장음표시 사용
281쪽
motum sibi invicem per mutuas rege-xiones impertiant , vel quod intra caecos iocatus diutius volvatur tenuis illa substantia quae caloris , aut luminis cst opifex. Id sane constat char tam nigro colore tinctam citius per spe culum ustorium accendi, quam albam: tegulam ex parte dealbari, & ex parte nigro colore infici uiussit vir nobilissimus, quae cum incaluisset, citius pars candida x xv. quam nigra calorem exuit. Sed & duo specula concava & tersa unum ex nigro, alterum ex albo marmore confecta curavit;
illud radiis solaribus expositum, languidiorem solis, sed distinctam , & de nitam reddebat imaginem, nec coeuntes r
dii calorem pro speculi magnitudine satis intensum procreabant.Contra,album uberiores radios, & clariores, sed magis dic persos, & confusos, quique adeo in eumdem focum non confluerent, spargebat. Adeo ut vix dubitari possit quin alba, &nigra corpora eum habeant partium con textum quem diximus: Illa scilicet plures radios, naec pauciores reflectunt. Tam etsi forte in nigris non semper sunt plures aut majores pori, qui radios luminis velut extinguant. Nam marmor nigrum, ut
282쪽
168 plurimunt durius cst quam album. Ac licet in vegetabilibus, & animalibus quae adusta sunt, ut carbones, ossa, fuli o,
es alia ejusmodi, nigro colore marima ex parte inficiantur, quod in iis crebriores sint pori, quos per microscopium iri carbonibus cernimus ; ita ut major pars luminis his foraminulis interclusa non res liat: nescio tamen an eadem ratio in fossilibus quorum arctior es, compages, Valere possit. Nam gypsum, &alabastrum,
quantumviS aduras, haec candorem suum non amittunt: calcinatum plumbum in
minium, vitriolum quoque primum albe dinem quamdam prae se fert, tum gradatim iubrum apparet. Mitto antimonium in calcem albam comminui, quae in vitrum rubrum funditur. Adeo ut non ex
omni parte sit verum illud Chymicorum emtum, quod adusta nigra sint, perusta
vero alba: tametsi id in vegetabilibus, Manimalibus plerumque contingit. Sed ne que illud Chymicis concedimus nigredinem ex adusto sulphure dimanare. Nam ut copiose demonstrat vir clarisi . quem ne pe cum honore nomino, ne sulphur quidem ipsum , aut fusum, aut sublimatum, aut sub cainpana incensum, ut ex eo li-
283쪽
quor acidus profluat, nigrescit, aut atra fuligine corpora inficit. Nec camphora,
quae, si quid aliud, omnino sulphurea
est, clausis vasis liquata , ullam emittit fuliginem. Cum cultri acies citri aut limo nis quem sic it , succo nigrescit, an forte ibi siilphur adustum se prodit γ Quid,
cum gallarum , aut rosarum, quae prius exsiccatae sunt, infusioni , solutio vitrioli instillatur, atque ex iis atramentum quod dam emergit , nullum adusti sulphuris ex tat vestigium. Et quidcm illud ob servatione dignum est, quod solutio vitrioli cum plerisque succis adstringentibus permista, nigrum colorem inducat, & ea se se mutuo praecipitent.. Atque ut Verbo complectar quae disteri uberius possunt, rationem nigredinis, aut albedinis in partium contextu , aut figura, non in sulphuris exaltatione , aut depressione positam esse longe verisimillimum est. Cum nigrum, & politum cornu in minutiora ramenta conciditur , aut raditur,. & una cum vitro contuso permiscetur, quiddam ex utriusque cor poris mistura candidum exurgit, quod non ad unum ex tribus Chymicorum princi'
piis, sed ad partium ordinem , figuram, &multiplices superficies referendum arbi-
284쪽
27otror. Quo enim lux uberior ob varias, &forsitan politas superficies reflectitur, hoσmajor,& oculos acrius perstringens emergit candor. Hinc minus mirum videtur, si albedo alios subinde colores pene extinguat. Sic pars una stanni cum duabus cuia pri fusa album corpus efficit; stanni calx alba cum calce plumbi, seu minio cominisceri solet, & poliendis vitris adhiberi, cum in eo pulvere vix quicquam minii appareat. Nam color ruber ab albo quasi opprimitur. Sic arsenico cuprum dea batur. Sic argentum cum parte auri lubdupla ita confunditur, ut aurei coloris vix ullum
vestigium, ne in lydio quidem lapide re linquatur. Quod si tamen lydio lapidi inia pressa argenti vestigia aqua forti dilueris,
tum aureus color te prodet. Multa consulto omittimus , quae vir
nobilissimus diligenter exequitur. Quod mineralia pene omnia in aquis stygiis ex luta, dc per sales fixos, cujus generis est saltariari ; aut etiam plerumque per sales.
volatiles praecipitata, album colorem exhibeant. Sic sublimato mercurio aquae servidae immerso, per cartam bibulam filiratato, quo solutio limpidior fiat, si aliquot guttas urinae spiritus instilles, tum liquor
285쪽
iustar lactis albescit. Paululum aquae sociatis infunde , jam perspicua scdulio, ut ante, futura est; novum spiritum urinae affunde, lacteus color redibit. Quod si solutio illa sublimati per cineres clavellatos, aut alios sales lixiviales fuisset praeci pitata, haec utique non lacteum, sed ful-Vum potius, aut rubrum colorem pra
buisset. Quod nempe ut varie inter se coeunt, aut etiam a se invicem divelluntur mixti liquoris particulae, variaK utique siguras , dc situm diversum, varios adeo colores sortiuntur. Sed tamen sepitis eu nit, ut ex illa, velut lucta quae in praecipitatione cernitur, candor emergat. Seu
nativus soluti corporis color se prodat, dum ante disperse; & suse per liquorem particulae sub obtutum non veniebant; sere partes ex ea velut collisione in bullulaxabeant, aut aerei spiritus reflexionem ratidiorum augeant. Quaecumque sint illae albedinis causae, id sane liquet, ea8 eX m into partium ordine, Sc figura atque ex reflexione luminis duci oportere. Cum enim corallium & minium aceto exsoluta, olei tartari additione in album pulverem abeunt icum butyrum antimonii liquidum,
A perspicuum.aquae affusione in niveaiiD
286쪽
calcem, quam mercurium vitae appellansi praeceps decidit 1, cum rubra sulphuris solutio per lixivium cinerum Havellatorum, aut fixos sales peracta, spiritus acidi infusione lacteum candorem inducit, non alia videtur hujus albedinis causa quaerenda quam partium figura, situs , ordo, aut si quae sint aliae mechanicae assectiones. Illud magis mirandum quod argenti in aqua forti exsoluti calx alba, quae in fundo subsidit, postquam aqua fortis fuit exhalata ;calx , inquam, illa nivea aqua: affusione saepius abluta, si cuti madefactae astricta fuerit, hanc atro colore inficiet, qui vix elui poterit. Sic crines eodem colore tingit , cum tamen ea nihil fere sit candidius. Sed & purum argentum, & aurum ipsum expurgatum candidam telam colore subnigro inficit. Neque hic tamen quicquam aliud praeter figuram partium, mutatum Occurrit. Sic aurum cum argento permistum, per aquam fortem separatur, &instar nigri pulveris fundum petit : cum neque argentum, neque aqua fortis eo colore tingerentur, mutata dumtaxat fuit partium textura quae vix restitui potest.
287쪽
27 CΑΡuT XIV. De reliquis coloribus. UN C reliquos colores sic exequar, Iut primum eorum ortum , & naturam, tum diversas compositiones, post mutationes varias explicem. Ac forte non sunt adeo albi, & nigri quam flavi, caerulei . & aliorum colorum obscurae rationes. Ex varia quippe luminis reflexione album nigrumque gignuntur, non item alii colores. Quamvis lucis, & umbrae Varia temperatio, aut candidi & atri mixtura ad eorum generationem utcumque pertineat: ea tamen sola his procreandispar esse non potest, nec si alba cum nigris misceas, aut caeruleum , aut rubrum, aut viride obtinebis. Quare illud verisimile putem hos utique colores non ex sola reflexione , sed ex refractione etiam , aut certe ex aliqua lucis perturbata motione proficisci , tametsi explicare difficillimum est, quid in lumine novi contingat, cum in eos colores degenerat. An partes cor poris tingentes , licet penitus insensibiles
288쪽
27 idque adeo infringant, dum intra exiles
suos meatus lucis corpuscula, quibus ni
hil est subtilius, admittunt 3 Et quidem
nemo id negaverit, lumen dum refringi tur , in varios colores facessere; uti videre est in guttis aquae, quae subeuntes luminis radios iridis coloribus tingunt. Hoc in prismate, seu trigono vitreo ; hoc in lapide speculari vel laico cernimus, qui licet sit opacior tamen in tenues, & peti lucidas laminas facile diducitur, quae per microcospium visae maculas quasdam e hibent iridis coloribus micantes. Verum hi colores non apparent, ubi laminae plus aequo sunt tenues, aut crasta. Non dissimile quiddam in vitris ad lampadem fusis
nonnumquam evenit. Haec enim aliquando varios exhibent colores, ubi summam sunt tenuitatem adepta. Sed de viscos liquores ad magnam tenuitatem perducti,
eamdem colorum varietatem praebent, ut
in ampullis quas pueri ex aqua, quae sep ne fuit impraegnata, ad solis lumen essingunt ; in therebintinae bullis , limacis glutinoso humore, & unctuosis liquoribus experimur. Ut nihil dicam de duobus vir is tersis, & politis ex quibus specula fieri solent. Haec enim simul conjuncta sic
289쪽
lumen trajiciunt ut in varios saepe abeat colores. Sed & avium plumae, si inter oculum & solem horizonti proximum ce to situ ac distantia constituantur, varias irides vivis coloribus distilactas praebent, tametsi expertes sint colorum quos cerni
Nec forte alia sebest causa cur chalybis
certa ratione temperati tersa superficies varios colores exhibeat , nisi qucd tenui lamina metalli in vitrum conversi superficies chalrbis obducatur. Nam metallieujusque partes praeter aurum dc argentum , facile in scorias, aut vitrum abeunt, dc ex flexilibus durae,ac rigidae fiunt. Hinc& varios subeunt colores, qui ex tingente vitro d manant. Hoc cernere est in plumbo fuso, quod igne per gradus au vatiis coloribus tinctum videtur. Quod si partem eam coloratam 'traxeris , haec nihil
erit quam lytharorus , seu pars plumbi
ignis vi calcinata, & in vitrum conversa. Nam ignis ut aeris particulae, ceu qu*dam salis spicula metalla subeunt, calcinant, in vitrum mutant: neque ulla sese calcinatio, aut vitrefactio citrit salem per ficitur. Vir nobilis quique praeter caeteros diligenter in naturam colorum inquisivis,
290쪽
2 6 plumbum intenso igne fusum cum in vas ferreum infudisset, spuma innatante celerrime extracta,metalli superficiem splendidis coloribus, quos subinde mutabat, micantem vidit ; quod aer qui abundat salinis particulis in plumbi superficiem Vim suam exereret. Nam partes plumbi vehementer fusi, & aeri per aliquod tempus expositi in lythargyrum abeunt saepe . Non igitur, ut iam alio loco diximus, sela reflexio, praesertim ea quae ex superficie corporis extima proficiscitur, lumen tanta colorum varietate tingit: necesse est ut lux altius subeat, quo in colorem degeneret. Hinc liquor congelatus suum quidem colorem retinet, 1ed languidiorem plerumque : tot enim radii ex bullulis ejus liquoris resiliunt, ait pauciores subeant iunde major opacitas, & color albo vicinior. Nullum adeo est coloratum corpus, quod sit penitus opacum. Hoc quidem est opacius, quo partes quibus constat, sunt minores, aut magis divisae. Sic vitrum colore imbutum, & aqua extinctum, aut in rimas fissum jam fit opacius, & de colore suo multum deperdit. Pleraque corpora, quae quamdam prae se opacitatem ferunt, per microst igio visa, nonnihil pellu- .
