De corporum affectionibus cum manifestis, tum occultis, libri duo seu promotae per experimenta philosophiae specimen, ... autore J. B. Du Hamel ..

발행: 1670년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

M7jecti, ututriusque extremi sint participes Addam ne quod una testudinis chorda pulsata, altera quae huic similis est, & eodem modo tensa, sponte sua vel resonat, Vel tremit, adeo ut chartula huic imposita subsultet. Et quidem omnes pene tremunt, sed eae duntaxat resonant , quae aut unisonum aut diapason, vel aliumconcentum efficiunt. Ac pulsatis in Ecclesia Mo-guntina organis , se testudinis fides reso- stantes audiisse refert Κircherus. An quod motus ille tremulus facile traducitur in corpus ad eumdem tremorem dispositum,& instructum 3 corpus enim facile in pellitur in eam partem in quam proclive st. An vero illius quoque effectus ratio ex funependulis ducenda est Θ Nam plumbum funi appensum cum excurrit, & ad recurrendum accingitur, si commode vel

levissimo digiti motu pellatur , itus suos, S reditus jugi motu, & aequabili perta

ciet , uti in horologiis pendulis cernimus. Atque ut campana semel pulsata, ubi commodo ictu propellitur, aequo sempecimpetu agitata aequabilem sonum edit; secus si citius quam par sit , recursuria antevertas , vel jam coeptum tardius promoveas. Non dissimili, inquam, modo,

232쪽

vibrata chorda reliquas quidem leniter commovet, & nonnihil impetus licet tenuissimi imperiit. Sed quae sunt unisonae, vel aequaliter tensae,cum primo ictu jam itaviter lunt commotae, vibratiunculas edunt Iicet brevissimas, tamen aeque diuturnas,

atque alias quae a pulsatis primum fiunt fidibus. Iteratis adeo ictibus, cum jam

recursus suos occipiunt, instar campanae semper magis ac magis agitantur i, ita ut crescente impetu tandem sonet chorda, aut saltem quod saepe expertus sum, tremat , & impositam chartulam simili motu agitet: cum aliae fides non tam opportunis plagis ictae, non enim earum excursus sunt vibrationibus pulsatae chordae aequales ) plerumque immotae permaneant. Hactenus quae nobis visa sunt certa , dc explorata tradidimus. Sunt alia magis dubia, nec dum satis comperta. Ut quae sit causa illius motus tremuli, quo aer percellitur. An pulsata campanula non aer modo collisus sonum diffundit, sed etiam partes insensibiles, aut fibrillat

concussae hunc motum in aerem, qui meatus sonori corporis complet, trajiciunt, tum in externum aera propagatione quadam , & velut undulatim diffundunt 3 id

233쪽

lo post ipsam percussionem : quod explicari non potest, ni causa hujus tremoris adhuc perseveret, quae alia esse non potest nisi rigidae, & solidiusculae metalli partes ictu commotae. Quod si quis vel manu adhibita hunc tremorem coerceat, statim illud murmur cessabit. Quid, quod incudis percusse partes omnes tremunt, & l vivicula corpora ipsi imposita subsultant3 profecto non minor est hujusmodi partium insensibilium , quam meatuum multitudo ; neque sunt tam arcte inter se devinctae , ut percussae non moveantur. Neque aer intra poros conclusus tandiu post ictum contremisceret, nisi hunc tenuissimi corporis motum foveret causa constantior, impetus videlicet solidis par

ticulis impressuS. .

Secundo dubitari potest quod sit soni

vehiculum ; an solus aer quem spirantes ducimus 3 an aether ille pusior, & magis penetrabilis, an potius uterque vehiculum. est soni idoneum 3 ait etiam aqua ξ Mihi , quidem videtur per omne corpus, quod tremulo, & undulationi simili motu con-

234쪽

cutitur, setium propagari possed Adeo mDigbaeus affirmet se aquae immersum sonos licet obtusiores, qui in aere edebantur , percepisse, & aquam motu aeris agitatam tympanum auris pulsare posse. Κir- cherus refert se in illo, celeberrimo circa inane expegimento tentasse an tintinnabulum in parte , quae aut Vacua,aut solo plena aethere habetur, sonum ederet, eique artificiose aptato magnetem extrinsecus adhibuisse , ut malleolum reduceret, ac demum sublato magnete tintinnabulum malleolo ferreo percussum evidentem sonum emisisse. Ex quo colligi posset puriorem aera esse soni vehiculum. Sed illud

experimentum videtur in dubium revocare Magnanus, cum Zucchius , & Κircherus viri sane doctissimi, dc religiosissimi

non eodem plane modo id referant.. Ut ut sit, neque enim de eorum fide dubitare possum, fors est ut in tubi parte vacua nonnihil aeris includeretur. Sed ut nullus fuerit aer, quid prohibet sonum per cor porum solidorum, nempe tintinnabuli,

fili quo pensile sustinebatur, tubi denique

Continuatam seriem , & meatus vitri diffusiim fuisse. Hinc ante aliquot annos D.

Bose in vase vitreo, cujus sepe memini-

235쪽

mus, horologium portatile. aperta theia aptavit, & filo suspendit; tum admota

aure, per vitrum bilibris motum recta transmissum excepit; sed aere magna ex parte exhausto, sonum percipere non potuit , cum tamen ex indicis motu non ces

s asse bilibrem. colligeret; & admisso iterum aere sonum distincte audiret. Postekcampanulam adhibuit, cujus sonum ex hausto itidem aere , nihilominus excepit, adeo ut vehementior sonus etiam per aethera propagari posse videatur. Sed tamen ex nuperrimis experimentis liquet exhausto omni aere, vix malleo percussam campanam ullum sonum edere.

Nihil necesse est de soni reflexione

quem Echum vocitant disserere. Palam est sonum fere ut lumen objectu solidi corporis reflecti; cumque orbes illi aeris undu- dantis, quos supra descripsimus, ex dum xorpore inconfusi resiliunt, tum sonus idem , licet ex alia parte auditur. Ac si corpus illud aliquantulum a nobis distet, una aut plures syllabae iteratae percipiuntur: tardius enim ad aures perveniunt. Sic arte possunt varia disponi corpora, quae emissas voces saepius reddant. Possitnae

itidem soni dispersi , ut solis radii colligi. λ

236쪽

Hinc cornu auribus admotum, vel tubae ex amplo in angustum desinens non modo obtusiorem auditum juvat, & sonos colligit, sed etiam murmure quodam aures percellit. Nunquam enim non movetur aer, tametsi hunc motum cum sono conjunctum non sentimus. Refert Verulamius se in sacello Carentonii prope

Lutetiam vocem terdecies repetitam e

cepisse. Idem quoque nuper Bruxellis experti sumuS.io. His intellectis quae Comes Verulamius it..d.ό diligenter praeter caeteros refert experi- ζ menta explicari facile possunt. ' Quod aer apertus nisi a duro corpore vehementius percutiatur, ut in fidibus testudinis, sonum edat nullum. Sed ubi conclusus est arctius, ut in tibia, vel ipso statu sonum edit. Sic in omni sibilo os contrahitur.' Eruptio quidem aeris sonum efficit, ut cum folia rosarum pueri cum strepitudinxumpunt ; clam viride lignum, lauri folia, sal ipsum in igne crepitant. Qinando attrita corpus aliquod cum impetu irrumpit, id sine strepitu non efficitur. Sic vasa exi vitro ad lampadem fuso & sigillata, licet tenuissima sint, ubi tamen franguntur, magnum edunt sonum. Et in machina

237쪽

pneumatica D. Borte vidimus phialas vitreas , ex quibus aer eductus fuerat, ab incumbentis aeris pondere magno cum strepitu confringi. Ac fieri potest ut tormentorum fragor ex aeris subita irruptione magna ex parte oriatur. 3 Verum quid in campanulis, cum percusis malleo fuerunt, sonum tandiu conservat Θ non

hic sola, ut diximus, aeris colliso sussi cit, cum sonus statim lansuescat, ubi campanula manu sistitur : sed cum ejus pars exterior malleo percutitur, quid est cur aer interior tandiu agitetur 3 An cilmVerulamio ad quosdam spiritus corporis sonori erit confugiendum An potius partes ipsae corporis insensibiles suo tremore& motum, & sonum in aere conservant .Non in solo aere sed etiam in aqua sonus efficitur, ut si duo corpora solidiora in qua colliseris: ea quippe in vase argenteo clariorem edent sonum, quam in ligneo. . Et quidem vidi apud D. Boyle tubum vi-xreum , cujus pars fere dimia a erat aqua

plena, pars aliisa omnino vacua, exhausto videlicet aere in machina pneumatica :cum inverso tubo aqua illius extremum feriebat, sonum edebat adeo clarum, ut

non aquam , sed corpus durum, & solis

aer . .

238쪽

22 dum in tubo extitisse crederes. Ac in experimento Torricelli , cum argentum vivum tubi inclinati summum ferit, sonus acu tior percipitur ; mollis Vero , & obtusus, cum aliquid aeris superest: quasi hydra gyrus non in vitrum, sed in lanam impin geret. Sed pergamus ad reliqua. Sonum ex aqua audiri constat, sed exiliorem Non itaque solus aer erit soni causa, aut vehiculum. Quanquam ut plurimum alia quid aeris ad efficiendum , aut propagan- dum sonum requiritur. Sed cur auri obscurior est: sonus, quam ferri λ An quod illud ex flexilibus partibus constat, non ferrum 3 an potius quod partes illius a dius inter se devinciantur , quam tremulo motu agitari queant ξ Cur ferri candentis sonus itidem est obtusior, quam frigidi :an quod mollius illud existit Z nam hujuς partes insensibiles crebriores edunt vibrationes. Quo autem tardior est & mollior motus, aerem pellit magis quam secat Cur sonus in cubiculis quorum parietes ligno vestiuntur, distinctior percipi so- leat, quam ubi ornati sunt peristromatis 3 An quod sonus e .duro, & terso corpore magis resiliat λ Et. quidem mollia corpora soni generationi minus sunt idonea. Sed

239쪽

22ssacile eum transmittunt: Sic senestrae vitreae arctius clausae sonum non admittunt, ut pannus , &alia id genus. Multa hic quoque de ionis, & concentibus musicis quaeri possent, quae forte nec injuncunda, nec ab instituto penitus essent aliena. Ac primum tonos dicimus sonos quatenus inter se comparantur, ita ut graviores sint, qui majorem aeris partem, aut elidunt , aut Vibrant , aut Iardius suos recursus, seu itus, & reditus perficiunt. Grata vero est illa inter donos proportio, dum alii sunt aliis certa rati ne aut graviores, aut acutiores; sic t men ut non valde intento animo opus sit, quo eam percipiat differentiam. Quae enim aut con Sc percipit, aut nimis ope rose distinguit, eadem non placent. Qua re , ut praeter caeteros Cartesus colligit, quae inter tonos proportio observatur , ea potius est arithmetica , qualis est inter , 3, . dum idem videlicet servatur ex cessiis, quam geometrica, quae operosius discernitur. Sonus itaque gravior in varias partes sectus concipitur, ex quibus Varii concentus musci dimanant. Ut si

lineam in duas partes dividas, aut fidem restudinis ponticulo in medio sistas: cum K V

240쪽

fides longior unam vibrationem, seu di dromum confecerit, pars ejus dimidia duas vibrationes perficiet; adeo ut alternis duntaxat diadromis simul concurrant. Itaque utriusque soni proportio dupla exurget, quae est omnium simplicissima,& alios concentus complectitur, unde &diapason, vulgo octava vocitatur. Sed de his jam superius dictum est. λι- Quaeri etiam potest cur tibiam si fortius

in musi- quam ante Innaveris, statim ad tonum

duplo acutiorem, velut naturali quodam impetu assurgat. Et vix ullus auditur gravior sonus, quin simul ejus octavam audire nobis videamur. An quod primus omnium concentus post uni num sit octava;non enim alius est simplicior,atque ex ejus divisione, ut dictum est, reliqui emem gunt. Quare sonus cui alius concinit, cum octava quoque illius consentiat necesse est. Et quidem cum Nox sonora a ditur, simul acutior percipitur: non octayamodo, sed etiam saepe acutior. Quam elucid. assert vir doctissimus rationem ea proba-ihi mu- bilis mihi videtur: quod aer diversis constet partibus, quarum aliae crassiores, aliae sunt subtiliores, quae suos recursus, seu diadromos majori celeritate perficiunt.

ila it

SEARCH

MENU NAVIGATION