem alteri extremo vicinam commoveris, haec vibrationes suas, dc motus reciprocos aget ; hoc est, impetum moventis sequetur, tum eo redibit uniust

226쪽

cceperat, & longius subinde excurret rsic illae velut undae serpent longius, &paulatim ad alterum caput longe remo tum pervenient,imo & lursum redeundo, ad illud saepe ex quo coepit motus recur.

ret, non subito, sed successione quadam: quod partes funis flexibiles nonnihl resse stant. Sed quo minor est flexili tas, citius

illi motus reciproci peragentur. An non forte haec est ratio cur tormentorum , &campanarum soni longe distinctiores per cipiantur prope fluminis ripas, quam ubia flumine recedimus, atque omnis omninis sonus , & citius, de longius per

aquam diffundatur. Quod partes aquae densiores, & rigidiores 1emel motae sui a impetum statim aliis communicent. Accedit aequabilitas aquae solium nullate-mas infringens, aut inflectens. Et quis ignorat trabi prolongae admotis auribuS, vel levissimum pulsum in altero extremo percipi 3 an quod aer fibris rectis , aut recta meatuum serie concissus, impelli non potest, quin alium sibi finitimum itidem pellat λ namque in aperto aere impetus in omnes partes eqvsus languescit, sed intra tubulum manet integer, &usque ad aliud extremum disianditur. Sic admotis

227쪽

M3 terrae auribus equorum sonitus, vel procul existentium excipitur. Ac si tympani bellici, quod terram contingat, sep riori membranae auris incumbat, sonum equitum vel aliquot milliaribus distantium, distinctissime percipies. Tremor enim vel tertae, vel illius aeris qui ejus

poris concluditur, tympani membranam simili motu concutit, atque in ipsa cavitate tympani volutatus fit vegetior , &quodammodo multiplicatur. Eam quipepe artem in auris tympano adhibuit natura, ut vel levi motu, & nullo alio sensi perceptibili membranula percellatur, δίii per nervi caecos meatus transmissiis ad interiora cerebri perveniat. Nihil ergo sonus erit quam aeris compessi, mox statim dilatati reciprocus motus. Cum les ta , & tarda est illa vibrat io , tremit quidem aer, sed non resonat: sic chorda i zior nullum, aut debilem sonum edit. Neque sonus aliter movet reliqua corpora, quam ipsius auris tympanum. Sternetervecti , & celerius agitati currus aedes vicinas motu tremulo, & magno frigore succutiunt. Neque alia subest

ratio, cur tormenti, vel tonitrui bombus vitra senestrarum disrumpat ; ova

228쪽

M ipsa quae aves fovent, stat agat ; vinum M alios liquores perturbet. Ista enim

atque alia pene innumera ex vehementi aeris dilatatione , vel motu reciproco, non ex occulta qualitate oriuntur. Sic vi

treus sc3phus cui aqua infusa est, sonum

edit, cum vitri margines digito celerius moto premuntur, & aquae ircinuluS mo ius quae sit aeris agitatio pulcre satis e plicat. Quid, quod surdus baculum c jus extremum alterum clavecymbalo innititur , vel testudinis manubrium dei tibiis stringens concentum muscum non

auditu quidem, scd motu a fidibus pulsatis in testudinem, tum in dentes, dc alias partes usquead cerebrum continuato percipit, & vellit gestiens tripudiat. Id etiam forte accidit propter consensum nervorum , Qui ad partes oris interioris feruntur, cum iis qui per aurium musculos sunt diffusi, quod ex eodem trunco dimanent. Vel potius quod in surdis laxior sit membranula quae tTmpanum tegit,ubi vero testudinis summum dentibus stringunt,& membranulae Sc nervi auditorii fibrae magis tenduntur , hinc moturi aeris tremulum excipiunt. An non hinc

liquet sonum nihil amotu differre, qui

229쪽

quodam tactu, ut alia quaeque sensbilia

discernitur.

Ex his effcitur fides citharae , imo &quemvis alium sonum eodem pene modo vibrari ac plumbum funi appensum ;atque ex illa vibrationum varietate sonorum disterentias peti oportere.Neque abhorret a vero,in ipso excursus & recursus confinio,seu in illo temporis puncto, quo pressus aer dilatatur, sonum cssici: ut cum funda laxata subito retrahitur , in ipso excursus fine, & recursus principio crepat. Nam reditus celerior est,& acrius aerem percutit aut dividit. Quo autemitus & reditus sunt crebriores caeteris paribus, hoc acutior est sonus. Non enim sola velocitas, aut frequentia vibrationum acutum sonum a gravi discriminat: sum tormenti explosio una forte , & subita vibratione perficatur, ut fundae,aut lori subito reducti crepitus. Cumque ut penduli, sic fidium vibrationes sint aeque diuturnae, posteriores tamen quae minus spacium conficiunt, sunt tardiores, atque idem tonus, vel soni tenor perseverat.Hinc liquet qucd non ex sola vibra tionum velocitate, aut tarditate, gravis

acutique soni discrimina repetuntur: sed

230쪽

Ms praeterea multum confert percussi aeris moles. Quo enim crassiores sunt fides .lioc graviores procreant sonos. Quamquam quae magis tenduntur, aut breviores sunt,acutius sonent. Neque adeo una est causa gravis,aut acuti seni.Nam cho

da alteri longitudine aequalis ,& pari nisu tensa,graviorem edit sonum si si crassior; ut vicissim si aequa sit crassities, quae tensior est, acutius sonat ; & fistula tenuior,

num itidem tenuiorem reddit, quod crebriores sint, &velociores vibrationes. Jam ut in eodem pendulorum exemplo diutius immorerisic varia pendula disponi possiant;ut ex iis primum duas vibrationes conficiat,cum alterum longiori funi appensiim,unam dumtaxat peragit. Quare si corpus aliquod soliorum adnibeatur,altera quoque Vibratione concurrent, &concentum qui diapason, seu octava n minatur,efficient. Sic diapente consurget ubi tertia quaque vibratione, ad easdem metas redibunt, & ita de reliquis tonis, ut accurate prosequitur Galilaeus dial. i. de motu. Sic igitur modulatio grata est, cdiri aeris tremuli motus in spiritibus nervi auditorii excepti,non se se mutuo impediunt, atque inter duos tonos alij ita sunt inte

SEARCH

MENU NAVIGATION