장음표시 사용
371쪽
in Jotio stranguria: hinc morbus articularis , & intestinorum tormina. Quin e dem teste sanguis dum acidus est, in ipso exitu statim cogitur. Nec forte alia est carcinomatis origo, quam sal acidus, & in fluorem evectus. Hinc oritur humor ille melancholicus, quem Galenus cum aceto comparat ; nec atra bilis aliud est forsitan, quam succus pancreatis cum bile nimium
effervescens nisi quis putet esse bilem ipsam cum extravasato sanguine permistam. In hydrope aquae in abdomine acescunt. Nec tamen negaverim praeter alias hydropis causas, saepe jecur in culpa esse, cum obstructum bile inutili sanguinem non expcirgat, adeo ut bilis serum cransius efficiat quam ut in renibus percolari possit. Id vero minime omittendum, quod tradit vir nobilissimus, aquam ex abdomine hydropici eductam, quae urinae, aut aquae non erat dissimilis , quaeque diu servata non putrescebat, ac lento igni admota instar albuminis ovi concrevit, sertiore calore & diutius cocta instaristiocollae, sed fragilior, & sublava visa Illud quoque dabo ingeniose quiudem febres intermittentes ex eodem pan-
creatis succo deduci: cum videlicet ductus
372쪽
pancreatici ramuli viscida pituita occii dantur, adeo ut succus pancreatis diutius arceatur, & ipsa mora acescat. Cumque aciditate sua hos ramulos permeavit & inductum pancreatis, hinc in intestinum penetravit, jam ferocior factus cum bile conjunctus insolitam fermentationem es.ficit. Hinc frigus primum in lumbis,tum in universo corpore, cum aciditas succi prae valet; ubi bilis acrior facta rerum tandem potitur, sanguinem in corde accendit Sccorpus aestitat. Sed ubi fervor ille se remisit, pacata sunt omnia, dum recenS accesserit, qui occlusos ramulos perforet,& novum paroxysmum inducat; idque aut saepius aut rarius, ut pituita occludens viscidior fuerit, aut tenuior. Ista quidem
fusius, & subtiliter admodum clarissi. Syla Vius persequitur, quae sane in alium locum sunt disserenda ; longius enim quam par
est excurrimus. Id unum nobis persuasum est febrium maxime intermittentium causas nondum satis esse exploratas. Quis enim scit, an quidam humores cum sanguine permisti peregrinum illum calorem inducant, aut illius texturam immutent , aut solitum motum partium insensibilium interpellant , aut debitam in corde rar
373쪽
sectionem prohibeant, aut obstruant denique capillares venulas, adeo ut circuitu sanguinis impedito, saepe inflammationes oriantur Θ An sanguis sua sponte excandeLcat haec utique in abdito naturae deliten cere fatendum est, & citius forte idonea febribus curandis remedia quis inVenerit, quam earum causas evolverit.Quid enim, si e nervis flaccus profluat,qui sit spirituum vehiculum, quique ad nutritionem maxime pertineat, ut Angli multis argumenti probare conantur, an forte is partem
culpae non sustinebit , cum febres, &plerique morbi nos invadunt 3 Quod si glandulae nihil sunt praeter contextum vasorum, quae liquorem, aut praeparant aut excernunt, ut viri docti oculis ipsis
palam se facere te stantur, nihilne ij liquo-xes ad morbos pertinebunt 3 Sed de iis jam
374쪽
CApuae III. De viribus ct usa medicamentorum, qua purgantia dicuntur. MEDic AMENTA quaedam esse dixia Vimus quae alterant duntaxat, aut humores noxios vel purgationi prςparant, Vel temperant ; alia vi quadam occultiore αexcrementitios, vel depravatos humores expellunt. Cumque e totocorpore ea quae in aut substantia , aut qualitate sunt molesta eliminant, tum purgantia dicuntur ; seu Vomitione, seu alvi dejectione , seu per stiurinaS, aut sudores supervacua quae sui, exterminent. Nam quae partem aliquam ii xitGaput, aut pectus vi quadam peculiari si noxiis expediunt humoribus, propriis ea rivocibus, vel errhina cum cerebrum per nareS exonerant; vel bechica, si pectus fi exscreatione juveni ; vel suo quaeque d nantur nomine, non purgantia proprio di- 'Cuntur. Est enim purgatio evacuatio e toto mcorpore, non iam eorum quae quantitaxe, quam quae qualitate peccant: estque ad- 4'Versus . cacochymiam , seu corruptos hu- hmores remedium ; cum plethorae, sea h
375쪽
plenitudini, aut venae sectio, aut inedia, aut alia destinentur praesidia: ut sola interdum intemperies,aut victu,aut alteratione emendari potest.Sic fervidiora fri-gjdis temperari debent, acriora leniri,dura emolliri, crassa attenuari, lentiora d tergi. Clim autem excrementitii hum res exuperant, aut succi ita sunt vitiati ut in integrum restitui nequeant, tum purgantibus sunt extirpandi .Querendum igitur nobis est, qua vi, quave ratione medicamenta noxios e corpore humores protrudant. Id sane non explicatu modo
est arduum , sed inventu disticillimum.
At cur deficiat animus Atque ut verum
ipsum in occulto lateat, id quod tamen veri est quam simillimum potest inveniri;
nec quicquam est in rerum contempla tione firmius quod tenere nos,aut quo j dicium nostrum dirigere oporteat, quam ut probabiliora quae sunt amplectamur. Communior quidem & apud mediis eos magis jactata sententia est , medicamenta naturae quadam similitudine sibi conjunctos humores prolicere: quemadmodum semina , ut HippocratiS exemplo utamur, & stirpes quod secundum naturam est, sibi attrahunt ; sive acidum,
376쪽
sive dulce , sive amarum, sive salsum, sive aliud quidpiam diversum. Tractio
nem vero illam non esse promiscuam, ut putat Averroes, adeo ut humores primum tenuiores, tum crassiores quaque magis sunt in recessu, aut tenacius adhae- rescunt postremo eliciantur : led elec IO-
ne quadam id fieri, & quaedam esse cnO- lagoga, quae bilem expurgant ;Rlia pheg-
magoga , aut melanagoga quae pituIta vel melancholiam attrahunt , ut quoddam inconcussae veritatis principium usu
& experientia firmatum ab iis supponi- ritur. Clim senna & rhabarbarum atqde alia ejusmodi praesidia crassos educant humores vel ex hydropico corpore ; Ialappa, ebuli grana vel e sano & bene constituto nihil praeter serosum humo-
rem trahant; nec ea sunt tamen infirmiora , quam senna , aut rhabarbarum. Quod si tenuiora prius Vacuantur quam crassiora, cur atra bilis prius quam san- .guis effluitὶ Sed ars tota medendi pericli- citatur, si unum & idem medicamentum omnibus humoribus expellendis sit sati , c ac mutanda solum erit dosis & quantix - Nec refert quae cui morbo adhibeantur. iremedia. Fatentur nihilominus medic i
377쪽
mentam non sibi proprium,sed diversum
quandoque humorem expurgare. Seu vis medicamenti nimis efferata non m do eum cui destinatur, sed reliquos etiam invadat humores , nec languidior natura etiam vehementisis lacessita medicamen
ti vim inhibere possit; sive quod saepe
accidit, humor exsuperans longias distet quam ut remedii vis integra valeat eo usque pervenire , aut viae sint occlusae, aut glutinosa & lenta materia non cedat.Tum enim obvios quosque humores in ventriculo, intestinis, aut primis regionibus restagnantes, quicumque sint illi, fundit, attenuat & expultrice naturae vi protrusa una secum abripit. Tumque purgatio est inutilis , cum diversi ab eo qui in vitio est , humores evacuantur; aut immodica, cum natura ipsa hostis intra maenia admissi impetum non sustinet, nec supervacui duritaxat, sed utiles quoque humores defluunt; vel languida, cum humor non est fluxilis, nec viae per quas dilabatur, patent, vel ubi crudus est& aliis permistus; nec saepe natura satis est valida quae lacessita noxium humorem
una Cum medicamento amoliatur. Non
enim medicamentum quodcumque sit
378쪽
illud . in sponte elabitur , sed unk E
Cum noxio humore conjunctum ut sibi infensum , & molestum natura eX- α trudit. Haec fere in utiiversum de medicamem titiorum viribus non Fernelius modo,
sed plerique etiam omnes medici decer- rd nunt, si paucos Arabes & nonnullos e et recentioribus exceperis, quae ut refellere Enon ausim, sic omnino rata, & certa ha- η tibere non possiim. Ac primum an sit ali- 41. qua in natura tractio valde ambigitur: ttit sed hoc ipsum suo loco erit discutiendum; de atque ut sit aliquis motus praeter impulsionem , quique attractio nominetur, ii, non facile id concedimus , eum mQ- 'tum . sola qualitate , non spirituum a xt emissione tamquam uncis, & chordulis et le perfici. Nondum enim satis liquet, quo modo qualitas corpus vehere, aut move-
quam occulta naturae similitudine noxios humores prolicere 3 Quae similitudo in- taliter agaricum, qui calidus est & siccus, M pituitam, quae frigida est & humida romnia pene messicamenta oculis de ani- ti
379쪽
mo lustra , nullam familiaritatem cum humoribus quos evacuant , offendes. Rhabarbarum crassim est, bilis tenuror; nec magis senna cum atra bili,quam colocyntis cum pituita consentit. At forte similitudo non in temperamento, Vel materiae consistentia, sed in formis inest .Priamum quidem hoc optare est, non probare : clim forma fortassis nihil sit praeter ipsam materiem certa quadam ratione affectam. Quae humores praeparant & alterant, non utique similitudine & fami liaritate substanti ,sed magis contrarietatequadam vim suam exerunt. Contraria enim contrariis curantur. Sic acida quaeque ut succi limonum, herbae ac rosae ; vel austera quae sunt, eadem bilem diluunt, framant, refrigerant , non
sulphure adusto, sed spiritu acido, & Diagido ; vel salis fusione quadam aestuantis bilis impetus domant ; ut absenti itura sulphureo spiritu detergit : alia multo
phlegmate refrigerant , alia bilem tenuiorem materiae consistentia incrassant; ut radices plantaginis, & bugiosis ; quaedam pituitam detergunt, attenuant, calefaciunt , ea videlicet in quibus sal est volatilis, aut quae spiritu abundant suu
380쪽
phureo ut aromata. Ista sane &alia prope infinita quae humores purgationi prae Parant , quaeque inter alterantia numerantur , quorum etiam nonnulla emolliendo ,& leniendo purgant , non utique similitudine substantiae & occulto qu dam consensu, sed manifestis , & contrariis agunt viribus. Non inficior tamen alterantia saepe humoribias materiae constitutione similia esse oportere , quo facilius permisceantur, licet qualitatum temperie sese oppugnent. Neque in eo pugnandum cum medicis, quod a medicamentis excrementitios, aut substantia corruptos humores trahi,& elici contendant; fieri enim potest ut aqua quae hydropici abdomine, aut tenuis pituita quae pectore asthmatici continetur , non alio modo quam tractione vacuetur: sed negari potest id fieri fami liaritate quadam substantiae ; cdm nulla plerumque sit inter medicamenta , &humores similitudo. Multo minus id probabile videtur tractionem illam fieri electione quadam, adeo ut nonnulla bilem, alia pituitam, alia denique melancholiam , aut occulta vi, aut natum tacuto consensu&ingenio mirabili proliciant.