De corporum affectionibus cum manifestis, tum occultis, libri duo seu promotae per experimenta philosophiae specimen, ... autore J. B. Du Hamel ..

발행: 1670년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

. cum sale tartari longa digestione pinnicsa, lento igne distillari solet, quem pro sale tartari volatili praedicant, hunc nihil esse quam salem urinosum communi sale eXutum, hinc licet colligere, quod sublimatum colore lacteo praecipitet. Oleachymica, aut spiritus vini sublimatum non immutant, adeo ut vel sale careant, vel si quem habent, is ex eorum genere quos descripsimus, non censetur : ac spiritus salisammoniaci 'rupo violarum Viridem, aeruginis solutioni caeruleum, & sublimati solutioni album colorem conciliat, magno argumento hunc spiritum sale volatili praeditum esse.

Ex iis quidem ossicitur salinis liquoribus icolorum mutationes magna ex parte bine referendos. Nam sales in se invicem , &in alia corpora vehementiuS agunt, adeo ut partium texturam, & ordinem perturbent : atque hinc coloris mutatio saepe oritur. Quδntum enim partium contextus, δίfigura ad certos colores procreandoS conferant , ex dictis liquet. Quod si mercurius vale conclusus longa digestione in rubrum abit pulverem, quid eam afferre potest coloris mutationem , nisi partium ordo , figura , magnitudo, quae ignis c NU

312쪽

lore commutantur 3 saepe Miam liquor a fusus, & salinis spiculis armatus corporis paries Velut caemento conglutinatas divellit , aut in minutiores particulas concidit, quod prae stant maxime acidi sales. Sic aes minutim sectum spiritu urinae solutum, &Caeruleo colore tinctum, olei vitrioli ass.-sione omnem omnino colorem exuit.

Quin & solutio aeruginis, aquae fortis, aut spiritus salis additione viridem colorem amittit, quem aliquot guttae olei tartari

restituunt. Contra spiritus salini potissimum sulphurei, dum partes dissipatas &ante disjectas in unum cogunt, nΟVOS c

lores praebent, ut praecipitationes, & pl raque ex iis quae ex D. Boyle attulimus CXperimenta nos docent. Sic aquae af sione delitescens color saepe se prodit,cam partes soluti corporis praecipites decidunt Butyrum antimonii clarum & limpidum, assusione aquae communis in lacteam substantiam praeceps decidit, quam mercu Iium vitae appellant Ubi sales rite abluti fuerunt, interdum, evenit ut aqua diluti sales in se se vires suas explicent, & novos subinde colores praebeant. Ut si mer- Curius triplo , aut quadruplo vitrioli, oleo solutus lit, retortae vitreae infusus. ω

313쪽

299Heum extillatum fuerit, calx alba in fundo remanebit, quae assiisione aquae in citrinum colorem elegantem, qui pictoribus usui esse potest, commigrabit: quod sales aqua soluti, & in libertatem alerii fortius in metallum agant, & novum partium ordinem, aut contextum essiciant.

Sic vitriolum caeruleum cultro ast ictum, eum colore rubro non inficit, donec saliva, aut aqua nonnihil dilutum fuerit: tum enim partes cupii in vitriolo delitescentes jam solutae caecos ferri meatus implent, idque suo colore imbuunt. Saepe etiam salis atomi cum corporis particulis uniuntur, quae colorem corporis mutant. Sic metallorum vitriola semper calcem metallicam vincunt pondere, quod menstrui s les cum partibus metalli consocientur; aut corpusculorum meatus implent, Adt novos inducunt. Sic minium plumbi spiritu aceti exsolutum limpidam & claram solutionem praebet. Et aquae fortis debilioris guttae aeris laminae amasae asperiorem superficiem essiciunt, eamque viridi colore inficiunt, ut spiritus urinae Caeruleum cu-pri colorem procreat. Infinita prope in hanc sententia' ccurrunt. quae praeter caeteros vir accuratissimus persequitur,. .

314쪽

3ooquarque brevitatis studio praetermitto. Id unum addam in aere ipso spiritus salinos

vigere,qui in colorum mutatione magnum habent momentum. Nam ut multa omittam , quae aeri exposita colorem mutant,

argentum aqua forti exsolutum, spiritas alis in albam calcem praeceps decidit,quae aeri exposita nigra superficie tingitur , δίatro colore inficit quidquid attigerit. Et fors est ut aer nonnihil ad fuliginis, carbonum , & omnium pene quae uruntur in aperto aere, atrum colorem conferat. Id mirum quod fuligo lacteis fumis vasa via trea compleat, dum ex ea spiritus extillatur. , Nec ferὸ ullum corpus tincturam suam in distillatione transmittit, sed eam post se relinquit. An quod tingentes particulae , aut salinae sunt, aut naturam ha

315쪽

LIBER SECUNDUS. DE OCCULTIS

CORPORUM

AFFECTIONIBUS.

EMITu R alterum illud qualitatum genus, quod omnino reconditum & abstrusum vel res Philosophi judicarunt, & velut pondus rei perhorrescentes fere intactiuo omisere: nostra Vero aetate , qua nulla videtur nascendi sorte Relicior, nequo enim umquam uberior Philosophorum foetus fuit) nihil penitus occul tum , nihil impervium relictum est: adeo ut jam turpe sit aliquid nescire. Ego sane, ut id quod sentio libere dicam, paratissimum illud occultarum qualitatum, Velhmpathiae & antipathiae perfugium Philosophos minus decere arbitror ; ac satius

esse puto aliquid vel probabile, de rebus

316쪽

ipsis consentaneum suspicari, quam omnino desperare , aut passim ad illud igno- ..rantiae asylum confugere. Sed in diver-- sum peccare ii mihi videntur , qui quod conjecturis suis sunt assecuti, ita perspicuum putant, ut id o lis judicari quodammodo possit: nec fas esse volunt his quae magno fortassis ingenio & majori industria excogitarunt , non acquiescere Laude quidem sua non carent, quod res maxime involutas aperire, & intimas rerum causas persequi conati sint: in hoc Vςro culpandi, quod se animo cernere, M

complecti existiment, id quod nulla eae

demonstratione firmatum. Nihil simul inventum & perfectum est ε, ac bene a tum nobiscum fuerit, si de rebus maxime obscuris non absurda , non inepta , sessiverisimilia quaedam & constitutis principiis apta dixerimus : cum ne illae quidem, qualitates, quae sensus maxime serjunis satis sint exploratae. Quo minus mirum est si vires magneticae, & ejus generis plurimae, quae nullo sensu percipiuntur, in

occulto lateant.

Quare in medio ponam sententias Philosophorum de abditarum qualitatum Cauus ut quae earum sint verae, aux Veri

317쪽

proximae quisque judicet. Quid etiam

bis videatur, libere , & aperte dicemus Ac primum de vi medicaminum cum uni verum , tum sigillatim agendum. Id enim, praecipue ad institutum nostrum pertinet, quod ex usu vitae nostrae est maxime. Deinde quae in venenis, & alexiteriis occultae insunt vires , tum magneticas & electricas qualitates exponemus; postremo de gravitate corporum sic disseremus, ut Quae de accelerato gravium motu, de pondere aeris & libratis liquoribus ante aliquot annos variis in locis observata sunt

diligentius, exequamur. Eam quippe phi

losophiam polimmum colimus, quae eX-

perimentis nititur , non otiosiS concertationibus illigata disputationes alit, errores non tollit, quaeque ad vitae civilis compendia fortassis utilitate sua non caret, ad luceni bus inferendam aut nihil, aut pa-xum confert..Habet enim, ut videtur V rulamio, quod propria est puerorum,ut ad garriendum prompta, ad generandum invalida sit 3c immatura; controversiarum ferax, operum est esFoeta. Nihil adeo mi

rum , si quaestio semper maneat quaestio, α per disputationes non solvatur, sed figatur. Nam ut ab eodem Autore, qui Pria

318쪽

nius nostro hoc saeculo instaurandae phil sophiae animo concepit imaginem , hoc loco non recedam ; haec in causa fuere cur scientiae incrementa genere humano digna non habuerint. Primum id ex paucorum confidentia natum, qui velut dictatura in scientiis invaserunt, & aliorum inertia, qui velut dedititii facti in unius sententiam tanquam pedarii senatores coierunt. Accessit populi consensus temporis diuturnitate firmatus. Nam scientiarum regimen democratio proximum est. Apud populum, ait Baco, plurimum Vita gent doctrinae, aut contentiosae & pugna-υ ces, aut speciosae & inanes, quales Vii, delicet assensum aut illaqueant, aut de- mulcent. Atque acriores u forte colitem a plationes usquam emicuerint, opinionum a Vulgarium ventis subinde agitatae sunt &υ extinctae: Adeo ut tempus, tanq in flu- M vius levia & inflata ad nos divexerit, grais via dc solida demerserit.

horri

319쪽

ΡRr MuM itaque de vi medicaminum

sic agamus ut meminerimus noS non

medendi artem, sed partem philosophiae

longe utilissimam ea ratione tractandam suscepisse, ut experimentis magis, quam conjecturis, aut anticipatae opinioni tribuamus. In exscribendis formulis operam& studium nostrum ponere nolumus, sed nihil noς ab instituto nostro, aut persona facturos arbitramur, si quaedam a nobis remedia quae aut sumus experti , vel 1 Me dignis hausimus, aut denique ex Auctoribus melioris notae accepimus, Velut in transitu proferantur: cum hoc philosophandi genus ad corporis sanitatem, qui fructus est philosophiae naturalis multo

uberrimus,omnino referatur. Quin etiam, rut pulcre Cornelius Celsus nos admonet, 'ς primo medendi scientia sapientiae pars ha- bebatur, ut & morborum curatio,& rerum naturae contemplatio sub iisdem autoribus nata sit. Quamobrem cum de vi medicaminum agimus, non aliena invadimus, sed nostra repetimus. Imo quod omnibu&

320쪽

3os commune est, & publicum ad nostros usus Q is adhibemus.Nam mededi ars,ut idem Cel sus loquitur, nusquam non est: si quidem

is etiam imperitissimae gentes herbas alia- ri que prompta in auxilium vulnerum, mor- α,, borumque noverunt. Hinc apud Indos i Etanta viget herbarum & stirpium scientia . iut praeter caeteros testatur Bontius & apud a aBrasilienses teste Pisone nobilissima vi gent & secreta remedia & antidota, quaei artipsi produnt posteris. Nec curiosius inqui- durunt in causas medicaminum, aut eXt -

poraneas formulas fundunt, sed longo usita probata adhibent remedia . Nam in omni- te bus fere quae in quaestionem veniunt, incutramque partem di sieri posse nemo dubiae irritaverit. Atque ut verba Celsi usurpem,in genium & facundiam vincere: i bos au- tem non eloquentia, sed remediis curari,

' quae si quis elinguis usu discreta bene no- i' rit, hunc aliquanto majorem medicunx ia' futurum, quam si sine ulu linguam suanai' excoluerit. Nec fortassis id adeo est ex re

'' comuni in medicaminum causas, quae magna ex parte nos latent,inquirere,quam exi infinitis prope nam & remediorum copia laboramus optima quaeque seligere; quae - videlicet sunt magis obvia, dc paratu fori E

SEARCH

MENU NAVIGATION