De corporum affectionibus cum manifestis, tum occultis, libri duo seu promotae per experimenta philosophiae specimen, ... autore J. B. Du Hamel ..

발행: 1670년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

mentum: solem vero circa suum centrum L. GgTrare ex maculis ostendimus. Demus id rhin: quoque flammam minus commode circumagi. Fors est ut maculae , quae solis super tem exasperant, vel luculae quae ut carbunculi, aut rutilantes nubeculae fulgent, proprio motu ab oriente in occidentem paulo celerius quam sol ipse moveantur, sintque pabuli solaris velut fuligines , aut tanquam spumae crassiores, quae solis agitatione secernuntur, eaeque vel in cometas degenerent , Vel ad eas mundi partes in quibus debilior est motus, videlicet versus polos protrudantur. Pars earum saepe in faculas, vel in ignem abeat, dum extremi margines domari non possunt, & nigro colore solem inficiunt , Atque, ut animadvertit Scheinerus, numquam sol eodem vultus habitu se ostendit neque illius superficies aequabilis, & tersa, sed instar maris fluctuantis, vel ceu terra & luna montibus& vallibus anseactuosus cernitur umbris , &luculis aspergitur, atque ut mare fluctibus asperum, vel molli aura crinpatum ,sic alternas umbras, & luces ex

hibet: Ista quidem magno sunt indi cio , non sol dum , & incorruptibia

252쪽

lem solem existere, sed rotam illius flam meam qnarto die accensam jugi , &aequabili nutriri pabulo, cujus pars crassior, & magis terrena in maculas, purior in faculas, vel candentes luculas f cescit. Quamquam jam plures fluxere anni, quibus nec maculae, nec faculae in sole visuntur. Sed unde tantum pabuli, cum nullus ignis sine alimento possit permanere An forte, ut nonnullis videtur, oceani alitur humoribus 3 Profecto nihil est quod : vereamur, ne huic igni desit alimentum,

cum ex toto universo commeatus ad Vehatur , quo haec perpetua lucerna nu- . triatu terra forte,planetae Omnes, qua que univerfi complexu continentur,

oleosum , & pinguem halitum suppeditant, neque id Stoicis absurdum visum est vapores seu halitus e terra usque ad solem efferri. Quid enim prohibet quo- , minus ex ea parte telluris quae soli, vel Zodiaco subjacet, halitus quos & sub terranei ignes, & solis ardor continenter . evehunt, usque ad lunam, atque hinc ad solem efferantur Θ Quantam enim vaporum, A halituum copiam ex ea plaga dc terra,& oceanus exhalant, cum siunmus

253쪽

in iis locis regnet calor, cumque oceanus raptissime in iis regionibus ab ortu in c casum feratur, ut lailicet exhaustas radiis solaribus aquas resarciat; quo vero tanta exhalationnm moles abit 3 Crassiores

quidem, & frigidiores vapores in aquam relabi non inficior , sed pinguiores halitus , & igneis spiritibus iaeti cum caloris

vi attenuentur, neque ab eo deserantur, non modo mediam aeris regione, quae ibi non tantae molis, nec tam densa est quam . in locis frigidioribus perrumpunt,Verum etiam calore selis sublati usque ad Zonam torridam lunae possunt conscendere. Maxime cum vapores, vel halitus qui ex aqua aut alio corpore erumpunt IOOOOΟ. forte plus loci occupent, quam aqua, ut ex nebula fluvio,vel lacui circumfusa li- ,

cet conjectari. Quidni luna , planetae, dereliqua si quae sunt solida corpora,& telluris globo congenera soli praebeant

alimentum Nam ut ex omnibus corp ris partibus sanguis per venarum ductust ad cor, tanquam ad communem Vitae,& caloris officinam confluit , atque in sinistro cordis thalamo elaboratus vi tali intore totum corpus perfundit ;

non dissimili quidem modo partes

254쪽

2 Usingulae hujus universitatis, vel saltem, ut quibusdam placet, mundi planetarii corpora medio aere tamquam sanguine pii gues , Oleosos., & igneos spiritus nondum elaboratos ad solem mittunt, quos in lucem , & vivificum calorem summa rarefactione praeparatos , quaquaversum dita fundit : adeo ut quidquid in planetis , subest Zodiaco , sit velut promptuarium, unde tantum olei vel pabuli depromatur. Interjectus aer atque ab exustis terrae, &planetarum Zonis usque ad solem expansus, sit tanquam hujus lampadis eli

clinium. Crassiores vero, & terrenae partes , tanquam incendii cineres in maculas degeneres, versus mundi cardines ubi motus aut nullus, aut tardior est, amandata originis suae locum repetunt: adeo ut nihil telluri, nihil cuiquo corpori pereat. Ignei quoque spiritus a tellure eo missi

redeunt, & a sole redduntur. Atque eae mutationes cum ex certis, & ordinatis causis oriantur, constantes, & sui semper similes sunt ; quemadmodum & animalium vita sanguinis, & spirituum jugi

uxu, dc continenti restauratione comstat. Omnes naturae motus quodam ci culo perflaiuntur,atque in orbem redeunt.

Neque

255쪽

INeque extimescendum est ne terror, aut aliis planetis pabulum tanto igni nutriendo desit. Cum in hac universitate nihil

deperdi, nihil perire possit ; cumque in

terra perennes, & aeterni quodammodo ignes videantur. Haec ingeniose quidem, nescio quam vere de solis natura, & luminis fonte tradunt viri doctissimi.Quibus fine non omnino assentior; sed ista minutius excutere ab instituto nimis foret alienum. Nec deerunt quibus probari non possit terrae halitus tam longe efferri, cum atmosphaerae seu vaporum sphaerae altitudo ex refractionum legibus vix ad aliquot milliaria porrigatur. Versim ingenuc se

tendum est , quod alibi forte uberisis ostendetur, ex refractionum doctrina nullam posse de atmosphartae altitudine scientiam haberi ; nihil certi, vel explorati

constare. Suam cuique planetae esse at mosphaeram ac nubes etiam in coelo esse

conspicuas plerique autumant. Favet huic sententiae observatio P. Magnani, qua vidit Tholosae ab undecima post meridiem hora, ad mediam usque noctem . Luna infra horizontem posita nubeculam quamdam lucidam prope meridianum fere un

que ad Zenissi diffisam, quae consideratis

256쪽

a . omnibus non poterat nisi a solet illuminari. ideoque altior esse debuit tota umbra ter

rae : hanc ipsissimis verbis refert Ricciolus, quibus addit, simile quid evenisse Almag. Michaeli Angelo Riccio apud Sabinoseon . i. Versanti, sed longius me a proposito aber-

c. prop. rare non sentio. MItto allaS rationes,quas

praeter caeteros vir doctissimus , & mihi amicus Grindorgius peculiari de lumine tractatu eleganter exposuit, quibus linmen nihil esse praeter effluxum substantiae poetae demonstrat. Multas quoque apud P. Grimaldum videre est , quarum illa, quae ex diffractione luminis repetitur, non videtur contemnenda. Quod si enim lumen solis per tenue foramen cubiculi clausi admiseris, & corpus opacum in pyramide lucida, seu cono radioso erexe ris , non modo plures' radii resilient, sed alii quoque id corpus, puta cylindrum cir- . cumfusi & colorati apparebunt in ipsa corporis erecti umbra ; ut aqua fluminis oppositum obicem circumanabit ; adeo ut lux corpus quoddam fluidissimum esse via

a deatur.

' Superest tertia de luminis natura sententia, qua motio quaedam aethereae substantiae definitur. Neque dubium esse po

257쪽

test igneum effluvium motu quodam dis- fundi, &sine motu non percipi; totum etiam interjectum aera subtiliori materia, vel puriori aethere compleri, vel igneis

quoque spiritibus non carere, non contumaciter fatebor. Sed forte nos ita faciles ad concedendum non erimus, ut nihil a sole, vel a corpore lucido praeter motum,

aut interfusi pressionem aetheris, non quoddam profluvium substantiae radiatim emitti. Nam ut demus Aristoteli qui ab hac sententia non abhorret ; corpus non esse perspicuum quatenus est aqua , nec quatenus est aer, sed ut natura quaedam in his utrisque eadem isse , in aetemo illo supero corpor sit vero haec natura cujus meminit, ignis purus, ut ipse innuit

alio in loco, quando, inquit, inest a liquid lineum in perspicua, praesentia quidem

illius lumen est; privatio vero tenebrae. Ut ista vera esse fateamur, merito forte quis contenderit ignem illum a corpore lucido profluere.

Cum itaque lumen, & substantialis e fluxus, & qualitas dici possit: tamen si vere , & simpliciter loqui volumus, illius

natura in motu potissimum videtur con

sutuo. Nullum enim corpus lucet, nisi Lu

258쪽

et idem moveatur. Quod quidem de igne notissimum est. Scd neque lapis Bononiensis lucet, nisi radiis solaribus expositus, aut igni admotus incaluerit, vel, ut quibusdam placet, calcinatione quadam

praeparatus fuerit. Sic mare tempestate asitatum saccharum dum celerius comminuitur , felium pili, & alia id genus

vehementius mota radiant. Quin de ligna putrida , squamae piscium , imo & quidam pisces non lucent nisi c- incipiunt putrescere, ac partes habent celeri & intestino motu agitatas. Quod praeter caetera videtur ostendere adamas ille a clarissimo domino Claiton ex Indiis allatus , quique nunc est penes magnae Britanniae Regem. Is quidem affrictione non electricam modo vim consequitur, ut caeteri fere adamantes ; sed quod paucis contigit, radios luminis instar lamp ridis vibrat. Ac ne multa quae D. Borte circa hunc lapidem observavit, commemorem: Illud 1 pecu latione dignum est, quod citra affiictionem, aut motum reciprocum, sed duro corpore ut tegula, aut ferrei styli acie, aut digitis ipsis arctisis pressum radiet, & scintillas emittat ; igni quidem admotus, aut accensae candela, tenuem sed debilem ata

259쪽

modum, & moment eam lucem spargit. Sic affiictus panno fere ut lignum putri

dum lucet: at terreno, aut duro corporicum motu celeri, & reciproco astrictus vegetiorem multo lucem vibrat, quam etiam aquae immersus diu retinet. Sed quo genere motus luminis natura 8. contineatur, non ita in proclivi est demonstrare. Et sane ut corpus lucidum circa se Volvatur, non hinc motum suum in vicina corpora transferet. Itaque probabilius videtur partes corporis lucidi celerrimo, &reciproco vibrationis motu agitari. Hinc ignis micat, dum partes sulphureas aer depascitur: quae putrescunt, dum partes eorum minutius conciduntur, interdum radiant. Motus quippe partium insensibilium varius, & inaequalis fluorem procreat ; motus vehemens, & validus calorem ; sed celer & brevis lumen videtur efficere. Itaque viri clarissimi sententia: n.M, εκ facile accedo motum lucidi corporis cele- e'oge. rem esse, & vibrationi similem, qualem in adamante assiicto, aut presso inesse verisimillimum est. Neque enim partes tam 'duri, & inflexibilis lapidis in orbem agipolriint, nec facile tendi, aut laxari: adeo ut brevem esse, & concitatam illam vi-

260쪽

. 9.

Lib. I. Astron.

Physicae.

2η σbrationem omnino fatendum sit. Neque hoc loco necesse est de propagatione luminis plura disserere: cum hoc argumentum jam alibi fuerit satis copiose pertractatum. Tantum id dico , mihi non displicere authoris , quem mox laudavi, sententiam, quod partes corporis lucidi celerrime vibratae interjectum aethera in

Orbem propellant; quae quidem impressio aequabilis , & sui similis est, donec corpus aliud ab aethere, quodcumque sit illud ,

vel aer, vel aqua, Vel Vapor occurrat. Tum enim non eadem manet, quae prius velocitas, & radii quodammodo inflectuntur,& a recto itinere desciscunt.Cumque aer circa terram fusus, & fumis, &vaporibus refertus sit , nec eamdem ubique densitatem, vel raritatem obtineat ;

hinc fit ut radii a sideribus ad pos usque

perducti, multum inflectantur, maxime cum astra horizontem stringunt. Hinc planetae videntur subsultare , stellae scintillare, micare interdum, tum evanescere, Variis clioque tingi coloribus. Solis &Lunae margines per telescopium instar serrae asperos cernimus, ut taceam de rubro

' Colore quem prae se ferunt, de figura Elliptica , & aliis phaenomenis quae non sunt

SEARCH

MENU NAVIGATION