De corporum affectionibus cum manifestis, tum occultis, libri duo seu promotae per experimenta philosophiae specimen, ... autore J. B. Du Hamel ..

발행: 1670년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

menti habeant ; saliva quoque quam glandulae maxillares subministrant, quaeque in stomachum sensim distillat , eam ferme tationem plurimum adjuvat : ut nihil de calore ventriculi, nihil de spiritibus quos animales vocant, nihil de aliis dicam quae hanc fermentationem efficere possint, aut promovere. Id unum liquet, succum illatum in ventriculo elaboratum, per pylorum , seu inferius ventriculi orificium in tenue intestinum delabi. Cum autem bilisper ductum cholodochum, aut bilarium E vesica fellea intra tunicas intestini duo

deni effundatur; & eo quoque loci se se exoneret ductus pancreatis, qui succum limpidum & subacidum secum vehit; cumque bilis sale volatili & oleose abundet : vix fieri potest ut ea cum succo pan-

creatis acidulo citra aliquam efffervescentiam , aut fermentationem misceatur.

Hic quoque saliva e ventriculo demissa Gccurrit: nam interior tunica intestini pituita semper obducitur. Ex eo trium liquoium confluxu, non effervescentiam modo, licet blandam, & naturae amicam fi ii, sed & chyli in crassiores & subtiliores partes secretionem perfici existimat clariss. Sylvius. Nam quae viscidiores

342쪽

sunt, aut nimis cratae chyli partes perintestinorum cava expelluntur, dum subtiliores & illa fermentatione non candidiores modo, sed puriores effectae per spongiosam intestini crustam in venas lacteas, hinc incommune receptaculum a claris LPecqueto feliciter detectum, post in ductum thoracicum, qui undique ramulos e glandulis lympha, seu aquoso latice refertos excipit: tandem in axillarem sinistram evectus una cum sanguine confunditur ; atque ibi velut prima sanguinis rudimenta adeptus , in dextro cordis ventriculo cum sanguine ex cava ascendente &bilioso fermentescit. Cum enim δc chyli& limphae partes acidulae cum oleosis &amaris particulis quae in bile insunt, conjunguntur, statim effervescentia quaedam subsequitur ; atque ex ea velut fermentatione ignis vitalis procreatur. Nam fel ipsum quo sanguis ascendens turget, quod que sale volatili & oleoso abundat, cum

dulci & subacido limphae spiritu levem illam efficit pugnam, in qua potissimum

vita consistit. Dum videlicet ignitae atomi solutiores factae in pingues & oleo astum sanguinis, tum chyli partes impingunt, easque dilatant. Ultimam chylus

343쪽

in sinistro cordis ventriculo & arteriis ipsis perfectionem consequitur: & forte quimventriculis cordis post ejus contractionem sanguis remanet, instar fermenti, nori sanguinis rarefactionem non mediocriter adjuvat. Quandiu hic chyli & sanguinis commeatus placido & leni motu sine offensione perseverat, ac fermentationes blandae quidem & naturae convenientes in entriculo, intestinis , utroque cordis sinurite perficiuntur, tum vitae functiones integrae sunt, & sanitate perfruimur. At

si quid offenditur, vel in prima digestioneyentriculi, vel in expulsione chyli, vel in

illius secretione, vel in sanguiniS consectione, aut ejus circuitu, tum functiones laeduntur, & morbi sobolescunt. Neque mihi animus est in morborum causas 4 ligentius inquirere, summa tantum genera decurram, & fontes ex quibus praecipua ducuntur medicamina , ostendam. Ac prima quidem digestio, ex qua ca terae pendent, saepe aut citius quam parsi, aut tardius perficitur: ut fermentum ventriculi aut copiosius est , aut parcius; idque maxime ex usu alimentorum profi-

ςiscitur. Ea quippe cum spiritu acido δί

344쪽

volatili abundant, cito sermentescunt MVentriculi fermentationem celeriorem efλciunt. Contra pingue &viscosum alimo tum, aut potus nimius & aquosus, qui fermentum stomachi nimium diluit, primam coctionem inhibet. Huc quoque spe, stat saliva quae aut uberior , aut parcior, aut spiritu volatili& acidulo dives , aut eo penitus destituta : haec enim cibos cum

in ore, dum masticantur, tum in Ventriculo ipso diluit & fermentat, ac plurimum in promovenda , vel impedienda fermentatione potest. Nihil dico de bile, quae ex utenui intestino quandoque motu inverso in ventriculum exundat; nihil de aere, aut a

sereno & frigido qui famem acuit , aue pluvioso qui obtundit. Fieri etiam potest,

ut Ventriculus ex nimio aquae potu, vel ob spiritus animales interceptos ut flaccidior; aut uberior pituita in eum decidat, aut bi lioso humore ad vomitum irritetur, aut motus intestinorum peristallicus, seu Ver micularis invertatur & in eumdem con sensum trahat ventriculum, ut in chol α morbo ; aut viscidiores denique cibi flatus de ructus excitent; ista enim minuti

non persequimur. Jam quae & quanta se cretionem chyli a faecibus interpellant a

345쪽

eum enim haec leparatio in eo fiat loco ubi tres humores, qui ut loquitur Sγl vius) triumviratum pene in humano corpore obtinent, bilis videlicet, saliva, A pancreatis succus; quique viscidiores chyli partes diluunt, aut incidunt: bilis per alem suum lixiviosum, & spiritum vola-xilem ; succus pancreatis per acidulum spiritum ε, saliva per aquam & sale & spiritu volatili utcumque impraegnatam, & in sese mutuo & in chylum dum adest, vim suam exerunt. Sed plerumque accidit ut bilis ob meatus obstructionem desit; aut inertior fiat prae viscida & lenta pituita, quae illius vim obtundit aut sal ejus volatilis debilior factus eam secretionem moliri non possit. Hinc sepe icterus , cdm alvi

laces colore bilis non tinguntur, aut tabes sequitur, cum chylus viscidior instar pultis per intestina provolvitur. Alimenta quoque plus satis viscida, aut pinguia bilis siem volatilem nonnunquam intingunt- Sic ab alimentis viscidioribus & saliva &succus pancreaticus inertes fiunt. ContrΙ, eum bilis est acrior, aut alimenta avide expetita citius fermentescunt, chylus uberior & sirpe cum noxiis excrementis se mistus per lacteas venas percolatur. Hinc

346쪽

plerumque cachexia , seu pravus corporis habitus. Saliva quoque hanc secretionem , ut fermentationem quandoque CC-leriorem escit, cum sale volatili turget. Saepe ex alimentis partes aquosae& spiri- tuosae per lacteas quidem deferuntur venas, sed salinae, aut acidae tametsi ne- escessariae, a viscosis & austeris expediri non possunt, quod bilis sit inertior, aut sale volatili destituta. In hoc enim potissimum vis & utilitas bilis consistit. Hoc sale volatili instructa efficit eam fermentationCm de qua saepe diximus, quae non modo partem chrii utilem ab inutili, sed etiam partem salivae & succi pancreatici fluidiorema viscida & noxia separatMulla est in sanis hujus esservescentiae ex triplici humoris 'confluxu sensus, quod ea blanda sit, Mienis. Sed ubi in vitio est aut bilis, aut . ' saliva, aut succus pancreaticus, quot ea 'morbos pariunt , quot dira proferunt

. plerumque procreat; pinguiS ardores lum borum efficit. Acidus pancreatis succus 'frigus in lumbis i toto laepe corpore eXCi- tat. Humores ambo simul permisti & acriores facti aliquando choleram mor-

347쪽

333bum, dysenteriam, febres & alios ejus

generis procreant moibos. E succo pan- creatis acerbo & austero fiunt contorsiones intestinorum, hypocondriaci dolores; praesertim ubi viscidior pituita intervenerit. Acriorem bilem acres plerumque c bi,

ut aer aestivuS, ira, curae, motus corporis vehementiores efficiunt: ut aciditas nimia succi pancreatici, aut visciditas pituitae ex consimilibus alimentis, aut animi perturbationibus oriuntur. A sperior, aut gelidus aer, aut moeror, pancreatis acia diorem succum; fructus immaturi, omphacium, sollicitudo, austerum, alimenta viscidiora, ut pisces marini, aer humidior, somnus pituitam viscidiorem ingenerant. Hinc alvus quandoque adstrictior, cum aut viscidiora, aut indurata, aut exsiccata sunt quae intestinis continentur : seu alimenta consimilia, aut dura, aut viscida in causa sint ; seu chylus co .

piosior eliciatur ; seu potus sit parcior. Saepe alvus est solutior & varia utique excernuntur, ut hic, aut ille humor in vitio est. Cum bilis est acrior, saliva aquosior, tum diarrhaea biliosa oritur ; cum aut cibus , aut aer frigidior pituitam in sanguine, aut in glandulis cerebri coegerit, liric

348쪽

. , 33 catharri plerumque cum diarrhaea pituitosa oriuntur; serosa itidem a seroso humore qui e cerebro delabitur, vel a succo pancreatis nascitur; seu potus aquosior, 1eu aer humidior, vel impedita urina, aut sudorum excretio ei ortum dederit , & ii

crementum.

Sic dolores intestinorum ex iisdem ple rumque causis ducuntur. Nam bilis pinguis cum acidiore succo pancreatis dolo rem ardentem efficit, ut ii oleum terebit thinae spiritui vitrioli affuderis. Cum pulta sat dolor, ex effuso & stagnante sanguineis saepe oritur. Succus pancreatis acrior cum viscida pituita dolorem fixum; austerior, ut dictum est, contorsionis sensum, ut in colico dolore; viscidior pituita gra-Vem , qualem experimur in coryza , Cum pituita falsa per nares effluit ; flatus a piatuita viscidi plerumque oriuntur, hos acrior bilis excitat ex tenaci & viscosa

pituitii.

Sed cdm vehemens est illa humorum, bilis praesertim de succi pancreatici esse vescentia , interdum evenit vermicularis, seu peristestici intestinorum molsis inversio. Hanc plerumque augent fructus limrarii , mustum, acria medicamina. Hinc

349쪽

cholera morbus, vel humorum qua sum sum, qua deorsum expulsio. Interdum iliacum moibum eadem motus intestinorum inversio procreat: saepe etiam pars in seriorgenuis intestini partem crassioris supremam subit, aut vice Versatex gar graena interim id morbi nascitur, numquam fere ex convoluto intestino. Chyli percolationem jam variis laedi posse modis diximus. Nonnumquam evenit, ut pitviata viscida intestini crustae carneae, & spongiose poros occludat. Quandoque etiam viscidior cst chrius, sive is ex alimentis tenacibus sit elicitus, sive ex frigido aere qui calidiorem excipit, sive a potu frigidiore oriatur, qui & chylum & pituitam

coagulat. Sed cuin liquor continenter advelius viam cibi occlusam reperit : primum distendit vasa lactea, tum saepe ea disrumpit : hinc Hydrops. Ex iisdem omnino causis chylus in sanguinem non abit; aut in dextro cordis ventriculo non rite fit illa sermentatio, in qua vitae fiamma con

sistit. Sive id chyli vitio accidat, sive limpha sit uberior, aut parcior; seu qualitate peccet, Sc acidior sit, aut salsior, aut aquosior, aut viscidior ; seu bilis ipsa in culpa sit. Nec alimenta modo sed de

350쪽

aeris intemperies, aut vigiliae, aut animi perturbationes , aut externae saepe causae in partem erroriS veniunt. Cum enim ea de

qua saepe loquimur , fermentatio diversis potissimum partibus, qu bus bilis l pha & chylus constant, accepta re ratur: Si chylus ex vitiatis c bis, aut saava prodeat ; si bilis ex usu aromatum , aut CX alimentis sale volatili foetis , vel ab aeris aestu, aut ira , aut vigiliis sit acrior , aut fluidior , aut copiosior , aut summam VO-latilitatem adepta sit cum acrimonia conjunctam ; si pinguior , aut uberior quam par sit e vesicula in venas exundet, aut eius adintestina descensus impediatur, tum 1aepe non lenis fermentatio, sed effervescentia in corde & ebullitio quaedam exoritur, Unde & copiosi halitus qui cordis ventriculum es pulmonum vasa implent; hinc suffocatio, & ignis vitalis extinctio, dum pulmones distenti vix explicari comprimi possunt. Saepe etiam bilis par cior est & lympha copiosior, aut viscidior, quae vim bilis infringit; aut acidior, quae sanguinem figit, & coagulat, quod raro evenit. Sed laepius ea corrumpitur. Sic dum a calore frigus repente nos opprimit, lympha ante solutior coagulatur, nec en

ficit

SEARCH

MENU NAVIGATION