De corporum affectionibus cum manifestis, tum occultis, libri duo seu promotae per experimenta philosophiae specimen, ... autore J. B. Du Hamel ..

발행: 1670년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

assumpto pharmaco assici, adeo ut ventri culi, &intestinorum fibrae spirituum ope

consimili modo contrahantur. Quin etiam sepe aut timore, aut terrore cystis fellea, ut reliquae partes , constricta bilem exprimit , quae sua acrimonia alvum exonerato

Idque forsitan fit per nervulos , qui ut

postea d cemus magnam partem Valorum involvunt, & cum opus est, aut bilem, aut sanguinem, aut urinam promOVent, dum vasa Constringunt- a. Humores crudi una cum sanguine confusi necdum Concocti ex praecepto Hippocratis moveri non debent non alia certe ratione, nisi quod nondum sint ad secretionem parati. Sizmedici in maligna febre, quod humorum&spirituum sit magna confusio, purgare non audentia Neque humoris pravi concoctio in eo posita est, quod calore incrassescat: nam tenuior & liquidior facilius cedit, crassus vero non nisi magna vi exturbatur ; isque antea detergentibus Mincidentibus praeparari & attenuari debet,& obstructiones expediri de corpus quantum fieri potest , fluxum, patens , liberum esse oportet. Illa igitur humorum coctio intelligi debet, vel cum minils sundesserati & misceri incipiunt i vel cum

392쪽

nostro calore resoluti jam ad secretionen sunt accincti. Quemadmodum ut Wallari exemplo utar, caro quae elixatur, tum spumam suam deponit, cum ignis caloris vi fuit attenuata ; atque ut Pisces inter co' quendum aceti additione 1 pumam citius ejiciunt, sic naturam noxiis humoribus extenuandis, & debellandis intentam idoneis medicamentis, quae calida sunt, Mplerumque altius penetrant, adjuvamuS. Hinc raro in augmento, saepius in principio declinationis humore jam edomito medicationes adhibentur. In principio vero cum crudi sunt & incocti humores, nihil movere oportet nisi, inquit Hippocrates , turgeant, hoc est cum oberrant, Mfluctuant, tum enim medicamento facilius cedunt. Quanquam Fernelius δc plerique recentiores sentiunt in ancipiti & gravi morbo statim per initia utendum esse medicamento , neque concoctionem , quae forte nulla erit,expectari oportere. Eamque esse Hippocratis sententiam ex Aphor. 29. l. 2. colligunt. Cum otiam Ventriculum & intestina noxii humores infe stant, adhibita praeparatione utiliter extirpantur. Sed illa ratio magiS me moVet,

quod saepe sub initium morbi materia in

393쪽

aliqua parte haereat, nec clam cum sanis

guine confusa, tum enim evacuandam esse existimant, ne circuitu & continenti sanguinis illapsu noxius humor venas & arte-uas pervadat, ac cruoris massam corrumpat. Cum etiam morbus nullam patitur moram, cur , inquiunt, expectanda erit concoctio, vel humorum mitigatio λ aut si non adeo sint efferati & acres, atque in publicis viis restagnent, cur eximi non

debeant 3 An forte in phlegmone perfectac0ncoctio expectatur , nec quotidie detergitur λ cur igitur obscure concocta parce manifeste moderatius, perfecte Validius medicari non liceat 3 verum ista viderint medici, neque enim meam interpono sententiam. Id unum volebam purgationem miniis esse utilem cum humores

confusi segregari a natura non possunt , nisi quid urgeat, eam que secretionem a medicamentis calidis tenui, & penetrabili substantia praeditis , vel resolutione, vel attenuatione, vel etiam praecipitatione quadam promoveri: idque ex aliis purgantium generibus liquere. Diaphoretica enim & sudorisera, non alia forsitan vi, quam fusoria & resolutiva & secretrice operantur. Non tenues,

394쪽

aut serosos humores expellunt sed eos calore, & acumine partium incidunt, δίresolvunt, & sanguinis sermentationea, in corde promovent, quod sale volatiliabundent, sicque partes tenuiores crassioribus secretae 1 ponte sua halituum specie in summa corporis evectae concrescunt in sudorem. Pituita crassa non facile abit in halitus , sed calore induratur. Attenuis, aut salsus, aut acris humor nitrosis medicamentis difflatur. Neque adeo in principio, & augmento morbi sudorifera adhiberi debent, cum humores fundi, Msecerni non possunt, neque ex prima, sed ex aliis regionibus sudores evocantur. Quae porro sulphureo aut Volatili, aut fixo sale abundant, ut cornu cervi, lapis beetoar, absynthii, cardui benedicti, se xini sales, buxus guajacum, aut Virtute fusoria, aut calore, & acumine partium sudores cient. In frigidis , & aquosis asΚ- et bus , non in calidis & biliosis aut multa cachochymia laborantibus, non item in tabidis , dc macie confectis sudorifera adhiberi decernunt medici. Calida enim sunt, atque ex vasis & habitu corporis serosos educunt humores, cum primae regiones sunt expurpatae, nec ventriculus

ta ter

395쪽

esicibo gravis, & in ipsa morborum d clinatione : ac vires saepe spirituum exhalatione non mediocriter infringi solent: hinc corpus tabescit, & exsolvitur nimia& vehementiori diaphoresi : haec etiam

in maligna & pestilenti febre utilissima

habentur,ut idoneo dicemus loco. Diuretica fusione, & sanguinis praecipitatione largam urinae profusionem inserunt ; nec tam forte natura quam gradibustum a purgantibus, tum a diaphoreticis dissident. Sudorifera enim humoreS ma- ime attenuant, minus catharctica, minime omnium diuretica, quae praecipitatione crassiores humores una cum sero permistos praecipitant. Unde vi purgantium intercepta , plerumque per urinas materia expurgatur, non Vice Versa ε, nec imPeditis diureticis , alvus movebitur, aut sudores erumpent. Minor quippe attenuatioisi diureticis sufficit. Neque abhorret a Vero purgantia, quae pituitam multam ex

trahere perhibentur , id praecipitatione

quadam efficere ; nam scammoneum cum

lacte coctum, illud coagulat & turbat. Sed omnia fere quae diuretica sunt, eadem lactis coagulationem promovent, magno sane argumento ut serum a lacte, sic lati-

396쪽

cem serosum a cruore separari diuretico prum vi, quae aut spiritu acido, aut sale nitroso & fuso, & detergente abundant. Id enim quod acidum est & penetrans ut sal prunellae, seu crystallus mineralis ; vel acumine partium & vi incidente donatur, Vcrassiores & velut caseosas aut lactis, aut pcruoris partes disjicit,quae se se mutuo im- iplicant, atque a tenuiori sero , quod ta- tmen salem, vel tartarum secum vehit, ultro secernuntur. Quae vero dulci, aut pingui sunt sapore, cum molles & obtu- in 1as & crassas habeant partes , adeo non sunt diuretica , ut seri praecipitationem et, potius inhibeant. Hinc saccharum laetis praecipitationem impedit , quod mol- rilitie partium crassiores lactis particulas ei isuis locis non expellat , nec meatus, sat

aut hospitia liquori magis penetrabili 'vacua relinquat. Jam ex diureticis quaedam sunt calida, quae crassos humo- . res incidunt, detergunt & fundunt; ea- d iique cum Vasa urinaria, aut renes , aut ii tvesica ulcere vel inflammatione aliqua in vitiantur, minime tuta sunt ἱ neque in stabidis corporibus, & affectibus calidis in adhiberi debent ; crassos & adustos humores diuretica, quae aciditate de aqua ε

397쪽

multa dispuunt commodius sanant, dum eos liquidiores reddunt. Jam nihil necesse est in aliis medicamentis quae partes aliquas corporis praeter caeteras expurgant diutius immorari; id enim vel acrimonia , vel calore & videtergente praestant: ta errhina quae pituitam circa menγnges cerebri, Vel nares haerentem per nareS eVacuant , ut

sternutatoria quorum vis est major; alia pituitam per ductus salivales nuper a

Uartono inventos evocant. Bechicalidinores pulmonibus contentoS, aut leniunt , aut incrassant, aut CXtenuant,

ista quippe manifestis qualitatibus, quae superius sunt explicatae praestant. Neque

latam medendi rationem , aut Omnes

purgantium vires persequi in animo est: rationes dumtaxat & causas intimas effectuum , qui occultis & innominatis tribuuntur qualitatibus, ut Philosophos decet inquirimus , & quantum fieri potest, ex his quae vel sensu, vel experientia , vel ratione cognoscimus , qua magis sunt recondita & abstrusa intella gere nitimur & explicare. Quamobrem multo id planius forte videbitur, &apertius,medicaminum vires

398쪽

Thes.

ad mechanicas assectiones intellectu non arduas , quam ad occultas qualitates re vocare. Illud enim facile quisque intelli get partes quibus constat medicamentum, acres, calidas, duras, agitatas , penetra tes & plerumque secantes existere,ut d cernunt recentiores quidam & doctissimi: adeo ut interdum venas subeant , ad cor deferantur sanguinis fermentationem augeant, arteriolas , aut alia vasa quae in ventriculum vel intestina desinunt, aut distendant , aut secent. Sic partes humorum sibi consimiles in eumdem motum abreptas per arteriolas,quorum oscula dilatant , in ventriculum, vel intestina protrudunt. Saepe etiam medicamina venas& arterias non subeunt : cumque ea vasa quaecumque sint illa , aut venulae, aut arteriolae, aut limphatici ductus tenuem humorem in ventriculum, intestina , Mos ipsi1m idem iidem exstillent, partes medicaminum concitatius motae, subtiles humorum partes a corde continenter emissas vehementius exagitant, vasorum oscula distendunt, secant plerumque, Mexedunt: hinc non tenues modo , sed etiam crassiores particulae e vasis apertioribus defluunt. Atque interdum evenit

399쪽

vit ut humorum motus ex medicami-

nis consortio ita augeatur, ut sanguis ipse extra vasa deiectus corrumpatur. Hinc quae acriora sinat medicamina in molli de, tenero corpore,in summo aestu, vel algore Ragnas plerumque edunt strages. , Non ii sumus qui cum Helmontio medicaminum usum omnino repudiemus quod non tam pravos humores eiiciant. quam corrumpant nondum depravatos; quod sanguinem & humores exasperent, sundant , putrefaciant , ut foetor dej .ctionum indicat. Nam ea quidem Hel- montii opinio omnium gentium & aet

tum judicio &usu refellitur. Illud tamen fateri cogimur, non modo congestas in ipsis intestinis sordes vi medicaminum excerni sed persaepe contingere, ut qui invasis placide fluunt humores medicami

num acrimonia excandescant, & resoluti putrescant. Haec enim sanguinem fluidiorem & tenuiorem essiciunt , vasorum oscula resemat, quod in hyperchartas, seu purgatione immodica cernimus. Cum homini sano de temperato scammoneum, aut colocyntidem pleniore dosi praebueris, an credibile est tantam in ventriculo,

aut intestinis esse humorum saburram.

400쪽

quantam vi medicaminis excernit 3 An non fatendum potius erit hic medicamina instar venenorum vasa penetrare, in sanguinem & alios humores grassari & forsitan instar calcis aqua dilutat excandescere Simili quidem ratione quae emetica dicuntur, si bras ventriculi licet firmiores& crassiores, quam quae intestina per te.

Nunt,primum commovent, tum partiunt duritie, figura, motu exagitant,intuS subeunt, vasa penetrant,& irritatione tandem ventriculum sebvertunt, ubi orificiuventriculi inserius,quod priorum Vocant, plus resistit, quam os stomachi superius: hinc vomitus : tametsi hic quoque ex nausea plerumque oritur. Sed ubi acriora illa medicamina in ipsa devolvuntur intestina, quae texturam habent subtiliorem , & innumeris vasis reserta sunt, tum magnam saepe edunt stragem, acres dolores excitant, vasa disrumpunt. Ne que necesse est ut quae vomitu egeruntur, in ventriculo ante essent congesta', sed 14 aliunde per vasa advehuntur. Drachma

vitrioli albi vino soluti, inquit Helmontius,vomitum ciet; at si aquam mox, aut cerevisiam haurias, per secessum purgabit: nec tamen excretiones erunt foetidae,

SEARCH

MENU NAVIGATION