De corporum affectionibus cum manifestis, tum occultis, libri duo seu promotae per experimenta philosophiae specimen, ... autore J. B. Du Hamel ..

발행: 1670년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

Quod si enim ita sit, ubi duo aut plures

peccaverint humores , ut bilis & pituita, utriusque purgantis integra dosis erit adhibenda , quod tamen nec usus, nec Iatio probat. Nam ut Fernelii qui electricem purgantium vim acriter defendit, exemplo utar,consitum sit triplex humoris genus expurgare , in idque medicamentum Componere ; aptum id efficaxque comparabitur , si cujusque triens conferatur. Addamne cum doctissimo &expertissimo Wallaeo humorem melancholicum , lentum & viscidum optime a laxativa cassia & pungente colocyntide Vacuari , nec tamen id commode fieri posset si colocyntis,&alia purgantia certo humori expurgando additia forent. Nec rhabarbarum& & aloe hydropicorum aquas abdomine conclusas expellerent : quapropter negat hanc vim electricem ipsi experientiae convenire : cum aegrorum dejectiones aquosae, tenues, flavae , aut alio colore tinctae a quovis pharmaco prodeant : nisi forte excrementa purgantium coloribus imbuantur , ut crocus martis nigrorem , Rha barbarum favedinem inducit.

Non si tamen sumus, qui omne phar-

382쪽

macum sine ullo discrimine ad quossibet affectus sanandos adhiberi posse arbitremur. Neque nos fugit & morbi genus& magnitudinem & partis assectae si tum & usum & sensum & aegroti vires,

aetatem , temperamentum , anni tempestates, atque alia ejusmodi complura diligentias pensari oportere. Sic robusti α laboribus assueti, quique denso sicco que sunt corpore , & hebetiore sensu ,

vel obstructa habent viscera,aut vias lento , & glutinoso humore occlusas, majora exigunt, & fortiora medicamina. Contra qui laxo, molli, & raro praediti sunt Corpore, vel otio diffluunt, aut exquitato lunt sensu, vel pharmacis non sunt nisueti, aut magna humorum fluxilium colluvie turgent, facilius solvuntur. Eadem quoque est ratio temporum. Nam hyeme densatur corpus & adstringitur, neque exhausti spritus facile reparantur: aestate atque in regionibus aestuosis humores ignei, acres & pauci vix medicamenta fortiora sustinent. Tempestates aquiloniae alvum exsiccant, corpus adstringsnt;Austrinae laxant & humectant: hinc vere & autumno utiliores, & ma

gis expeditae sunt purgationes. Nec puro

383쪽

.i lalubrique corpori, nec tenui & gracili Scinfirmo validiora pharmaca utiliter ad- hibueris. Nam in his sanguinem ipsum,& carnes colliquant. Si morbi getius, magnitudinem, statum, & aegroti vires perpendas , multo magis pharmacorum delectus habendus erit. Neque enimi promiscue & sine discrimine medicamenta sunt adhibenda. Cum alia aliis snt validiora ; cumque easdem VireS,& facultates non habeant, neque adeo

iisdem affectibus sanandis inservire possint: non quod alia bilem , alia pituitam naturae quadam similitudine proliciant ; sed quod vel manifestis qualitatibus

diversa, non eodem prorsus modo ope rentur. Hinc variis modis praeparari &permisceri solent. Sed de his suo loco. Nondum enim diximus quo pacto media camenta noxios & depravatos humores evocent. An tractione, vel irritatione quadam & proritatione naturae; aut re- Iolutione, sermentatione , praecipitatione denique, vel aliis consimilibus modis agunt Si quae fit tractio, non ex familiaritate quadam naturae, sed a calore potius , quem pharmacum excitat in ventri

384쪽

37o in prima regione stagnat, tum verisimilo est medicamenti acris, aut certe dissimilis substantiae, & nullomodo miscibilis ataditione contentum humorem intumest re & fermentari; ut vinum saepe alicujus rei accessione effervescit; aut cum faece opulenta, & sulphurea donatur, sponte sua excandescit. Sic enim humor quilibet Corpore conclusus medicamenti sibi non congeneris accessu fermentescit; non aliter ac spiritus vini, aut fuliginis, aut v trioli sanguini recense vena misso affisus servorem statim excitat. Quidni ergo ni noxiis idem continget humoribus, ubi pharmaci corpuscula calore nostro reso Iuta tumultuantur, & esserata quidquid obvium est, invadunt, exagitant, extenuant , donec humores naturae graves fi brarum contractione expellantur Accedit illud quoque quod ventriculus , & in testina tam iunita fermentatione inflantur, idque expulsionem non mediocriter promovet. Cumque in Ventriculo permultum sit pituitae, quam sali ales ductus. suppeditant, & nonnihil acidi fermenti ex reliquiis forte priorum digestionum aut alimentorum superstitis , ut intestina plerumque mucosa substantia, de crasta

rear

; il

385쪽

obstruit: nihil mirum si pituita vel tenuis,

vel crassa medicamentis excernatur. Maxime ubi fermentatio praecesserit, quae secretionem partium escit, ut cernere est in Vino, quod non nisi fermentatione peracta defaecatur. Ac nescio an mustum,

Vel pomaceum recens expressum & alii turbidi & nondum fermentati liquores alvum subducant, quod calore ventriculi effervescant, dum 1piritus se se a crassioribus elementis explicare moliuntur. Aut potius crudi liquores & indigesti domari nequeunt, Vel in alimentum facescere; cumque sint crassiores & naturae molesti, expelluntur: hinc medicamenti jam defricati Vis magna ex parte perit, & succi ex pressi iique recentes validius purgant. Pleraque medicamenta , quae praesertim acria sunt,irritatione quadam partes membranosas & nervosas exstimulant & laces sunt. Hinc fibrae & nervi tum sensu, tum motu praediti contrahuntur, & quidquid oneri est excernunt. Sic forsitan bilis dum vescam & vasa cholodocha sua pungit acrimonia, nervulorum qui per eas partes diffusi sunt ope, in duodenum protr ditur : quo suis stimulis membranas intestinorum vellicet, atque ad excretionem

386쪽

impellat. Saepe motu quodam convulsivo

in ventriculum e duodeno remeat, eum

que simili spasmo vel convulsione exagia tans , vomitione tandem dicitur. Cum enim ejusdem nervi ramos instar fidium tensos intestina, ventriculus & cystis fellea excipiant, magnus est inter has partes contensus; adeo ut laboranti ventriculo, vel irritato ad expulsionem statim vesicula fellea suppetias ferat; atque interdum cum vesicula excretioni bilis legnitis incumbit, irritato ventriculo, vel noxii humoris a suxu, & male fermentati colluvie , vel putrescentis sanguinis in febre accensi recrementis , vel etiam indito digito sollici

tata gula quasi lacessita bilem effundit,

quae sua acredine membranas ventriculi Compungens vomitionem promoVet.

Non dissimili modo clim intestina pravus humor occupat, bilis abstersiva facultate sordes elicit. Sic natura crises suas in morbis plerumque molitur. Nec dubito quin magna pars purgantium sua acrimo nia ut bilis, naturam ad excretionem sola licitent: Est enim, ut multis videtur, in bile sulphur exaltatum, quod spumosam

fermentationem excitat; sapor amarus,

vel nauseabundus, sal itidem acris, M

387쪽

abstersivus, partium terrenarum cum

aqua, sulphure, dc sale intima, & aequa bilis permistio. Hinc laevis est & lubrica,

nec in humorem nutritium commeare

potest ; cum magna ex parte spiritus benigniores absint. Non adeo mutabilis est, aut multum corruptioni obnoxia; quae sane omnia vim purgatricem, & irritantem illi conciliant. Nec pleraque medicamenta aliis viribus instructa linat, neque alio modo expurgant. Non enim Vis purgatrix in spiritu nutritio, sed in sulphure, aut sale , aut utroque consistit. Qv d si aliqua omnis acredinis sunt expertia , ut cassia, manna & pruna, illa forte non irritatione, sed fermentatione, aut partium fluxilitate dc laevore, aut potilis fibras relaxando, & emolliendo purgant; cum tamen vasa choladoelia soleant intestinis etiam in hoc negotio succurrere,&bilis expressione vim excretricem promo

vere.

Irritatione quoque vomitionem, quae manifesto ventriculi conatu fit, aut fermentatione perfici ex dictis liquet: & nec cio an iis sit assentiendum, qui haec pumgantia non genere a catharchicis, quae per

secessum purgant, sed gradibus duntaxas

388쪽

putant diversa. Nullum enim sere est catharcticum, quod aucta dosi emeticum non fiat, ut vicissim, hoc sub minore

portione, aut idoneo corrigente emendatum, fit catharcticum. Quae autem humores vomitu impellunt, eadem sunt vel pu gantia ut colocyntis, succus, folia, radix asari,crocus metallorum, vitriolum . QVF-que expultrice vi stimulata humores 1ur sum impellunt, ut plurimum aperiunt, detergunt, attenuant & vis eorum coctione

deperditur. Vel sunt lenta & viscosa, ut gummi gutta: his adscribe pinguia quaeque , ut oleum olivarum ; vel levitate sua in ventriculi fundo fluctuant, nec labi possunt. Id omnibus commune est ut celerius quam reliqua pharmaca vires suas promant; & fermentatione citius peracta suis aculeis, aut nauseabunda pinguedine ventriculum ab illuvie, quae in ejus tuniacis haeret, expurgent. Asthmaticis, labiadis , aut iis qui presso angustoque sunt

pectore, vel qui praecordiorum inflamma tione laborant, aut quibus dissicilis est Vomitio, emetica praescribi non debent In pulmonis affectibus, dummodo soli tione continui non laboret, sed viscidistantum , ωcrassis humoribus impleatur;

389쪽

in morbis melancholicis, arthritide, lema febri, non aestate modo, sed etiam hyeme

utilem esse vomitionem statuit Wallaeus.. Post vomitum lac dulee cum pane eandido demulcendis tum oesophago, tum Ventriculo praecipit; lienem quoque per arteriam coeliacam, quae per internas abdominis partes diffunditur, vomitu expurg

ri putat ; sed ista quae omnes medici non

recipiunt,minutius excutere non hujus est loci. Placet multis humores biliolos tenues , qui maxime ad superiora vergunt, quique ex cibi fastidio, vertigine, oris amaritudine se ostendunt , vomitu esse extirpandos, idque praesertim aestate cimae

humores calidi, & biliosi excandescunt ut hyeme crassa pituita copiosior est &alvi dejectione expellitur: ut ventris to mina, lumborum dolor, genuum graVitas non emeticis, sed catharcticis curanda sunt. Cum pravi humores non ventriculum R.

modo , vel intestina , aut quae vicina sunt vasa, & viscera obsident, sed etiam una cum sanguine permiscentur, atque pervenarum ductus fluunt de requunt, vel etiam in habitum eorporis effianduntur , tum sane horum alterum necesse est, vel

390쪽

ni sanguis circuitu tuo ventriculum, Mintestina proluens velut tincturam pharmaci, & tenuissima corpuscula, sed vi S: mobilitate maxima delibet ; aut ipsa medicamenti substantia calore nostro resoluta per occulta spiracula venas subeat, ad

cor usque deducta: hinc per arterias in totum corpus diffusa noxios humores inci dat , attenuet, fundat, praecipitet, qui cum sanguine arterioso ventriculi, & intestinorum meatus pervadunt, atque in his velut percolati una cum excrementis fibrarum contractione sursum, aut deorsum propelluntur. Rem ita se habere multa persuadent. I. Sunt qui solo pharmaci odore, Vel longa contrectatione ; vel si id vehemens sit ad umbilicum applicatio ne purgantur : quod spiritus aut tenuia profluvia subeant venas, & agitatione sua

humores conturbent, ac secretioni praeparent. Sic etiam radix hellebori fonticulo admota alvum subducit,& vomitum qua doque movet, quod sanguis hac velut tabe infectus, & circuitu suo in ventriculum illabens ad expulsionem illum exstimulet.

Et sorte odor medicamenti eadem ratione purgat, quod sensorium commune & nervos in ipsa origine sic feriat , ut solent ex

SEARCH

MENU NAVIGATION