장음표시 사용
261쪽
hiijus loci: ea tamen ex inaequalitat interfusi aeris oriuntur. Aliter enim radios infringit cum densior est, & terrae vicinior; aliter cum rarior; seu a terra sit remotior, seu a fumis, Sc vaporibus liberior, seu calore magis dilatetur. Globum vitreum& ad flammam lampadis sigillatum, atque Omni pene aere vacuum radios aliter frangere , quam si aere repleatur, experientia probatum est. Ac tremulus ille aeris motus , & luminis inflexio parallaxium, refractionum , ac totam pene rerum coelestium scientiam multum perturbat. Nam si extremi a sole radii, qui terram contingunt , inflectuntur , eo fere modo quo cernimus eos in vase vitreo quod diversi liquores, & limpidi replent, incurvari, profecto citisis coeunt, quam si recta pro cederent. Nec demum umbra terrae tam longe producitur, quam vulgo creditur; nec Luna tanto intervallo a nobis dissita est, cum umbrae telluris immergitur. Verum ista alterius sunt loci. Nunc ad colores veniendum.
262쪽
CApuT XII. De Coloribus in universim ; ubi de Albedine , ct Nigredine. 'I AE passim alibi de natura & ori- cgine colorum disserui, non mutOMihi cortum est colorem nihil esse praeter
lumen certa quadam ratione determinatum;seu id sit rei coloratae congenitum,seu potius,ut magnam partem quaestionis eximam , lux extrinsectis adveniens una cum interna partium corporis dispositione, aut Contextu coloris naturam absolvat. Insen sibilium enim partium aut figura, aut temperatio , seu ordo, laevitas, aut asperitas sunt velut colorum prima rudimenta 3, acatus, ut loquuntur, primi ; sed lumen foris adveniens, atque ex illis partibus varie reflexum, aut refractum est forte ultima coloris perfectio. Colores ad primas qualitates , vel ad sola revocari elementa non posse crediderim ; neque tamen ea putem omnino excludi oportere. Videmus enim ex certis principiis quosdam colores duci Sulphurea quaeque & oleosa in rubrum colorem facile abeunt, oleum vitrioli
263쪽
ic a 'asEisum anisi oleo, statim hoc eleganti rubro tingit; solutio sulphuris per ipsti-
tum terebintinae; tincturae fere omnes ex
vini elicitae rubent; ut quidquid ferme longa digestione maceratur. Sic spir. terebinthinae cum Saturni saccharo , ut Vocant, seu calce plumbi, digestus, tincturam efficit rubram affectibus externis o timum , ut testatur D. Boyle, remedium. Sic spir. vini cum sale tartari longa di gestione in rubrum colorem exit. Ac ne tu multis immoremur, omnia pene oleachymica vi ignis expressa rubent. Sed Scsorte bilis flava ex sulphure, & sale adustis
Oritur. Cum exundat, aut obstructa fellis vesica non excernitur, aut flammeo, aut
croceo colore serum inficit. Mitto de sat guinis colore dicere, qui ut multis placet, ex iisdem principiis activis ducitur. Tametsi longe probabilius videtur ex aere potissimum nunc sanguinis colorem trahi. Nam si pars sanguinis nigrior, quaeque infimum locum in pelvi obtinet, aeri exponatur dum sanguis adhuc calet, statim ea rubrum colorem induet. Sed de colore sanguinis alibi. Quid album chylo colorem conciliat, nisi forte fermentum aci
264쪽
dum quod sulphureis & salinis partibus
jam exsolutis accedit 3 Lactescit enim fere omnis liquor aut sulphure, aut sale volarili praegnans , cum acetosi humoris fit ac cellio. Sal vel oleum tartari sulphur commune dissolvit, & citrino colore utrumque flavescit, addito spiritu vitrioli totus
liquor lactescit, sed praecipitata sulphuristinctura , quod reliquum est, citrinum colorem recuperat. Sic spiritus fuliginis vel aquae communi, vel liquori acido infusus lacteum induit colorem. Plurima in hanc rem adduci possunt, quae libens omitto. Sive enim elementa colorem qu que suum nativum habeant, sive inter se permista certam partium insensibilium figuram, aut superficierum asperitatem quibusdam coloribus accommodatam procreent, non simi omnino contemnenda, cdm origo,& disserentiae colorum inquiruntur. Et quidem colorum mutationes, quas fructus subeunt cum maturescunt,varietas quoque illa colorum, quam in temperato chalybe cernimus, qui aut durior est, aut mollior, ut rubrum vel caeruleum colorem exhibet antequam aquae immergatur; & omnia
fere quae in tincturarum extractionei de aliis operibus Chrmicorum contingunt,
265쪽
2JIquaeque maxima ex parte colorum mut tio regit & moderatur, ista, inquam, δίalia ejus generis plurima pene persuadent colores plerumque ex rei natura, & temperie duci. Propior tamen, & interior colorum causa est aut lux insita, de qua jam alias, . quae in multis corporibus, ut in ligno putrescente , squamis piscium, oculis animalium , noctilucis vermiculis se prodit, quaeque in caeteris rebus forte debilior est quam ut visum feriat ; aut quod mihi magis probatur, lux extranea: adeo ut potissumae colorum phases ex luminis varia reflexione , aut refractione duci possint. Cum enim lucidi corporis radii imperturbati ad oculos perveniunt, tum sui principii claram , ut diximus, pingunt imaginem : radius enim quisque suae originis io cum designat. Idque fit cum per corpus diaphanum & aequabile lumen dissunditur. Diaphanum id voco, cujus vel te nues adeo sunt partes, ut motui luminis transitum praebeant,vel in quo tanta est meatuum multitudo, & partium insciasibilium parvitas, ut illi numerum partium adaequent, vel superent. nec interceptae partes solidae motum radiorum inhibeant,
266쪽
aut a recto motu sensibiliter detorqueant; vel denique cum id corpus perspicuum , densius quidem dc compactius superficies habet aequabiliter dispositas , adeo ut
meatus pene in rectas lineas undequaque aptentur, ut alio loco plenius dictum est. Ast on. Sed tamen in his corporibus quaedam sem-yhyy - ' per admiscetur opacitas; nec pori sunt ita
in quincuncis modum dispositi, quin saepe
partes solidae meatus occludant. Hinc radii luminis ejusmodi corpora vix integri perrumpunt: sed partim resiliunt solidio.
Iis corporis occursu, partim ulterius progressi incurvantur, atque a recto itinere
deflectunt. Tumque radii perturbati vix liquidam corporis lucidi reddunt imaginem , sed confusam & distortam exhibent , cum alii alio distrahuntur. Quandiu tamen radii manent integri, fulgorem suum non exuunt, figuram dumtaxat, deformam sui principii distinctam non tuentur. Ast ubi tanta est, & tam multiplex xefractio, ut non modo integri radii cum aliis integris confundantur, sed partes etiam cujusque radii luminosi, ac velut atomi perturbatae ', & distortae non motu recto, sed vario , & composito aguntur, tum alio modo retinam oculi feriunt
267쪽
Colorum impressiones creant. Adeo ut fulgor candidus in rubrum, aut caeruleum, aut purpureum, juxta varias motuum di ferentias , aut celeritatis gradus degene-Tet. Ac tanta esse radiorum perturbatio
potest, ut fulgor omnis evanescat, solo colore superstite. Quod maxime evenit inreflexione luminis a corpore opaco, &aspero. Id enim constat infinitis corpusculis varie dispositis, adeo ut lux incurrensi , ex omni parte singula corpuscula illustret,
atque ex iis magna radiorum confusionerentiat. Alio quippe reflectitur radius e summa cujusque puncti superficie, alio ex devexa. Cumque illa puncta unica, aut multiplici superficie constent, una audplures ex singulis fiunt reflexiones. Quo magis politum, & tersum est corpus opacum , & pauciores habet superficies, hoc puriorem lucem regerit; quo vero major est asperitas, hoc magis radii confunduntur. Cumque in ejusdem puncti, seu mo-leculae varias superficies plures radii cadant , ex ea quaquaversum resiliunt ; adeo ut corpus illud opacum jam velut fons luminis appareat. Unumquodque eniti cillius punctum in orbem radiat, de fit apex
268쪽
suae pyramidis . Interdum non integri modo radii perturbantur, ut in speculis accidit, ubi situs tantum vel figurae fit quaedam confusio ; sed partes etiam ex quibus radii constant, varie distortae & convolutae , & debilitatae fulgore suo excidunt, a
que in varios colores degenerant. Nam
radii velut suae originis obliti, non amplius fontem suum , sed illud corpus ex quo reflectuntur , exhibent : nec radii amplius luminosi, sed species visibiles appellantur. Illud itaque verisimile satis videtur ex sola
dispositione, & situ partium corporiS Op ci lumen posse in diversos colores facessere. Cum radii pene omnes resiliunt, tum candor , vel albedo emergit, ut in spuma, & nive cernimus. Sed ubi magna pars radiorum absorbetur, & quasi extinguitur, ut in fuligine, tum pauciores radii ad oculos reflexi, maxima parte desiderata, iique forte multum debilitati, de tardo motu circumacti, nigredinis speciem praebent. Rem ita se habere multis argumentis persuaderi potest: corpus album soli expositum vegeto candore oculorum aciem
perstringit. Idem in umbra collocatum ,
quod pauciores radios vibret, subnigrum
269쪽
apparet. Nullus sere est liquor, qui minutas & opacas atomos sinu suo non foveat. Cum ita dispersae, dc comminutae fiant, ut apertos meatus non occludant, tum liberum transitum lumini permittunt , sed ubi vel alterius liquoris admi tione simul complicantur , vel arctatos aliena corpuscula implent meatus, tum varios exhibent colores, ut luminis radios plus aut minus regerunt. Sic urina plerumque clara, & perspicua redditur, dum calor meatus apertiores essicit, deliberiorem luci viam relinquit, sed frigore meatus contracti , & variis corpusculis occupati opacitatem inducunt : atque juxta varios refractionis, aut reflexionis modos diversi colores exurgunt: cum pa. rum restinguntur,citrino colore nitet;major refractio rubedinem procreat; si pauci emergant radii , opacior videtur , si copiosi resiliant, alba futura est : cum tenuior radios transmittit, perspicua est declara.
Ex his quidem essicitur colores ex incidentia radiorum, & varia tum refractione, tum reflexione, neque non ex situ,& positione partium cujusque corporis magna ex parte duci. Nam ut copiose
270쪽
praeter coeteros 3c erudite D. Boyle pro Iequitur. Nullum pene est corpus quan- tumvis tersum videatur, quod & forami nulis non scateat, & particulis extantibus
non sit asperum. Jam quanta est in prominulis partibus , in poris ipsis varietas , tum in figura , tum in magnitudine , situ, motu quoque partium Aqua concussa in spumam abit, cum in partes rotundas & minutas dividitur: nam si bullae ex quibus spuma componitur , sint majusculae , colorem album
exuent. Quantum etiam momentum est
in partium situ, seu inter se, seu ad corpus
lucidum, vel denique ad oculum reserat tur. Hoc utique cernere est in pannis sericis, qui ut varie lumen regerunt, colores diversos exhibent: plerumque accidit ut virides aut rubri videantur , quod ex filis constent quae his coloribus imbuta sunt ; de alia aliis intexta ut oculo obvertuntur,ita pannum coloratum exhibent. Rem ita esse microscopium detegit: cum enim sericum tibi subrubrum videtur,si partem illam per microscopium ce nas, tum fila eodem colore tincta veg tam lucem regerent. Jam ut partes corpOtis inter se disponuntur , & intercepti
