De corporum affectionibus cum manifestis, tum occultis, libri duo seu promotae per experimenta philosophiae specimen, ... autore J. B. Du Hamel ..

발행: 1670년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

meatus aut crebriores lunt aut rariores, ut figura diversa est, & textura partium,sc lumen majore vel minore umbra tem

peratum resilit, & diversi prodeunt col

res.

Quamobrem fateri non gravabor rei bin tenebris constitutae ultimum coloris actum deesse; neque enim visum movet nisi illustretur. Concedam illud quoque ex lucis varia reflexione, & refractione colorum phaenomena commode explicari. Quae enim alia esse potest ratio cur liquores puri , limpidisimi de

confusi tot diversos induant colores 3 Multa in hanc rem clariff. Willis exem pla profert non injucunda. Infusio gali rum pellucida solutioni vitrioli itidem clarae addita atramentum efficit, quod in utraque sint quaedam co pustula quaesimul conjuncta luminis radios nec tranc mittunt, nec sinunt emergere, sed eos quodammodo extinguunt, & velut captivos detinent; seu striatam , seu aliam nacta sint figuram. Huic vero atramento spiritum vittioli adde, tum liquor clareiacit, quod spiritus vitrioli utrius que liqum ris corpuscula disjungat. Adde oleum tartari per deliquium soluti, ater liquori co-

272쪽

lor reddetur, quod tartarus cum spirit vitrioli ineat conjugium , gallarum Vero,& vitrioli corpuncula se te mutuo complexu iterum stringant. Hinc adeo si cum infusione vitrioli pellucida literas exares, hae nullo modo apparebunt, nisi charta gallarum infusione perfusa ; sed penna spiritu vitrioli madida hos statim delebit characteres , quos restituet alia penna oleo seu liquore tartari imbuta. Eadem fere est ratio in aliis c loribus , qui ex liquoris pellucidi cum alio itidem claro permistione exurgunt. Nam praecipitatione partes in liquore contentae variis modis disponuntur , vel complicantur, lucis adeo transitum dive sis modis inhibent, ejusque radios deto quent. Hinc sal tartari per deliquium soluti , stanni calcinati solutioni assu sus caeruleum colorem exhibet ; idem solutioni plumbi per acetum stilatilium additus lactescit ; sublimati mercurii infusioni instillatus flavescit ; antimonii

per nitrum calcinati, & aquae communi incocti colatura pellucet ; adde quiddam acidum , statim croceo tingetur colore& quae odoris expers ante erat, jam fe tore nares ossendit. Sal ammoniacum, A

273쪽

- margentum vivum in oblongo vase calore arenae sublimata in album pulverem abeunt , qui deliquio solutus clarus est,& limpidus, vasis tamen aeneis , aut c preis illitus colorem argenteum inducit: multa ejusmodi passim occurrunt, qua ex iisdem causis oriuntur. Nec sane dubitari potest: quin res can didae radios luminis fortius reflectant,

nigra vero corpora eosdem radios velut captivos servent , nec sinant emergere.

Duo quippe corpora penitus homogenea,

quorum unum candidum , alterum vero

vigrum sit, δc eodem prorsiis igne adusta, aut radiis solaribus aeque diu exposita ;non simili modo thcalelcunt; atrum corpus diutius calorem suum retinebit, &magis ardebit quam album; hoc videlicet radios omnes emittit, paucissimos semvat;illud pauciores regerit, plures disruptos intra suos meatus abscondit, neque rectos ut inciderunt, sed variis anfractubus mulctatos reddit, Sic colores intermedii aut albo, aut nigro viciniores sunt, ut plures aut pauciores radii emergunt: quo magis distorti, & variis velut vortia cibus fatigati exeunt , hoc colores e

hibent nigro propiores.

274쪽

ico Alias esse colorum causas non abnuoisi Potest enim esse ejusdem effectus multiplex causa: sed ea quam attulimus Videtur explicandis coloribus maxime idonea.

Albedo quippe, ut de reliquis taceam ,

persaepe oritur ex continuitate corporiS

diaphani interrupta. Sic aqua in spumam agitatur; albumina ovorum itidem quassata detracta perspicuitate fiunt candida, Vitrum. chrystallinum ignis vi cales chum , & aqua restinctum, tot fissuris solvitur, ut omnino candidum appareat. Non ita pridem vir nobilissimus expertus est aere e vitro pneumatico aliqua ex parte exhausto, reliquum subita partium mutatione instar fulgetri , candore suo oculorum aciem perstringere. Solidius.

culis efiim corpusculis confertum esse aera, tum ex fluitantibus atomis , tum ex illuminato de nocte aere colligit. Saepe etiam cum in urbe ignes accenduntur, circumfusus aer vel extra urbis pomaeria quo ignis flamma non accedit, videtur accensus. Ergo subita aeris rarefactione,& continuitate intercepta candorem,

uti aqua dum agitatur prae se ferre potest tum enim quasi multa prodeuiar specula ex unaquaque superficie , MO--

275쪽

261rum singula confusas lucidi corporis reddunt imagines.

Quamobrem id minime dubium est

quin aer sic lumen transmittat, ut magna ex parte etiam regerat. Nec absurde, o hoox. ut opinor , vir doctissimus adaman- ρ , xii , & gemmarum vegetam illam ro Rhs flexionem contiguae aeris superficiei refert acceptam. Neque enim radii luminis , qui a prima , & extima superficie resillant, tam vivi sunt, & fortes, quam qui intus subeuntes, & refractione licet debilitati , occursu subjecti aeris regeruntur. Rem ita esse hinc liquet, quod ejusmodi gemmae , si aquam tetigerint , languidiorem lucem vibrent , quod radie fori aquam subjectam traiiciant. Verum si hydrargyrum gemmae subjeceris , tum acrisis scintillabit, quod opaci illius corporis occursu radii sortius resiliant. Atque hinc ratio ut jam diximus, albedi- 9-nis facile colligitur. 1 lba enim quae sunt, innumeris particulis constant, quae cum sint pellucidae , tamen ob figuram , audexiguitatem lumen, ceu quaedam specula regerunt. Nam ut pulchre disserit vir illustris, duo sunt maxime quae corpor φω

276쪽

a albedinem conciliant. Primum ut parVas,& innumeras habeat superficies, quae sic lucem excipiant, ut integram fere, Millibatam velut totidem specula reflectant , adeo ut nec refractione, nec umbrarum permistione, ut in aliis coloribus evenit,lux ipsa diluatur. Alterii ut lux pe De tota quae in corpus incidit, reflectatur, nulla intus subeat, aut intra poros coerceatur. Sic enim alba corpora confusam velut lucis imaginem & candorem exhi

bent : nam sol, & lucida quaeque hunc

candorem prae se ferunt, Sc visus aciem aeque perstringunt. Nec dubium cuiquam esse potest, quin alba corpora uberiorem lucem regerant ; cdm nivis candorem vix

oculi ferre possint; cum iter noctu facientibus , praesertim in locis frigidioribus ubi aer est purior, & nix forte compactior , velut facem praeferat. Non quod ea lucida sit, nam in obscuro loco, cui nullus externo lumini patet aditus , sub visum non cadit, sed quia vel tenuem siderum lucem, vel sparsum in aere post

multas reflexiones lumen fortius regerit. Atque ut concedimus in nive , spuma, aqua ventis agitata, arena minutissima ,

glacie, & vitro contritis , infinita pene

277쪽

263 specula emergere, quae consusam, Sc vegetam lucis reddant imaginem ; & fatemur plerumque ea esse convexa , ut in

spuma cernimus, ita ut inclusus his bullulis aer lucem non transmittat, sed regerat. Id tamen non damus ea specula. in omnibus rotundam esse figuram nacta. Non enim aut nivis, aut vitri contus, aut aliorum pulverum corpuscula microscopio convexa , dc rotunda cernuntur. Satis fuerit si tamquam parva specula incidentes radios non admittant, sed ferc ad pares angulos reflectant. Istud quidem vero propius videtur ea corpuscula magna ex parte esse perspicua ; ninc arena minutissima , dc alia ejusmodi, quae speciem candoris praebent, per microscopium visa pellucent. Sic charta ex

particulis constat diaphanis. Quod si

arenam , chartam , 8c alia id genus aqua vel oleo perfuderis, tum album colorem exuent, de magis pellucere videbuntur Quod hi liquores radios magis admittant, quam aer , qui expellitur, ac jam unum, dc continuum corpus ex iis corpusculis

humore perfusis fieri videatur. Liquor quippe meatus opplet , dc eodem fere modo radios infringit, quo ipsa arena:

278쪽

Granula, aut chartae corpuscula. Nec abhorret a verosimili marmor candidum ex corpusculis itidem diaphanis, quae inia merabiles rimulae separant, esse compositum. Nam dc microstopium ejusmodi corpuscula exhibet ; marmor prius igni admotum, & oleo terebinthinae immemsunt, perspicuitatem quamdam adipiscitur. Qiiove minus dubites, & marmor,& duriora corpora variis esse meatibus,& foraminulis pervia ; altius penetrasse oleum terebintninae fracto lapide comperies. Sed & pice navali,& tinburis vini aut urinae spiritu elicitis marmor prius colefactum alte imbuitur. Est quidam lapis instar alabastri candidus, quem oculum mundi dixere; hic aquae aliquandiu immersus pellucet, ac nonnihil gravior es citur, ut praeter caeteros vir doctissimus diligenter observavit. Adeo ut dubitare vix possimus hunc lapidem ex corpusculis pellucidis constare , & sporis interceptum aera qui aqua subeunte expellitur,albo colore tinctum lapidem exhibere. Cum enim is lapis fuit exsiccatus , tum pristinum colorem, dc pondus recuperat, nec pellucet amplius. . Nec mirum si aer candorem plerisque corporibus

i ii

279쪽

si ea

corporibus impertiat ; cum ligna putrescentia, & alia id genus quae tenui luce perfunduntur, in machina pneumatica D. Boyle aere extracto non radiciat. Sed ubi aer subit, statim congenitam lucem produnt. Quin etiam paucis abhinc mensibus ab eodem clarissimo viro accepi, quodcdm piscis , qui lucere solet dum putrescit, partem unam in vase ex quo aer eductus fuerat, & partem alteram vasi hermetice sigilliato imposuisset ; haec quidem tempore constituto radiare carpit, illa non item ; tametsi e vase extracta ingrato odore nares percelleret: sed in viatro acre pleno, & hermetice sigillato collocata radiabat. An forte partes putrescentis corporis eo quidem modo agitantur , qui ad luminis sensumre quiritur, dummodo in aerem incurrant, qui ab iis acceptam vibrationem interjecto aetheri communicet, ut de sonis suo loco diximus. An potius aer sua vi elastica , aut dissolvente motum luminis celerem , &vibrationi similem plurimum adjuvat 3 hinc ubi motus est vehementior , & lux vegetior, non statim extinguitur, etiamsi Qer pene omnis exhauriatur : sed ubici debilior est, tum in visus organummon

280쪽

266 potest vim suam exerere. ' His quidem de albedine intellectis , quae sit ratio nigredinis facile conjiciemus. Nam si a ba quae sunt sic partes h

bent aptatas, ut incidentes radioS eXtror sum regerant, nigra profecto pauciores reflectent. Plures intra caecoS meatuS re condent ; aut omnino luminis motum e

tinguent: aut propter partium asperit sem, in qua Democritus rationem nigredinis reponebat , repetitis intra partes ipsius corporis reflexionibus jPacti, &variis umbris diluti ita languescent, ut nullum in visus organo motum imprimant. Quaecumque sint nigredinis cassar, quas certe Varias, & multiplices puto , id unum liquet pauciores e nigro corpore radios resilire, ex albo uberiores. Hinc si clauso cubiculo solis lumen per tenue soramen admittas , & radios in pariete opposito alba chart excipias , haec splenaidum lumen reflectet , tenue& languidum si radii in nigrum corpus inciderent. Contra, ut ante diximus , in calore accidit, quem diutius nigra co pora retinent : vel quod in iis partes prominulae, & instar cuspidum erectae impressum luminis , vel caloris

SEARCH

MENU NAVIGATION