De corporum affectionibus cum manifestis, tum occultis, libri duo seu promotae per experimenta philosophiae specimen, ... autore J. B. Du Hamel ..

발행: 1670년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

testinorum cruorem cum a vitriolo,tum a

scammoneo resolvi,ab illius quidem pomtica, ab hujus venenata & putrefaciente qualitate.Necqui peccant humores a medicamentis expelli, sed ex sanis corruptos& scelidos emci. Cui quidem ,ut jam dixi, non assentior, nisi forte majori dosi, aut

intempestive medicamina adhibeantur. Atque ut in iis quiddam esset venenatum, non continuo essent penitus eiicienda. Nam magna ex ipsis venenis parantur remedia ,ut suo loco di cturi sumus. Helmontius ipse emeticis saepe adversus desperatos morbos utitur.Nam securasse causidiam iactat,qui cdm accepisset r. drachmas seminis hyosciami loco anethi , insaniis factus est ; sumpto, inquit, emetico sanatus fuit. Sic elleborus niger amentiam vomitu levat ; saepe etiam anhelosos ob vitam sedentariam se uno vomitorio liaberasse testatur. Scio quidem haec ab eo exempla proferri , quo probet vim praecipuam animi, & quasi sedem non in cerebro,sed in ipso stomacho insidere; quod merito inter Hel montii paradoxa numςratur. Quasi inter ventriculum &

402쪽

cerebrum non modo per vasa & mem- Ebranas , sed etiam per nervos non possit esse magna consensio ; seu animales lpi- uritus per nervos a cerebro commeare sta- ltuamus ; seu ut videtur Anglis doctori- bus, subtilis quidam liquor & nutritio- . lani perutilis per caecos nervorum tubm istos deferatur. Unde & sumito opio sta- tim sopor exoritur, etiam cum adhuc in riventriculo opium jacet: & in deliquiis animi , aut etiam in bulimia , haustus vini cistatim vires recreat ε, & sopores , inquit Hel montius, per lixivia mirantur,tametssi diea inter cephalica non habentur: atqVς iri in sulphure vitrioli vis inest narcotica , licet id fixum sit & dulce , & calidum. , HEx quibus sane vires medicaminum explicari magis & illustrari possunt. Nam ut pulcre admonet D. Boyle in eo 'd- quem saepe citavimus libro. Corpus lim manum ut machina quaedam incredibili laarte fabricata spectari debet , adeo ut partes vel longius dissitae in consensiimillius quae affecta est , statim trahantur.

Quod si chal bis elaterium avulsum a

selopeio manibus contrectes , non magnum quiddam aut insolitum efficies ; i1 d ubi cum aliis partibus, quae ad boim

403쪽

bardile pertinent, aptatur,si id vel digito moveris, tum & subitus ignis perstringet oculos, & ingens sonitus aures percellet, de emissiis globus magno impetu erumpet. Non dissimili quidem rationes partes corporis non separatim, sed ut simul aliae aliis apis & connexae inspiciantur, minus quidem mirabimur , u tanta sit inter eas , quantam cernimuS,consen

sio. Quod si lucidi corporis aspectus ste

nutationem qua totum corpus concutitur, efficiat ; quique ex editiore loco terram intuetur, vix apud se est, sed velut vertigine correptus nutat , dc genuatreuientia labascunt; si agitati maris an pectus vomitum ciet ; si titillatio totum corpus tam vehementer exagitat; si hy- stericas mulieres vel suavissimi odores ita conturbant ; si infirmos , aut magno Vialianere olim affectos aeris mutatio adeo hedit, cum tonus aut partium contexti fuit aliqua ratione vitiatus ε, si perturbationes animi tantas in nostris corporibus strages edunt. Atque ut Helmontii exem- In e plis utar, si stibita tristitia appetitum pestis. prosternit, rei nauseabundae aspectus vomitum excitat ; pavor repentinus epilepsiam, & paralysim interdum creat.

404쪽

An dubitare possumus medicaminis par-tes in abditos corporis recessus penetrare posse, humorum motum perturbare, eos interdum liquare, aut membranas vellia cando totum corpus quatere , & musculos ad secretiorem sollicitareZ Sed illud intellectu magis arduum, qua ratione ea quae specifica dici solent lienis, vel hepatis, vel pulmonum obstruistiones expedire possint, aut in cerebrum ipsum penetrare. Ista fortassis vix explicari posisunt, sed non continuo hoc genus medicaminum est omnino repudiandum, nec medendi ars omnis in eas erit angustias redigenda , ut missione sanguinis, ve-matum usu, sennae infusione, aut aquae potu contineatur. Verum ista medici viderint , id nostri est muneris ut qua ratione specifica quae sunt aut dicuntur medicamina, vires suas in quasdam corporis partes exerere valeant, breviter exponamus: neque in subsidium vocabimus venena , & alexilesia, quae certas partes aliis. intactis aut laedunt, aut sa nant, ut mercurius glandulas & nervos inficit , cantharides vesicam exulcerant, optum cerebro soporem conciliat. Ista

im licet usu comperta , sunt tamen

405쪽

'iserte majori obscuritate involutia. T metsi possunt eodem pene modo explicari,ut fuse vir illustiis prosequitur. Nam ut exemplo cantharidum utamur:quandiurarum pulvis sanguine, aut aliis humoriabus diluitur , manet innoxius. Sed potaqHam in renibus a sanguinis massa secretus est, aut renes , aut vesicam vi caustica exulcerat. Atque ut lac recens cum sac-Lharo permistum eam mitigat acrimopiam : non dissimili quidem ratione specifici medicaminis corpuscula nimis ῆgitatas humorum partes figere possunt& sistere, aut earum figuram , vel ma gnitudinem immutare. Alia sorte viccosos & obstruentes humores exsolvent, ut spiritus cornu cervi pulmonum occi sos meatus expedit. Sic D. B le testa-xur se idisse hominem, qui molestissimae

tussi non aliud utilius potuit inveniris prae sidium , quam succini fumum, aut sulphuris balsamum. Medicum noVerat, qui phtisim sulphuris, succini, vel ambari & betonicae sumo feliciter curabat. Eidem morbo optimum esse sanguinis

spiritum jam diximus. Ista quippe, & alia ejus generis plurima obstructiones pulmonu reserant. Alia quoque specifica se R inl

406쪽

guini fluorem restituunt, dum acida ,qui bus fuerat coagulatus, deprimunt. Quodsi enim credimus Helmontio morbi complures ex peregrino acore nascuntur.Hinc

arthritis, pleuritis, colici dolores, & alii morbi quos acida semper exasperant, sales alcati & sudorifera plerumque sana

re solent. Hinc lapides cancrorum Etiam per os cum vino sumpti, ut sales e lilia dc herbis vulnerariis non solum vulneribus medentur, dum aciditatem cibi de potus corrigunt, sed etiam aliis quoque adhibentur morbis qui ex nimia aciditate profluunt. Ac lapides quidem cancrorum stranguriam sanare idem docet Helmon tius. Addit semina anisi, foeniculi, carui; quae minora dicuntur , cum vino pota aciditatem in colicis doloribus compeLcere ; & a se curatum per ea semina herniosum docet. Sic pleuritis incupiens sudorificis aut diaphoreticis si ei

credimus, sanatur , ut floribus papaveris erratici, sicco bellidis , cichorii silvestris, hirci sanguine, stercore equino,& aliis quae aciditatem nimiam , aut minuunt aut tollunt. Sic Arthriticos acida quaeque, ut vina alba laedunt : quae aciditatem temperant, dolores leniunt. Ita

407쪽

393que nihil absurdi dixero , si medicamina

quaedam venas subire contendam , dc sanguinis aciditatem corrigere, ut spiritum urinae spiritui tartari acorem detrahere cernimus ; aut contra, sanguinem

plus aequo fluidum & agitatum figere, ut spir. vini, & spir. urinae se se mutuo coagulant ε, aut si vasa non subeant, acidum sanguinem in ipso velut transitu mitigare possunt, ut corallium, & alia ejus generis paululum fixiora. Mitto medicamentorum particulas cum in partium solidi rum fibras incurrunt, in quibusdam sisti posse , & ita laxatum partium tonum restituere , aut per diversa velut cribrat percolati, quibus solent in figura , motu& magnitudine quodammodo immutari,

aut variis velut fermentis alterari, aut icum aliis corpusculis permisceri. Sic &humorum motum quandoque impediatum promoVere, aut occlusos partium meatus expedire, aut viscosos humores protrudere, aut cribrorum fibras ficinare possimi & tonum deperditum reparare: adeo ut minus sit explicatu arduum , qxu

specifica medicamina alias prae aliis partes corporis juvent , quam qui fieri possit, ut delectu quodam unum hu-RV

408쪽

morem potilis quam alterum expurgenti Ac de viribus medicaminum latis , ut opinor, multa, neque necesse est ut exempla in re tam varia & multiplici proferam: cum facillimum sit purgantium formulas conteXere , atque innumeri pene libri haede re fuerint conscripti ; adeo ut nihil sit difficilius quam delectus ipse. Meo quidem judicio quae ex rebus maxime obviis

parantur remedia, quorum magnam nobis copiam praeter caeteros suppeditat Autor recens & longo usu edoctus, non sunt exquisitis, aut ex ultimis terrae regionibus

repetitis postponenda. Ac D. Boγlo, quo quidem cum essem in Anglia, usus sum familiariter , ac multum ei pro summa humanitate me obstrictum fateor,in eo libro quem de utilitate philosophiae experimentalis Anglico sermone conscripsit,perpaucas purgantium formulas assert. Illa tamen non videtur omittenda, cum sit paratu facilis. Resinae Jalappae extractae per vini spiritum Ιχ. grana, cum tragacanto gummi ,& dimidia parte pulveris ex cinnamomo detriti, simul permista, &in pilulas efformata, de jucunde & leniter expurgant. Plurimum commendat pilulas luna es, quarum praeparatio est paulo oper

409쪽

.sor, sed eas esse usu optimas testatur adversus hydropem, & paralJsim, ac morbos pene omnes qui ex uberiore sero di-

manant , quique nervosum genus inse- stant. Argentum ab omni omnino c pro , secus enim vomitum ciet, expu

satum , in puro & claro exsolvit nitri spiritu ; ignis calore humor superfluus dimatur, dum in crystallos argentum

abeat, tum in arena vase collocato calor

magis moderatus adhibetur, quo foetor omnis exhalet ; sed cautio est, ne crystalli fundantur ; itaque & leni utendum calore,dcvas subinde movendum ..Crystallis tu naribus, ut vocant, o vase detractis, &

ponderatis, crystalli nitri eodem prorsus

pondere sumantur; in aqua pluvia separatim dissolvantur, tum solutiones simul permistae, vasi vitreo & aperto in arena impositae leni calore exhalent, dum pulvis in fundo vasis albus remaneat. Nam si viridis sit aut caeruleus, indicium est argentum ab omni cupro purgatum non fuisse; eadem quoque adhibenda cautio ne pulvis fundatur, & subinde movenda, & leni calore utendum. Pitulae minoris pisi ma- gnitudine cum mica panis efformandae, in vase accurate clauso servandae , una aut

410쪽

altera pro morbi, & personae genere, aut statu in pomo tosto sumenda. Cum autem plerumque contingat, ut nurum ab omni sale communi liberum non sit, unde Mspiritus salis qui in spiritu nitri inest, argentum praecipitat; ex usu fuerit aliquat tutum argenti ante in spiritum nitri injice re , quod secum salis corpuscula in fundum vasis abripiet , tum in aliud vas spiritus nitri purior effundetur. Quod si forte nimio usu earum pilularum quidda leuco phegmatiae simile oriretur, quod ab amico didicit contigisse, non modo usus aliquando erit intermittendus, sed & croco martis, aut extracto juniperi utendum. Haec

paulo fusius de pilatis lunaribus, quod sciam eas multis & gravissimis viris in Anglia probari.

Docet idem qua ratione Vitro antimonii vis emetica detrahi possit: in aceto distit lato leni calore coquitur, dum acetum antimonii tinctura alte imbuatur, pulvis infundo remanens cum rectificato spiritu vini digeritur; guttas aliquot, praescribit Basilius Valentinus. Sic vir clarissimus tota Gallia notissi-is salem catharcticum, iis, qui a vulgaribus abhorrent remediis, praebet ea ratione praeparatum. . Vitri

SEARCH

MENU NAVIGATION