장음표시 사용
291쪽
cent. Ac vitrum illud microscopix, qucdcum sit objectis proximum, dici solci objectivum, tametsi res pellucidas exhibet,
ipsum tamen opacum videtur, cum latior
est ejus apertura, & uberiorem lucem in objecta regerit. Quid ergo, inquies, an aurum, arsentum , & mineralia quaeque perspicuitatem habent quamdam, an potius omni ex parte opaca sunt, & lumini invia 3 vix
sane crediderim ita opaca esse haec corpora ut lucem nullo modo refringant ; nccassequi possim lucem sola reflexione iii
caeruleum , flavum , aut alios colores commeare. Radii nonnihil penetrent cor pus necesse est, quo motus eorum, Vel
impulsiis celerior in ipso transitu fiat aut tardior; quo etiam partes radii Varie per turbentur, & sic confusi ad oculum resiliant. Nam quamdiu radii irrefracti,& in
confusi vitrum pertranseunt, aut a corpo re resiliunt, numquam hos colores in duunt. Scio quidem ex varia corporis textura incidentes luminis radios ita rito
dificari, & determinari posse, ut Varios colores exhibeant. Nec ignoro quam numerosi in parte corporis , quae visus acicin fugit, per microscopium aut pori,
292쪽
aut partes solidae occurrant quod cavltates illae ut dispositae fuerint, & ordina tae , aut profundae , aut multiplices, sic variis umbellas praebeant. ; quod partes
vel in terso corpore extare videantur, quae ut magis aut minus prominent, ut magnitudine sunt aut majores , aut minores
ut figura, vel sphaerica , vel conica, vel
aliqua alia donantur ; ut varie luci opponuntur , sic eam varie reflectunt, & mo dificant, Multum quoque in id situs partium , ordo, compositio valent. Nam si quae partes flavae cum aliis quae caeruleum praebent colorem, misceantur, simul uni-rae viridem efficient. Ac plerumque in vi ridi corpore , ut in panno serico, partes flavae, &caeruleae per microscopium distatinguuntur. Quantum asperitas partium
ad gignendos colores momentum asserat, cum ex multis, tum ex rubro marmore,
cujus pars polita plurimum in colore dita fert a rudi, conjicere possumus. Nec ignoro quae viri fide dignissimi reserant de casco illo organista qui prope Ultrajectum ad Mosam degit, quique solo tactu varios corporum colores dijudicat. Nam albi, nigri partes instar cuspidum duras, &a peras, rubri vero & eaerulei maxime ke-
293쪽
ves este testatur. Vertim ut ista essent ex omni parte vera, tamen nihil aliud effice rent , quam id quod ultro concedimus, ex corporis asperitate, & partium figura, situ, ordine, motu plerosque oriri colores, non sola reflexione luminis, sed & refractione ipsa, & velut radiorum confusione
At enim nec metalla, nec pleraque cor- pora altis tincta coloribus, ustio modo tra- soli ci lucent. Non pellucent, inquam , si cum vitro , & aliis corporibus perspicuis con ferantur : sed non idcirco omni perspicuitate carent. Tenuissimum auri folium ex
trema cultri acie suspensum luci exposuit vir nobilis , id instar cribri pertusum, de nonnihil pellucens apparebat: sic tamen ut lux solis, aut accensae candeta in ipso
transitu colore ex viridi caeruleo tincta videretur. Cinnabaris, auripigmentum, &alia id genus dum integra sunt, variis ea coloribus radiant , dc nonnihil pellucent, comminuta instar crystalli contusae fiunt opaciora. Docet idem, idque uberrime quod metalla cum vitro veneto fusa :: colores diaphanos praebent. Magno argu mento , non ea omni esse perspicuitate destituta. Norunt artifices vitrum c α
294쪽
foliis argenti puri diu multumque in fur-nulo fulum, interdum colorem aureum interdum caeruleum dare ; cupri quoquQcalcem ignis vi, non aqua forti essectam, vitro viridem colorem, aut caeruleum im-. pertiri: sic calcinatum plumbum cum alba arenula, vel crystallo crebra extimitione comminuta fusum, amethystum mentitur. Interim alios colores praebet, ut Variae sunt misturae , aut fusionis gradus
Mitto dicere de stanni, & plumia calce alba cum puriore vitro permista, ex qua
fiunt encausta, quae aliorum etiam mineralium colores excipiunt. Nam in hac arte licet intueri pleraque corpora suos coloreS, servare incorruptos, adeo ut saepe ex fa-Vo, & caeruleo viridis emergat color. Sunt & mineralia quaedam, quae gratum colorem vitro conciliant. Sic quam Za-pheram dicunt, sive ea sit terra, sive lapis , obscuro licet colore donetur, Vitrum tamen caeruleo, & grato colore tingit.
Nigro lapide uti vitrarios quem magne sam vocant, jam alio loco diximus. Hic Vitrum adeo suo colore non inficit, ut apta proportione adhibitus hoc magis perspiacuum, & a nativo colore subviridi expurgatum praebeat: tametsi cum in majori
295쪽
18Iquantitate miscetur , vitrum aut rubrurr aut etiam subnigrum exhibet. Ex quibus sane efficitur nec metalla, nec lapides, aut alia quaeque mineralia adeo este opaca , ut non aliqua ex parte traluceant. Et quidem ex metallis fiunt crγstalli, aut vutriola, quae omni perspicuitate non carent. Ac metalla in menstruis idoneis soluta colores suos non opacos, sed pellucentes manifestant. Aurum aquam regalem si Vocolore tingit, uti & ferrum; hoc ta men in oleo vitrioli exsolutum, & communi aqua dilutum , in vitriolum viride exst. Argentum purgatissimum vix ullo lore aquas D fortem tingit: sed plerumque tamen argentum eam caeruleo colore
inficit, quod vix ab omni cupri contagio
liberum occurrat. Nec ullum est metallum cujus color facilius se prodat, aut citius ab omni pene menst uo exsolvatur, quam cuprum, quod aliquando in viri dem , interdum in caeruleum, saepius in
colorem ex utroque compositum exit
Quid enim cuprum non solvit 3 aqua for-xis , regia, spiritus urinae qui & caeruleam tincturam extrahit, spiritus fuliginis , ut& spiritus terebinthinae viridem solutio nem , nec inutile medicamentum largitur.
296쪽
1gi Vix stannum aqua forti dissolvitur, instat lactis coaguli, albedinis suae, ut reliqua
sere mineralia , tenax videtur. Mercurius aquae fortis per picuitatem vix interpellat, nisi forte cum solutio incipit, tum enim aqua Viridem, aut caeruleum colorem in duit. Sed color ille fugacior : aqua forti distillata calx mercurii alba remanet, qua ignis vi in varios colores exit. Sed in quot formas se mutet mercurius, longum est: dicere, & minime necessarium ..Solutus in aqua forti aqua salsa praecipitatus in album pulverem, si sale tartari, aut alio alcati praecipitetur, colorem subflavum dabit , si oleo vitritoli fuerit exsolutus, echalato menstruo , calx alba remanebit, quae assissione aquae limpidae colorem flai. Vum, aut citrinum induit. Sed de mutati ne colorum postea.. Nunc id unum contendimus metalla, & opaca quaeque cor- ora sic in aquis stygiis exsolvi, & calcianari, ut aquis perspicuitatem non adiamant.Cdm itaque ignis vi comminuuntur,& in calcem rediguntur, non omni perspicuitate exuuitur. Tametsi minutius ab igne concisa coloribus opacioribus donentur. Sic vitriolum commune colorem plenio- cum ut ita dicam , ω magis saturum ab
297쪽
igne mutuatur; & quam minium, vel po tilis sandycem vocant plumbi calcem, haec ita minutim ab igne conciditur, ut ejus granula microscopio visa , ceu l terum fragmenta , atque omni ex parte opaca videantur .Et tamen ex Calce plumbi cum vitro susa gemmae factitiae , detralucentes fiunt, ut ex calce ferri croceae conficiuntur ; & ex antimonio vi
trum pellucidum, ut ex metallis pendomnibus paratur, magno quidem indicio suam habere mineralia quaeque perspicuitateIm Neque in hoc oculorum tantum testimonio fidendum ; non enim satis acuti sunt, ut de perspicuitate possint, vel opocietate corporum decernere. Cum lux solis per obscuri cubiculi foramen subit, pulveris atomi lucis solaris radiantem conum subeuntes vivis coloribus micare ,& eboris, ligni potissimum abietini , imo politi marmoris & silicum frusta nonnihilpellucere cernuntur V minus ipsa tam Vegetae luci opposita , tralucet: adeo ut lux uberior multorum corporum opacitatem deprimat.
Sequitur ut de colorum origine , &compositione majori brevitate dicamus,
298쪽
quod hic locus jam satis copiosc a nobis in dialogis quos abhinc decennio in lu
cem emisimus, fuerit pertractatus. Quae tamen sunt recens inventa, aut diligentius observata, minimc praetermittenda arbitror. Ac primum id non abnuerim,
quod a viro cui istuno uberius fuit dinputatum , colores de quibus hoc loco agimus, flavo , & carrusseo contineri uterque ex lumine altius subeunte , &reflexo, & refracto dimanat. Sed favust lucis candori vicinior , caeruleus nigro propior, in utroque celeritas radii lumitano si perturbatur, seu plus aequo acceleretur , quod in flavo ; seu nonnihil re tardetur , quod in caeruleo confingit. Vas oblongum, & vitreum instar cucurbitae qua Chymici utuntur, aqua plenum sic radiis solaribus expone , ut ex obliquo per angustum in parte vasis superiori aptatum foramen subeant , charta eXcepti sic iridis colores reddent , ut supremuS color ruber , infimus caeruleus videatur; qui in medio sunt radii magis ad cando xem lucis accedent , extremi enim circumfusa obscuritate diluuntur. Utrum colores illi ex varia rotatione globulorum coelestium. ut videtur Cartesio , an ici de
299쪽
ex impulsu luminis undulante & confuso oriantur, hic non disputo. Res enim tota est in coniecturis posita. Et quidem intellectu arduum est , qui possint guttae roridae in iride ex tanto intervallo sensum variis coloribus afficere, si globulorum rotatio hos procreat. Praelertim si lumen nihil sit quam quaedam in motum propenso , non motus , vix assequor qui
posunt globuli hanc propensionem in aerjectis partibus impertire ; & si globuli
priorem rotationem mutent , quomodo oculus eam mutationem animadvertit
An potius dicendum quod cum radius luminis sic progreditur, ut quae praecurrit pars ob quietem, & resistentiam interjecti medii magis obtundatur, quam quae
sequitur, tum obscuritate vicina infectus radius caeruleum colorem exhibeat λContra in rubro , aut flavo contingat,
quod pars radii vel undulantis,& refracti
luminis vegetior praecurrat , id non audeo assirmare; quod tamen magna subtilitate vir doctissimus demonstrare nititur. Itaque corpus coloratum , quale
est vinum , duplici partium genere constare putat. Aliae sunt tingentes , per corpus fusae, aliae in quibus natant haec
300쪽
velut pigmenta. Utrumque genus suas Iaabet refractiones. Cum partes quae tingunt, magis obstant lumini, quam fluidum in quo natare supponuntur , tum vegetior luminis pulsus praeit. Lumen quippe recto itinere progreditur, dum
partium tingentium occursu quidam radii retardantur , ac distrahuntur: hinc color ruber. Contra evenit si lumen fluidi corporis partes aegrius pervadat. Verum istud, ut dixi, non pertinaciter defenderim. Id in universum observalle satis fuerit , rubrum aut favum a refracto.
quidem, sed vegetiori lumine procreari ;ex flavo , & caeruleo reliquos nasci co
Prisma vitreum fere cunei instar, con sectum curavit vir doctiis duo sunt hujus prismatis parallelogrammata ex Vitro purissimo, quae cum basi lignea caemento nectuntur , relictum est in basi foramen, per quod tinctura aloes infusa fuit Haec quidem luci opposita varios rubri &favi gradus exhibuit: prope extremoS margines color erat dilutior, & flavus subi major hujus cunei erat crassities, pleniori rubro tinctura insecta videbatur.
