De corporum affectionibus cum manifestis, tum occultis, libri duo seu promotae per experimenta philosophiae specimen, ... autore J. B. Du Hamel ..

발행: 1670년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

venetae in tenuem pulvere contritae . uncias , & 3. drachmas praecipitati albi ; mi

cet accurate , refrigeratis omnibus, aqua rosacea lotis, & in loco frigido collocatis utendum. Hoc quidem adhibuit remedium cum ad curandum carcinoma felicis memoriae Annae Austriacae Galliarum Reginae fuit evocatus, ut dolores leniret Scuta malignam ulceris corrigeret; tum enim sanati non poterat. Attrahentibus repellentia, vel frigore, α

vel terrena, & adstringente materia ad-Versantur, meatus occludunt, tumores imminuunt, Zc fluxum humorum reprimunt , ut alumen, vitriolum, radix tormentillae, omphacium. Contra quae vacitidius attrahunt, tenuitate & calore meatus & vasa recludunt, partes interim ru- bore perfundunt. Quod si calor sit intensior , & major partium tenuito, humores educuntur, qui densiori cute coerciti in vesicas saepe attolluntur, ejusmodi sunt

tithymalli, flammulae , ranunculi folia , in nis sanE sulphur, vel sal volatilis re

gnat. Sunt quae acutis particulis, vel salo acriori, vel denique intenso calore e crescentem. & putridam absumunt in nem, Verrucas, & callum exedunt, ut

432쪽

oleum vitrioli, calx , cineres e testis concharum. His mollis δc fungosa caro quae in ulceribus luxuriat, nec cedit detergentibus , utiliter detrahitur. Quod velle mentius & acrius carnem, simul & cutem exulcerat, in crustam indurat, id e

charoticum vocant; idque summum calorem cum crassa materia obtinet ; cumque non extimam solum cutem, sed integram repente exurit, ut ruptorium chirurgorum

ex lixivio acerrimo saponis ad duritiem cocto,id causticum appellatur Hujusmo modi sunt calx viva, lapo niger cum sale marino mixtus aequali portione o Hugetiam pertinet lapis infernalis ex argenti calce praeparatus, eo modo qui in medico pauperum describitur.

Quae emollitum,vel attenuatum humore

absorbent, salsa ut plurimum existunt, ut

sal communis,cineres omnis generis, calx elota, quaeque siccitate sua aquosos, &fatulentos tumores discutiunt. Septica vero sunt quae calore, & maligna acrimonia carnem cum foetore corrumpunt, &colliquant, ut arsenicum, sublimatum aconitum, & venena quae calidissima cum sint, caustica tameti non sunt, vel escharotica. Cum humores fluere incipiunt,

433쪽

non calidis, sed refrigerantibus alio propelluntur : nam meatus occludunt, calidos humores, qui jam influxere, aut refrigerando compescunt , aut in alias repellunt artes ; vel inter scaturigincm humoris ilia abentis, & partem affectam applicata vias intercipiunt, & tumor tandem ultro subsidit: cum scilicet humorum affluxus vel repellitur, vel intercipitur. Quo vero durior erit corporis habitus & vasa ampliora & aer calidior , hoc validioribus intercipientibus utendum erit. Addunt me dici haec in locis minus carnosis , & ubi vasa magis patent esse adhibenda. Nec re pellentia utiliter adhibentur, cum valde impurum est corpus, & multus est humor, aut profundiori haeret parti, aut malignus est, aut si metus sit ne in principem alia quam partem irruat , aut dolor adsit vehemens , aut jam sit impactus. Tum enim &frustra sunt, & nocent , seu transpirationem inhibeant, seu naturae crisim, & mo tum arceant. Inter refrigerantia D. Gendron commendat aquam distillatam ex floribus papaveris rubri, in qua aliquant lum caphurae fuit exsolutum: haec non ambustionibus modo, sed ere'pelati,licheni,& omni pene inflammationi medetur:

434쪽

2oacres dolores quos tumores & carcinomata mammarum excitant, plurimum temperat. Cui quidem rei oleum ex ranis p Tatum magnopere conducere testataridem vir eximius. Ranas ex aquis purioribus collectas vasi fictili & plumbato,cujus

pars inferior variis foraminibus pertusum est,. imponit. Os vasis superius claudio accurate & luto munit ne quid exhalet, foramina recenti buriro extrinsecus obducit ; vas aliud fictile in terra sepultum est , cui vas ranis plenum sic aptat, ut igne ci Cum accenso oleum ex ranis sensim in vas subjectum extilletur. Hoc oleo tumores, ει carcinomata inungantur ; vix aliud sedandis doloribus adhibetur utilius. In eundem usum aqua facile parabitur. Accipe Io. fere aquae libras; duas cum semisse Urinae , semilibram aut paulo amplius

aceti ; simul. bulliant in vase fictili &plumbato, cui suber quantum poterit in frustula concisum injice. Cum pars fere dimidia exhalaverit, ab igne remoVe, lintea huic aquae tepidae immersa tet de die

admove tumori. Oedematosi etiam tumores temporis tractu hoc fomento resolvi possunt. Ubi tumor mammarum nihil habet carcinomatis , hoc resolvem c

435쪽

2Icaplasma adhibet. Solani hortensis Scplantaginis folia in si icco ex brassica expresso coquit , ex singulis manipulum sumit; addit fabarum de hordei farinam, utriusque semunciam; mellis communis unciam, & paululum olei rosarum ; bis

de die mutat cataplasma. Multa praetereo quae vir optimus mecum benigne communicavit , quibus pene desperatas gangraenas , ulcera, & morbos sanat. Sed haec in aliud tempus disserenda. Non enim medendi artem,sed Philosophiam,experimentis tamen subnixam tradere institui mus. Si quae factu non ardua,quaeque utilitate sua non carent, in ipso operis decursu

offendimus, hoc quasi jure nostro arripia

mus.

Quapropter quae sunt operosiora omnia rno praetermittenda arbitramur. Emplaiastrum illud quod manus Dei vocitatur, vix 'aliud habet curandis vulneribus consimile, ut multis experimentis mihi compertum est. Sed nimis operosum Sc sumptuosum 'Hoc forsitan quod facile est 3c expeditum iisdem prope viribus donatur. Constat ex . libris butyri recentis maiale optimum habetur) quod inter bulliendum despumatur;huic se libra cerae in frustula cono t

436쪽

Σ1cisae, & tantumdem picis resin. adjicitur; simul per semiquadrantem horae bulliant;

interim spatula moveantur ; tum unciam adde aeruginis in minutissimum pulverem contritae, Jc semunciam rad cis Aristol chiae rotundae in pulverem quoque redactae; misce& ab igne remove. Infinita in hanc rem exempla proferri possunt. Sed quae attuli non postrema mihi videntur.

Sunt quae extrinsecus admota internos etiam morbos curant, ut lapis nephriticus , de quo nec dubitare possum, nec quicquam dicere quod animum expleat Cum ne id quidem satis liqueat, qua ratione calculus in vesica, aut renibus concrescat. Testatur D. Boyle semen dau-ci,quod multum commendat Helmontius, cum cerevisia aromatica diu fermentatum

optimum esse adversus nephriticos dolores remedium. Sed & liquor qui exeunte mense Martio exstillatur e betula, in hanc rem optimus est, si dauci semine impra gnetur. Perforatur ramus beluiae, gossipium ex foramine, aut lana liquorem grati saporis in vas subjectum extillat, qui ut Freitagius testatur, sitim sedat, sanguinis

fervorem temperat, obstructiones reserat,

miculum pellit. Quo autem pretiosus lis

437쪽

quor diu conservari possit, monet in

Boyle, aut oleum aflandi oportere, audeum distillare, aut fumo sulphuris impraegnare. Idem testatur multos a calculo liberatos per aquam e persicaria distilla tam , idque ex amico accepisse. Docet Helmontius quod in vegetabilium familia camelaeon , & per sicaria solo attactu atro ces dolores aut tollant, aut levent. Quod os brachii busonis statim primo contactu odontalgiam leniat. Quod vulneratus qui dam solano hortensi te ita curaverit, ut cicatrix non remaneret 8, quod viderit panaritium, seu digiti tumorem cum inflammatione conjunctum intra noctem sana tum , Cruore & recenti talpae pelle digito circumducta.

Illud mirabilius quod narrat Riverius,

virum nobilem, a paronychia, alterum Cene a panaritio sanatum, cum ille ae . horarum, sit sit 'hic 8. duntaxat minutorum spatio aegrum digitum intra fetis aurem tenuisset. Ex Pe troe Castello refert D. Boyle haemorrhoidas sanari, si tuberosa radice chondrillae tangantur, & exsiccata chondrilla eas quoque exsiccari ; corrumpi si herba corrumpatur. Huc etiam pertinet quod Ve-X ulamius refert astrictu lardi verrucas cum τ'

438쪽

parisiis esset, sanatas, etiam illas quae ipsi erant fere congenitae; ubi lardum fenestis affixum omnino esset putrefactum .. Quid, quod Harveus experiri voluit an id quod refert Helmontius succederet,

Verrucas, nempe, & maculas nativas contactu cadaveris, donec manus refrigescat, sanari, dum homo non vi seclex languore obhsset, idque ita esseco perit, ut D. Boyle testatur. Haec & aliae

plurima, quibus tamen temere credendum non arbitror, qua ratione explicari, aut demonstrari possint, non video, quantumvis aut occultas qualitates, aut sub stantiae effluvia quaedam , aut magueti mum, aut cum Helmontio Archei iram, terrorem, ideas, aut alias ejusmodi nugas difficiles, & obscuras comminisci libuerit. Illud probabilius & longe utilius

videtur, quod refert Fabricius ab Aqua pendente se curasse lienis schirrum cuna hydrope conjunctum, admota spongia

quae calcis aqua imbuta fuerat, eaque expressa. Vir quidam nobilis referente Boyle ad verius febres intermittentes utebatur millefolio , quod stomachi orificio alligabat; idque magni arcani instar habebat. Quin & seipsum a duplici tertianae

439쪽

Idem autor nobillissimus sanavit circae manuum carpos apposita mistura ex sale, lupulo, & resinis corinthiacis. Refert id quoque, quod amicus multorum haemorrhoidas sanaverit adhibito auro fulminante per amgdalorum oleum delinitum &iixatum;quod herba quae paron3chia diciatur flore rutaceo, cum tenui cerevisia intra paucos dies strumarum dolores lenit,& nondum disruptas sanat. Priusquam huic capiti finem imponam , remedium paratu facile & longo usu probatum adversus maligna ulcera, & Virulenta, quaecumque sint illa,strumas item,& schi ros proferam-Accipe itaque olei olivarum. libram unam; cui in vase fictili amplo, novo, & plumbato impositae duas uncias c rusta in tenuem pulverem contritae adlice, ut leni admodum igne simul ebulliant: ubi cerussa aliquandiu cocta fuerit, 6. aut amplius uncias minii optimi addes. Quod si crassius sit unguentum, quam par sit, nonnihil olei affunde, movendum semperne

calx plumbi fundum petat; ubi subnigrum

colorem adeptum fuerit M uncias terebynthinae venetae adjicies :utrum id satis coctu fuerit, hoc cognosces indicio, cum par

ejus aquae frigidae immersa digitis non ad-

440쪽

haerescit. Postquam ab igne subductum Screfrigeratum fuerit, .vini optimi tantum affundes , quantum minor scyphus capit. Qv d si absque cerussa idem parare Unguentum Voles, majorem minii quantitatem adhibebis, ΙΣ. uncias minii in singulas olei libras, idque omne genus inflammationum , & contusionum sanat. Aliud Illustris Abbatis nomine magni aestimatur vulneribus ex ferro, & contusionibus sanandis remedium : olei olivarum librae rosas pallidiores infunde per Io. dies : sic tamen ut singulis diebus xosae sint renovandae ; tum a. uncias lythargyriaur. tantumdem cerussae in tenuem contritae pulverem, quae horae spatio in oleo macera ; leni igne coque donec unguentum in grumos non concrescat; sub finem adde unciam terebynthinae, & .unciaS cerae albae, quae moderato calore liquentur. iBalsamum denique ex illustrissimo , deprimariae nobilitatis viro quod recentia sanat vulnera, contusionibus medetur; frigidos tumores resolvit & nervorum dolores lenit, paucis describam. Accipe χ. olei olivarum libras , rosarum 2. uncias; florum hyperici manipulum, serpentinae

fol. unciam; quod intra ulmorum am-

i il

SEARCH

MENU NAVIGATION