De corporum affectionibus cum manifestis, tum occultis, libri duo seu promotae per experimenta philosophiae specimen, ... autore J. B. Du Hamel ..

발행: 1670년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

particulas,quae facile inter se cohaereis,&aliis corpotibus insident, eorti meatus m- fesciuia ulcerum cava implent, fluxiones inhibet,suppurationem promovent. Sunt enim maturantibus proxima, mediocri ut plurimum materia , & calore temperato

donantur.Hinc calorem nativum tuentur& augent, maxime si quamdam habeant cum parte cui admoventur similitudinem& calore moderato, quique ad vitalem vinobis insitum quam proxime accedat; corruptum humorem in benigniorem succum immutant, pus exquisitum efficiunt , acriorem mitigant bilem. EademqRQque propter emplasticam materiam cutis spiracula obstruunt, spirituum , &'nativi caloris eruptionem cohibent: hinc spiritus intro repellunt, pravos excoquere humores, illapsum in partes ulceratas sanguinemelaborare, & in pus

sincerum convertere moliuntur..

Abstergentia ordine,& gradibus distant;

laniora phlegmones apertae pus eluunt, Et succus cichorei; fortiora quae sunt, erassiores sordes detergunt, ut absenthii succus: validissima maligni ulceris co iuptam carnem exedunt , ut vitriolum ad rubedinem. Hoc detergente

422쪽

descripsi , non ego tantum, sed & multi quibuscum idcommunicavi, ad ulcera scablam , eresypelas , & inflamationes pene omnes feliciter usi sunt. Ex libra vitrioli, aluminis itidem libra, minii seu calcis plumbeae semilibra, . unciis boli

armenae, una contusiS componitur, quiabus salis communis . unciae adduntur,in octo aut circiter urinae libris moderato

igne excoqui debent, & subinde spatula agitari usque ad pultis consistentiam. Uncia hujus lapidis se librae tepentis aquae infusa dissolvitur , & linteUm madidum parti assectae identidem adhibendum. In his inquam omnibus aut spiaritus, aut sal viget, aut calor cum siccietate conjunctus, aut partium inest asperitas: hinc diversa sortiuntur nomina dc diversas habent vires. Nam quae minus detergunt, quam siccant , & recentii vulneris labra conglutinant , dum prohibent ne inter ea coitura humor influat,

haec glutinosa dicuntur, ut folia plant ginis , & h3perici: in his saepe crassa est,

adstringens, & terrena substantia, quae quidem acrimonia non pungunt. Sed ante recentis vulneris sanguis supprimitur, quem

423쪽

quem uberius profluentem emplastica aceto lota , vel astringentia, & incrassan tia ovi albumine excepta sistunt: tum ubi abest metus inflammationis , glutine adducta vulneris labra conjunguntur. Quae vero ulcera carnis portione quadam sublata agglutinari nequeunt, prius se cotica iis adhibentur, quae videlicet deficientem cariacm gignunt, & ulceris cavum implent, dum sordes moderate detergunt,ulcus conservant purum; haec in mediocri substantia moderatum habent calorem cum siccitate conjunctum. Vis

illa in hyperici foliis, pice, terebynthina, aloe, & iis omnibus, quae sordida ulcera

expurgant ,& recentia conglutinant vulnera,quaerenda est.Sed vix ullum esse puto remedium aut paratu facilius , aut usu praestantius cum internis , tum externis

ulceribus , quam balsamum sulphuris, quod abstergit, mundat , consolidat &excretionem puris promovet. Qua vero arte praeparetur docet D. Boyle: florum sulphuris partem unam cum . aut F.partibus olei in vase fictili sic moderato igni

adhibet, ut indesinenter moveat, tiam ubi vas ab igne amotum fuerit : cum

oleum colorem sanguinis, & mellis coin

424쪽

I osistentiam adeptum fuerit , quod intra horam plerumque evenit , tum ad usum est optimum. Sed tutius erit flores sulphuris cum oleo in oblongovase, leni cal ae in arena paulatim excoquere & oleum morbo idoneum , ut terebinthinae , vel

anisi eligi potest. Adversus pulmonis, ει intestinorum vulnera non modo D. Borte , sed & S3luius & alii commendant, a duabus ad I 2. guttas in liquore idoneo sumi potest. Cum ulcus est in intestinis, hoc balsamum cum oleo anisi aut succini praeparat STlvius. In tenesmovit optimum consolidans praescribit,idque cum praedictis oleis , vel terebinthinae oleo conjungit. Tumores quoque magis obfirmatos id resolvere , doloribus, &contusionibus utiliter adhiberi, adversus strumas, paratusim , podagrae dolores, saltem in morbi principio commendat vir nobilissimus, in mictu sanguinis utile praedicat Balsamum ex floribus antimonii & oleo terebintinae eodem fere modo&ad eosdem usus parari potest. Tum res vero ex impactis humoribus procreari solent, iiquevel discutientibus & resolventibus per insensibilem transpirationem 1, vel ad exitum praeparari per emQ-

425쪽

II sentia dcbent. cum humor tenuis est paucus, atque in eo loco constitutus, quovis medicamenti penetrare potest , tum discutient bus uti licet , non in principio neque in augmento,nisi repellentibus permisceantur , sed in statu ipso. Cum vero materia crassa est, emollientibus, & sup purantibus mitescit. Humores tamen

biliosi, & melancholici non uti sanguinei in pus facile convertuntur, sed saepe in

maligna degenerant ulcera , chm emollientia adhibentur. Quae Vero carnem contrahunt, exsiccant, & in cicatricem cogunt, ut terra armena, Vitriolum , scoria ferri, quaeque multo sale fixo, aut

terra abundant', epulotica Vocantur.

Callum itidem generant multa ejusdem generis , quae astringunt, incrassant, &alimentum in callum mutant, ut aloe, bolus armena. Cicatricem turpiorem delent nonnulla, quae sale nitrolo, aut volatili pollent, ut nitrum, sinapi, oleum ex vitellis ovorum. Postremo qPae intus& in potionibus assumpta acres, & ser sos humores temperant, quaeque moderate detergunt , vulneraria dicuntur. Utriusque consolidae radices , plantaginis,N hyperici folia in hunc numerum

426쪽

I 2 adscribit Regius , qui satis commode omnes pene qualitates ex crassitie, tenui

tale partium, fixa, figura , & motu deducit : ut Chymici illas ad sua principia iutriplici statu fixationis , fusionis & vo latilitatis spectatas revocare possunt. Ac

de iis jam justum est , cum saporum differentias exposuimus. Necurrique a Fernelio. & aliis medicis dissentium, qui ex diversa temperamenti, & materiae permistione tantam virium, & qualitatum arietatem solent repetere. Illud mihi persuasum est tot & tantas vires ex vulgatis elementis non proficisci, ad materiam fortassis , dc motum tamquam ad ultima principia revocari possunt. Sed magna est utriusque varieraa , dc meo

quidem judicii non absurde pro imas qualitatum sedes explicant Chymici &Cartesiani.Nam ut complures corporum vires ad primarum qualitatum diversos gradus referri posse non inficior , omnes tamen ex iis non profluunt. Dabo id medicis, quae infra secundum ordinem calida, & humida sunt, quaeque mediocrem nacta sunt substanxiam , maturare, emollire , rarefacere dum vapores diia fiant , & meatus faciunx ampliores. Ea--

427쪽

dem quoque dolores leniunt, & anodyna Vocitantur, quae externis potius quam

internis doloribus adhibentur , quam quam longe sit utilius repellere humoris affluxum, vel resolvere aut leniter eum dissipare. Inter innumera quae fieti solent vel emplastra , vel unsuenta quae maturant, & discutiunt , hoc praetertim Commendat Sylvius quod vulgo de spermate ceti nominatur , fitque ex q. unciis cerae albae , spermatis ceti unciis a. cum galbani aceto dissoluta uncia I. idque non sanguinem modo, sed& lac in mammis a coagulutione tuetur , & saepe coagulatum solvit. Idem quoque duris tumoribus discutiendis , hoc per- utile emplastrum docet.Unguent. altheae compositi uncia una , olei capparum, tantumdem, olei Philosophorum, in quo scilicet igniti lateres sunt extincti, drachme duq simul miscentur.Sed & eo quod mox referam unguine se curasse sexcentos infantes tradit qui prae viscida pituita intestinis conclusa tabescebant. Id vero fit ex unguento altheae composito , oleo liliorum alborum aequa portione , nempe semiuncia,olei philol. drachma I. hoc lin mento abdomen infantis inungitur-

428쪽

Quod aliquanto calidius est & tenuiorem habet materiam, jam paulo magis rares cit, altius penetrat, lolvit & laxat cutis meatus , ut Vapores intus conclusi difflentur: idque diaphoreticum dici potest. Viola , malva, althaea, quaeque sunt humida mitissime emolliunt , liliorum bulbi, b rysum , adipes , chamaemetum magis la- ant , & rarefaciunt. Quae calida sunt secundo gradu completo, & tenuia , jam nonnihil attrahunt, dum humores inclusos dilatant, atque ex alto corpore in sum ma transferunt ; dissipant quoque & per insensibilem transpirationem discutiunt,& resolvunt. Cum pars aliqua ob duritiem contenti humoris, vel ob denegatum sanguinis affluxum distendi non potest, distipantia utiliter teste uallaro admoventur,ut oleum Philosophorum,in quo scilicet lateres extinguuntur, & therebintina: decoctum pedum, & intestinorum vituli; haec enim emolliunt, & rarefaciunt. Sic durities in parte carnosa oleo lumbrice

rum curatur, ut contra mollior caro re

frigerantibus , & adstringentibus , membranae, aut tendines exsiccantibus, & corroborantibus qualis est salvia, optime sanantur. Quae sicciora sunt, potentius di-

429쪽

gerunt. In hunc centum venire potest i)lud emplastrum quo saepe utitur claris s. D. Gendron adversus omnia pene Vulnera, ea maxime quae ex sclopetis inflicta sunt, bubones & Anthraces pestiferos,strumas, idque parti uno aut altero digito superiori

admovetur; ad ulcera quoque & Venena tos morsus, nervorum sectionem utiliter adhibet. Galbanum, tres uncias, salammoniacum, drach. unam, opoponaX, unciam. Contusa s. libris aceti infundit, ubi post alterum aut tertium diem sunt exsoluta, colat, in pelvi nitida acetum exhalat, interim totum spatula lignea movet, tum

olei ex olivis libram adjicit,quod paulatim ebulliat, ac sensim injicitur cerae novae in frustula dissectae tantumdem, qua liquatalythargyri aurei in pulverem comminutilibr. injicies; inter coquendum moVe,dum totum subnigrum appareat. Nunc eam quae sequitur misturam para: aeruginiS ut clam, Aristolochiae oblongae drachmas a. mirrhae unciam, bdellii uncias a. thuris itidem et . uncias, fermenti unciam, quae bene contrita & permista sensim in prae dictam materiem injicies, semper movendo , donec leni igne excocta digitis non adhaereat, bacillos hinc conficiesrpelli ver

430쪽

invecinς hoc emplastrum solet adhiberi.Plis

ra ex optimo & expertissimo viro adducerem, potissimum adversus gangraenam, de carcinomata , sed brevitati consulo. Illud tamen omittere non possim, quod hibernum vocat unguentum, quodque adversus omne inflammationum genus, lichenes, vulnera, ac potissimum ad leniendos dolores, & vim corrosivam Carcinomatis mitigandam parare solet. Lardum vetus & luis malauli axungia bene

expurgata, una cum aceto ter aut quater

simul ebulliant, tum vino albo cui pars aequa rosaceae aquae permista est, semel incoquit, dum omnis humor exhalet. In Vase puro , & nive pleno totum gelido aeri exponit, semel de die exagitat , idque diutilis relinquit, dum frigus se remiserit: exemptam pinguedinem per

s. aut 6 horas tundit in mortario cum

aqua rosacea, plantaginis, nimpheae, solani hortensis, modo unam, modo alteram adhibendo. Deinde paulatim liquat Cum 3. unciis olei ex amygdalis dulcibus citra ignem expressi, & eodem cerae albor pondere , & sub finem addit caphurae inpulVerem contritae uncias duas: subducto vase ab ignis calore adjicit purioris cerussae

SEARCH

MENU NAVIGATION