De corporum affectionibus cum manifestis, tum occultis, libri duo seu promotae per experimenta philosophiae specimen, ... autore J. B. Du Hamel ..

발행: 1670년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

t tinctura cupri per spiritum urinae sor

tiorem extracta infula est , quae simili planc modo per omnes caerulei gradus ibat; simul juncta haec prismata cum cssent diversis tincta coloribus , per utrumque intueri non liccbat ; licuisset vero si eodem colore fuissent imbuta.

Et tamen circa extremos margineS ex caeruleo , & flavo viridis color visus est emergere t in obscuro loco radii solares per utrumque prisma trajecti genus penς

omi e colorum dabant. Adeo ut duo potissimum colores flavus & caeruleus cum lumine & umbra omnes fere colores procreent. Atque ii potissimum teruntur in conch a pictorious colores. Tametsi edhuc dubito an ruber non sit inter primitivos colores numerandus. Numquam enim ex flavo quantumvis diluto ruber prodit. Cinnabaris quae ex mercurio , &i ulphure sublimatis conficitur, cum cerussa permista in flavum non abit ; nec ex caeruleo , & cinnabari viridis color efficitur ; nec ochra nigro temperata minii .colorem assequitur. Quie ut vera sint,

adhuc in dubio est an pigmenta quibus uti solent, dilui possint & ex rubris flavaisirit: cum ita minutis constent particulis, π

302쪽

iit concidi amplius non queant. Et forte quaedam sunt quae dilui pollunt, ut cinnabaris contusa aurantii colorem flavo vi- i. ciniorem consequitur. Versim ut ista' omittam; notum est ut ligni brasiliensis infusio aquam tubo vitreo , in conum desinente conclusam primum colore subflavo, tum rubro dilutiore, post coccineo, tandem sanguineo inficiat : quin ubi vitrum est tenuius , color est multo dilutior. Sic aerugo spiritu urinae soluta, & caeruleo colore tincta circa collum phialae viridis interdum apparuit, qucduberiore luce perfusa in dilutiorem colorem commearet. Id quoque notatu

non indignum est , tincturam illius pigmenti quod cochenelium vocant, sic

rubram esse ut in flavum colorem nul

quam abeat et tametsi illius guttula spiri tu urinae soluta , unciam aquae possit ii sicere. At balsamum sulphuris, leu flores fulphuris spiritu terebynthinae exsoluti vehementer rubri in vitro apparent. Siquid ejus balsami chartam infecerit , id subflavum erit, non rubrum. Sic tinctura succini per spiritum vini elicita ut flava, aut rubra apparebit, ut magno Vel exili vitro concluditur: adeo ut forte dinosint

303쪽

snt rubri genera,unum eorum quae in Lacuum non degenerant, cujusmodi est co cineus color, qui forsan est caeruleo temperatus ; aliud vero nihil est quam flavum intensius. Utcumque ea res se habeat , seu color ruber nihil sit quam flatavus, qui ad caeruleum magis deflectit ; seu is primarius sit & simplex: id unum constat, ex his tribus , flavo, rubro, & ca ruleo infinitos pene nasci colores. Sic ex bro , & flavo color aurantio malo similis ; ex flavo & caeruleo viridis ; ex rubro & caeruleo purpureus efficitur. Idque luculenter cernitur in vitris coloratis. Nam si flavum cum caeruleo conjungas , lux per utrumque transinissa viridem colorem in charta opposita depinget. Quod si lux solis duo vitra subiare non possit, haec beneficio speculi ust

rii est colligenda. Itaque vitrum rubrum cum flavo , croceum vel aurantium colorem dabit; viride cum caeruleo pavo-iiaceum ; rubrum cum caeruleo purpuream lucem traiiciet. Sed illud observatione dignum , quod eadem vitra quam rcflectunt lucem vix suis coloribus inficiant, flava quidem altans tincta praeter caetera videntur ; hinc lumen eodem in-

304쪽

29 O

set tam colore regerunt: non item rubra; quasi hujus generis pigmenta non tam alte vitris . insideant. Eadem colorum compositio in prismate , seu trigono Aitreo omnibus notissimo, quem stulto-arum paradisum Vocant, manifeste cernitur. Cum enim prisma radios luminis sic infringit, ut in oppositum parietem , Nel pavimentum iridem proiiciat, si panno rubro eam partem iridis quae est caerulea excipias , ex utroque colore dc palari, & iridis, quorum ille realis, hic apparens in scholissVocitatur , purpureus cmerget. Si pannus caeruleus fuerit, cir-xulum iridis flavum in viridem convertet. Sed duo prismata duas irides possunt cfficere , quorum colores permisti, ut

flavus unius cum caeruleo alterius , in Lompositos colores commeabunt. Et

isorte in iride circulus viridis ex favi, Sc

caerulei vicinia nascitur.

Idem fere in pigmentorum mistura a cidit, quod in fidibus instrumenti musici, quae seorsum pulsatae distinctos edunt so- nos, simul percussae unum ex iis compo situm , & Uepe dissonum prccreant. Sic duo granula pulveris ex pigmento caeruleo & flavo compositi ita lucem regerunt, et

305쪽

193 ; ut retitiam oculi in puncto rere perceli lant, & unius duntaxat coloris ex duo-i bus distinctis coloribus conflati essiciant 1 sensum. Infectores solent pannoS colore primum caeruleo glasti ope, tum viridi,. luteolae flava decoctione inficere. Sic so auri solutio in aqua regali, cum caerulea, cupri solutione per spiritum urinae parata. in viridem colorem abit. Interim duo encausta, quorum unum est flavum, al- aerum caeruleum , ad lampadis flammam

simul fusa, &subacta, viride encaustum

ex utriusque coloris consortio praebent.

Adeo ut dubitari non possit quin colores. alii sint velut primigenii , & simplices ,: alii ex iis compositi. Nec tamen viridis: color ex flavi,& caerulei mixtione prodit,

i cum textura corporum ex utriusque tem

tra peratione destruitur. Auri solutionem cum 'rupo violarum misce, non viridem sed rubrum colorem obtinebis. Contra. caerulea cupri per spilitum urinae solutio, eidem syrupo assiusa viridem ei colorem conciliat. Atque hic locus nos admonet ut de Io.: mutatione colorum nonnuulla dicamus, - & quae causa tam subitam mutationcm, afferat . inquiramus. Non 'ruptis tantum

306쪽

292 violarum, sed succi etiam e floribus caeruleis expressis , qualis est cyanus minor; quin & baccae plurimae, ut ligustri,&mori, quae expressae cartam purpureo colore tingunt , si aliquot guttas spiritus salis adieceris,purpureum colorem in elegantem rubrum mutant. Viridem obtinebis si solutionem clavellatorum cinerum aut oleum tartari addideris, idem inplerisque floribus caeruleis, ut pisorum, licet experiri: contra aeris viridis solutio assusione olei tartari, aut lixivii clavel- datorum cinerum in caeruleum colorem commeat.Sic rosae rubrae & siccatae acido liquori infusae intensius rubent, spiritus urinae a Fufione in caeruleum colorem, migrant. Succum ex albis, aut flavis floribus expressiim acidi liquores in rubrum Colorem non mutant : at sales fixi, auti volatiles nonnihil solent eorum texturam immutare & obscuriorem effi

cere

Illud mirabilius gratiusque spectaculum, quod fit ligni nephritici ope, quod-si. que fuse describit D. Boyle , meque

P in coram saepius exhibuit. Lignum est . quod ex nova Hispania assertur, quod isque hinc nomen accepit 'uia optimum

307쪽

est arenulis deturbatidis remcilium , ha-jus inquam ligni concisae partes aquae limpidae per aliquot horas infusae , &phiala vitrea inclusae, aquam tingunt colore aureo, si phiala oculum inter & f nestram sit constituta ; at liquor caeruleus apparebit, si oculus inter fenestram,& phialam extiterit. Cum enim radii luminis liquorem subeunt, flavo colore tinguntur, caeruleum vero colorem induunt, cum rad i a phiala resiliunt. Quod si liquorem acidum infuderis, tum caeruleus color evanescet , & liquor aureus omni ex parte vid bitur. Jam si oleum tartari per deliquium soluti, aut volatilis salis solutionem affuderis, statim cologcaeruleus restituetur, aureo colore penitus extincto. Hujus phaenomeni eadem est forte quae aliorum ratio. Hoc lignum particulis tingentibus constat, quae facile in aqua exsolvuntur & salis, ut ita dicam essentialis naturam accepere ; hae quidem particulae sic radios subeuntes infringunt, ut colore aureo, & diluto tincti videantur. Et quidem si per obscuri cubiculi ramen lumen solis admittas , & phialam ligni nephritici infusione plenam partim intra conum luminosum, partim

308쪽

extis constituas; livido totam luci immersam, modo obscuriori loco repositam aspicias, magnam colorum VariCtatem penes varios refracti luminis gradus licebit intueri. Sed cur acidi sales caeruleum, cur sulphurei aureum colorem re stinguunt 3 Et quod omissum non oportuit , cur extincto per acidum liquorem, caeruleo, per affusionem olei tartari, aut

sulphurei salis , seu alcati, seu urinosi, &

volatilis solutionem restituitur Et vice VerSa cum aureus color evanuit, liquorivacidi additione revertiturὶ An quod sales acidi particulas tingentes minutiuS concidunt , aut sane eas disjiciunt ; hinc color dilutior apparet, quae ratio in syrupum violarum valet : nam purpureuS

color acidi liquoris affusione in rubrum convertitur. Contra sulphurei sales particulas tingentes in unum congregant , ac saepe praecipitant, colorem adeo pleniorem , & nigro viciniorem efficiunt. Hinc est cur sales acidi vim suam in succos ex albis aut flavis floribus elicitos non exerant. Quod si diluere hos colores

non possint , succum subrubrum in fi Vum convertunt , quod hic sit dilutior Sulphurei vero sales hos succos pleniores

309쪽

' - . . . m

efficiunt, iis virorem quemdam conciliant. Et cege sales in purpureum colorem 'vehementius agunt: hic enim ex rubro,&caeruleo componitur, & in medio fere loco constitutus facile de suo statu dimovetur, Acidi sales dum caeruleum diluunt, rubrum simul exaltant : contra sulphureidum rubrum destruunt, caeruleum uno gradu promovent. Et quidem spiritus salis ligni brassiliensis infusionem rubram fi Vo colore tingit; nam hoc genus rubri ni

hil est quam flavum intensius, quod spiria tu acido diluitur, & in flavum degenerat:

non item tinctura coccinea, quae numquam favescit, rubro enim pleniore noni une quadam caerulei admistione micat.Solutio alcati, aut salis sulphurei brasiliensem infusionem non viridi colore , sed rubro intensiori tingit , nam ad colorem coccineum hanc promovet, dum illius

rubrum colorem intendit.. Id vero permagni usus esse potest diagnoscendis salium generibus, eX. gr. cum calcis solutio nephritici ligni solutionem aureo colore privet, optime judicamus in calce salem sulphureum abundare. Neque necesse est hic admonere, quam facile sit aquas minerales hinc dignoscere, & quo

310쪽

salis genere impraegnentur judicare. Cuiuenim serupum violarum colo rubro tingunt , indicio est eas acido sale esse praeditas , sulphureo si viridem colorem inda-

xerint.

13. Sed qua tandem ratione sulphurei sales 2,. J' inter distinguuntur, & fixus a volatilio'- secernitur, id vero aliud nos experimentum docet. Sublimatum commune aqua limpida solutum, &per cartam filiratum vase vitreo.& puro infunde, tum aliquot guttas olei tartari instilla quae subflavo, deauraniij colore liquorem tingunt ; agita to Vitro ne . praecipitatio additione salis tartari citius perficiatur olei vitrioli perpaucae guttae infundantur, quar salium, quibus sublimatum abundat, & olei tartari particulas ita minutim concidunt, ut liberum luminis transitum non prohibeant disicque liquor, ut ante, perspicuus apparet. Quod si iterum salem tartari per deliquium solutum adjicias, color flavus redibit , qui acidi salis additione evanescito At si urinae, vel salis ammoniaci spiritum loco salis tartari affuderis, color albus,& lacteus prodibit; adeo ut hac ratione facile sit conjicere quod genus salis in liquore dominetur. Sal ex. gr. ammoniacus

SEARCH

MENU NAVIGATION